Skip to the text

Articulus 8

DE SPIRITUALI INTELLIGENTIA HUJUS CAPITULI QUINTI.

PER Naaman Syrum leprosum, designatur plebs gentilis, quæ lepra incredulitatis erat infecta, vitiisque diversis laborans; per regem Syriæ, sublimitas terreni imperii paganorum; per latrunculos Syriæ, deceptores et persecutores justorum. Radiantibus ergo miraculis et doctrinis Apostolorum, discipulorumque Salvatoris, admirati sunt plurimi infideles, reges et principes, qui a civili brachio Christianorum petierunt internæ remedium sanitatis. Sed imperatores, reges, principesque civiles, advertentes sibi non esse commissum baptizandi obsequium, direxerunt paganorum legatos ad Christum et spirituales ejus vicarios: qui præceperunt gentilibus, intus curari optantibus, ut in Jordane septies lavarentur, id est, in fonte Baptismatis septiformi gratia Spiritus Sancti regenerentur. Quod rudes gentiles prima facie abhorrebant, reputantes indignum, a corporeo elemento interiorem quærere opem, mentisque sanitatem in quam corporalia videntur non posse imprimere; verumtamen rationabiliter informati acquieverunt, præsertim quoniam baptizari, leve et modicum fuit respectu circumcisionis valde pœnalis. Baptizata autem gentilitas, facta est pura instar corpusculi infantilis, id est ab omni labe peccati mundata, et tanquam modo progenita, ad innocentiam est reducta. Quo facto, ad Christum cum majori virtutum profectu est reversa, et regratiata eidem ac confitens quod in nulla natione, gente aut tribu sit verus Deus, nisi in populo christiano: quia cognovit idololatriæ falsitatem, solique vero Deo de cetero sacrificare decrevit.

Insuper, conversis paganis multa temporalia sanctis Apostolis dare volentibus, ipsi nequaquam acquieverunt, transitoria cuncta spernentes, atque quod gratis acceperant, gratis dantes.1 Sed Giezi, id est quidam posteri eorumdem, a spirituali fervore dilapsi, et quæ sua sunt cupientes, pro spiritualibus temporalia quæsierunt, sicque simoniacæ pravitatis infecerunt se labe.2 Nihilo minus impendentibus spiritualia, licet temporalia in stipendium vitæ suscipere, quum dicat Salvator:3 Dignus est operarius mercede sua. Et Apostolus: Si nos vobis spiritualia seminavimus, magnum est si carnalia vestra metamus?4 Non tamen cum pacto talia percipiendi, sunt spiritualia exhibenda.

Quemadmodum cum Naaman dispensatum videtur, ut regi suo communicaret modo præfato; sic in primitiva Ecclesia, in omni civitate, villa et domo, uno credente, et alio non credente, necesse fuit dispensari, ut fideles infidelibus cohabitarent, et communicarent in multis, id est in rebus non illicitis in se ipsis, prout ad Corinthios scribit Apostolus de cohabitatione conjugalium fidelis ac infidelis.5

Postremo, per lepram Naaman, potest intelligi interior infectio atque perversitas cujuslibet peccatoris, præsertim pertinacia proprii sensus, immansioque propriæ voluntatis. Quæ duplex pestifera lepra per descensum in Jordanem curatur, id est in consideratione humilitatis ac baptismatis Christi, qui in omnibus exinanivit se ipsum;6 nec solum Patri æterno, sed et Matri virgineæ, imo et Joseph fabro lignario subditus fuit;7 nec suam, sed Patris venit facere voluntatem; et omni rationabili suggestioni ac petitioni promptissime acquievit.8 Quumque nulli esset obnoxius culpæ, tamen propter nos dignatus est baptismum suscipere. De spirituali demum significatione hac lepræ, sanctus et gloriosus Pater Bernardus optime loquitur in sermone tertio de Resurrectione Domini.9

Footnotes

  1. Matth. x, 8. ↩

  2. Philipp. xii, 21. ↩

  3. Luc. x, 7. ↩

  4. 1 Cor. ix, 11. ↩

  5. I Cor. vii, 12-17. ↩

  6. Philipp. II, 7. ↩

  7. Luc. II, 51. ↩

  8. Joann. v, 30; vi, 38. ↩

  9. Matth. III, 13. ↩

Chapter 8 of 28