Skip to the text

Articulus 9

ELUCIDATIO CAPITULI SEXTI : DIXERUNT AUTEM FILII PROPHETARUM.

CONTINUATUR hic narratio mirabilium Elisei. Dixerunt autem filii prophetarum ad Eliseum: Ecce locus in quo habitamus coram te, angustus est nobis, id est arctus et strictus. Multos etenim converterat Eliseus, et devotarii illi numero ac merito creverunt sub ejus regimine. Dicuntque aliqui, quod Giezi discipulus Elisei ex sua avaritia fuit filiis prophetarum Eliseum visitantibus gravis, ne consumerent ea quæ Eliseo dabantur, quæ ipse in proprium malebat convertere usum et commodum: ideo, eo propter lepram remoto, plures ad sanctum virum sunt congregati. Eamus usque ad Jordanem, et tollant singuli de silva materias singulas, id est ligna, ut œdificemus nobis ibi locum ad habitandum. Qui dixit: Ite. Et ait unus ex illis: Veni ergo tu cum servis tuis. Respondit: Ego veniam. Et abiit cum eis.

Quumque venissent ad Jordanem, cœdebant ligna. Accidit autem ut quum unus materiam succidisset, caderet ferrum securis in aquam. Exclamavitque ille et ait: Heu, heu, heu, domine mi, et hoc ipsum, quod sic perdidi, mutuo acceperam. Quasi dicat: Si meum fuisset, minus curarem, sed nunc doleo vehementer, quum non habeam quod pro illo restituam. Unde constat, quod pauperes erant discipuli illi, et simplicibus habitaculis, quæ ipsimet sibi construebant, erant contenti: quo multorum etiam religiosorum curiositas sumptuosa arguitur. Dixit autem homo Dei: Ubi cecidit? At ille monstravit ei locum. Prœcidit ergo Eliseus lignum, et misit illuc, id est in eum aquæ locum, in quem ceciderat ferrum; natavitque ferrum: non virtute ligni in aquam projecti, sed imperio Dei ac ministerio angeli; atque, ut aliqui opinantur, lignum illud in aquam missum, ad formam manubrii fuit redactum, et ferrum per se intravit in illud. Et ait: Tolle. Qui extendit manum, et tulit illud.

Rex autem Syriæ pugnabat contra Israel, infestando regnum decem tribuum. Consiliumque iniit cum servis suis, dicens: In loco illo et illo ponamus insidias, id est viros armatos insidiantes, qui occulte improviseque noceant Israelitis. Misit itaque vir Dei ad regem Israel, dicens: Cave ne transeas in locum illum, quia ibi Syri in insidiis sunt. Misit itaque rex Israel in locum quem dixerat ei vir Dei, et præoccupavit eum, id est loca insidiarum Syrorum, capiendo eos ibidem, vel præveniendo eos, ita quod non poterant se ibi locare; et observavit se ibi, non semel neque bis tantum, sed sæpius.

Conturbatumque est cor regis Syriæ pro hac re. Et convocatis servis suis, ait: Quare non indicastis mihi quis proditor mei sit apud regem Israel? revelando ei secreta mea: hoc enim putavit rex Syriæ. Dixitque unus servorum ejus: Nequaquam, domine mi rex, id est, non, ut putas, aliquis nostrum pandit tua secreta regi Israel, sed Eliseus propheta qui est in Israel, indicat regi Israel omnia verba, quæcumque locutus fueris in conclavi tuo, id est quædam de omnibus, quantum necessarium est regi Israel ea scire. Dixitque eis: Ite, et videte ubi sit, ut mittam et capiam eum. Si rex Syriæ credidit Eliseum cognoscere omnia verba a se etiam in conclavi prolata, frustra misit ad inquirendum ubi esset, quum Eliseus interim, si vellet, fugere posset; sed tanta est excæcatio impiorum, ut quum unum credant atque considerent, non considerent aliud quod ex illo est consequens: sicut Herodes credidit puerum sibi a Magis denuntiatum, esse Christum in lege et Prophetis promissum; et tamen misit ad occidendum eumdem, putans se posse cassare oracula Prophetarum de Christo prædicta.1 Annuntiaverunt ei dicentes: Ecce in Dothain. Misit ergo illuc equos et currus, et robur exercitus: qui quum venissent nocte, circumdederunt civitatem.

Consurgens autem diluculo minister viri Dei, egressus est. Viditque exercitum in circuitu civitatis, et equos et currus. Nuntiavitque ei, dicens: Heu, heu, heu, domine mi. Quid faciemus? id est, qualiter obsidionem hanc evademus? At ille respondit: Noli timere: plures enim nobiscum sunt, scilicet angeli sancti ad nostra subsidia præparati, quam cum illis. Sic et Ezechias secundo Paralipomenon locutus est: Nolite timere;2 multo enim plures nobiscum sunt, quam cum illo. Cum illo est brachium carneum; nobiscum est Dominus Deus noster, qui auxiliator est noster. Quumque orasset Eliseus pro bono communi et subventione divina, ait: Domine, aperi oculos pueri hujus, ut videat, id est, da ei exterioribus oculis intueri auxilia nobis parata, ut mente intelligat ea quæ sine tua cooperatione et illuminatione videre non valet. Et aperuit Dominus oculos pueri: non solum solito modo, quo et omnia naturalia principaliter fiunt a Deo, quoniam prima causa plus influit, quam quæcumque causa secunda; sed speciali manerie, dando puero virtutem videndi quæ alii etiam adstantes non videbant. Et vidit. Et ecce mons civitatis Dothain, in qua Eliseus fuit, plenus equorum et curruum igneorum in circuitu Elisei: per quos angelica agmina designabantur, quorum ministerio similitudines illæ curruum et equorum igneorum apparuerunt in aere.

Hostes vero, scilicet Syri, descenderunt ad eum, puta ad Eliseum, ut caperent eum. Porro Eliseus oravit ad Dominum, dicens: Percute, obsecro, gentem hanc cæcitate. Percussitque eos Dominus ne viderent, juxta verbum Elisei, non omnimoda cæcitate, sed ea quæ appellatur acrisia, qua aliquid videtur confuse et indistincte, non autem distincte cognoscitur. Sic isti viderunt Eliseum et Dothain civitatem: quod scilicet Eliseus esset homo quidam, et quod urbs illa oppidum quoddam exsisteret; sed quod homo ille esset Eliseus, discernere non valebant. Dixit autem ad eos Eliseus: Non est hæc via per quam itur ad urbem, in qua Eliseum invenietis, neque ista est civitas in qua commoratur. Non enim in Dothain, sed in civitate nomine Samaria habitavit communiter, ut infra in isto insinuatur capitulo.3 Unde et præcedenti capitulo ait puella:4 Utinam fuisset dominus meus ad Prophetam, qui est in Samaria. Sequimini me, et ostendam vobis virum quem quæritis.

Duxit ergo eos in Samariam.5 Quumque ingressi fuissent in Samariam, dixit Eliseus : Domine, aperi oculos istorum, ut videant, id est, prædictam cæcitatem tolle ab eis, ut discernant ea quæ vident. Aperuitque Dominus oculos illorum. Ecce quanta fecit Omnipotens ad instantiam Elisei. Unde constat, quod magnus erat amicus Altissimi, et Propheta eximius. Et viderunt, id est discreverunt, se esse in medio Samariæ. Propter quod merito timuerunt, videntes se esse in medio hostium. Ex prætacta quoque plaga cæcitatis erant perterriti. Talis quoque cæcitas contigit duobus discipulis, cum quibus in die resurrectionis Christus transivit, quorum oculi tenebantur, ne eum cognoscerent, ut habetur in Luca; ac Sodomitis in foribus Lot, ut patet in Genesi. Dixitque rex Israel ad Eliseum, quum vidisset eos : Numquid percutiam eos, pater mi, qui tam paternaliter subvenis mihi et regno meo ? Et ille ait : Non percuties ; neque cepisti eos gladio et arcu tuo, ut percutias, hoc est, ut auctoritatem habeas jure belli ad occidendum eos. Ex isto probatur, quod Sancti veteris Testamenti inimicos suos dilexerunt, et benefecerunt eisdem reddendo bonum pro malo, sicut subjungitur ; sed pone panem et aquam coram eis, id est cibum et potum, quæ nomine panis et aquæ significari in Scripturis consueverunt : quod etiam ex sequentibus innotescit : ut comedant et bibant, et vadant ad dominum suum. Appositaque est eis ciborum, haud dubium quin et potuum, magna præparatio. Et comederunt, et biberunt, et dimisit eos, abieruntque ad dominum suum.

Et ultra non venerunt latrones Syriæ, scilicet viri prædicti aut alii Syri, qui vocantur latrones, id est injusti persecutores et vastatores Israeliticæ plebis, in terram Israel ad nocendum, propter humanitatem et gratiam eis exhibitam ab Eliseo et rege, et ne rursus cæcitate percuterentur, et tanquam ingrati occiderentur. Sed his videtur obviare quod subditur : Factum est autem post hæc, congregavit Benadad rex Syriæ universum exercitum suum, et ascendit et obsidebat Samariam. Respondetur, quod in Scripturis per talem modum loquendi designatur aliqua temporis mora præ solito diuturna, quamvis non toto tempore duratura : juxta quem sensum scriptum est in Isaia, Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad prælium. Nec discent ultra belligerare. Aliqui vero dicunt, quod latrones Syriæ non venerunt ultra in Israel tempore Elisei : quibus obviat quod ista obsidio facta est Eliseo in Samaria exsistente, ut statim patebit.

Factaque est fames magna in Samaria, et tamdiu obsessa est civitas a Syris, donec venundaretur caput asini, qui tamen est animal comestioni ineptum, nisi in necessitate, atque immundum secundum legem, octoginta argenteis;6 et quarta pars cabi, id est mensuræ sic nuncupatæ, stercoris columbarum, quinque argenteis denariis. Stercore illo columbino condiebant cibaria sua pro sale, ut Josephus refert. Aliqui tamen dicunt, per stercus columbæ intelligi ejus vesiculam, in qua recipit grana deforis sumpta : quæ vesicula projici solet, sed tunc reservabatur, ut grana ipsius venderentur famelicis. Quumque rex Israel transiret per murum ad considerandum custodias ejus, id est propugnacula vel armatos in eis, mulier quædam exclamavit ad eum, dicens : Salva me, domine mi rex, id est, succurre mihi.7 Qui ait : Non te salvet Dominus, id est, nec a me, nec a Deo consequaris auxilium. Hoc dixit ex subita perturbatione et indignatione, putans quod mulier illa quæreret sibi necessaria vitæ dari, quibus et ipse indiguit. Propter quod subditur : unde te possum salvare de area vel de torculari? quasi dicat : Nec blada quæ servantur in area, nec vinum quod in torculari exprimitur, tibi valeo exhibere. Dixitque ad eam rex : Quid tibi vis? Quæ respondit : Mulier ista dixit mihi : Da mihi filium tuum, ut comedamus eum hodie, id est infantulum, ut eum occidam et coquam, quia tu abhorres eum occidere, et filium meum comedemus cras. Coximus ergo filium meum, et comedimus. Dixique ei altera die : Da filium tuum, ut comedamus eum. Quæ abscondit filium suum, contra condictum, volens eum morti subtrahere, aut sola forsan comedere.

Quod quum audisset rex, scidit vestimenta sua, ex vehementi dolore, quod tanta esset in urbe et plebe sua caristia, et quod tam inhumanum scelus contigit ibi, et transivit per murum. Viditque omnis populus ibi præsens cilicium, quo vestitus erat rex ad carnem suam intrinsecus, id est super nudum corpus, quod afflixit asperitate cilicii, ut misericordiam impetraret a Domino. Coluit enim Dominum una cum aureis vitulis : sicque imitabatur Achab patrem suum, qui audita comminatione Eliæ, scidit vestem suam, et operuit cilicio carnem suam, jejunavitque et dormivit in sacco, ut patuit supra libro tertio.8 Et ait rex : Hæc faciat mihi Deus, et hæc addat, si steterit caput Elisei filii Saphat super ipsum, id est super reliquam corporis sui partem, hodie, id est per totam hanc diem : hoc est, nisi hodie fecero eum decapitari, Deus me puniat, et pœnæ pœnam adjiciat. Hoc juravit, vel quia putavit Eliseum impetrasse hanc populi afflictionem, Dominum exorando in ultionem criminum populi, sicut Elias impetravit pluviarum subtractionem ;9 vel quia suis orationibus non impetravit relevamen a tantis miseriis.

Eliseus autem sedebat in domo sua, in qua Samariæ morabatur, et senes sedebant coram eo : quos Josephus vocat discipulos ; sicque sapientia et maturitate morum fuerant senes, ætate quoque quidam eorum. Præmisit itaque virum, id est, rex misit ante se spiculatorem ; et antequam veniret nuntius ille usque ad domum Elisei, dixit Eliseus ad senes : jam enim revelatum sibi fuit a Domino : Numquid scitis, quod miserit filius homicidæ huc, scilicet Joram rex filius ipsius Achab, qui in mortem Naboth consensit inique :10 sicque Eliseus tam aspernanter locutus est de Joram et Achab non ex elatione, sed zelo justitiæ propter illorum facinora ; ut præcidatur caput meum? Videte ergo quum venerit nuntius, videlicet spiculator ad decollandum me missus, claudite ostium, et non sinatis eum introire. Non ex inordinato mortis timore dixit hoc Eliseus, sed quoniam vita sua adhuc tam necessaria fuit communitati, et propter id quod subditur : ecce enim sonitus pedum domini ejus post eum est, id est, rex mox sequitur eum. Pœnituit enim B Joram de illa commissione, ideo voluit spiculatorem de exsecutione prohibere; et quamvis temere id juravit, tamen ex discretione voluit revocare, et ab Eliseo consilium auxiliumque deposcere. Adhuc illo loquente eis, apparuit nuntius qui veniebat ad eum, et ait rex vel nuntius ex parte regis : Ecce tantum malum a Domino est, id est, tanta adversitas, vel etiam tantum crimen, scilicet interfectio atque comestio proprii filii, a Deo accidit permissive. Quid amplius exspectabo a Domino? quasi dicat : Non potest mihi pejus succedere, ita ut desperatio posset me ad omne crimen præcipitare.

Juxta mysticum sensum, securis, qua ligna ad ædificandum præciduntur, est sermo divinus, quo homines convertuntur, et relicta vanitate, Christo ac ejus Ecclesiæ incorporantur.11 Unde beatissimus Christi præcursor : Jam (inquit) securis ad radicem arboris posita est.12 Hujus securis ferrum, est comminatio divini judicii ac æterni supplicii. Manubrium vero, est consolatio æternorum, spesque præmiorum, quæ tenet operantem in opere bono : quia (ut ait Apostolus) debet in spe, qui arat, arare.13 Hoc ferrum cadit in aquam et mergitur, dum prædicator de comminationibus tormentorum et rigore divinæ justitiæ immoderate sermocinatur, non admiscendo consolatoria verba : propter quod audientes magis ad quamdam desperationem seu desolationem et pusillanimitatem, quam ad spiritualem profectum moventur. Quod sentiens prædicator, clamat ad Christum, qui dat prædicatori abundantiam verbi ad prædicandum de infinita misericordia Creatoris, de pœnitentiæ fructu, de gaudiis Beatorum, de exemplis eorum qui post pecata gravissima efficaciter pœnitendo, facti sunt magni Sancti : sicque ferrum ad manubrium redit. Insuper, per regem Syriæ et ejus insidias, designantur diabolus et ejus ministri, qui callidissimis modis conantur veros Israelitas subvertere. Sed Eliseus, id est sapientes prælati et prædicatores idonei, astutias dæmonum non ignorantes, non cessant Dei populum avisare : propter quod spiritus illi nequissimi summe conantur ipsos qui præsunt ac prædicant, vinculis constringere vitiorum, ac in suam redigere captivitatem ; sed excæcantur a Domino, dum non permittuntur secretiora quæque opera bona electorum cognoscere. Verumtamen interdum tam diu ac valide obsident et impugnant Ecclesiam, quod maxima spiritualium bonorum penuria, defectus prædicationum, ariditas cordis in ea est. Tunc ergo prælati et principes debent intime condolere, et sua corpora castigare ; a sanctis quoque hominibus implorare subsidium, præsertim a Domino.

Footnotes

  1. Matth. ii, 3-8, 16. ↩

  2. II Par. xxxii, 7, 8. ↩

  3. vers. 32. ↩

  4. IV Reg. v, 3. ↩

  5. Gen. xix, 11. ↩

  6. Luc. xxiv, 16. ↩

  7. *Is. II, 4.* *Mich. IV, 3.* *Lev. XI, 26.* ↩

  8. III Reg. XXI, 27. ↩

  9. III Reg. XVII, 1. ↩

  10. III Reg. XXI, 7-16. ↩

  11. Sensus mysticus. ↩

  12. Matth. III, 10. ↩

  13. I Cor. IX, 10. ↩

Chapter 9 of 28