Articulus 5
EXPOSITIO CAPITULI QUARTI: MULIER AUTEM QUÆDAM DE UXORIBUS PROPHETARUM.
PROSEQUITUR jam Scriptura miracula Elisei, et recitantur hic quatuor ipsius miracula. Mulier autem quædam de uxoribus prophetarum, clamabat ad Eliseum. Expositores catholici et Hebræi unanimiter aiunt, feminam hanc fuisse conjugem Abdiæ prophetæ: et erat multum devota. Ideo ad Eliseum tanquam ad Dei amicum, in necessitate sua confugit, dicens: Servus tuus vir meus mortuus est, et tu nosti quia servus tuus fuit timens Deum filiali timore. Hoc vidua commemoravit, ut Eliseus magis ad compatiendum sibi flecteretur, tum quia ipsa vidua erat, cui præsertim est succurrendum, tanquam personæ humano solatio destitutæ, tum propter viri sui virtutes. Et ecce creditor venit, ut tollat duos filios meos ad serviendum sibi pro debito viri mei, quod persolvere nequeo. Fuit equidem Abdias indebitatus ex subventione (ut creditur) qua centum prophetas in speluncis nutrivit, quibus necessaria procurando, debita hæc contraxit.1 Ideo piissimum fuit, uxori ejus succurrere : quod sciens Eliseus, celerrime ei subvenit. Cui dixit Eliseus: Quid vis ut faciam tibi? Dic mihi, quid habes in domo tua? At illa respondit: Non habeo ancilla tua quidquam in domo mea, nisi parum olei quo ungar pro temperamento æstivalis caloris, juxta illius consuetudinem regionis. Aliqui tamen exponunt, Quo ungar, id est reficiar, illud in cibis pro condimento ponendo. Cui ait: Vade, pete ab omnibus vicinis tuis vasa vacua non pauca, et ingredere, et claude ostium tuum, quum intrinsecus fueris tu et filii tui; et mitte inde in omnia vasa hæc, id est, aliquid de oleo illo funde in singula vasa ista, et quum plena fuerint, tolles.
Ivit itaque mulier, et clausit ostium super se et super filios suos. Illi offerebant vasa, id est, filii ejus præsentaverunt vasa matri, et illa infundebat. Quumque infunderet parum quid olei in vasa, crevit oleum in quolibet vase et multiplicabatur in semetipso, sicut panes quinque, ex quibus Christus pavit quinque millia virorum, superfluentibus duodecim cophinorum fragmentis.2 Quod qualiter factum sit, an scilicet per creationem, multiplicationem, augmentationem, seu alio modo, doctores super tertium Sententiarum inquirunt. Quumque plena fuissent vasa, dixit ad filium suum: Affer mihi adhuc vas. Et ille respondit: Non habeo. Stetitque oleum, id est, crescere et multiplicari sic desiit, omnibus vasis illis impletis.
Venit autem illa et indicavit homini Dei, gratias referens ei, et juxta ipsius voluntatem volens oleo uti. At ille: Vade, inquit, vende oleum, et redde creditori tuo, id est, ex pretio olei debitum illi persolve; tu autem et filii tui vivite, id est, vitam sensitivam vestram de reliquo oleo non vendito, vel de reliquo pretio debitis superfluo sustentate. Ac si dicat: Tantum vendatis de oleo, ut debita persolvatis, et de residuo reficiatis vos, vel etiam vendatis pro parte, prout convenit vobis, ut de pretio ejus necessaria ematis.
Sequitur aliud signum. Facta est autem dies quædam, et transibat Eliseus per Sunam civitatem, id est per urbem sic nuncupatam. Erat autem ibi mulier magna, id est multum notabilis, utpote prudens, virtuosa, dives ac nobilis.3 Quam (ut refert Lyra) Rabbi Salomon dicit fuisse sororem Abisag, quam David in senio suo accepit: quod verum non esse, satis ex littera probat Lyra, quia jam tempore Elisei fuisset circiter centum viginti annorum; et si dicitur miraculose concepisse, ideo senium non obstare, objicitur quod in textu vir ejus senex vocatur, et ob hoc ipsa non habere filium insinuatur. Verumtamen si Rabbi Salomon dicat eam sororem, id est cognatam illius Abisag, cessat objectio: quoniam sicut viri ejusdem cognationis frequenter vocantur fratres, sic feminæ ejusdem parentelæ, sorores, et præsertim nobiles. Quæ tenuit eum, non violenter, sed rogando humiliter ac instanter, ut comederet panem, id est, cibum et potum acciperet. Omne etenim alimentum nomine panis exprimitur. Qui quum frequenter inde transiret, divertebat ad eam, ut comederet panem.
Quæ dixit ad virum suum: Animadverto, quod vir Dei sanctus est iste, qui transit per nos frequenter. Hoc enim consideravit ex moribus ejus, ex custodia visus, ex verborum modestia, apparatuque vultus, ex sobrietate et maturitate ipsius. Per exteriora quippe noscuntur interiora, probabili saltem et conjecturali notitia. Unde in Proverbiis legitur : In facie prudentis lucet sapientia; oculi autem stultorum in finibus terræ.4 Et iterum fertur : Quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium, sic corda hominum manifesta sunt prudentibus. Hoc est quod in Ecclesiastico scriptum est : Ex visu cognoscitur vir, et ab occursu faciei cognoscitur sensatus. Amictus corporis, et risus dentium, et ingressus hominis, enuntiant de illo. Rabbi Salomon, ut recitat Lyra, dicit, quod mulier sanctitatem Elisei animadvertit ex hoc, quod nulla musca vel immunditia alia super mensam ejus resedit. Sed non videtur, quod mulier in tantum appropinquaverit mensæ Elisei, quod hoc adspicere quiverit, quia nec ad alloquendum cameram ejus intravit, in qua ipse seorsum comedit, ut statim patebit.5 Sæpissime autem ponit Rabbi Salomon ille abusiva et frivola. Faciamus ergo, hoc est præparemus, ei cœnaculum parvum, et ponamus in eo lectulum et mensam et sellam, id est sedile, et candelabrum, ut quum venerit ad nos, maneat ibi, ut possit seorsum comedere, et orationi insistere, et suas necessitates exercitationesque facere.6 Sic Rabanus aliique exponunt.
Facta est ergo dies quædam, et veniens divertit in cœnaculum, et requievit ibi. Dixitque Eliseus ad Giezi puerum suum : Voca Sunamitem istam, hoc est feminam de Suna urbe Samariæ oriundam, seu in ea manentem. Qui quum vocasset eam, et illa stetisset coram eo, id est extra et prope ostium cœnaculi Elisei, ita quod invicem poterant se videre ; non tamen intravit cœnaculum (Eliseo præsente), ut infra innuitur. Nam et protinus subditur : dixit Eliseus ad puerum, hoc est ministrum suum Giezi : Loquere ad eam. Ecce quod sanctus vir non loquebatur immediate ad illam. Unde et satis conjicitur, quod per notabilem distantiam stetit ab Eliseo amota. Ecce sedule, id est assidue, ministrasti nobis : quid vis ut faciam tibi? Numquid habes negotium, et vis ut loquar regi sive principi militiæ pro te? id est, si eges auxilio meo, libenter te apud regem juvabo. Sciebat quippe Eliseus se a rege Joram et principe suæ militiæ in honore haberi, tanquam successorem Eliæ, et quia procuravit regi et adjutoribus ejus aquam : quibus et prædixit victoriam, prout præcedenti habetur capitulo. Quæ respondit, compendiose tanquam femina prudens, quia non decet mulierem sine necessitate verba multiplicare, potissime coram sapientibus viris : In medio populi mei habito, id est inter consanguineos et propinquos, ita quod nullus mihi injuriatur : idcirco non indigeo ad regem recurrere, et si indigerem, propinqui mei loqui possent pro me.
Et ait Eliseus, non ad mulierem, sed ad Giezi : Quid ergo vult ut faciam ei? Dixitque Giezi : Ne quæras, id est, non oportet hoc quærere, quum certum sit et facile sine interrogatione queat perpendi, imo tu posses hoc per te satis advertere ; filium enim non habet : id est, quum sit matrona tam dives et magna, certum est quod nihil terrenum sic optet ut prolem, quum et in lege sit scriptum, Maledicta sterilis ; et vir ejus senex est, ita quod præ senio eam non valet fecundare, deficiente in eo calore : ideo indiget supernaturaliter adjuvari ad prolificandum. Præcepit itaque ministro suo, ut vocaret eam. Unde elicitur, quod honestissima mulier illa interim abiit, conferentibus scilicet Eliseo et Giezi ; nec ex curiositate remansit evidenter aut clam ad auscultandum quid illi colloquerentur, quum tamen sciret, aut probabiliter æstimare posset, quod loquerentur de ea.
Quæ quum vocata fuisset, et stetisset ante ostium : ex quo palam est, quod cameram Elisei non introivit ;7 dixit ad eam : In tempore isto, et in hac eadem hora, si vita comes fuerit, habebis in utero filium : hoc est, anno revoluto, si vixeris, habebis in utero filium eadem hora quæ nunc, non numero, quoniam tempus quod præteriit, idem numero non iteratur, sed specie. Simili modo angelus legitur dixisse ad Abraham, Tempore isto, vita comite, habebit filium Sara uxor tua.8 Porro, ut in Schola-9 stica historia dicitur, In Hebræo sic continetur: In tempore isto, quum tempus vitæ, subaudi, adhuc erit tibi, habebis filium. Et concordat, quod Lyra asserit in Hebræo haberi: In tempore isto, sicut est tempus vitæ, amplexaberis filium, hoc est, anno revoluto eris sana, et amplexaberis filium tibi natum, ut quidam exponunt Hebræi. At illa respondit: Noli, quæso, mi domine, vir Dei, noli mentiri ancillæ tuæ. Curialiter loquitur femina ista, non quod putaret Eliseum esse mendacem, aut fallere velle, sed ad insinuandum, id quod promisit Eliseus esse impossibile per naturam, atque implicite rogans, ut verificaret et obtineret a Domino quod spopondit. Unde, ut fertur, Hebræi legunt: Noli deficere ancillæ tuæ. Verbum enim Hebraicum designat utrumque: sic quod credidit verbis Prophetæ, quamvis ex admiratione prima facie ita locuta fuerit.
Et concepit mulier, et peperit filium in tempore et in eadem hora qua dixerat Eliseus. Sicque quod ait, In tempore et in eadem hora, refertur ad verbum hoc, Peperit. Nec obstat, quod dixerat Eliseus, Habebis in utero: quia infra unam horam poterat habere in utero prolem, et parere eam. Denique supernaturale fuit, quod senex ille generavit, et item, quod Eliseus non solum præscivit hoc, sed etiam horam determinatam. Rursus supernaturale fuit, quod scivit prolem dandam debere filium esse, non filiam.
Crevit autem puer; et quum esset quædam dies, et egressus esset ad patrem suum, et ad messores, ait patri suo: Caput meum doleo, caput meum doleo. Unde patet, quod jam fuit adultæ ætatis: et forsan calor intensus læsit puerulum, sicut habetur de marito Judith, quod instabat super alligantes manipulos in campo, et venit æstus super caput ejus, et mortuus est.10 At ille dixit puero: Tolle, et duc eum ad matrem suam. Qui quum tulisset et duxisset eum ad matrem suam, posuit eum illa super genua sua usque ad meridiem, et mortuus est. Ascendit autem et collocavit eum, scilicet puerum mortuum mater sua, super lectulum hominis Dei: quia cameram illam alii non intrabant ex facili causa; et clausit ostium, ne quis puerum mortuum inveniret: cujus mortem nec suo manifestavit marito, ut aliqui opinantur. Et egressa, vocavit virum suum, et ait: Mitte mecum, obsecro, unum de pueris, hoc est ministris nostris, et asinam, super quam vehar, ut excurram, hoc est, velociter pergam super asinam equitando, usque ad hominem Dei, et revertar. Qui ait illi: Quam ob causam vadis ad eum? Hodie non sunt calendæ, neque sabbatum. In calendis seu exordiis mensium et sabbatis, tanquam in festis diebus, solebant Judæi ire ad audiendum doctrinam Scribarum ac Prophetarum. Quæ respondit: Vadam, hoc est, precor ut permittas me ire. Stravitque asinam per ministrum, et præcepit puero, Mina et propera: asini namque et asinæ non vadunt velociter, nisi ad hoc impellantur; ne mihi moram facias in eundo; et hoc age, quod præcipio tibi.
Profecta est igitur, et venit ad virum Dei in montem Carmeli. Quumque vidisset eam vir Dei coram, ait ad Giezi puerum suum: Ecce Sunamitis illa. Vade ergo in occursum ejus, et dic ei: Rectene agitur circa te, et circa virum tuum, et circa filium tuum? Scivit enim Eliseus, quod mulier tam pudica, non venit ad se per iter tantum sine ingenti causa. Quæ respondit: Recte. Dicunt aliqui, quod in hoc sit mentita, et quod non oporteat eam a mendacio excusari. Verumtamen dici potest, quod verissime ita respondit. Recte etenim, id est juste, circa eam et filium ejus acciderat, quoniam Deus justo judicio ita disposuit, et pro majori sui ipsius gloria et honore, et pro ampliori parentum pueri ædificatione et gaudio. Quumque venisset ad virum Dei in montem Carmeli, in quo Sanctus ille continue exercitiis vitæ contemplativæ vacavit, apprehendit pedes ejus, quasi oblita consueti femineique pudoris, necessitate compulsa et victa, affectu honesto; et accessit Giezi ut amoveret eam. Unde perpenditur, quod Eliseus non solebat admittere mulierum contactum, neque ad pedes. Et ait homo Dei: Dimitte illam, ne abstrahendo eam, augeas ejus dolorem: quia non est afflicto addenda afflictio, nisi specialis et rationabilis exigat ratio. Sicque discretus et pius Propheta ex compassione relaxavit suum rigorem, et toleravit venerabilis matronæ attactum: quod nequaquam ex carnali processit affectu, sed ex vehementia quadam spiritualis amoris. Hinc subditur: anima enim ejus in amaritudine est, et Dominus celavit me, et non indicavit mihi, id est, mihi non revelavit, quid urgeat eam. Non enim omnia revelabantur uni Prophetæ, nec donum prophetiæ semper actualiter adfuit Prophetis, ut dictum est, sed juxta moderamen sapientiæ Dei tangebantur a Spiritu Sancto.11
Quæ dixit illi: Numquid petivi filium a domino meo? quasi dicat, Ego non rogavi te, ut mihi filium impetrares, sed tu primo mihi inde locutus es, et promisisti: idcirco decet te recuperare donum quod impetrasti, et nunc mihi ablatum est; alioqui impetratio illa est mihi causa majoris doloris. Sic et Rebecca dum pueri in suo utero collidebantur, dicebat: Si sic mihi futurum erat, quid necesse erat concipere?12 Numquid non dixi tibi, Ne illudas me? Hoc supra dixisse non legitur, sed non omnia scripta sunt. Vel quod supra dixit, Noli mentiri ancillæ tuæ, nunc resumit sub verbis istis: quia illusio videbatur filium procurare, nec conservare.
At ille ait ad Giezi: Accinge lumbos tuos, disponendo te ad eundum velociter, et tolle baculum meum in manu tua, et vade, ut per baculum meum, loco mei, fiat miraculum. Si occurrerit tibi homo, non salutes eum; et si salutaverit te quispiam, non respondeas ei. Quum salutare, sit salutem optare, videtur quod alium non salutare, sit caritati contrarium; et quod salutanti non respondere, sit ingratitudinis et scandalizativum: cur ergo Propheta commisit hæc suo discipulo? Et respondendum, quod actus virtutum sunt exercendi loco et tempore opportuno. Quamvis itaque proximum salutare et salutantem resalutare, sint actus laudabiles in se, tamen ex rationabili causa possunt suspendi atque differri, ut scilicet interim quis altioribus vacet, et a Deo mentis intentionem non revocet, occasionemque vitet confabulationis illicitæ. Sic igitur Eliseus commisit hæc Giezi, quatenus tanta intentione, devotione, ac diligentia opus expleret sibi injunctum, ut mentem nequaquam hinc inde effunderet, nec commisceret colloquia: juxta quem modum Christus in Evangelio loquitur, missis a se ad prædicandum discipulis, Neminem per viam salutaveritis.13 Et pones baculum meum super faciem pueri, ut divina pietate, et fide ac precibus et meritis meis puer resuscitetur.
Porro mater pueri ait Eliseo: Vivit Dominus, et vivit anima tua, non dimittam te, nisi veneris mecum. Habuit namque ista matrona majorem in Eliseo fiduciam, quam in ejus ministro. Surrexit ergo, et secutus est eam. Giezi autem præcesserat ante eos, et posuerat baculum super faciem pueri, et non erat vox neque sensus: hoc est, puer non revixit, quia nec Giezi tantæ fuerat fidei, nec mater pueri in Giezi actibus confidebat: atque, ut dicunt Hebræi quidam, ipse Giezi non implevit in via Elisei præcepta; sed occurrentibus interrogantibusque respondens, jactanter dixit se missum ad suscitandum defunctum. Est et mystica ratio, quoniam omnia illis in figura, teste Apostolo, contigerunt.14 Porro, per baculum Elisei, tenor et rigor legis Mosaicæ exprimuntur; per ipsum autem Eliseum puero incumbentem, Dei Filius incarnatus, humano generi condescendens. Non ergo resuscitatus est puer, per superpositum sibi baculum, sed per incumbentem super se Eliseum, ad designandum, quod non lex Moysis, sed virtus et gratia Christi spiritualem vivificationem hominibus est largita. Ideo loquitur Paulus: Nihil ad perfectum adduxit lex. Et rursus: Si data esset lex, quæ possit vivificare, vere ex lege esset justitia. Hinc et evangelista Joannes:1516
Joann. 1, 17. Lex, inquit, per Moysen data est, gratia et veritas per Jesum Christum facta est. Reversusque est in occursum ejus, et nuntiavit ei, dicens : Non surrexit puer.
Ingressus est ergo Eliseus domum. Et ecce puer mortuus jacebat in lectulo ejus. Ingressusque, clausit ostium super se et super puerum, et oravit ad Dominum pro pueri suscitatione. Et ascendit lectulum, et incubuit super puerum, posuitque os suum super os ejus, et oculos suos super oculos ejus, et manus suas super manus ejus, et incurvavit se super eum, et calefacta est caro pueri. At ille reversus a contactu corpusculi exanimis, deambulabat in domo, hoc est in camera illa, semel huc atque illuc, exspectans an in defuncto illo aliqua signa vitæ inciperent apparere : quibus nondum apparentibus, et rursus ascendit et incubuit super eum; et oscitavit puer septies, aperuitque oculos in signum quod vere revixit, imo et spiritualiter septem donis Spiritus Sancti esset vivificatus. Possent hic multa dici, cur Eliseus ita super puerum incubuit, seque incurvavit, et membra sua membris pueri superposuit, et qualiter hoc agendo contraxit se, et de spirituali significatione istorum :17 quæ supra in tertii libri expositione sunt inducta, ideo brevitati studendum est.
Et ille vocavit Giezi et dixit ei : Voca Sunamitem hanc. Quæ vocata, ingressa est ad eum. Qui ait : Tolle filium tuum. Venit illa, et corruit ad pedes ejus, et adoravit super terram. Tulitque filium suum, et egressa est; et Eliseus reversus est in Galgala. Circa hoc Magister in historiis scribit : Hunc locum sæpe frequentavit Eliseus, tum propter loci religionem seu sanctitatem (de qua in expositione secundi capituli dictum est), tum quoniam ibi natus est.18 Et in ortu suo tale prodigium contigit ibi, ut unus ex vitulis aureis acute mugiret. Quo audito, in Jerusalem sacerdos divino nutu ait : Propheta in Israel natus est, qui sculptilia deorum atque fusilia destruet.
Sequitur tertium signum. Erat autem fames, id est caristia, in terra Israel propter idololatrarum facinora; et filii prophetarum, hoc est discipuli eorum, habitabant coram eo. Dixitque uni de pueris : Pone ollam grandem, et coque pulmentum filiis prophetarum. Et egressus est unus in agrum, ut colligeret herbas agrestes, invenitque quasi vitem silvestrem, et collegit ex ea colocynthidas agri, et implevit pallium suum, et reversus, concidit in ollam pulmenti. Nesciebat enim quid esset, id est cujus speciei et proprietatis atque saporis.
Porro colocynthidæ sunt cucurbitæ silvestres et amarissimæ herbæ, instar vineæ se diffundentes in sepibus, habentes folia similia foliis vitis. Infuderunt ergo sociis, ut comederent. Quumque gustassent de coctione pulmenti, exclamaverunt, dicentes : Mors in olla, vir Dei, hoc est mortifera quædam amaritudo; et non potuerunt comedere. At ille : Afferte, inquit, farinam. Quumque tulissent, misit in ollam, et ait : Infunde turbæ ut comedat. Et non fuit amplius quidquam amaritudinis in olla, nec in pulmento præfato : quod factum est non virtute farinæ, sed orationibus ac meritis Elisei; vel precibus ejus data fuit supernaturaliter illi farinæ vis dulcorandi, amaritudinemque pellendi.
Sequitur quartum miraculum. Vir autem quidam venit de Baalsalisa, id est oppido sic vocato; vel (ut aliqui dicunt) sunt duæ dictiones, et legunt sic, de baal, hoc est planitie aut regione, Salisa, id est urbis sic dictæ, sicque baal est hic nomen commune; deferens viro Dei panes primitiarum, id est panes triticeos primitivos, hoc est de primis frugibus anni illius. Nam quia fames fuit in terra, de tritico adhuc recente fecerat panes festinanter vir iste, quos speciali devotione detulit Eliseo.19 Hinc istud non est intelligendum de panibus primitiarum qui offerebantur in Pentecoste, prout in libro Numerorum habetur, nec de polenta quæ offerebatur in Pascha, sicut in eodem libro legitur.20 Et viginti panes hordeaceos. Nam hordeum in terra illa citius maturescit, sicque de hordeo plures fecerat panes. Aliqui tamen dicunt, quod omnes panes isti erant hordeacei, nec in Hebræo haberi conjunctionem hanc, et, nec eam esse de textu. Et frumentum novum, id est grana confricata. Unde in Hebræo fertur haberi, Et granatam. In pera sua, hoc est in sacculo. At ille, scilicet Eliseus, dixit ministro : Da populo ut comedat. Responditque minister ejus : Quantum est hoc? quasi dicat, Valde modicum est, ut apponam coram centum viris. Erant enim tam parvi panes, ut unus vix sufficeret viro uni. Denique aliqui dicunt, quod populus ille fuit centum viri. Alii opinantur, quod populus erat plus quam centum viri. Ideo dixit minister, Quantum est hoc, ut apponam centum viris? quasi dicat, Non sufficiunt centum viris, et per consequens minus sufficiunt populo. Vel, secundum quosdam, duos panes primitiarum posuit ante centum. Rursum ille ait : Da populo ut comedat. Hæc enim dicit Dominus : Comedent, et supererit : hoc est, fragmenta manebunt satiatis, quia panes fuerunt miraculose multiplicati, sicut de oleo dictum est in isto capitulo. Posuit itaque coram eis : qui comederunt, et superfuit juxta verbum Domini.
Footnotes
-
III Reg. xviii, 4. ↩
-
Matth.xiv, 17-21. ↩
-
IV Reg. IV, 17, 18. ↩
-
Prov. xvii, 4. ↩
-
IV Reg. xxvii, 9. ↩
-
Teeli. xix, 1, 27. ↩
-
Deut. VII, 14. ↩
-
Gen. XVIII, 10. ↩
-
Eccli. xix, 1, 27. ↩
-
Judith VIII, 3. ↩
-
IV Reg. iii, 5. ↩
-
Gen. xxv. 12. ↩
-
Luc. x, 4. ↩
-
I Cor. x, 11. ↩
-
Galat. iii, 21. ↩
-
Hebr. vii, 19. ↩
-
III Reg. xvii, 21. ↩
-
IV Reg. n, 1. ↩
-
Num. xxviii, 26. ↩
-
Ibid. 20, 21. ↩
Chapter 5 of 28