Skip to the text

Articulus 93

EXPOSITIO CAPITULI SEXAGESIMI QUARTI : UTINAM DIRUMPERES CŒLOS, ET DESCENDERES.

QUIDAM catholicorum doctorum exponunt principium hujus capituli de primo Christi adventu, alii vero de adventu ejus secundo : potestque littera satis applicari ad utrumque. Nam et secundus adventus appetibilis est justis, juxta illud :1 His autem fieri incipientibus, respicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. In persona ergo appetentium Christi adventum vel primum vel secundum, loquens Isaias, ad Christum ait :

Utinam dirumperes cœlos, id est, viam veniendi per cœlos efficeres : non quod cœli superiores in veritate scindantur; sed loquitur de Christo per modum hominis, qui dividit medium per quod transit, corpora autem glorificata penetrant omnia sine scissura illorum; et descenderes, humanam naturam assumendo, vel ad judicium veniendo. A facie tua, id est a tuæ majestatis præsentia, montes defluerent, id est adversariæ potestates. Dæmonum enim virtus in Christi adventu defecit.

Propter quod dixit in Joanne :2 Nunc princeps hujus mundi ejicietur foras. Homines quoque superbi, audita prædicatione Christi discipulorumque ejus, humiliati sunt, et se nihil esse cognoverunt. Unde habetur in Psalmo : Conturbati sunt montes in fortitudine ejus. Sicut exustio ignis, id est igne combustum seu favilla, tabescerent;3 aquæ arderent igni, id est, populi igne Spiritus Sancti purgarentur.4 Aquæ enim multæ, populi multi sunt, secundum Joannem. Unde Joannes Baptista ait de Christo : Ille baptizabit vos Spiritu Sancto et igni.5 Et Christus : Ignem, inquit, veni mittere in terram.6 Ut notum fieret nomen tuum inimicis tuis, id est gentilibus, qui inimici erant tempore infidelitatis, et per prædicationem Apostolorum didicerunt nomen Christi. In talium inimicorum persona dicit Apostolus :7 Quum adhuc inimici essemus, reconciliati sumus Deo per mortem Filii ejus. A facie tua gentes turbaurentur. Visis enim Christi miraculis, ejusque prædicatione audita, turbatæ sunt : quædam ad pœnitentiam, ex consideratione peccatorum suorum formidantes tormenta quæ Christus minatur. Scriptum est enim in Psalmo : Turbabuntur gentes, et timebunt qui habitant terminos, a signis8 tuis. Quædam vero turbatæ sunt ad persecutionem et contradictionem : nam et Herodes rex audiens a Magis Christum natum, turbatus est, et omnis Jerosolyma cum illo.910

Quum feceris mirabilia, non sustinebimus. Hoc constat impletum in perversis Judæis, qui visis Christi miraculis, gloriam signorum ejus ferre non valentes, dixerunt : Quid facimus? quia hic homo multa signa facit;11 si dimittimus eum sic, omnes credent in eum. Et denuo :12 In Beelzebub principe dæmoniorum ejicit dæmonia. Denique, quum dixisset paralytico, Surge, tolle lectum tuum et ambula, et ille mox sanatus ita fecisset, scriptum est de Judæis quod timuerunt.13 Insuper, Sancti precem suam qua dixerunt, Utinam dirumperes cœlos et descenderes, exauditam esse intelligentes, dicunt ad Salvatorem :14 Descendisti de cœlo in uterum Virginis, quando

Verbum caro factum est, et habitavit in nobis, et a facie tua montes (de quibus nunc dictum est) defluxerunt.15 Videmus quoque adversarios Ecclesiæ defecisse, videlicet principes sacerdotum atque tyrannos, qui membra Christi atrocissime persequebantur.

In secundo autem Christi adventu defluent montes, et terræ æquabuntur, quemadmodum scriptum est:16 Montes sicut cera fluxerunt a facie Domini. Et sicut exustio ignis tabescent, quoniam igni conflagrationis purgabuntur.17 Tunc quoque aquæ ardebunt igni, quia et aquam in superficie terræ exsistentem ignis ille mundabit. Sicque virtus Christi omnibus innotescet, et gentes turbabuntur, imo præ timore arescent. Quum feceris mirabilia ista quæ præcedent horam judicii, non sustinebimus: omnes enim quamlibet justi pavebunt; imo virtutes cœlorum movebuntur.18

A sæculo non audierunt, neque auribus perceperunt, sed et oculus non vidit, id est, nullus hominum audivit aut vidit, o Deus, absque te, quæ præparasti exspectantibus te, id est gaudia sempiterna infinitumque bonum, videlicet te ipsum, quæ præparasti in cœlis, iis qui jam sperant in te: omnem enim capacitatem viatorum transcendunt. Hanc scripturam, quantum ad sensum, allegat Apostolus ad Corinthios, dicendo: Quod oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascendit, quæ præparavit Deus iis qui diligunt illum. Quia tamen aliquo modo manifesta sunt, ideo subdit Apostolus: Nobis autem revelavit per Spiritum suum. Hoc est quod dicitur nunc: Deus, absque te. Quasi dicat: Sine divina illuminatione penitus ignota essent, quoniam naturalem rationem excedunt. Occurristi lætanti in te spirituali lætitia, et facienti justitiam. Tali enim occurrit Deus gratiam tribuendo, seque paratum exhibendo ad omnia quæ petit homo hujusmodi.19 Ideo ad Hebræos dicitur: Tanquam filiis offert se vobis Deus. In viis tuis, id est præceptorum tuorum custodiis, recordabuntur tui, honorando atque laudando te ore ac opere.

Quamvis autem sequentia exponi possint ad litteram de populo Judæorum in hac captivitate exsistenti, tamen de omnibus quasi generaliter intelligi valent. Ecce tu iratus es, non passionem habendo, sed vitia puniendo, et peccavimus. Primo peccavimus, et tunc Deus irascitur. Quumque iratus fuerit, gratia in nobis aufertur, et peccata peccatis adjicimus: sicque peccata ista, sunt peccata et pœna peccati. Maxime autem irascitur Deus hominibus, quum dimittit eos secundum desideria cordis eorum:20 tunc enim ambulant in adventionibus suis, et sine mensura jugiter peccant. Propterea debemus Dominum semper orare ut nos clementer præveniat, occasiones peccandi tollat, paternaliterque castiget. In ipsis peccatis fuimus semper, quando gratia tua sublata est nobis: imo quotidie cadimus, et si dixerimus quia peccatum non habemus, nosmetipsos seducimus.21 Nemo enim mundus a sorde, nec infans unius diei. Et salvabimur per gratiam tuam nos prævenientem. Hoc est verbum bonæ spei. Judæi quoque in fine sæculi salvabuntur.

Et facti sumus ut immundi omnes nos, id est, labe vitiorum maculati sumus; quasi pannus menstruatæ, universæ justitiæ nostræ, id est, omnia opera nostra, interiora et exteriora, bona et meritoria, tantis sunt imperfectionibus vitiisque permixta, ut comparari possint panno menstrui fluxu polluto. Et hoc potissimum verum est, si referantur justitiæ nostræ ad sincerissimam atque immensam divinæ justitiæ puritatem.22 Nec mirum est hoc dici de humana justitia, quum scriptum sit in Job: Ecce inter sanctos ejus nemo immutabilis, et cœli non sunt mundi in conspectu ejus;23 et alibi: Ecce luna non splendet, et stellæ non sunt mundæ in conspectu ejus: quanto magis homo putredo, et filius hominis vermis?2425 Christus quoque in Evangelio: Quum feceritis, inquit, omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite: Servi inutiles sumus.26 Quum ergo Christus ait, Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est;27 et Ezechias, Memento, Domine, quomodo ambulaverim coram te in corde perfecto;28 et Paulus, Quicumque perfecti sumus, etc.;29 Moyses quoque, Perfectus et absque macula eris cum Domino Deo tuo;30 et item, Sancti estote: intelligendum est de perfectione et sanctitate secundum modum parvitatis humanæ pensata, videlicet humanæ conditionis infirmitate, cui modica æquitas reputatur pro magna.31 Quam veraciter autem omnes justitiæ nostræ assimilentur panno menstruatæ, quilibet tanto certius experimentaliusque cognoscit, quanto sollicitior proprii cordis fuerit custoditor, videns et experiens quoties quotidie cadat, quoties tempore laudis divinæ et orationis evagetur, quantum a perfectione vera deficiat. Talia autem non perpendit qui intimoratus est, et qui non omni custodia custodit cor suum : tantis enim culpæ pulveribus oculus suæ mentis impletur, ut clare videre non valeat quantam indesinenter patiatur spiritualis profectus jacturam. Propterea ait Psalmista : Delicta quis intelligit?32 Ab occultis meis munda me, Domine.

Et cecidimus lapsu peccati a stabilitate cordis et rectitudine vitæ quasi folium universi. Sicut enim impetus venti dejicit folium arboris, sic motio passionis et strepitus vitii dejicit animum peccatoris. Quo contra de justo scriptum est in Jeremia, Erit folium ejus viride;33 et in Psalmo, Folium ejus non defluet.34 Et iniquitates nostræ quasi ventus abstulerunt nos : id est, quemadmodum ventus pulverem projicit a facie terræ, sic propter peccata nostra projecti sumus a te. Non est qui invocet nomen tuum; qui consurgat tanquam mediator inter te et nos, et teneat te, id est, iram tuam a nobis avertat, quomodo Moyses tenuit te, cui dixisti :35 Dimitte me, ut irascatur furor meus contra eos. Hoc dicitur, vel quia omnino nullus est talis, vel quia paucissimi sunt, juxta quem sensum dicit Paulus :36 Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi. Tenetur autem Deus omnipotens, quando ardentissima caritate orantis placatur, ne pœnam inferat quam paravit. Abscondisti faciem tuam, id est pietatis tuæ respectum, seu piam ac gratiosam præsentiam, a nobis; et allisisti, id est, graviter afflixisti, et pene in nihilum redegisti, nos in manu iniquitatis nostræ, id est propter fortia seu actualia vitia nostra, de quibus per Prophetam affirmas :37 Cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra.

Et nunc, Domine, pater noster es tu. De quo in Malachia habetur : Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos?3839 Qui dignatus est dicere in Jeremia :40 Ephraim primogenitus meus; et alibi, Primogenitus meus Israel.41 Unde ait Salvator : Patrem nolite vocare vobis super terram; unus est enim Pater vester in cœlo.42 Quum ergo sis pater noster, desperare non possumus. Nos vero lutum, id est ex limo terræ formati lutoque similes. Dictum est enim primo nostro parenti :43 Pulvis es, et in pulverem reverteris. Et fictor, id est plasmator, noster es tu, et opera manuum tuarum, id est sapientiæ atque potentiæ tuæ, omnes nos sumus.44 Omnia enim in sapientia fecisti, et propria potestate cuncta molitus es, qui per Jeremiam dixisti :45 Sicut lutum in manu figuli, ita et vos in manu mea. Ne irascaris, Domine, satis, id est, tantum sicut meruimus, sed citra condignum nos percute; et ne ultra memineris iniquitatis nostræ ad ulciscendum. Ecce, respice calamitatem nostram; populus tuus omnes nos jure creationis et cultu debitæ servitutis.

Civitas sancti tui, id est cultus divini vel sanctitatis tuæ, facta est deserta, Sion deserta facta est, Jerusalem desolata est. Omnia hæc idem significant. Civitas enim divino cultui olim specialiter dedicata, ipsa est Sion, et nominatur Jerusalem, quam Titus destruxit. Domus sanctificationis nostræ et gloriæ nostræ, id est templum Jerusalem, in qua sanctificabantur a te, et glorificabantur in te, ubi laudaverunt te patres nostri, facta est in exustionem ignis, id est, combusta est ab exercitu Romanorum; et omnia desiderabilia nostra, id est templi et urbis ornamenta, versa sunt in ruinam, id est, destructa sunt. Numquid super his continebis te, Domine, non succurrendo, nec miserendo, qui es suavis et mitis, et multæ misericordiæ omnibus invocantibus te?46 Et numquid tacebis, non exaudiendo, et affliges nos vehementer, id est multum rigorose?4748 Judæi referunt ista ad destructionem Jerusalem a Chaldæis. Secundum Hieronymum, aliqui eorum referunt ad tempora Titi ac Romanorum, quos putant Deum maxime offendisse in destructione Jerusalem. Quæ autem de Sion et Jerusalem asseruntur, moraliter exponuntur de Ecclesia et anima justi : quæ quum peccaverint, deseruntur, spoliantur, et igne dæmonum succenduntur.

Footnotes

  1. Luc. xxi, 28. ↩

  2. Joann. xii, 31. ↩

  3. Ps. xlv, 4. ↩

  4. Apoc. xvii, 1, 15. ↩

  5. Matth. vi, 11. ↩

  6. Luc. xii, 49. ↩

  7. Rom. v, 10. ↩

  8. Ps. lxiv, 8, 9. ↩

  9. Matth. vi, 3. ↩

  10. Matth. ii, 3. ↩

  11. Joann. xi, 47, 48. ↩

  12. Luc. xi, 15. ↩

  13. Matth. ix, 6, 7. ↩

  14. Ibid. 8. ↩

  15. Joann. i, 14. ↩

  16. Matth. iii, 11. ↩

  17. Ps. xcvi, 5. ↩

  18. Ibidem. ↩

  19. Hebr. xii, 7. ↩

  20. Ps. lxxx, 13. ↩

  21. 1 Joann. 1, 8. ↩

  22. Job xxv, 10. ↩

  23. Job xv, 15. ↩

  24. Job xxv, 4, 5, juxta LXX. ↩

  25. Ibid. xxv, 5, 6. ↩

  26. Luc. xvii, 10. ↩

  27. Matth. v, 48. ↩

  28. IV Reg. xx, 3. ↩

  29. Philipp. iii, 15. ↩

  30. Deut. xviii, 13. ↩

  31. Lev. xi, 44, xix, 2, etc. ↩

  32. Ps. xviii, 13. ↩

  33. Jer. xvii, 8. ↩

  34. Ps. i, 3. ↩

  35. Exod. xxxii, 10. ↩

  36. Philipp. u, 21. ↩

  37. Amos v, 12. ↩

  38. Malach. ii, 10. ↩

  39. Malach. ii, 10. ↩

  40. Jer. xxxi, 9. ↩

  41. Exod. iv, 22. ↩

  42. Matth. xxiii, 9. ↩

  43. Gen. m, 19. ↩

  44. Ps. ciii, 24. ↩

  45. Jer. xviii, 6. ↩

  46. Ps. lxxxv, 5. ↩

  47. Gen. iii, 19. ↩

  48. Philipp. ii, 21. ↩

Chapter 82 of 84