Articulus 4
EXPOSITIO CAPITULI TERTII : JORAM VERO FILIUS ACHAB.
HOC loco describitur grandis victoria regi Israel data, et quædam narrantur Elisei prodigia. Joram vero filius Achab regnavit super Israel, id est decem tribus, in Samaria, in qua tanquam metropoli residebat, anno octavodecimo Josaphat regis Judæ. Qualiter intelligendum sit istud, in litterali expositione præcedentium dictum est.1 Regnavitque duodecim annis; et fecit malum coram Domino, aureos vitulos adorando, sed non sicut pater suus Achab, et mater. Tulit enim, id est, abstulit et confregit, statuas Baal quas fecerat pater ejus.2 Verumtamen peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, adhæsit, nec recessit ab eis, puta a vitulorum cultura. Ex hoc aliqui trahunt, quod Joram iste non solum abstulit idola Baal, sed et idola Chananæorum, quibus (ut supra habetur) Achab servivit.3
Porro Mesa rex Moab nutriebat pecora multa, per suos ministros, quoniam terra regni sui abundat pecorum pascuis, et solvebat regi Israel, utpote ipsi Achab, centum millia agnorum, et centum millia ovium, et centum millia arietum cum velleribus suis, lana opertis : itaque non poterat satisfacere, nisi solvendo pecora illa viva atque lanata. Quumque mortuus fuisset Achab, prævaricatus est fœdus quod habuit cum rege Israel, id est, amplius solvere recusavit rex Moab magnum illud tributum. Egressus est igitur rex Joram in die illa de Samaria, et recensuit universum Israel. Misitque ad Josaphat regem Juda, cujus filii uxor fuit soror sua, dicens : Rex Moab recessit a me, veni mecum contra eum ad prælium. Qui respondit : Ascendam tecum ; qui meus est, tuus est ; populus meus, populus tuus, id est, ad tuum auxilium est paratus ; et equi mei, equi tui. Simili modo responderat Achab regi patri istius : Populus (inquiens) meus et populus tuus, unum sunt ;4 et equites mei, equites tui : ut patuit supra tertio libro. Quæri potest, an Josaphat rex pecavit in isto. Videtur, quod imo, quia (ut dictum est) jam fuerat increpatus a Domino per Prophetam, quod auxilium præbuit impio Achab, et rursus quod cum Ochozia amicitiam habuit ; sed Joram iste fuit iniquus, sicut et illi. Achab quoque videba- tur justam præliandi causam habere, ut patuit. Ad quod dicendum videtur, quod peccavit in isto, nisi forsan excusetur per hoc, quod Joram non fuit tam impius sicut Achab et Ochozias, quoniam abstulit statuas Baal, sicque temporalem istam forsan promeruit prosperitatem.
Dixitque Josaphat : Per quam viam ascendemus? At ille respondit : Per desertum Idumææ, quod ex una parte conjungitur deserto Ægypti, per quod filii Israel tempore Moysis perrexerunt. Perrexerunt igitur simul rex Israel, qui hic primo nominatur, quoniam principalis fuit in causa ista, et rex Juda, et rex Edom, quem Josaphat secum adduxit, ut Magister in historiis ait, quia pro tunc Idumæa adhuc erat sub rege Juda, et tributaria ei. Sed quomodo rex Idumææ dicitur isse cum Joram, quum tunc nondum rex fuerat constitutus in terra Edom a tempore David, qui abstulit Idumæis regium sceptrum? Unde infra habetur : In diebus ejus, videlicet Joram filii Josaphat, recessit Edom ne esset sub Juda, et constituit sibi regem. Respondetur, quod sicut in Scripturis rex sæpe vocatur dux, ita hoc loco dux dicitur rex. Et circumierunt per viam septem dierum, nec erat aqua exercitui et jumentis quæ sequebantur eos. Dixitque rex Israel, deficiente eis aqua in eremo illa : Heu, heu, heu, ex vehementia doloris ter ait, Heu. Congregavit nos Deus tres reges, cum subditis suis, ut traderet nos in manu Moab : quia Moabitæ jam perceperunt adventum istorum regum, nec poterant convenienter reverti ex aquæ defectu. Quamvis autem istud non fuit verum, quod scilicet Dominus congregaverit reges illos ob causam hanc, tamen rex Israel hoc timuit et putavit.
Et ait Josaphat : Estne hic, id est in aliquo loco non multum remoto, Propheta Domini, utpote verus et sanctus Propheta, ut deprecemur Dominum per eum? id est, ut ille oret pro nobis, et impetret nobis aquam, et nos quoque oremus pro causa eadem. In isto patet humilitas Josaphat, qui licet esset vir valde fidelis et virtuosus, non tamen per se ipsum præsumpsit Dominum pro miraculoso rogare effectu. Et respondit unus de servis regis Israel : Est hic Eliseus filius Saphat, qui fundebat aquam super manus Eliæ, id est, tanto Prophetæ servivit, cujus spiritus super istum quievit. Quidam aliter interpretantur, dicentes, quod in sacrificio quo Elias obtulit bovem in monte Carmeli, ut dictum est tertio libro, Eliseus fudit aquam super manus Eliæ, moxque de digitis Eliæ tanquam ex fontibus aqua copiose manavit, ut in præallegati expositione libri tactum est. Et ait Josaphat : Estne apud eum sermo Domini? Descenditque ad eum rex Israel, et Josaphat, et rex Edom.
Dixit autem Eliseus ad regem Israel : Quid mihi et tibi est? id est, quæ conventio nobis, quum sis idololatra? Unde Apostolus : Quæ (ait) conventio luci ad tenebras?5 Et Jeremias : Quid paleis ad triticum? Vade ad prophetas patris tui et matris tuæ, id est ad prophetas Baal. Non consultorie, sed ironice dixit hoc Eliseus. Et ait illi rex Israel : Quare congregavit Dominus tres reges hos, ut traderet eos in manus Moab? Dixit ad eum Eliseus : Vivit Dominus exercituum, in cujus conspectu sto, quod si non vultum Josaphat regis Juda erubescerem, id est revererer, quum sit cultor Dei fidelis, propter quod etiam verecundor me ab eo avertere, et ejus desiderium non implere, non attendissem quidem te, nec respexissem. Non ex elatione, sed zelo justitiæ dixit hoc sanctus vir, abominans impium ut talem, quemadmodum de viro justo fertur in Psalmo : Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus.6 Hinc et Philosophus in Ethicis de proprietatibus magnanimi loquens, inter cetera ait, quod sit aspernativus, quoniam aspernatur vitiosos in quantum tales. Merito igitur in Ecclesiastico de Eliseo asseritur : In diebus suis non pertimuit principem. Verumtamen his objici potest, quoniam principes, quamvis perfidi et iniqui, sunt honorandi propter sui dignitatem officii, et tanquam789101112 ministri Dei, sicut ad Romanos loquitur Paulus: propter quod princeps Apostolorum docet, esse obediendum etiam dyscolis dominis. Respondetur, quod superioribus in his quæ ad eorum cathedram pertinent, sunt obedientia et reverentia exhibendæ; in aliis non oportet.
Nunc autem adducite mihi psaltem, id est peritum in citharizando aut ludendo in organo. Quumque caneret psaltes: quia ludendo in organo simul cantavit aliquid de laudibus Dei, quemadmodum David facere consuevit; facta est super eum, utpote Eliseum, manus Domini, id est, omnipotentia Dei mentem ejus tetigit et illustravit gratia revelationis propheticæ. Gratia enim prophetiæ, est donum actuale, non proprie habituale, quia non adest cordibus Prophetarum ad libitum, sed juxta beneplacitum Dei, et secundum dispositionem et aptitudinem hominum, quia se possunt ad illuminationem talem per devotionem et elevationem mentis aptare, et quoniam diversæ melodiæ ac harmoniæ diversos causant effectus in hominum cordibus. Eliseus videns sibi lumen propheticæ gratiæ non fulgere, voluit se ad illud per elevationem animi præparare: ideo fecit psaltem coram se ludere et cantare, quoniam melodia illa cum laude Dei ad elevationem disponit, præsertim in quibusdam, qui ex naturali dispositione ad hoc magis dispositi sunt: quorum nonnulli ex discantu et consonantia melodiæ celerrime et intense moventur ad fletum, compunctionem et contemplationem. Denique quædam melodiæ excitant ad compassionem et planctum inde nascentem. Hinc tibicines in funeribus carmen lugubre concinebant. Quædam vero ad audaciam provocant, ut tubæ in præliis; quædam ad devotionem, ut cantus et organa in divinis. Refert Lyra, quod Rabbi Salomon asserat gratiam prophetiæ recessisse ab Eliseo, quia exasperatus fuit contra regem Israel: quod dictum reprobat Lyra, quia ex zelo justitiæ id processit. Verumtamen in exasperatione illa, sicut in ira per zelum, potuisset esse aliqualis excessus, præsertim quum secundum Gregorium, etiam ira per zelum aliqualiter turbet cordis oculum; idcirco ad tranquillationem cordis Elisei poterat harmonia illa conferre.
Et ait: Hæc dicit Dominus: Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas, id est in alveo seu fundo hujus exsiccati torrentis profundas aliquas foveas, in quibus aqua mox ventura recipiatur. Hæc enim dicit Dominus: Non videbitis, id est, non audietis, ventum, neque cernetis pluviam in hac hora, et alveus iste replebitur aquis, et bibetis vos et familiæ vestræ, et jumenta vestra. Parumque est hoc in conspectu Domini, qui frequenter, sicut et nunc, plus largitur quam petitur. Ideo subditur: Insuper tradet Moab in manus vestras; et percutietis omnem civitatem munitam, id est habitatores fortium civitatum Moabitici regni, et omnem urbem electam, et universum lignum fructiferum succidetis, cunctosque fontes aquarum obturabitis, et omnem agrum egregium operietis lapidibus. Factum est igitur mane, quando sacrificium offerri solet, et ecce aquæ veniebant per viam Edom, et repleta est terra, præsertim alveus ille, aquis. Circa hoc Josephus protestatur, quod in superioribus partibus Idumææ pluerat vehementer tribus diebus, sicque per iter Idumææ descendit aqua per alveum in fossata.
Universi autem Moabitæ audientes quod ascendissent tres reges, ut pugnarent adversum eos, convocaverunt omnes qui accincti erant balteo desuper, et steterunt in terminis, id est in extremitatibus territorii sui, ut hostibus prohiberent ingressum in suam regionem: et forsan in terminis illis erant loca angusta ad introeundum, sicque facilius poterant ibi resistere. Primoque mane surgentes, et orto jam sole ex adverso aquarum, viderunt Moabitæ econtra aquas rubras quasi sanguinem: quia aquæ præfatæ radiis solis percussæ, apparuerunt turbidæ et quasi sanguine rubricatæ; vel supernaturaliter inerat color talis his aquis pro Moabitarum deceptione.13
Dixeruntque: Sanguis gladii est, id est gladio fusus: quasi dicant, Interfecerunt se invicem. Pugnaverunt reges contra se, et cæsi sunt mutuo. Nunc perge ad prædam, Moab. Perrexeruntque in castra, id est ad exercitus seu tentoria, Israel. Porro consurgens Israel, id est Joram cum populo suo et adjutoribus suis, percussit Moab. At illi fugerunt coram eis, id est, qui percussionem evaserant, fugam arripuerunt. Venerunt igitur qui vicerant, et percusserunt Moab, et civitates destruxerunt; et omnem agrum optimum, mittentes singuli lapides, repleverunt; et universos fontes aquarum obturaverunt, et omnia ligna fructifera Moabitarum succiderunt Joram cum suis, ita ut muri tantum fictiles, id est latericii, remanerent. In Deuteronomio fuit præceptum: Non succides arbores de quibus vesci potest, nec securibus per circuitum debes vastare regionem, quoniam lignum est, et non homo:14 ergo in isto facto transgressi sunt legem. Ad hoc aliqui dicunt, quod de licentia Dei fecerunt hoc, quia Eliseus prædixit quod facerent istud, sicque Deus dispensavit in lege sua. Alii dicunt, quod lex loquitur de arboribus quæ erant in terra promissionis, non de his quæ erant extra eamdem. Et circumdata est civitas metropolis regni Moab a fundibulariis, qui per gyrum posuerunt machinas bellicas ad projiciendum lapides magnos, et magna ex parte percussa.
Quod quum vidisset rex Moab, prævaluisse scilicet hostes, tulit secum septingentos viros educentes gladios, ut irrumperent ad regem Edom, id est, violenter et cum impetu exirent ac fugerent per eam partem, in qua Idumæi urbem circumdederunt, quia ibi obsidio fuit debilior. Vel forsan ex speciali indignatione contra regem Edom, quod filiis Israel ferret præsidium, voluerunt percutere eum. Et non potuerunt, quia ab hostibus fuerunt repulsi in urbem. Arripiensque filium suum primogenitum, qui regnaturus erat pro eo, obtulit holocaustum super murum deo suo, scilicet soli, ut fertur, quem coluit. Itaque obtulit primogenitum suum in holocaustum, ut deus suus succurreret sibi in tanta angustia, vel ut adversarii intuentes tantam suam necessitatem, compaterentur atque recederent: ideo super murum in præsentia hostium immolavit. Et facta est indignatio magna in Israel; vel quia hi qui erant cum rege Israel, detestati sunt factum illud inhumanum, scilicet proprii filii occisionem, et contra hoc indignati; vel sibi invicem indignabantur, quod ad tantam angustiam perduxerunt adversarios suos, statimque ex compassione recesserunt ab eo, et reversi sunt in terram suam. Vel Deus indignatus est filiis Israel propter eorum peccata, quibus et ipsi iram meruerunt et ultionem divinam, sicut et Moabitæ, quum tamen adversarios suos tam graviter opprimendo, non pœniterent, nec castigarent se ipsos: sicut tempore Moysis plagavit Deus filios Israel, qui carnes sibi dari petierant ad edendum.15 Nam quamvis contulit eis carnes, tamen protinus eos percussit propter eorum concupiscentiam vitiosam, juxta id Psalmi:16 Adhuc17 escæ eorum erant in ore ipsorum, et ira Dei ascendit super eos.
Præterea quidam hic scribit, non esse probabile nec rationabile, dicere quod populus Israel ex compassione ab obsidione recesserit, quia immolatio illa fuit magis offensiva Dei, quam placativa; et rursus, quia ex illa immolatione perpenderunt, quod Moabitæ non potuerunt diu resistere, sicque ex hoc incitati fuissent ad continuandum obsidionem. Ideo ponit et approbat expositionem Rabbi Salomonis, dicentis quod rex Moab interrogavit sapientes suos cur Deus Israel ita juvaret Israeliticum populum: qui dixerunt, quod propter merita Abrahæ, qui voluit filium suum Isaac immolare. Quo audito, rex Moab obtulit filium suum deo suo, videlicet soli. Unde tunc facta est indignatio seu ira super populum Israel, quoniam angelus præsidens Moabitis, commemoravit coram Deo scelera filiorum Israel: idcirco misit Deus perstem in eos, sicque compulsi sunt ab obsidione recedere. Sed ista reprobat Rabbi Paulus, quoniam Moabitæ sacras historias de Abraham nescierunt; et alia multa inducit quæ non procedunt formaliter. Addit tamen, potius esse credendum, quod sacerdotes Moabitæ dixerunt regi suo, quod filii Israel deos suos, scilicet Moloch et ejusmodi, cum tanta coluerunt devotione, quod filios suos eis immolaverunt: quemadmodum scriptum est, Immolaverunt filios suos et filias suas dæmoniis.18 Quo audito, rex obtulit filium suum; et tunc facta est indignatio in Israel, quoniam tam perniciosum exemplum præbuerunt gentilibus.
Moraliter, ex isto capitulo edocemur, in omni tribulatione ad Deum confugere;19 deficiente nobis aqua sapientiæ salutaris (de qua ait Salvator:20 Qui biberit ex aqua quam ego dabo ei, non sitiet in æternum), fontem sapientiæ invocare, juxta quod admonet sanctus apostolus Jacobus: Si quis vestrum indiget sapientia, postulet a Deo qui dat omnibus affluenter et non improperat, et dabitur ei;21 postulet autem in fide nihil dubitans. Præterea ex consideratione propriæ defectuositatis, insufficientiæ et indignitatis, debemus spiritualium et perfectorum virorum pietatem rogare, ut orent pro nobis; et tam Sanctos triumphantis Ecclesiæ, quam virtuosas personas Ecclesiæ militantis, in subsidium implorare, secundum illud in Job:22 Ad aliquem Sanctorum convertere. Quod si aqua ista defuerit nobis, trademur in manus Moab, id est diaboli qui superbus est valde: quoniam neminem diligit Deus, nisi qui cum sapientia inhabitat.23 Si vero voluerimus aquam istam suscipere sine vento, id est clamore disceptationis humanæ, et sine pluvia informationis philosophicæ, faciamus in alveo, id est intimo fundo cordis nostri, fossas et fossas, id est profundas considerationes, ex quibus vera humiliatio generatur: ut tam ex contemplatione majestatis divinæ et perfectionis Sanctorum ipsius, quam ex propriæ vilitatis, fragilitatis ac vitiositatis attentione, humiliemus nos jugiter valde, sicque fluentis sapientiæ desuper impleamur.
Amplius, exemplo Elisei discamus veræ mentis constantiam; et omnem inordinatum timorem abjicere, nec homines formidare, nisi in Deo: quia qui aliter timet, cito corruet;24 nec æmulemur in malignantibus, nec eos qui in sæculo prosperantur, appretiemur:25 imo pro nihilo reputemus omnes aversos a Domino, in quantum sunt tales. Postremo, dum nobis divina illuminatio deest, studeamus cor nostrum sursum erigere per psalmorum et canticorum atque orationum depromptionem, per pectoris tunsionem, corporis prostrationem, genuflexionem, per oculorum ad cœlum directionem, per manuum expansionem, per gemitum et singultum ac consimilia, quæ devotionis sunt incitamenta.
Footnotes
-
IV Reg. I, 17. ↩
-
III Reg. XII, 28-33. ↩
-
III Reg. XXI, 26. ↩
-
III Reg. XXII, 5. ↩
-
II Cor. VI, 14, 15. ↩
-
Ps. XIV, 4. ↩
-
IV Reg. VIII, 20. ↩
-
II Reg. VIII, 14. ↩
-
Eccli. XLVIII, 13. ↩
-
Jer. XXIII, 28. ↩
-
III Reg. XVIII, 30 et seq. ↩
-
IV Reg. II, 15. ↩
-
Rom. xiii, I Petr. ii, ↩
-
Deut. xx, 19. ↩
-
Exod. XVI, 3, 13; ↩
-
Ps. LXXVII, 30, 31. ↩
-
Num. XI, 4, 33, 34. ↩
-
Ps. CV, 37. ↩
-
Sensus moralis. ↩
-
Joann. IV, 3. ↩
-
Jacob. I, 5. ↩
-
Job V, 1. ↩
-
Sap. VII, 28. ↩
-
Prov. XXIX, 25. ↩
-
Ps. XXXVI, 1, 7. ↩
Chapter 4 of 28