Skip to the text

Articulus 12

EXPOSITIO CAPITULI NONI : ELISEUS AUTEM PROPHETES VOCAVIT UNUM DE FILIIS PROPHETARUM.

ELISEUS autem prophetes vocavit unum de filiis prophetarum, et ait illi: Accinge lumbos tuos, ut expeditius eas, et tolle lenticulam olei hanc, id est, vas istud continens oleum sume, in manu tua : et forsan erat quasi parva amphora seu ampulla ; et vade in Ramoth urbem terræ Galaad. Quumque veneris illuc, videbis Jehu filium Josaphat filii Namsi. Et ingressus, suscitabis eum de medio fratrum suorum, hoc est, ipsum Jehu vocabis ad te præ ceteris cognatis et collegis atque principibus exercitus Israel, inter quos eum invenies, et introduces eum in interius cubiculum, id est cameram secretiorem ; tenensque lenticulam olei, fundes super caput ejus, et dices : Hæc dicit Dominus : Unxi te regem super Israel. Aperiesque ostium, et fugies, et non ibi subsistes. Voluit enim Eliseus ipsum Jehu clam ungi, nec ejus unctionem ab exercitu sciri, quousque juvenis ille qui unxit, abisset, ne quis posset de fautoribus Joram regis in juvenem illum insurgere, ne Joram perciperet ista, et item ne juvenis videretur aliquid proprii quærere emolumenti.

Abiit ergo adolescens puer Prophetæ in Ramoth Galaad, et ingressus est illuc. Ecce autem principes exercitus sedebant. Et ait: Verbum mihi ad te, o princeps. Dixitque Jehu : Ad quem ex omnibus nobis? At ille dixit : Ad te, o princeps. Et surrexit, et ingressus est cubiculum. At ille fudit oleum super caput ejus. Et ait : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Unxi te regem super populum Domini Israel. Et percuties domum Achab domini tui. Et ulciscar sanguinem servorum meorum prophetarum, et sanguinem omnium servorum Domini de manu Jezabel ; perdamque omnem domum Achab, et interficiam de domo Achab mingentem ad parietem, et clau- sum, et novissimum in Israel. Et dabo domum Achab sicut domum Jeroboam filii Nabat, et sicut domum Baasa filii Ahia. Jezabel quoque comedent canes in agro Jezrael, nec erit qui sepeliat eam. Aperuitque ostium, et fugit.

Jehu autem ingressus est ad servos domini sui Joram, id est ad ceteros principes. Qui dixerunt: Rectene sunt omnia? Quid venit insanus iste ad te? Ecce quod homines illi carnales, idololatræ ambitiosi, juvenem illum devotum discipulum Elisei, temporalia aspernantem, reputabant insanum. Carnalis etenim homo non sapit ea quæ sunt spiritus, sed stultitia est illi. Unde in fine dicturi sunt impii:1 Nos insensati, vitam illorum æstimabamus insaniam.2 Vel dicebant illum insanum, quia aufugit celerrime. Qui ait eis: Nostis hominem, id est, ex habitu ejus potestis perpendere quod sit de filiis prophetarum: qui religioso humilique utebantur vestitu, et quid locutus sit, utpote aliquid de verbis et negotiis prophetarum. At illi responderunt: Falsum est, quod certitudinaliter et determinate sciamus quid dixerit, sed magis narra nobis. Qui ait eis: Hæc et hæc locutus est mihi. Et ait: Hæc dicit Dominus: Unxi te regem super Israel. Festinaverunt itaque, et unusquisque tollens pallium suum, posuerunt sub pedibus ejus, in similitudinem tribunalis, et cecinerunt tuba, atque dixerunt: Regnabit Jehu.

Conjuravit ergo Jehu filius Josaphat filii Namsi contra Joram, id est, ipse et alii principes condixerunt cum juramento delere posteritatem Achab. Porro Joram obsederat Ramoth Galaad, ipse et omnis Israel contra Hazael regem Syriæ, et reversus fuerat, ut curaretur in Jezrael propter vulnera: quia percusserant eum Syri præliantem contra Hazael regem Syriæ. Dixitque Jehu: Si placet vobis, nemo egrediatur profugus de civitate, ne vadat et nuntiet regi in Jezrael unctionem meam in regem pro eo.

Et ascendit Jehu cum suo exercitu, et profectus est in Jezrael, id est, viam illuc ducentem cœpit incedere. Joram enim ægrotabat ibi, et Ochozias rex Juda descenderat ad visitandum Joram. Igitur speculator qui stabat super turrim Jezrael ad speculandum an aliqui venirent illuc, quatenus rex se observaret, vidit globum Jehu venientis, id est exercitum Jehu instar globi coadunatum et solidum. Et ait: Video ego globum. Dixitque Joram: Tolle currum, et mitte in occursum eorum, et dicat vadens: Rectene sunt omnia? Abiit ergo qui ascenderat currum, in occursum ejus, et ait: Hæc dicit rex: Pacatane sunt omnia? Dixitque Jehu nuntio Joram regis venienti ad se in curru: Quid tibi et paci? id est, pax tibi non debetur, quum sis fautor ejus qui turbator est communitatis, et jam ex Dei præcepto est occidendus. Transi, et sequere me, id est, vade post tergum meum, nec præsumas ante me ad dominum tuum reverti. Nuntiavit quoque speculator, dicens: Venit nuntius ad eos, et non revertitur solus et ante alios ad denuntiandum tibi, qualiter stet inter exercitum tuum et Syros, quemadmodum ei commissum est. Misit etiam currum equorum secundum. Venitque ad eos, et ait: Hæc dicit rex: Numquid pax est? Et ait Jehu: Quid tibi et paci? Transi, et sequere me. Nuntiavit autem speculator, dicens: Venit usque ad eos, et non revertitur. Est autem incessus quasi incessus Jehu filii Namsi. Præceps enim graditur. Hoc dixit, vel de persona Jehu, quem speculator quasi principalem inter alios consideravit, et ivit præceps, id est cum impetu atque velociter; vel de toto exercitu, qui instar ipsius Jehu, cum festinantia veniebat.

Et ait Joram rex Israel: Jungite currum, id est, currum meum disponite, et equis applicate, ut in curru illis occurram. Similiter rex Juda suum currum parari præcepit. Junxeruntque currum ejus. Et egressus est Joram rex Israel, et Ochozias rex Juda, singuli in curribus suis, id est unusquisque eorum in curru suo. Egressique sunt in occursum Jehu, et invenerunt eum in agro Naboth Jezraelitæ. Quumque vidisset Joram Jehu, dixit: Pax est, Jehu? id est, suntne inimici nostri devicti, quia redis ab obsidione? At ille respondit: Quæ pax? ac si dicat, Nulla pace es dignus, nec pace temporis, nec pace pectoris, nec pace æternitatis. Adhuc fornicationes Jezabel matris tuæ, id est idololatriæ ejus, quæ sunt spirituales fornicationes, et maximæ aversiones mentis a Deo, et veneficia, id est maleficia ejus inficientia, multa vigent: quibus aut consentis, aut non debito modo resistis, ideo pax vera esse non potest sub tali regimine. Convertit autem Joram manum suam: quam forsan extendit ad Jehu ad contingendum manum ipsius, vel signum insidiarum ostendendo suis cum manus elevatione; et fugiens ait ad Ochoziam: Insidiæ, Ochozia.

Porro Jehu tetendit arcum suum, et percussit sagitta Joram inter scapulas, scilicet a parte dorsi, quia erat in fuga, et egressa est sagitta per cor ejus: sumendo cor pro membro corporali, quod in animalibus est primum vivens, et ultimum moriens; statimque corruit in curru suo. Dixitque Jehu ad Badacer ducem: Tolle, projice eum in agro Naboth Jezraelitæ. Memini enim quando ego et tu sedentes in curru, sequebamur Achab patrem hujus, quod Dominus levaverit onus hoc super eum, id est, per Eliam prædixit hanc pœnam infligendam ipsi Achab, hoc est ei in filio suo, quia filius est aliquid sui patris. Congruenter autem servat Jehu metaphoram, dicendo, Levavit onus hoc: quoniam sicut pœnam ob ejus gravitatem nominat onus, sic pœnæ inflictionem vocat levationem. Dicens: Si non pro sanguine Naboth, et pro sanguine filiorum ejus, quem vidi heri, ait Dominus, reddam tibi in agro isto, dicit Dominus, id est, utique in ultionem effusionis sanguinis ipsius Naboth filiorumque ejus occisorum de præcepto Jezabel, et consensu ipsius Achab, puniam te in agro ipsius Naboth, quem vidi heri, id est, approbavi præterito tempore quando vixit, quia complacuit mihi.3

A Hinc elicitur, quod et filii Naboth fuerunt secum aut cito post eum occisi. Nunc ergo tolle et projice eum in agro juxta verbum Domini.

Ochozias autem rex Juda, videns hoc, fugit per viam domus horti, id est per viam quamdam occultam domus hortum habentis notabilem; persecutusque est eum Jehu, et ait: Etiam hunc percutite in curru suo, quum sit de semine Achab ex parte matris. Et percusserunt eum in ascensu Gaver, id est loci sic dicti, qui est juxta Jeblaam. Qui fugit in Mageddo, et mortuus est ibi. Primo autem ipse Ochozias fuit in Jezrael, et metuens ibi inveniri a Jehu, fugit in Samariam;4 ac ibi inventus, ductus est ad Jehu in ascensu Gaver, et letaliter vulneratus est ibi; ac inde devenit in Mageddo urbem, ibique obiit, prout in expositione libri secundi Paralipomenon dictum est plenius. Et imposuerunt eum servi ejus super currum suum, et tulerunt in Jerusalem, sepelieruntque eum in sepulcro cum patribus, in civitate David. Et in anno undecimo Joram filii Achab regis Israel, regnavit Ochozias super Judam. Quomodo verum sit istud, quum scriptum sit præcedenti capitulo, Anno duodecimo Joram filii Achab, regnavit Ochozias?5 Respondetur, quod ipso Joram rege Juda gravissime ægrotante, prout secundo Paralipomenon habetur, cœpit Ochozias iste filius ejus secum regnare:6 quod fuit undecimo anno regni Joram filii Achab. Et ita loquitur istud capitulum. Præcedens vero capitulum loquitur de tempore, quo cœpit regnare, patre suo defuncto: quod fuit duodecimo anno regni Joram filii Achab.

Venitque Jehu in Jezrael. Porro Jezabel introitu ejus, scilicet ipsius Jehu in Jezrael, audito, depinxit oculos suos stibio, id est tali unguento seu cerussa, qua meretrices pro oculorum utuntur ornatu, et ornavit caput suum, id est, vultum suum compsit ac decoravit, ac caput suis ornamentis fulcivit. Nam et stibio facies fit rubea. Unde et in Jeremia habetur: Quum vestieris te coccino, et ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos, frustra componeris.7 Hinc una filiarum beati Job, ob suam ingenitam pulchritudinem, Cornustibii est vocata. Sic autem ornavit se Jezabel jam satis antiqua, ut intuentibus pulchrior appareret, ob aliam quoque causam mox inducendam. Et respexit per fenestram, ingredientem Jehu per portam. Nempe, ut Josephus ait, ipsa stetit tunc supra turrim juxta portam. Et ait: Numquid pax potest esse Zambri, qui interfecit dominum suum? Supra libro tertio legitur, qualiter Zambri interfecit Ela filium Baasa, regem Israel :8 qui Zambri regnavit septem diebus; et videns se capiendum ab Amri, qui post eum regnavit, succendit se cum palatio. Est itaque sensus : Tu, Jehu, qui per nequitiam, rebellionem et proprii domini occisionem, factus es similis Zambri tyranno, non poteris pacem habere, nec regnare aut prosperari, sicut nec ille. Sic expositores catholici exponunt hunc passum.

Circa quod scribit Lyra : Hæc expositio non concordat litteræ præcedenti, quoniam Jezabel, ut inveniret gratiam apud Jehu, ornavit se : ideo non est verisimile, quod dixerit ei verbum pungitivum. Idcirco Hebræi exponunt sic : Numquid pax est? et ibi fit punctus, et est sensus : Rogo ut habeas pacem mecum. Et sequitur : Amri interfecit dominum suum; quasi dicat : Istud non est novum, quod tu interfecisti Joram dominum tuum, quia Amri similiter fecit, et tamen regnavit in pace, et post eum filius ejus Achab; quasi dicat : Sic poterit esse tibi. Sed contra hæc loquitur Rabbi Paulus : Amri non interfecit dominum suum, quia ipse Zambri non fuit dominus ejus, quoniam proditorie usurpavit sibi regnum. Unde expositio Hebræorum hoc loco non valet. Primo, quia fundatur super falsam litteram, quoniam Jezabel non dixit : Amri interfecit, etc. ; sed, Zambri... Ideo expositio doctorum nostrorum, puta catholicorum, tenenda est. Nec discordat a littera præcedenti. Nam Jezabel caput suum ornavit, non ut appareret gratiosior ipsi Jehu, sed in ejus contemptum, et ex quadam desperatione atque superbia. Videns enim quod non esset locus pacificandi, voluit ipsum Jehu contemnere et vituperare in facie, induendo se honorabili habitu, et prænosticando ei quod taliter sibi contingeret, quemadmodum contigit ipsi Zambri. Nec est mirandum de audacia Jezabel, quia secundum Vegetium, libro de Re militari, quum nihil spei superest, arma sumit formido : quia sæpe contingit desperatis, ut prorumpant in verba ignominiosa contra affligentes, licet non possint evadere manus ipsorum, præsertim dum tales superbi sunt, ut Jezabel.

His verbis Rabbi Pauli consentiendum videtur. Nam et consonat Josepho, qui sic refert : Jezabel dixit, Bonus servus qui occidit dominum suum : quasi dicat, Non bonus est, sed pessimus. Hinc Magister in historiis quasi in omnibus Josephum sequens, exponit sic : Sicut Zambri non habuit pacem, ita nec tu habebis. Idcirco nec verum est, quod omnes Hebræi punctuent et exponant ut recitat Lyra. Insuper puto, quod Jezabel ita ornavit se, non quasi blandiendo regi Jehu, sed ut incuteret ei quemdam reverentialem timorem, ut scilicet ipse Jehu videns eam in tanto decore et apparatu, expavesceret manum in eam extendere : quemadmodum in gestis legitur Romanorum, quia dum Longobardi quadam vice obtinuissent intrassentque Romam, ac passim Romanos occiderent, ipsi senatores se omni suo decore et gloria vestierunt; seditque unusquisque eorum in sede sua in propria domo : ad quos Longobardi ingressi, reverebantur eos, nec audebant occidere, imo adorabant eos ut deos. Attamen quum unus Longobardorum manu sua attractaret barbam ultimi senatoris, ille non ferens hoc, baculo suo impegit in illum : quo facto indignati Longobardi, primum interemerunt illum, deinde per ordinem alios.

Levavitque Jehu faciem suam ad fenestram, et ait : Quæ est ista? Secundum Lyram, in Hebræo habetur, Quis mecum, quis? hoc est, quis est de parte mea? Et inclinaverunt se ad eum duo vel tres eunuchi, facto ostendentes, quod vellent ei obedire. Verumtamen huic dicto non videtur concordare narratio Josephi, sic narrantis: Jehu ad eam respiciens, interrogavit quæ esset. Et forsan sermo Hebræus utrumque designat. Et dixerunt: Hæc est illa Jezabel. At ille dixit eis: Præcipitate eam deorsum. Et præcipitaverunt eam juxta imperium Jehu, quia incitaverat virum suum ac filios ad diversa idololatriæ crimina, et interfecit prophetas;9 adspersusque est sanguine paries, et equorum ungulæ conculcaverunt eam.

Quumque introgressus esset ut comederet, biberetque, ait: Ite, et videte maledictam illam, et sepelite eam, quia filia regis est. Quumque issent ut sepelirent eam, secundum præceptum Jehu, eo quod fuerit filia regis, utpote regis Sidoniorum, ut patuit tertio libro, non invenerunt nisi calvariam, id est supremum os capitis ejus, et pedes et summas manus, id est manuum summitates, ut Josephus tangit.10 Reversique nuntiaverunt ei. Et ait Jehu: Sermo Domini est, id est impletio verbi Dei per Eliam prolati. Ideo subditur, quem sermonem locutus est per servum suum Eliam, dicens:11 In agro Jezrael comedent canes carnes Jezabel. Unde elicitur, quod canes ora sua de carnibus Jezabel adimplentes, fugerunt et comederunt eas in agro Jezrael civitatis. Et erunt carnes Jezabel sicut stercus super faciem terræ in agro Jezrael, ita ut prætereuntes dicant, præ admiratione et aspernatione ipsius: Hæccine est illa Jezabel? id est, estne misera ista sic a canibus devorata, Jezabel illa, olim tam pompatica et ornata? Porro, ut Josephus scribit, Jehu his auditis, valde obstupuit prophetiam Eliæ, id est tam miram et evidentem, atque inopinatam impletionem ipsius.

Footnotes

  1. I Cor. II, 14. ↩

  2. Sap. V, 4. ↩

  3. III Reg. xxi, 19, 23. ↩

  4. II Par. xxii, 9. ↩

  5. IV Reg. viii, 25. ↩

  6. II Par. xxi, 15, 18, 19. ↩

  7. Jer. iv, 30. ↩

  8. III Reg. xvi, 10, 15, 18. ↩

  9. III Reg. viii, 4. ↩

  10. bid. xvi, 31. ↩

  11. III Reg. xxi, 23. ↩

Chapter 12 of 28