Articulus 3
EXPOSITIO EJUSDEM CAPITULI SECUNDI MYSTICA.
ELIAS in multis Christum præfiguravit. Denique translatio Eliæ in paradisum terrestrem, designavit non solum Christi, sed et omnium electorum elevationem de terra in cœlum summum, de exsilio isto ad patriam, de miseria ad salutem. Quemadmodum autem instante Eliæ translatione, ivit ipse cum Eliseo, et visitavit suos discipulos; sic Salvator passione sua instante, assidue adfuit suis Apostolis, perambulavitque Jericho et visitavit Bethaniam. Et sicut Eliseus chorum præfigurans Apostolorum, nequaquam consensit ab Elia nondum translato separari; sic beati Apostoli de separatione Christi ab eis per passionem, nec audire nec intelligere aliquid potuerunt, ob nimiam et aliqualiter sensualem eorum ad Christum affectionem: in tantum, quod dum dixisset eisdem, Ecce ascendimus Jerosolymam, et consummabuntur omnia quæ scripta sunt per Prophetas de Filio hominis:1 tradetur enim gentibus, et illudetur, etc.23 ; ipsi nihil horum intellexerunt. Insuper, sicut Elias consola-batur suos discipulos4 de suo recessu, et specialiter Eliseum, exhortans eum ad de-precandum quod vellet, et exaudiretur; sic Filius Dei suam passionem discipulis præ-nuntiando, statim pro eorum consolatione se tertia die resurrecturum prædixit. Et specialissime in Cœna illa novissima mul-tipliciter consolabatur Apostolos, admo-nens eos ad exorandum cum omni fiducia, et quod exaudirentur promittens : quibus et Spiritum suum promisit, et gratiam pro-pheticæ revelationis ac virtutem agendi miracula contulit, in tantum ut dixerit : Qui credit in me, opera quæ ego facio, et ipse faciet, et majora horum faciet, quia ego ad Patrem vado. Itemque : Quum ve-nerit (inquit) ille Spiritus veritatis, doce-bit vos omnem veritatem. Et denuo : Spi-ritus Sanctus quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia quæcumque dixero vobis.
At vero, per hoc quod Elias dixit ad Eliseum, Si videris me quando tollar a te, erit quod petisti ; si autem non videris, non erit, præsignatum videtur, quod ad recipiendum promissa Christi, oportuit oculo fidei Christi ascensionem cognoscere. Quemadmodum etiam Elias ascendens, pallium suum Eliseo projecit ; sic Christus scandens in alta cœlorum, humanitatis suæ mysteria, incarnationisque fidem et corpus ac sanguinem sub Sacramenti velamine dereliquit. Et sicut Eliseus pallio Eliæ aquas divisit ; sic discipuli Christi per præfata mysteria fecerunt miracula, fluctusque sæculi transierunt illæsi. Quid autem per igneum currum, equosque igneos, nisi angelicæ potestates signantur, de quibus cantatur, Qui facis angelos tuos spiritus, et ministros tuos ignem urentem ? Quorum subsidiis elevantur electi ad contemplandum divina, ita ut conversatio eorum sit modo in cœlis. Insuper, sicut filii prophetarum viso Elisei miraculo, dixerunt, Requievit spiritus Eliæ super Eliseum, et occurrerunt ei, adorantes eumdem ; sic Christiani videntes signa Apostolorum, noverunt spiritum Christi venisse in eos, et honoraverunt eos ut Christi vicarios.
Denique, per Eliseum qui misit sal in aquas, ut sanarentur a sua corruptione et infructificatione, intelligitur Deus Pater, qui Sapientiam increatam, unigenitumque Filium suum misit in vas novum, id est in mundissimæ Virginis uterum, vel in corpus purissimum quod assumpsit ; sicque sanavit aquas Jericho, id est fluxum, instabilitatem, fomitem, sæcularem scientiam et inquietudinem mundi, generisque hu-mani, infundendo hominibus sapientiam salutarem, qua reformatæ sunt mentes cre-dentium et fructuosæ effectæ, et virtutes, quibus in Deo sunt stabilitæ.
Postremo, per pueros vitiosos Eliseum irridentes, expressi sunt Judæi, qui Christo in passione illuserunt : propter quod ab ursis duobus, videlicet Tito et Vespasiano, sunt dilaniati. Item, quoniam Bethel in-terpretatur domus Dei, per Eliseum as-cendentem in Bethel, intelligitur quæcum-que devota persona intrans Ecclesiam aut cœnobium ingrediens, et de virtute in virtutem ascendens : quæ a sæcularibus hominibus irridetur, juxta illud beati Job : Deridetur justi simplicitas ; lampas con-tempta apud cogitationes divitum. Ideo ab ursis, id est malignis spiritibus devoran-tur, qui recte per ursos sunt figurati, ob varias ursi proprietates. Quarum prima est, quod ursus tenet fortissime id quod capit. Sic dæmones eos quos fallunt et vincunt, totis conantur viribus retinere, imo et gra-vioribus vitiis implicare. Secunda, quod ursus debilis fertur esse in capite, et ro-bustus in renibus. Ita diabolus in exordio suggestionis pestiferæ non est fortis, sed nisi tunc protinus repellatur, tentationem continuando, et concupiscentiam inflam-mando, amplius invalescit. Tertia, quod captus, eosdem frequenter reiterat passus. Sic dæmon ab aliquo victus, multipliciter nititur qualiter iterum vincat illum : quod certum est de illo, quem unusquisque ex-ercitatorem habere asseritur. Nam et dia-
Matth. xx, 19.
Joann. xiv, 1-3, 13, 14, 16, 17; xv, 7-11, 15, 16, 26, 27; xvi, 20-24.
Ibid. xiv, 12.
Ibid. xvi, 13.
Ibid. xiv, 26.
Ps. ciii, 4.
Philipp.iii, 20. que devota persona intrans Ecclesiam aut cœnobium ingrediens, et de virtute in Ps. LXXXIII, 8.
Job xii, 4, 5. vioribus vitiis implicare. Secunda, quod ursus debilis fertur esse in capite, et ro-bustus in renibus. Ita diabolus in exordio suggestionis pestiferæ non est fortis, sed nisi tunc protinus repellatur, tentationem continuando, et concupiscentiam inflam-mando, amplius invalescit. Tertia, quod captus, eosdem frequenter reiterat passus. Sic dæmon ab aliquo victus, multipliciter nititur qualiter iterum vincat illum : quod certum est de illo, quem unusquisque ex-ercitatorem habere asseritur. Nam et diabolus semel victus a Christo, adhuc eum bis tentare præsumpsit, victusque tertio, recessit ab eo ad tempus, ut Lucas testatur evangelista.5 Ideo quod communiter dicitur, et ab Origene sumptum videtur, dæmonem semel ab homine victum, nunquam amplius tentare eumdem, non censetur magnæ esse auctoritatis : et de hoc super librum Josue plenius dictum est, ubi verba Origenis ex sua homilia sunt introducta.6 Quarta est, quod canes plurimum odit. Sic diabolus virtuosos prædicatores, idoneosque pastores, qui per canes designantur, odit gravissime. Quinta est, quod in calido lebete cæcatur. Sic dæmon in corde fervido penitus superatur. Sexta, quod dominus ursi facit eum cucubare, id est, caput in terram defigere et pedes levare. Ita qui dæmonis victor est, faciliter ei illudit. Septima, quod tantum diligit mel, quod pro eo occiditur. Sic immundus spiritus in tantum cupit hominem virtuosum in Domino suaviter repausantem, decipere et de ejus casu gaudere, quod ista ex causa multoties superatur, dum hominem talem tentare et vincere nititur.
Footnotes
Chapter 3 of 28