Articulus 11
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVI : ELISEUS AUTEM LOCUTUS EST AD MULIEREM.
IV Reg. iv, 34, 35, 16, 17.
Joel 1.
IV Reg. iv, 8, 10.
DESCRIBUNTUR in isto capitulo adhuc quædam magnalia Elisei, et quædam vitiosa de regibus Juda et Israel. Eliseus autem locutus est ad mulierem, cujus vivere fecerat*, id est, a morte suscitavit, imo* et concipi procuravit, filium, dicens: Surge, et vade tu et domus*, id est familia tua,* et peregrinare ubicumque repereris, id est, commodum tibi esse prospexeris inter gentiles. Vocabit enim Dominus famem, id est, venire jubebit in ultionem idololatriæ, aliorumque scelerum Israel, et veniet super terram*, id est super habitatores terræ* istius, septem annis. De qua, sicut super Joelem scripsi, multi exponunt quod a Joele de maxima caristia prænuntiatur; et ita hæc fames fuit etiam in regno Juda. Imo, si ibi non fuisset, verisimile est, quod Eliseus suggessisset huic devotæ matronæ, potius se transferre ad terram Juda, quam ad gentilium regionem. Denique, quia hæc mulier sollicita fuit de provisione Elisei in necessariis vitæ, idcirco et ipse eidem vicem rependit in isto, ne pateretur penuriam. Tanta est equidem virtus misericordiæ, ut opera ejus in præsenti quoque remunerari incipiant. Quidam per famem intelligunt angelum præpositum fami. Ex quo sumitur argumentum, quod sicut angelus aliquis præsidet regioni, et aliquis angelus malus alicui culpæ, sic et aliquis angelus alicui pœnæ. Unde in Apocalypsi habetur, quod angelus ascendens ab ortu solis, clamavit quatuor angelis, quibus datum est nocere terræ et mari. Verumtamen pœnarum inflictio aliquando exercetur per angelum bonum: ut de Assyriis constat, quorum centum octoginta quinque millia angelus bonus occidit. Et angeli qui erant in domo Lot, percusserunt populum Sodomæ cæcitate. Aliquando vero fit per angelum malum: sicut de excommunicato scribit Apostolus, Tradere hujusmodi Satanæ in interitum carnis.
Apoc. vii, 2.
IV Reg. xix, 35; II Par. xxxii, 21; Is. xxxvii, 36.
Gen. xix, 11.
1 Cor. v, 5.
Quæ surrexit, et fecit juxta verbum hominis Dei. Et vadens cum domo sua, peregrinata est in terra Philistiim diebus multis. Quumque finiti essent anni septem, reversa est mulier de terra Philistiim. Unde patet, quod interim habitavit in regione Palæstinorum, in qua, prout in Genesi recitatur, Abraham cum Sara, et Isaac cum Rebecca tempore famis morati sunt. Et egressa est de urbe Suna, in quam rediens primo intravit, quia de ea fuit, ut interpellaret, id est, de jure suo alloqueretur, regem Israel, scilicet Joram, pro domo sua et pro agris suis. Nam interim contribules ipsius aut alii invaserant et occupaverant bona ipsius.
Rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei, dicens: Narra mihi omnia magnalia quæ fecit Eliseus. Occasione hujus verbi, aliqui opinantur istud contigisse antequam Giezi lepram incurrit, quum non sit probabile, quod rex loquebatur cum leproso. In Scripturis quippe non semper servatur ordo rei gestæ in narratione historiæ. Verumtamen istud incertum est, quia nec in lege fuit prohibitum affari leprosum, nec Joram iste fuit legem observans. Ex speciali quoque causa reges et magnates quandoque loquuntur leprosis, sicut jam patuit de rege Syriæ et Naaman leproso: sicque accidere potuit, quod rex Israel certitudinaliter cupiens edoceri de mirabilibus Elisei, personaliter alloqui voluerit Giezi. Aliqui vero putant, quod Eliseus ex pietate interim Giezi istum curaverit, non obstante quod dixerat lepram Naaman ei perpetue adhæsuram, quia quantum ad perpetuitatem illam fuit hoc comminatio, et de rigore justitiæ, aut mysticus intellectus, ut dicunt.
Quumque ille narraret regi, quomodo mortuum suscitasset, apparuit mulier, cujus vivificaverat filium, clamans ad regem pro domo sua et pro agris suis. Dixitque Giezi: Domine mi rex, hæc est mulier, et hic est filius ejus, quem suscitavit Eliseus. Et interrogavit rex mulierem. Quæ narravit ei vera esse. Deditque ei, id est assignavit, rex eunuchum unum, dicens: Restitue ei omnia quæ sua sunt, et universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad præsens, id est, omnia quæ ei debentur de jure, jube ei restitui auctoritate mei. Hoc fecit rex propter virtutes feminæ hujus, et ob reverentiam mirabilium Dei, et quoniam Eliseo hæc mulier erat tam cara ac familiaris.
Sequitur aliud vaticinium Elisei. Venit quoque Eliseus Damascum, et Benadad rex Syriæ ægrotabat: cujus ægritudinis causam Josephus tangit, dicendo, quod audiens se ab obsidione Samariæ territum aufugisse cum tanto damno, nemine invadente aut invadere præparato, sed divino miraculo, præ tristitia et confusione, seu ira et indignatione, infirmitatem hanc incidit. Nuntiaveruntque ei, dicentes: Venit vir Dei huc. Et ait rex ad Hazael: Tolle tecum munera, et vade in occursum viri Dei, et consule Dominum per eum, dicens: Si evadere potero de infirmitate mea hac? Ivit igitur Hazael in occursum ejus, habens secum munera, et omnia bona, id est quædam de omnibus bonis, Damasci, onera quadraginta camelorum. Estque hyperbole, quemadmodum Pharao jussit mandari Jacob: Omnia bona Ægypti, vestra erunt. Oblitus videtur Benadad, quod Eliseus nihil accipere voluit a Naaman curato. Quumque stetisset coram eo, ait: Filius tuus Benadad rex Syriæ. Ecce quantæ reputationis jam fuit Eliseus etiam apud gentiles propter mirabilia sua. Misit me ad te, dicens: Si sanari potero de infirmitate mea hac?
Dixitque ei Eliseus: Vade, dic ei: Sanaberis. Videtur Propheta in hoc commisisse Hazaeli, ut mentiretur regi, et ipsum deciperet: quia subjungitur, Porro, pro Sed, ostendit mihi Dominus, quia morte morietur. Istud autem non convenit sancto viro et vati Dei. Ad hoc diversimode respondetur. Primo, quod Eliseus dixit hæc verba per modum propheticæ denuntiationis, ut sit sensus: Dic ei, id est dices; quia agnovit quod Hazael dicturus erat regi quod esset curandus. Alii dicunt, quod ironice fecit ei hoc dici tanquam regi idololatræ indigno divina responsione, ex zelo justitiæ. Lyra vero tangit quemdam modum, juxta quem hic esset litteræ sensus: Dic ei, Non sanaberis. Sed hoc non apparet, quia secundum hoc verba subjuncta
Gen. xxi, 34; xxvi, 1.
IV Reg. v, 4, 5.
Ibid. 27.
Gen. XLV, 18, 20.
IV Reg. v, 16. jam tacta, videlicet, Porro ostendit mihi Dominus quia morietur, non differrent a verbo præhabito, scilicet Dic ei, Sanaberis. Stetitque cum eo, id est Eliseus cum Hazaele : quem, ut Magister in historiis ait, traxit ad partem, et dixit ei, quæ sequuntur, secrete ; et volens loqui cum Hazaele, vix poterat ab erumpentibus lacrimis [se] continere. Ideo subditur, et conturbatus est usque ad suffusionem, id est tristem ac lugubrem apparatum, vultus ; nec se poterat diutius refrenare, sicut subjungitur, Flevitque vir Dei. Cui Hazael ait : Cur dominus meus flet? At ille dixit : Quia scio quæ facturus sis filiis Israel mala, idcirco ex compassione populi mei ploro. Civitates eorum munitas igne succendes, et juvenes eorum interficies gladio : quod fuit crudele ; et parvulos eorum elides : quod fuit crudelius ; et prægnantes divides : quod crudelissimum fuit. Dixitque Hazael : Quid enim sum servus tuus canis, ut faciam rem istam magnam? Et ait Eliseus : Ostendit mihi Dominus te regem Syriæ fore, id est, futurum esse post Benadad, ad puniendum idololatras Israel, ut supra libro tertio legitur Dominus prædixisse Eliæ, qui et hoc ipsum insinuavit Eliseo.1
Qui quum recessisset ab Eliseo, venit ad dominum suum. Qui, scilicet Benadad, ait ei : Quid tibi dixit Eliseus? At ille respondit : Dixit mihi, Recipies sanitatem. In hoc videtur Hazael esse mentitus, quoniam Eliseus dixit : Dic ei, Sanaberis ; nec dixit, Sanabitur. Tamen, ut fertur, in Hebræo habetur : Dic ei, Vivens vives*.2 Quumque venisset dies altera, tulit Hazael stragulum, id est stratorium quod superponitur lecto aut sedi, et infudit aqua, id est, madefecit illud in aqua, et expandit super faciem ejus, vel ad refrigerandum faciem regis, qui æstuabat calore, sive, ut Josephus narrat, ad suffocandum regem, quem asserit strangulatum ab Hazaele ad regnum adspirante. Quo mortuo, regnavit Hazael pro eo : et forsan non habuit filium, saltem aptum ad regnum.*
Deinde narratur prosecutio regni Juda. Anno quinto Joram filii Achab regis Israel, regnavit Joram filius Josaphat regis Juda. Triginta duorum annorum erat quum regnare cæpisset, et octo annis regnavit in Jerusalem patre suo defuncto. Ambulavitque3 in viis, id est vitiis et idololatriis, regum Israel, sicut ambulaverat domus Achab. Filia enim Achab, videlicet Athalia, erat uxor ejus : quæ patris sui idololatrias sequens, ad eas quoque suum traxit maritum. Noluit autem Dominus disperdere Judam propter David servum suum, sicut promiserat ei, ut daret illi lucernam et filiis ejus cunctis diebus.4 In diebus ejus recessit Edom ne esset5 sub Juda, id est, populus Idumæorum recessit a dominio hujus Joram, et noluit ei solitum tributum persolvere, videns eum esse hominem diffortunatum, et patre suo impotentiorem ; et constituit sibi regem. Nam regem proprium qui solvebat tributa regibus Juda, populus ille Edom occidit, ut Josephus contestatur. Venitque Joram in Seira, id est ad locum aut oppidum sic vocatum, omnisque exercitus cum eo. Et surrexit nocte, percussitque Idumæos qui eum circumdederant, et principes curruum bellicorum ; populus autem Edom, qui evadere potuit, fugit in tabernacula sua. Recessit ergo, per cordis aversionem pactique violationem et rebellionem, Edom, ne esset sub Juda, usque in diem hanc. Tuncque impletum est, quod Isaac dixit ad Esau : Tempus veniet ut excutias et solvas jugum ejus de cervicibus tuis.6 Tunc recessit et Lobna in tempore illo. Erat illa urbs ad regnum Juda pertinens, et tamen propter scelera Joram, fuit ei rebellis, et adversariis ejus se confœderavit.
Reliqua autem sermonum Joram et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Et dormivit Joram cum patribus suis, sepultusque est cum eis in civitate David. Verumtamen non in sepulcro regum, ut secundo Paralipomenon habetur, sed privatum sepulcrum sine regalibus exsequiis ei exhibuerunt, ut Josephus adjicit: et hoc propter scelera ejus, quæ præallegato Paralipomenon libro describuntur. Et regnavit Ochozias filius ejus pro eo.
Anno duodecimo Joram filii Achab regis Israel, regnavit Ochozias filius Joram regis Juda. Viginti duorum annorum erat Ochozias quum regnare cœpisset, et uno anno regnavit in Jerusalem. Hic etiam dictus est Azarias et Ahazias, sicque videtur fuisse trinomius. Nomen matris ejus Athalia, filia Amri regis Israel. Jam dictum est sæpe, quod uxor Joram fuit filia Achab, cujus pater fuit Amri. Quomodo ergo vocatur filia Amri? Respondetur quod avi quandoque vocantur patres nepotum suorum ac neptium. Aliqui tamen dicunt, quod fuit immediata filia Amri, et soror Achab; sed filia ejus asseritur, quoniam modo Amri defuncto, ipse Achab eam nutrivit ut filiam. Et ambulavit in viis domus, id est posterorum ipsius Achab, et fecit malum coram Domino sicut domus Achab: gener enim, id est filius, domus Achab fuit. Abiit quoque cum Joram filio Achab ad præliandum contra Hazael regem Syriæ, in Ramoth Galaad, et vulneraverunt Syri Joram. Qui reversus est ut curaretur in Jezrael: quia vulneraverunt eum Syri in Ramoth præliantem contra Hazael regem Syriæ. Porro Ochozias filius Joram rex Juda, descendit invisere Joram filium Achab in Jezrael: quia ægrotabat ibi. Hic textus difficultates non habet.
Footnotes
Chapter 11 of 28