Articulus 92
PROSECUTIO EXPOSITIONIS EJUSDEM CAPITULI SEXAGESIMI TERTII : MISERATIONUM DOMINI RECORDABOR.
MISERATIONUM Domini recordabor. Quia non tota gens Judæorum relicta est, sed reliquiæ per electionem salvæ factæ sunt, et multiplicibus gratiarum donis impletæ; idcirco Isaias pro eis gratias agens, et in eorum persona loquens : Miserationum, inquit, Domini recordabor, id est, divina beneficia recolam. Possunt autem per miserationes Domini intelligi, vel effectus pietatis divinæ, vel ipsa misericordia Dei, quæ licet in se una et simplex sit, pluraliter tamen exprimitur propter diversas operationes quas misericorditer facit in rebus.1 Laudem Domini recordabor et pronuntiabo super omnibus quæ reddidit nobis Dominus, id est de variis donis nobis clementer exhibitis. Unde ait Psalmista : Benedic, anima mea, Domino, et noli oblivisci omnes retributiones ejus; et iterum, Quid retribuam Domino pro omnibus quæ retribuit mihi ? Et super multitudine bonorum domui Israel, quæ largitus est eis, id est de multis gratiis quas contulit electis Judæis, inter quos sancti Apostoli primitias Spiritus receperunt, secundum indulgentiam suam qua peccata delevit, et secundum multitudinem misericordiarum suarum qua bona infudit.23
Et dixit Dominus : Verumtamen populus meus est plebs Israel, quamvis quidam eorum perversi sunt, filii non negantes Deum, id est idola non colentes; et factus est Christus eis salvator : qui dixit, Non sum missus nisi ad oves quæ perierunt domus Israel. In omni tribulatione eorum non est tribulatus : quia ex zelo justitiæ placuit sibi eorum justa tribulatio. Vel dicitur hoc, ad insinuandum impassibilitatem divinæ naturæ Christi. Et angelus faciei ejus, id est Christus a conspectu Dei missus in mundum, qui superius dictus est magni consilii Angelus, salvavit eos, quantum ad sufficientiam, quamvis multi non sint secuti salvationis hujus effectum. In dilectione sua et in indulgentia sua ipse redemit eos, id est ex propria bonitate et gratia, non propter eorum merita : Dei enim donum est, non ex operibus. Etenim propter nimiam caritatem suam, qua dilexit nos Deus Pater, Filium suum misit in mundum :4 non utique nisi ut salvetur mundus per ipsum.56 Et portavit eos brachiis suæ pietatis, et elevavit eos de perditione cunctis diebus sæculi, id est ex antiquis temporibus, scilicet a tempore sanctorum Patriarcharum ac Moysis, qui in Deuteronomio testatur : Portavit te Dominus Deus tuus, sicut portare solet homo parvulum filium suum.7 Unde supra de Christo inductum est : Sicut pastor gregem suum pascet, in brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit, fetas ipse portabit.8 Hoc loco translatio Septuaginta interpretum aliquid continet, quod nostra translatio non habet, et communiter allegatur : Non legatus neque angelus, sed ipse salvavit eos.
Ipsi autem ingrati perfidique Judæi ad iracundiam provocaverunt, id est, graviter offenderunt, et afflixerunt spiritum Sancti ejus, id est spiritum seu animam Christi, qui est Sanctus Sanctorum. Hoc in Evangelio elucescit. Scriptum enim est ibi : Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum, circumspiciens eos cum ira. Translatio Septuaginta habet : Ipsi autem non crediderunt, et exacerbaverunt spiritum sanctum ejus. Sicque de Spiritu Sancto accipitur, de quo dicit Apostolus:9 Si quis Spiritum Christi non habet, hic non est ejus. Dicitur autem Spiritus Sanctus exacerbari, non per veritatem passionis, sed per similitudinem operis:10 juxta quem modum loquitur Paulus, Nolite contristare Spiritum Sanctum. Et conversus est Deus seu Christus eis in inimicum, non odiendo eorum naturam, sed vitia, et ipse debellavit eos per exercitum Romanum, sicut in præcedenti articulo dictum est plenius.11 Nam paulo ante testatus est: Calcavi eos in furore meo. Et in Osee: Exosos habui eos; propter malitiam adinventionum ipsorum de domo mea ejiciam eos; non addam ut ultra diligam eos. In Jeremia quoque: Facta est mihi hereditas mea quasi leo in silva; dedit contra me vocem suam, ideo odivi eam.12 Sed quæri potest, quomodo Deus dicatur hos reprobos in dilectione sua redemisse, portasse, levasse. Et respondendum, quod Deus omnia amat, quantum ad id quod sunt: et quantum in se est, omnes venit salvare, imo salvavit quoad sufficientiam; ipsi tamen obicem posuerunt. Vel dicendum, quod loquitur de toto populo Judæorum. Idcirco non omnia singulis attribuenda sunt, sed quædam referuntur ad bonos, quædam ad impios: sicut et Paulus interdum in eadem epistola discipulos laudat, atque vituperat; et quamvis videatur ad eosdem sermonem dirigere, tamen ad diversos refertur: quemadmodum quum ad Corinthios dixisset, In omnibus divites facti estis in illo, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia;13 post pauca subjunxit, Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis, et secundum hominem ambulatis?14 itemque, Non potui vobis loqui quasi spiritualibus, sed quasi carnalibus.
Et recordatus est Dominus dierum sæculi Moysis, et populi sui: id est, quemadmodum tempore Moysis, et eorum quos per manum Moysis de Ægypto eduxit, fecit misericordiam magnam cum populo Judæorum; ita et in primo Christi adventu quidam Judæorum misericordiam magnam adepti sunt, etiam illi qui ipsum crucifixerunt, de quibus ait: Quum exaltaveritis Filium hominis, tunc cognoscetis quia ego sum.15 Verumtamen quia Judæi pro majori parte excæcati manserunt, ideo Propheta querulose adjunxit: Ubi est qui eduxit eos de mari, cum pastoribus gregis sui? id est, qui filios Israel perduxit per alveum maris Rubri cum Moyse et Aaron, qui erant pastores populi hujus (unde habetur in Psalmo, Deduxisti sicut oves populum tuum in manu Moysis et Aaron).16 Ubi est qui posuit in medio ejus spiritum Sancti sui? id est, ubi est jam clementia ejus, qui tunc posuit in medio populi Israel spiritum Filii sui, gratiam videlicet Spiritus Sancti, qua implevit septuaginta seniores?17
Qui eduxit ad dexteram, id est ad prospera bonamque viam, Moysen, quem de manu Pharaonis eripuit, brachio majestatis suæ, id est virtute suæ divinæ potentiæ. Qui scidit aquas, dividendo mare Rubrum, ante eos, scilicet filios Israel, ut faceret sibi nomen sempiternum, id est famam perpetuam, quatenus omnes ex hoc miraculo divinam agnoscerent potestatem. Qui duxit eos per abyssos, id est per fundum aquarum multarum seu maris Rubri, quod stabat divisum ex utraque parte transeuntium tanquam murus, quasi equum in deserto non impingentem, quasi animal in campo, id est, tam expedite et inoffense ut equus currit in solitudine, in qua nil est quod impingat, seu pedem offendat; et sicut animal in campo descendens currit in terra plana, non habente obstacula. Spiritus Domini ductor ejus fuit. Per spiritum Dei intelligi potest angelus, qui populum Israel præcessit et duxit (de quo in Exodo Dominus loquitur: Ecce ego mittam angelum meum qui præcedat te, et custodiat in via, et introducat ad locum quem paravi; alibi quoque dicitur: Tollens se angelus qui præcedebat castra filiorum Israel, abiit post eos);181920 vel ipsemet Dominus, de quo dicitur in Jo-
Joann. IV, 24.
21Is. XI, 13.
Exod. XXXIII, 15.
Ibid. XIII, 21; XIV, 19; Deut. I, 33, etc.
Ps. LXXIX, 10.
Ps. LXXXV, 8.
Num. XIV, 21.
45
Ps. XIII, 2.
Deut. X, 15.
Joel II, 18.
Zach. I, 14; VIII, 2. anne: Spiritus est Deus; de quo superius dictum est, Quis adjuvit spiritum Domini?
Unde in Exodo Moyses dixit ad Dominum: Si non tu ipse præcedas nos, ne educas nos de loco isto. Et sæpius scriptum est, quod Dominus præcedebat filios Israel in die per columnam nubis, et in nocte per columnam ignis, ut dux esset itineris utroque tempore.22 Propter quod ait Psalmista: Dux itineris fuisti in conspectu ejus. Vel per spiritum Domini intelligitur Spiritus Sanctus, cujus directione perductus est
Moyses et populus ejus. Sic adduxisti populum tuum ad terram Chanaan, ut faceres tibi nomen gloriæ, id est gloriosum et inclytum, quatenus omnes auditis mirabilibus exclament: Non est similis tui in diis, Domine, et non est secundum opera tua. Hinc enim Dominus dixit ad Moysen: Vivo ego, quia implebitur gloria Domini universa terra.
Attende de cælo precem nostram, et vide, id est, oculo pietatis tuæ nos respice, de habitaculo sancto tuo, et solio gloriæ tuæ, id est cælo empyreo, quod est thronus majestatis tuæ, in quo specialiter habitare censeris: non quod tua essentia sit circumscripta vel determinata ad locum, sed quoniam illic clarius videris, et evidentius atque excellentius operaris. Sicut ergo Deus dicitur specialiter esse et habitare in cælo, sic dicitur specialiter de cælo exaudire et prospicere, juxta illud:
Dominus de cælo prospexit super filios hominum. Ubi est zelus tuus, id est affectio dilectionis, qua patres nostros amasti? juxta illud Deuteronomii: Patribus tuis conglutinatus est Dominus, et amavit eos, elegitque semen eorum post eos. Et
Joel ait: Zelatus est Dominus populum suum. Et Zacharias fatetur: Zelatus sum Sion zelo magno. Hic zelus Dei recessit a populo Judæorum qui Christum negavit. Et fortitudo tua, qua olim populum Israel protexisti, multitudo viscerum tuorum, id est paterni affectus et internæ pietatis, et miserationum tuarum? Super me continuerunt se, id est, gratiam suspenderunt, et consolationem ac exauditionem renuerunt mihi impendere. Hoc dicit Isaias in persona Judæorum, in hac longissima captivitate exsistentium.
Causam vero cur exaudiri confidit, adjungit. Tu enim pater noster, id est creator animarum nostrarum, rector provisorque noster. De quo in Deuteronomio inducitur: Numquid non ipse est pater tuus qui possedit te? De quo ad Hebræos dicit Apostolus: Obediemus Patri spirituum, et vivemus? Quem etiam animosus ille Eliu ausus est patrem appellare, dicens in libro Job: Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis. Hunc Deum sublimem et benedictum Christus per totum Evangelii textum ubertim nuncupat patrem nostrum, ut agnoscamus magnitudinem divinæ dilectionis ac pietatis circa nos, et fiducialissime ejus gratiam invocemus, scientes misericordem patrem nunquam repellere rationabilem precem filiorum humilium.
Et Abraham nescivit nos, et Israel, id est Jacob patriarcha, ignoravit nos. Per hos duos extremos intelligitur medius eorum Isaac. Multa hic dici possent, quomodo animæ separatæ a corpore, sciant vel ignorent quæ in hac vita aguntur. Breviter autem tangendo, dicendum quod loquendo de naturali notitia animarum separatarum, non cognoscunt omnia quæ in hac vita aguntur. Quædam tamen agnoscunt, vel ex prævia cognitione, vel ex superiorum illuminatione: loquendo de cognitione supernaturali, qua vident res in Verbo. Gregorius asserit, quod non ignorant ea quæ foris geruntur. Augustinus vero in libro de Cura pro mortuis, dicit quod nesciant quid in isto sæculo fiat, vel quid filii agant. Hoc tamen dicit potius dubitando quam affirmando. Allegat autem pro se præsentem scripturam; et quod quarto libro Regum promittitur Josiæ, quod moriturus sit, ne mala populo suo ventura conspiciat; itemque, quod mater sua eum post mortem non visitavit. Sententia vero Gregorii magis tenenda est. Ad præsens itaque dici potest, quod Abraham et
16
Deut. XXXII, 6.
Hebr. XII, 9.
Job XXXIV, 36.
IV Reg. XXI, 20.
Jacob quamdiu in limbo erant, ignoraverunt filios post eorum mortem natos, vel quid eis acciderit, nisi in quantum ab angelis sanctis vel animabus de mundo ad limbum venientibus, ipsis revelabatur. Denique, ideo dicuntur Abraham et Jacob posteros suos ignorasse, ut pateat Deum potius esse patrem eorum, quam Patriarchas prædictos: quia enim ignoraverunt posteros suos, constat quod posteri animam habeant a Deo, non ab illis. Vel ideo, ut detur intelligi sanctos patres nescire, id est non approbare, filios impios. Unde de Elia scriptum est, quod convertet cor patrum ad filios.23
Tu, Domine, pater noster, redemptor noster, dans nobis esse naturæ et gratiæ, [et] alimentum seu conservationem utriusque, a sæculo quocumque assignabili vel assignato, id est ab æterno, fuit vel potius est, nomen tuum nominatum, id est tu ipse: quemadmodum fertur in Psalmo: Domine, nomen tuum in æternum;24 Domine, memoriale tuum in generatione et generationem.
Quare errare nos fecisti, id est permissisti, Domine, de viis tuis, id est præceptis divinis, et a doctrinis exemplisque Christi; indurasti cor nostrum, non effective, sed permissive, gratiam salubriter mollificantem subtrahendo, vel non infundendo, ne timeremus te? quia hoc consecutum est ex induratione prædicta, quamvis tu non ideo gratiam subtraxeris, ut non timeremus te. Unde quod dicitur, Ne timeremus te, intelligendum est consecutive, non causaliter. Iste modus loquendi, in divinis Scripturis multum est consuetus: ut quum dicitur in Psalmo, Declinasti semitas nostras a via tua;25 et in Ezechiele, Propheta quum erraverit, ego Dominus decepi prophetam illum;26 alibi quoque, Indurabo cor Pharaonis;27 et, Obfirmavit Dominus cor Sehon regis Amorrhæorum et Og regis Basan:28 quæ omnia intelligenda sunt facta justa Dei permissione, non crudeli efficientia. Insinuaturque nobis per talem modum loquendi, quod omnia bona nostra a Deo procedunt, dependent, et conservantur: in tantum, ut non simus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.29 Quid enim habes quod non accepisti?30 Convertere a rigore justitiæ ad opem clementiæ, et converte te ipsum ad nos, misericorditer succurrendo, propter servos tuos, id est merito sanctorum Patriarcharum, Abraham, Isaac, et Jacob. Frequenter Moyses et alii Sancti veteris Testamenti in suis precibus commemorationem fecerunt Patriarcharum istorum, dicendo:31 Recordare Abraham, Isaac, et Jacob, etc. Tribus hereditatis tuæ, id est, etiam propter alios Sanctos qui fuerunt in duodecim tribubus Israel, converte te ad nos, ut illorum meritis et precibus tuam obtineamus clementiam.
Quasi nihilum possederunt principes impii populum sanctum tuum, id est electos Judæos, et ceteros per eos conversos. Diu enim erat Ecclesia sub dominio infidelium principum, et primo vastata est primitiva Ecclesia a principibus sacerdotum. Et hostes nostri, videlicet infideles, conculcaverunt sanctificationem tuam, id est primitivam Ecclesiam ex Judæis maxime congregatam. Hieronymus vero exponit de templo Jerusalem a Romanis destructo. Facti sumus quasi in principio, quum non dominareris nostri, neque invocaretur nomen tuum super nos: id est, ita derelicti sumus a te, sicque ab hostibus nostris opprimimur, ut eo tempore quando patres nostri in Ægypto fuerunt, ubi gravissime premebantur operibus luti et lateris;32 item ut eo tempore, quo nondum a ceteris gentibus distinguebamur, nec in Abraham ad tuum cultum vocati eramus.
Postremo quæ dicta sunt, de Ecclesia præsenti et quocumque fideli moraliter exponi possent: in quorum persona jam dictum est, Miserationum Domini recordabor.33 Possuntque faciliter præinducta applicari ad hoc; nec prosequor talia, tanquam vehementer lassatus, et paululum respirare desiderans.
Footnotes
-
Is. ix, 6, juxta LXX. ↩
-
Ibid. 4. ↩
-
Ephes. u, 8, 9. ↩
-
Is. XI, 11. ↩
-
Joann. III, 17. ↩
-
Marc. III, 5. ↩
-
Deut. I, 31. ↩
-
Is. xl, 11. ↩
-
Rom. VIII, 9. ↩
-
Ephes. IV, 30. ↩
-
vers. 3. Osee IX, 15. ↩
-
Jer. XII, 8. ↩
-
I Cor. I, 5, 7. ↩
-
I Cor. III, 3. ↩
-
Joann. VIII, 28. ↩
-
Ps. LXXVI, 21. ↩
-
Num. XI, 24, 25. ↩
-
Exod. XXIII, 20. ↩
-
Exod. XIV, 19. ↩
-
Ibid. XIV, 19. ↩
-
Is. XL, 13. ↩
-
Exod. XIII, 22. ↩
-
Malach. IV, 6. ↩
-
Ps. CXXXIV, 13. ↩
-
Ps. XLIII, 19. ↩
-
Ezech. XIV, 9. ↩
-
Exod. IV, 21. ↩
-
Deut. II, 30. ↩
-
II Cor. III, 5. ↩
-
I Cor. IV, 7. ↩
-
Exod. XXXII, 13. ↩
-
Exod. I, 14. ↩
-
vers. 7. ↩
Chapter 81 of 84