Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMI : DIXIT AUTEM ELISEUS : AUDITE VERBUM DOMINI.

QUAM gratiose et miraculose, insperate, incredibiliterque celeriter Deus subvenit populo Israel in tribulatione præfata, hic recitatur : et hoc potissime ex propria pietate, precibus quoque ac meritis Elisei, discipulorumque ejus et aliorum bonorum in Israel, qui nec Baal nec vitulos adoraverunt; et etiam propter quædam pœnitentialia opera regis, qui (ut præcedenti habetur capitulo) portavit cilicium, et forsitan alia fecit similia, quæ non sunt scripta : quæ quamvis non fuerint meritoria gratiæ in præsenti, et gloriæ in futuro, quia idololatra fuit, tamen temporalem merebantur remunerationem.

Dixit autem Eliseus ex revelatione divina : Audite verbum Domini. Hæc dicit Dominus : In tempore hoc cras, id est crastina die, † hora quæ nunc est, scilicet eadem specie, modius similæ, id est farinæ purissimæ, uno statere erit, id est, pro tali modica moneta seu pondere parvo emetur, et duo modii hordei statere uno, in porta Samariæ.1 Respondens unus de ducibus, id est principalibus servis regis, super cujus manum rex incumbebat, homini Dei, ait : Si Dominus fecerit etiam cataractas, id est fenestras seu meatus per quos imber descendit, in cœlo aereo in quo nubes volitant, aperiri, hoc est, si Deus fecerit mox copiosissimam pluviam descendere, numquid poterit esse quod loqueris? quasi dicat, Nullatenus fieri poterit. Sed quia caristia ista non fuit in urbe Samaria ex defectu pluviæ, sed obsidionis diuturnitate, quidam exponunt sic : Si Deus pluerit farinam et hordeum instar aquæ, adhuc tamen non posset hoc fieri : quod tamen videtur manifeste falsum fuisse ; sed dux ex mera incredulitate loquebatur ita perverse. Qui ait : Videbis oculis tuis corporalibus, quod prædixi de emptione et venditione hordei ac farinæ, et inde non comedes.

Quatuor ergo erant viri leprosi : qui, ut aliqui opinantur, fuerunt Giezi et tres filii ejus, qui consenserunt ei in crimine ;2 juxta introitum portæ, id est, extra et prope portam morantes, quia leprosi extra portam jubebantur manere ; qui dixerunt ad invicem : Quid hic esse volumus donec mo- riamur? Sive ingredi voluerimus civitatem, fame moriemur; sive manserimus hic, moriendum nobis est. Venite ergo, et transfugiamus ad castra Syriæ. Si pepercerint nobis, vivemus; si autem occidere voluerint, nihilo minus moriemur. Surrexerunt ergo vespere, ut venirent ad castra Syriæ. Quumque venissent ad principium castrorum Syriæ, nullum ibidem repererunt: siquidem Dominus sonitum audiri fecerat in castris Syriæ curruum et equorum et exercitus plurimi. Dicunt aliqui, quod sonus ille divina virtute ministerio angelorum fuit solum in auribus Syrorum, deinde in imaginatione quasi ex sono foris exhibito: sicque in appetitu sensitivo secutus est maximus timor et fuga in corpore. Alii dicunt, quod sonitus ille fiebat per angelos in aere: quod satis probabile est, quamvis utroque modo potuerit fieri. Dixeruntque Syri ad invicem: Ecce mercede conduxit adversus nos rex Israel reges Hethæorum et Ægyptiorum, et venerunt super nos. Surrexerunt ergo et fugerunt in tenebris, et dereliquerunt tentoria sua, et equos, et asinos in castris, fugeruntque, animas tantum suas salvare cupientes, id est, solum cogitantes, qualiter vitam suam possent ab imminente periculo, ut putabant, eruere.

Igitur quum venissent leprosi illi ad principium castrorum, ingressi sunt unum tabernaculum, et comederunt, et biberunt. Tuleruntque inde argentum, et aurum, et vestes, et abierunt, et absconderunt. Et rursum reversi sunt ad aliud tabernaculum; et inde similiter auferentes, absconderunt. Dixeruntque ad invicem: Non recte facimus. Hæc enim dies boni nuntii est. Si tacuerimus, et noluerimus nuntiare usque mane, sceleris arguemur. Venite, eamus, et nuntiemus in aula regis. Leprosis non licuit aulam regis intrare, sed nuntiaverunt custodibus portarum urbis, et illi in palatio. Hinc subditur: Quumque venissent ad portam civitatis, narraverunt eis, id est portariis, dicentes: Ivimus ad castra Syriæ, et nullum ibidem reperimus hominem, nisi equos et asinos alligatos, et fixa tentoria. Ierunt ergo portarii, et nuntiaverunt in palatio regis intrinsecus. Qui, scilicet rex, surrexit nocte, audito isto rumore: tamen non credidit, sed suspicatus est fraudem in Syris, quoniam bellatores multis industriis atque versutiis uti solent, et interdum fugam simulare. Et ait ad servos suos: Dico vobis quid fecerint nobis Syri. Sciunt quia fame laboramus, et idcirco egressi sunt de castris, et latitant in agris, dicentes: Quum egressi fuerint de civitate, capiemus eos vivos, et tunc civitatem ingredi poterimus. Respondit autem unus servorum ejus: Tollamus quinque equos qui remanserunt in urbe: quia ipsi tantum sunt in universa multitudine Israel, alii enim consumpti sunt; et mittentes, explorare poterimus. Adduxerunt ergo duos equos, misitque rex in castra Syrorum, dicens: Ite, et videte. Qui abierunt post eos usque ad Jordanem. Ecce autem omnis via plena erat vestibus et vasis, quæ projecerant Syri, quum turbarentur. Reversique nuntii, indicaverunt regi.

Et egressus populus, diripuit castra Syriæ, id est, omnia quæ reliquerunt in loco obsidionis, et in locis per quæ fugerunt Syri, acceperunt ipsi filii Israel. Factusque est modius similæ statere uno, et duo modii hordei statere uno, juxta verbum Domini. Porro rex ducem illum in cujus manu incubuerat, constituit ad portam: quem conculcavit turba in introitu portæ, et mortuus est, juxta quod locutus fuerat vir Dei, quando descenderat rex ad eum. Factumque est secundum sermonem viri Dei, quem dixerat regi, quando ait: Duo modii hordei statere uno erunt, et modius similæ statere uno, hoc eodem tempore cras in porta Samariæ; quando responderat dux ille viro Dei, et dixerat, Etiamsi Dominus fecerit cataractas in cælo, numquid poterit fieri quod loqueris? et dixit ei, Videbis oculis tuis, et inde non comedes. Evenit ergo ei sicut prædictum erat, et conculcavit eum populus in porta, et mortuus est. Textus iste planissimus expositione non eget.

Sensus spiritualis.

Rom. v, 20.

Prov. xix, 25.

Spiritualiter vero docemur ex isto capitulo, quam omnipotenter, multipliciter, pie et insperate sciat Dominus in se confidentibus subvenire: idcirco in ipso est semper sperandum. Quod si in Ecclesia quacumque aut congregatione fuerit spiritualium alimentorum extrema inopia ac deformatio maxima, non tamen est diffidendum. Dominus enim interdum facit gratiam abundare, ubi abundavit iniquitas; et dum vult, prævenit gratiose, atque de infidelium ac reproborum damnatione suos ditat electos: quia, ut ait Scriptura, Pestilente flagellato, stultus, id est peccator, sapientior erit. Sed fides requiritur, quoniam infidelem sua conculcat perfidia. Postremo, sicut leprosi dixerunt, Si tacuerimus, sceleris arguemur; ita et nos nisi gratiam nobis concessam communicaverimus proximis nostris tempore opportuno, et Deum de suis mirabilibus ac beneficiis laudaverimus, ingrati Deo inveniemur et transgressores apostolicæ jussionis, qua dicitur: Unusquisque, sicut accepit gratiam, in alterutrum illam administrantes. Nempe unicuique manda-vit Deus de proximo suo.

1 Petr. iv, 10.

Eccl. xvi, 12.

Footnotes

  1. IV Reg. vi, 30. ↩

  2. Lev. xiii, 46. ↩

Chapter 10 of 28