Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO CAPITULI QUINTI : NAAMAN PRINCEPS MILITIÆ REGIS SYRIÆ, ERAT VIR MAGNUS.

DESCRIBUNTUR hic duo Elisei miracula : Primum est, curatio viri gentilis a lepra ; secundum, introductio lepræ in proprium vitiosum discipulum. Naaman princeps militiæ regis Syriæ, erat vir magnus, id est magnæ reputationis ac audientiæ, apud dominum suum, et honoratus. Nam propter suam probitatem, fortitudinem atque prudentiam, honorabatur a rege suo et satellitibus ejus, præsertim quia erat communitati valde proficuus. Unde subjungitur : per illum enim dedit Deus salutem Syriæ, id est pacem temporalem et prosperitatem Syris : quoniam erat in præliis prudens ac strenuus, latrunculosque vastavit. Et aliqui dicunt cum fuisse, qui Achab regem jaculo perforavit :1 quod puto aut incertum, aut falsum, quamvis Rabbi Salomon dicat hoc, qui cum talibus dictis curiosis incertis frequenter se occupat, ut Rabbi Paulus testatur. Et quamvis Lyra videatur hic consentire huic Rabbi Salomonis dicto, aut saltem illud non reprobare, tamen ex eo quod in expositione libri tertii scribit, patet falsitas dicti istius. Ibi etenim scribit, quod is qui regem Achab sic sagittavit, fuit pedester ; certum est autem, quod princeps militiæ fuit equester. Videtur autem Naaman iste fuisse vir bonus in genere suo et virtuosus, loquendo de virtutibus acquisitis : propter quod meruit temporalem istam victoriam adjutorio Dei, eo modo quo Hieronymus asserit Deum Romanis adhuc gentilibus contulisse monarchiam, propter eorum virtutes. Erat autem vir fortis, ideo aptus ad militiæ principatum, et dives, sed leprosus. Et quamvis leprositas poterat ei ex naturali causa venisse, non tamen sine speciali providentia

A Dei, qui per tam gravem corpoream infirmitatem voluit eum ad suam misericordiam trahere, quia et virtuosus erat modo prætacto.

Porro de Syria egressi fuerant latrunculi, et captivam duxerant de terra Israel puellam parvulam, quæ erat in obsequio uxoris Naaman. Quæ ait ad dominam suam : Utinam fuisset dominus meus ad Prophetam qui est in Samaria : profecto curasset eum a lepra quam habet. Ingressus est itaque Naaman ad dominum suum regem Syriæ, et nuntiavit ei, dicens : Sic et sic locuta est puella de terra Israel, utpote quod Propheta ibi exsistens, posset me a lepra curare. Dixitque ei rex Syriæ: Vade, et mittam litteras ad regem Israel. Qui quum profectus esset, et tulisset ipse Naaman secum decem talenta argenti, et sex millia aureos, id est aureorum denariorum pro sumptu in via, atque ad dandum Prophetæ, si curaretur ab eo, et decem mutatoria vestimentorum, id est decem paria vestium, vel decem nova vestimenta: quæ mutatoria appellantur, quoniam pro veteribus vestibus recentes accipiuntur; detulit litteras ex persona et nomine regis Syriæ, ad regem Israel in hæc verba : Quum acceperis epistolam hanc, scito quod miserim ad te Naaman servum meum, ut cures eum, id est, curari procures per Prophetam regionis tuæ, a lepra sua. Vel quasi honorando regem ait, Ut cures eum a lepra.

Quumque legisset rex Israel litteras, scidit vestimenta sua. Rex enim Israel ita accepit verba regis Syriæ, quasi rex Syriæ ab ipso requireret, quod ipsemet leprosum illum curaret : ideo scidit vestimenta sua, quasi tantam non valens sustinere blasphemiam. Et ait: Numquid Deus ego sum, ut occidere possim et vivificare? quia iste. Aspernatorie loquitur de rege Syriæ, tanquam de homine tam erronee et insidiose sibi scribente. Misit ad me, ut curem hominem a lepra sua, quum tamen a lepra curare, sit supernaturale, et soli Deo possibile, sicut mortuum suscitare. Animadvertite et videte, quod occasiones quærat adversum me, id est, quam multis calliditatibus conetur mihi nocere et prævalere, quia et nunc nititur me inducere, ut usurpem mihi quod Dei est, hoc est, leprosum curare attentem, sicque Deum offendam, qui irascens tradat me in manum regis istius. Hanc Catholicorum expositionem quidam improbare studens, dicit eam non consonare litteræ sequenti, in qua Eliseus regem Israel reprehendit de vestium scissione: quod non fecisset, si rex Israel propter reverentiam nominis Dei vestimenta sua scidisset. Et addit: Ideo aliter dicitur, quod scilicet vestes scidit ex impatientia, putans quod rex Syriæ quæreret occasionem movendi guerram contra se, petendo a se rem impossibilem sibi. Circa hæc dico, quod præinducta Catholicorum expositio, vera est et textui consona, quia rex Israel dixit: Numquid Deus ego sum? quasi dicat, Ex dolore tantæ blasphemiæ vestes scindo. Quod autem sequentia huic expositioni non obvient, mox patebit.

Quod quum audisset Eliseus vir Dei, scidisse videlicet regem Israel vestimenta sua, misit ad eum, dicens: Quare scidisti vestimenta tua? Non dicit hoc reprehendo, quod vestes suas ex detestatione blasphemiæ scidit, sed quod verba regis Syriæ aliter et melius intelligere potuit, quia nec rex Syriæ ea sic intellexit, sicut rex Israel: nec intendebat hoc malum, quod rex Israel suspicabatur eum intendere; sed potius, ut rex Israel ab Eliseo, tanquam a viro sibi subjecto, procuraret servum suum curari. Denique interrogationes hujusmodi, quibus sic dicitur, Quare hoc aut illud fecisti, non semper intelligendæ sunt reprehensive, sed quandoque per modum admirationis, quandoque per modum solatii aut bonæ jocationis, ut quum in Genesi Laban ait ad Abrahæ servum: Cur foris stas? Et supra libro secundo Areuna dixit ad David:23 Quid causæ est, ut dominus meus veniat ad servum suum? In Evangelio quoque benignissima Christifera Virgo ait suo Dilecto:4 Fili, quid fecisti nobis sic? Et juxta hos modos verba Elisei possunt intelligi. Veniat ad me, et sciat per suæ curationis effectum, esse Prophetam in Israel, ad gloriam Dei conversionemque sui.

Venit ergo Naaman cum equis et curribus, et stetit ante ostium domus Elisei. Misitque ad eum Eliseus nuntium, dicens: Vade, et lavare, hoc est, nudum te lava, septies in Jordane, et recipiet sanitatem caro tua, atque mundaberis, non solum in carne a lepra, sed etiam mente a lepra spirituali, id est perfidia. Ob mysticam causam infra tangendam, jussit hoc Eliseus ex divino instinctu; et item ut curatio illa mirabilior appareret, et tota Deo adscriberetur, quum certum esset, in aqua Jordanis nullam esse virtutem curandi lepram; sicque Naaman citius converteretur, et crederet, sicut et factum est.

Iratus Naaman, recedebat dicens. Irascebatur, quia commissio seu jussio illa Elisei videbatur sibi omnino irrationabilis esse. Respexit enim ad naturalem vim aquæ, non ad omnipotentiam Dei, quæ nondum sibi innotuit. Putabam quod egrederetur ad me, et stans invocaret nomen Domini Dei sui, et tangeret manu sua locum lepræ, et curaret me. Unde videtur Naaman æstimasse, quod in persona Elisei fuerit virtus aliqua lepræ curativa: ideo misit eum Propheta ad fluenta Jordanis, quatenus non sibi, sed Deo suam attribueret curam. Præterea, quamvis in lege prohibitum fuit tangere leprosum, non tamen his, qui suo tactu, Deo inspirante, curare poterant lepram.5 Numquid non meliores sunt Abana et Pharphar fluvii Damasci, omnibus aquis Israel, ut laver in eis et munder? Quum ergo vertisset se, et abiret indignans, accesserunt ad eum servi sui, et locuti sunt ei: Pater, et si rem grandem dixisset tibi Propheta, certe facere debueras eam spe sanitatis recuperandæ. Habuit autem Naaman se tam mature, amorose et pie ad servos suos, quod vocabant eum patrem magis quam dominum. Quanto magis, quia nunc dixit tibi, Lavare, et mundaberis? Descendit, et lavit se septies in Jordane juxta sermonem viri Dei. Nam quia vir prudens erat, rationabili persuasioni etiam subditorum suorum obtemperavit. Et restituta est caro ejus, sicut caro pueri parvuli, et mundatus est, hoc est, perfecte curata est, et pura effecta instar infantilis corpusculi: quod tanto est purius, quanto minus habet de extraneis materiis sibi adjunctum. Quemadmodum enim vinum paulatim a sua puritate recedit, quanto plus lymphatur, et tandem ex aquæ admixtione corrumpitur; sic caro ex alimentorum appositione pedetentim impurior redditur, quousque tandem omnino dissolvitur, ut primo de Generatione docet Philosophus.

Reversusque ad virum Dei cum universo comitatu suo, ut ei gratias ageret, ac munera largiretur, atque ut Dei magnalia fateretur, seque de cetero fidelem futurum protestaretur, venit, et stetit coram eo; vel quia domum Elisei intravit, vel quoniam Eliseus exivit ad eum; et ait: Vere scio quod non sit alius Deus in universa terra, nisi tantum in Israel, id est, quod nulla gens colat verum Deum nisi plebs Israel. Quamvis enim in aliis gentibus fuerint aliqui boni Deum colentes secundum legem naturæ, cum fide Christi venturi implicita aut explicita, illi tamen erant paucissimi; sed in Israel sub Eliseo fuerunt multi. Et quod ait, In Israel, non est intelligendum tantum de tribubus decem, sed et de regno Juda, quod tunc sub Josaphat pro majori parte coluit Deum, quam populus decem tribuum. Itaque, quod ait, Scio quod non sit Deus in universa terra, nisi in Israel, non est intelligendum, quod

Deus omnipotens et immensus, erat terminis terræ Israel circumscriptus, quum ipse ubique per essentiam, præsentiam, potentiamque exsistat, sicut ait per Jeremiam, Numquid non cœlum et terram ego impleo?6 sed quod in populo Israelitico potissime colebatur, secundum sensum præhabitum.

Obsecro itaque ut accipias benedictionem, id est munerum collationem, a servo tuo. At ille respondit: Vivit Dominus, ante quem sto, quia non accipiam, ne videar vendere donum Dei, aut pro illo quidquam accipere. Quumque vim faceret, id est, ipse Naaman instantissime et cum importunitate quadam rogaret Prophetam aliquid accipere, penitus non acquievit. Si Naaman nondum perfecte instructus in his quæ fidei sunt, præbuit temporalia dona tanquam pretium beneficii sibi exhibiti, illicite præbuit, quamvis per ignorantiam excusetur. Si autem præbuit temporalia illa tanquam sustentaculum vitæ, et tanquam liberale atque gratuitum donum ex caritate, devotione et gratitudine, bene egit: et illo modo Eliseus recipere poterat, ut dictum est in expositione primi libri.7

Attamen propter majorem perfectionem recipere noluit. Primo, ne simoniacis daret aliquam occasionem simoniacæ pravitatis. Secundo, ob majorem ædificationem illorum gentilium, ut viderent servum veri Dei temporalia cuncta despicere, et ex caritate et pietate, non ex cupiditate, subvenisse infirmo, nec quærere propria commoda, sed aliorum subsidia. Tertio, ad insinuandum quam enorme sit crimen, in exhibitione spiritualium aliquod temporale per modum pacti, conventionis aut conditionis, exigere, quando tantus Propheta etiam sponte oblata renuit acceptare. Ex quo constat, quam incaute et periculose multi modo se habeant, qui sub paupertatis prætextu, colore, seu apparentia aut exsistentia, in exhibitione spiritualium temporalia exigunt: quod non solum jure divino, sed sacris quoque canonibus ac Patrum decretis districtissime prohibetur. Unde ad vitandum hujuscemodi scelus, religiosis præcipitur, ne ultra numerum personarum, quem valent sustentare, recipiant. Et rursus ab Urbano Papa V, Gregorioque XI jussum est, ne religiosæ personæ directe aut indirecte, per se, interpositamve personam aliquid temporale a recipienda vel recepta quærant persona in ejus receptione, nec antea nec postea, sicut de hac re nuper in quibusdam plenius demonstravi tractatulis. Verumtamen quæri potest, quum sanitas sit res corporalis, cur pro ea accipere aliquid tanquam pretium, sit simoniacum. Respondetur, quod sanitas in se, corporale quid est; sed taliter et supernaturaliter præstita, spirituale fuit bonum atque desuper gratuite datum.

Dixitque Naaman: Ut vis, id est, secundum tuam fiat voluntatem. Sed, obsecro, concede mihi servo tuo, ut tollam onus duorum burdonum de terra, id est, de terra regni hujus mecum faciam deportari, quantum queunt portare duo burdones: quæ sunt animalia genita ex equo et asina, quemadmodum muli ex equa et asino generantur. Cur autem Naaman voluerit secum ferre de terra illa, subjungitur: non enim faciet servus tuus ultra holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino, id est soli universorum dominatori vero Deo: ac si dicat, De terra ista ædificabo altare, super quod vero Deo deinceps sacrificabo. Aliqui tamen dicunt, quod terram illam attulit secum, ut sterneret eam in fanis idolorum, quatenus super eam stans, Deum Israel adoraret; sed primum verius reputatur. Poterat tamen de terra et saxis Syriæ ædificare altare; sed ex devotione ad Deum Israel, voluit de terra cultus sui illud construere, reputans illam sanctam propter cultum Dei in ea.

Hoc autem solum est, de quo, mihi ignoscendo vel non imputando ad culpam, depreceris Dominum pro me servo tuo: quando dominus meus rex Syriæ ingreditur templum Remmon, id est idoli sui sic dicti, ut adoret idolum illud, et illo innitente super manum meam: quia tunc reges innitebantur super aliquem principem habentem officium sustentandi regem, sicut modo innituntur reginæ, prout in libro Esther de ipsa regina Esther habetur, quod super unam famularum innitebatur, quasi corpus suum præ deliciis ferre non sustinens;8 si adoravero in templo Remmon, ut ignoscat mihi Dominus servo tuo pro hac re.

Istud a diversis, variis modis exponitur. Quidam exponunt sic: Si adoravero in templo Remmon, non idolum illud, sed verum Deum; tamen si simulavero me idolum adorare, quia hoc sine offensa regis mei vitare non valeo, ut hoc Dominus mihi indulgeat. Et dicunt, quod Eliseus hoc sibi concessit, dispensando secum ad hoc agendum. Sed quoniam simulatio idololatriæ, est culpabilis in se et scandalizativa, et contra illud Apostoli, Ab omni specie mali abstinete; et contra illud, Sic luceat lux vestra coram hominibus:9 ideo alii asserunt, quod Eliseus non potuit istud permittere, nec dispensabile fuit. Idcirco exponunt sic:10 Si adoravero in templo Remmon verum Deum, non simulando idoli adorationem, sed quantum ad locum communicando cum rege idololatra, ita ut in eo fano Deum verum adorem, in quo ipse idolum suum: quod non est malum in se, quia ubique Deus potest adorari et coli; et tamen poterit apud ignorantes habere speciem mali, quia videntes me illuc introire cum rege, poterunt æstimare, quod pro ea causa illuc ingrederer, pro qua ipse. Et quantum ad hoc, indiguit dispensatione, quam facere poterat Eliseus, præsertim ex instinctu divino; vel, ut aliqui dicunt, solum declaravit, hoc ipsi Naaman non esse illicitum. Unde aliqui adstruunt, quod quamvis idololatria et ejus simulatio fuerint vitiosæ de lege naturæ, non tamen id quod habet speciem talis simulationis, dummodo non sit in eo idololatria aut simulatio ejus. Præterea quidam exponunt sic, quod Naaman solum petivit, ut suum officium, scilicet, sustentare regem, posset licite facere in fano; sicut et extra fanum, et ut ante suam curationem facere consuevit, et quod Eliseus concessit hoc, quia non fuit illicitum. Sed istud non videtur textui consonare, in quo legitur Naaman postulasse, ut si adoraret in templo Remmon, Dominus super hoc sibi ignosceret; nec ait, ut si sustentaret regem, de hoc sibi a Deo ignosceretur.

Circa hæc inter cetera redarguit Lyra quosdam, dicentes quod Naaman fuit neophytus, quoniam proprie loquendo νεόφυτος dicitur, qui de novo ad aliquam legem conversus est. Naaman autem non fuit conversus ad Judaismum, quia non fuit circumcisus. Verum contra hoc loquitur Rabbi Paulus, Licet Naaman non fuit conversus ad Judaismum, nec circumcisus, fuit tamen neophytus, quia de novo conversus ad legem naturæ, secundum quam idololatria et ejus simulatio sunt illicitæ.

Qui dixit ei: Vade in pace. Abiit ergo Naaman ab eo, scilicet Eliseo, redeundo ad propria, sanitate adepta, et petitionibus suis concessis; electo terræ tempore, id est tempore apto ad remeandum; vel, electo, id est prospero tempore terræ, quando videlicet consecutus fuit desideria sua. Attamen, ut ait Petrus Comestor, Hebræus sic habet: Abiit ab eo aliquanto terræ spatio. Etenim Legere uno modo vocatur Transire, sicut quum dicitur, Nauta legit mare; sicque Electo capitur pro Pertransito, et tempus pro spatio temporali.

Dixitque Giezi puer viri Dei, victus cupiditate: Pepercit dominus meus Naaman Syro isti, ut non acciperet ab eo quæ attulit. Vivit Dominus, quia curram post eum, et accipiam ab eo aliquid. Et secutus est Giezi post tergum Naaman. Quem quum vidisset ille currentem ad se, desiliit de curru in occursum ejus propter reverentiam Elisei, et ait: Rectene sunt omnia? Et ille ait: Recte. Dominus meus misit ad te, dicens: Modo venerunt ad me duo adolescentes de monte Ephraim, ex filiis prophetarum. Da eis talentum argenti, et vestes mutatorias duplices. Dixitque Naaman: Melius est ut accipias duo talenta; et coegit eum. Ex cupiditate finxit mendacium: imo ex avaritia oriuntur fraus, perjurium, mendacium, furtum, rapina, traditio, homicidium, simonia. Ligavitque Naaman per suos ministros, duo talenta argenti in duobus saccis, id est marsupiis magnis, et duplicata vestimenta, id est duo paria aut duo recentia vestimenta, sicut expositum est, et imposuit duobus pueris suis, id est, ipse Naaman injunxit duobus de suis ministris, ut ista deferrent ad locum quo Giezi vellet, et portaverunt coram eo. Quumque venisset jam vesperi, tulit de manu eorum, et reposuit illa in domo, dimisitque viros, qui hæc portaverunt, reverti ad Naaman dominum suum; et abierunt.

Ipse autem ingressus, stetit coram domino suo. Et dixit Eliseus: Unde venis, Giezi? Qui respondit: Non ivit servus tuus quoquam, id est ad aliquem locum distantem. Mala terrenorum concupiscentia victus, putavit se posse tantum latere atque decipere vatem. At ille ait: Nonne cor meum in præsenti erat, id est, quasi præsentialiter intuebatur, considerationeque adfuit, quando reversus est homo de curru suo in occursum tui? quia hoc totum mihi ministerio angeli per imaginarias formas ostendebatur. Sic et Apostolus protestatur: Nam etsi corpore absens sum, tamen mente præsens sum, gaudens et videns ordinem vestrum.11 Nunc igitur accepisti argentum, et accepisti vestes, ut emas oliveta, et vineas, et oves, et boves, et servos, et ancillas. Sed et lepra Naaman adhærebit tibi et semini tuo usque in sempiternum: id est, lepra similis lepræ illius in specie, inficiet te; et posteros, id est imitatores tuæ iniquitatis, fœdabit et resperget lepra ac facinus simoniæ, per lepram Naaman figuratæ. Unde qui spiritualia vendunt, proprie Giezitæ vocantur; similiter qui sine prævio pacto post spiritualium exhibitionem temporale quid exigunt. Et sicut in novo Testamento a Simone Mago, ita in lege Mosaica a Giezi hoc scelus videtur sumpsisse exordium.12 Et ecce si tam graviter est punitus, qui spirituali prius exhibito, gratis petiit temporale, qualis erit illorum damnatio, qui nondum facta exhibitione gratuita, paciscuntur?

Porro super illud, Melius est ut accipias duo talenta, dicit Lyra in Hebræo haberi: Jura, scilicet quod te miserit Eliseus. Sed Rabbi Paulus contradicit: et bene, ut puto. Non enim est verisimile, quod Naaman, qui cum tanta reverentia obviavit ipsi Giezi, et paratissimus fuit ad dandum, imo duplum dedit ejus quod petebatur, exegerit a Giezi juramentum, quasi non credens verbis ipsius.

Et egressus est ab eo leprosus: sentiens etenim plagam Dei, territus exiit, et mansit seorsum; quasi nix: per quod insinuatur fuisse valde leprosus, quoniam albor in cute et color transparens, signa sunt lepræ, ut in Levitico scribitur. Unde et in libro Numerorum legitur: Ecce Maria apparuit candens lepra quasi nix.1314

Footnotes

  1. III Reg. xxii, 34. ↩

  2. Gen. xxiv, 31. ↩

  3. II Reg. xxiv, 21. ↩

  4. Luc. II, 48. ↩

  5. Lev. xiii, 44-46. ↩

  6. Jer. xxiii, 24. ↩

  7. 1 Reg. 1x, 8. ↩

  8. Esther xv, 6. ↩

  9. 1 Thess. v, 22. ↩

  10. Matth. v, 16. ↩

  11. Coloss. II, 5. ↩

  12. Act. VIII, 18-24. ↩

  13. Lev. xiii, 10, 11. ↩

  14. Num. xii, 10. ↩

Chapter 7 of 28