Skip to the text

Articulus 6

DE SPIRITUALI EJUSDEM CAPITULI QUARTI INTELLECTU.

MULIER illa devota, una de uxoribus prophetarum, est figura Ecclesiæ filios duos habentis, scilicet activos et contemplativos, seu conversos ex Judaismo et paganismo; et quia Ecclesia doctrinis atque oraculis Prophetarum est fecundata, bonorumque operum fructibus fertilis facta, recte una de uxoribus Prophetarum vocatur. Nam et Synagoga olim fuit hujusmodi :1 quæ nunc solam occidentem litteram sequens, de semine vitæ concipit mortem. Creditor hujus uxoris, est corpus corruptibile, aggravans animam, seu mundus positus in maligno :23 a quibus Ecclesia multa accepit, et quasi accommodavit obsequia, quoniam caro per sensus exteriores et interiores, et per singula quæque membra in multis deservit fidelibus; similiter homines sæculares Ecclesiasticis obsequuntur. Hic creditor, utpote corpus, vult sibi a Christifidelibus satisfieri pro suis obsequiis, et militat adversus animam.4 Ecclesia vero hunc adversarium suum, omnes Ecclesiæ filios impugnantem ut serviant concupiscentiis suis, non potest efficaciter refrenare ac regere, nisi divino munere adjuvetur : ideo clamat ad Eliseum, id est, Christi pietatem et gratiam obtinere precatur, asserens mortuum esse virum suum timoratum, id est chorum sanctorum pastorum et vere efficacium prælatorum, qui olim optime gubernaverunt, et direxerunt Ecclesiam. Cui Christus respondet, ut hoc ipsum modici olei quod ipsa habet, id est unctionem et doctrinam sibi concessam, mittat in vacua vasa, id est, communicet aliis, instruendo eos pro posse, qualiter debeant conversari, et carnem domare : quod caritative et pie ac obedienter agendo, merebitur cœlitus adimpleri, ac divinis abundare charismatibus gratiosis, ita ut copiose queat instruere proximos, et corpori, quod ei tenetur, impendere; quia, ut ait Apostolus, Debitores sumus non carni, ut secundum carnem vivamus.5

Præterea, Sunamitis illa mulier magna, designat animam vere fidelem, præsertim contemplativam, quam verus Eliseus, id est Christus, variis modis misericorditer visitat. Ideo suggerit viro suo, id est intellectui, qui animam habet dirigere, ut præparent Christo in se parvum cœnaculum, id est cor humile ac devotum, in quo Salvator cœnet cum anima, quemadmodum in Apocalypsi protestatur: Ego sto ad ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi januam, intrabo ad illum, et cœnabo cum eo, et ipse mecum. Reficitur enim Christus nobiscum, dum nostris congratulatur perfectibus.6 Et ponant in isto cœnaculo lectulum, id est pacem et tranquillitatem. internam, quia in pace est locus ejus, qui super quietum descendit, et demoratur in ipso.7 Lectulus quoque est quies contemplationis, in qua Sponsus quiescit cum Sponsa, quæ ait: Lectulus noster floridus.8 Et sellam, id est discretionem et veram virtutum ac veritatis examinationem. Nempe judicium, id est discretio et justitia, præparatio sedis ejus. Et mensam, id est divinam Scripturam, in qua quadruplex expositio, est quadripartita spiritualium ferculorum præbitio. Et candelabrum, id est oculum mentis, seu rectam intentionem: de qua loquitur Dominus, Si oculus tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit.910

Huic mulieri cum qua Filius Dei humiliter commoratur, quamdiu prædicta in ipsa reperiuntur, deest aliquando fructus internæ fecundationis, ita quod ad tempus sterilis redditur, eo quod vir ejus, videlicet intellectus, inveterascit, id est, vetustate peccati dejicitur, et passionum squalore inficitur, ita quod animam non gubernat, sed a sensualitate potius gubernatur, et corpori servit. Sed Christus animam quam elegit, misericorditer prævenit, atque insperata fecunditate adimplet: et potest per Giezi, prædicator verbi cœlestis intelligi. Quumque fructus ex caritate procedens, ex calore concupiscentiarum et vitiorum fuerit mortificatus, Christus orante anima miseretur, et suum mittit ministrum cum baculo, id est comminatione Scripturæ ac rigore justitiæ, vel etiam cum sustentatione clementiæ, et consolatione Paginæ sacræ: quia et clementia per baculum designatur, juxta id Psalmi, Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt.11 Verum ministro non sufficiente ad suscitandum, Dominus et Salvator manum porrigit adjutricem, et oculum suum ponit super oculum animæ, dum sapientia sua intellectum animæ erudit; manum quoque suam super manum animæ, dum sua omnipotentia virtutem animæ roborat; et os suum super os animæ, dum eam ad loquendum salubriter dirigit. Domini etenim est gubernare linguam, et ori adhibere custodiam.12

Præterea, per filios prophetarum designantur claustrales, et personæ devotæ in congregationibus habitantes coram Eliseo, hoc est Christo, et ejus vicariis: quibus Christus et ejus vicarii jubent necessaria corpori et animæ exhiberi. In quibus necessariis decoctionibus ac refectionibus corporalibus ac spiritualibus frequenter colocynthidæ commiscentur, id est pauperitas, tenuitas victus atque vestitus, abstinentia, jejunium, disciplina, subtractio consolationis internæ, tentationum et adversitatum amaritudo, exercitationum molestia, ita ut clament ad Dominum: Mors est in cella. Sed piissimus Dominus Jesus infundit farinam, dando consolationem mentalem, alacritatem devotam, patientiam fortem, illuminationem piissimam, amoris sancti fervorem, in tantum, ut omnia quæ videbantur amara, reputentur dulcissima, et gaudeatur in eis, sicut in omnibus divitiis, ac dicatur: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad gloriam illam futuram.13 Itemque: Sicut pro Christo abundat tribulatio nostra, ita per Christum abundat consolatio nostra. Et denuo: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.14

Insuper, per virum qui Eliseo panes portavit primitiarum, intelliguntur gloriosi Apostoli et Prophetæ, qui Christo humiliter adscripserunt quidquid sapientiæ et virtutis fuit in eis, atque primitias spiritus sibi datas:1516 quorum dona et opera, exempla et documenta, fecit Salvator toti christiano populo anteponi, ut reficerentur ex illis:17 nec potuerunt totum accipere, hoc est, imitando implere.

Denique ex isto capitulo multa sumuntur saluberrima documenta. Et primo, ex hoc quod mulieri viduæ tam pie ac copiose ac miraculose subventum est, eo quod maritus ejus contraxerat debita, prophetas Dei servos ac pauperes sustentando: ostenditur, quam salubre ac placitum Deo sit, pauperibus, et vere religiosis, ac indigentibus domesticis, ac devotis necessaria impertiri. Quantum etiam hospitalitas pie exhibita, Deo complaceat, constat ex eo, quod Sunamitis illa Eluseum tam frequenter ac reverenter hospitando, meruit supernaturaliter fecundari, defunctumque filium suscitari, imo et contra futuram avisari caristiam, ut infra habetur.18 Opera enim pietatis ac misericordiæ non in futuro dumtaxat, sed in præsenti quoque præmiantur copiose a Domino. Denique, ex hoc, quod Eliseus et venerabilis mulier illa habuerunt se ad invicem tam custodite ac spiritualiter, irreprehensibiliter et devote, ita quod Eliseus cum illa seorsum nulla videtur habuisse colloquia, et per intermedium ministrum verba direxisse ad illam, nec ipsam admisisse ad cœnaculi sui ingressum, nec eam cognovisse ex nomine, quia non aliter quam Sunamitem, eam vocasse describitur (non enim, ut Rabanus aliique testantur, tantam cum ipsa familiaritatem habebat, ut proprium ejus sciverit nomen): hinc (inquam) perpenditur, quam timorate, pudice et custodite mutuo debeant se habere viri et feminæ, potissime spirituales personæ, et omnem incautum vitare intuitum, periculosum contactum, suspectum colloquium, separatam præsentiam, familiaritatem nocivam, et cuncta quæ ad vitiosam possunt concupiscentiam excitare, et solo spirituali amore esse contentæ.

Amplius, quamvis præclarissimi viri Elias ac Eliseus fuerint magni valde et gloriosi Prophetæ, nihilo minus ad laudem Omnipotentis, et commendationem et confortationem evangelicæ legis perpendere possimus, quanta sit beatissimorum excellentia Apostolorum super Prophetas: siquidem in toto veteri Testamento nullus legitur mortuum suscitasse, nisi Elias unum, Eliseusque duos; Apostoli autem plurimos valde suscitaverunt defunctos:1920 non utique cum tanta difficultate, ut Elias et Eliseus, qui toties super defunctos incubuerunt, sed sola et brevi oratione, imo interdum cum quadam jussione. Demum sacratissimus princeps Apostolorum, per baculum suum ad defunctos discipulos per viventes suos discipulos longe missum, tres mortuos suscitavit, ut in Martyrologio recitatur Sanctorum: quorum trium unus fuit S. Maternus, qui quadraginta diebus fuerat mortuus.

Præterea, si interdum exercitiis et refectionibus nostris colocynthidæ, id est tribulationes, desolationes, amaritudines, fuerint mixtæ, studeamus has dulcorare, admiscendo farinam, id est dominicæ passionis acerbitatem (quæ si rite pensetur, omnis afflictio mitigatur), cœlestisque patriæ jucunditatem, et quantus sit fructus adversitatum æquanimiter perpessarum; et impleamus illud Apostoli: Tristatur aliquis vestrum? oret; æquo animo est? psallat.21 Atque pensemus, quanta in futuro erit celeriter eorum damnatio, qui nunc in labore hominum non sunt, nec cum hominibus flagellantur.22 Quod si ad ista non fuerimus sufficientes, rogemus summum Eliseum Dominum Jesum Christum, ut ipse consolationis suæ farinam dignetur infundere; et interim ab omni negligentia, pusillanimitate, ac vili consolatione abstineamus sine cessatione.

Footnotes

  1. II Cor. III, 6. ↩

  2. I Joann. V, 19. ↩

  3. Sap. IX, 15. ↩

  4. I Petr. II, 11. ↩

  5. Rom. VIII, 12. ↩

  6. Ps. LXXV, 3. ↩

  7. Is. LXVI, 12. ↩

  8. Cant. I, 15. ↩

  9. Matth. VI, 22. ↩

  10. Ps. LXXXVIII, 15. ↩

  11. Ps. XXII, 4. ↩

  12. Prov. XVI, 1. ↩

  13. Rom. VIII, 18. ↩

  14. Ps. XCIII, 19. ↩

  15. II Cor. I, 5. ↩

  16. Ps. CXVIII, 14. ↩

  17. Rom. VIII, 23. ↩

  18. IV Reg. VIII, 1. ↩

  19. III Reg. XVII, 22; ↩

  20. IV Reg. IV, 35; XIII, 21. ↩

  21. Jacob. v, 13. ↩

  22. Ps. LXXII, 5. ↩

Chapter 6 of 28