Skip to the text

Articulus 13

DECLARATIO CAPITULI DECIMI : ERANT AUTEM ACHAB SEPTUAGINTA FILII IN SAMARIA.

HIC refertur, qualiter reliqui de semine et familia atque obsequio regis Achab, occisi sint. Erant autem ipsi Achab septuaginta filii in Samaria, id est, in urbe illa habuit tot filios habitantes: quo constat, quod multas habebat uxores aut concubinas. Aliqui tamen dicunt, quod vocantur filii ejus, quia erant nepotes ipsius, id est filii Joram filii sui: et forsan aliqui erant filii sui immediati, aliqui mediati. Denique et in libro Judicum legitur Gedeon septuaginta filios habuisse, eo quod plures habuerit conjuges.1 Scripsit ergo Jehu litteras, et misit in Samariam ad optimates civitatis, hoc est honorabiliores, et ad majores natu civitatis Samariæ, et ad nutri- tios Achab. Secundum Josephum, misit litteras duas, utpote unam post aliam, sicut et in isto habetur capitulo. Dicens: Statim ut acceperitis litteras has, qui habetis filios domini vestri, et currus, et equos, et civitates firmas et arma, eligite meliorem, et eum qui vobis placuerit de filiis domini vestri, scilicet Achab aut filii ejus Joram, et eum ponite super solium patris sui, id est, constituite eum regem. Hæc scripsit, volens (ut Josephus ait) mentes Samaritanorum cognoscere. Et pugnate pro domo domini vestri, id est pro defensione filiorum et domesticorum ipsius Achab seu Joram. Non intendebat Jehu illos hortari ut facerent hæc, sed potius voluit eos sua audacia perterrere, ac significare, quid eis restaret agendum, nisi sibi obtemperarent. Hinc subditur :

Timuerunt illi vehementer et dixerunt: Ecce duo reges non potuerunt stare coram eo, et quomodo nos valebimus resistere? Miserunt ergo præpositus domus, et præfectus civitatis, et majores natu, et nutritii, ad Jehu, dicentes: Servi tui sumus: quæcumque jusseris, faciemus; nec constituemus nobis regem. Quæcumque tibi placent, fac. Rescripsit autem eis litteras secundo, dicens: Si mei estis, et obeditis mihi, tollite capita filiorum domini vestri, et venite ad me hac eadem hora cras in Jezrael. Porro filii regis septuaginta viri apud optimates civitatis nutriebantur. Ex hoc apparet, quod jam erant virilis ætatis et filii Achab immediati: nisi forsan ratione sexus viri dicantur, vel quoniam quidam eorum erant ætatis virilis; siquidem Josephus vocat eos infantes. Quumque venissent litteræ ad eos, tulerunt filios regis, et occiderunt septuaginta viros, eos decollando, et posuerunt capita eorum in cophinis, et miserunt ad eum in Jezrael. Venit autem nuntius ad eum, et indicavit ei, dicens: Attulerunt capita filiorum regis. Qui respondit: Ponite ea ad duos acervos juxta introitum portæ usque mane, id est, ex utraque parte facite ex capitibus illis cumulum.

Quumque diluxisset, egressus est, et stans dixit ad omnem populum: Justi estis, in quantum interfectioni horum præbetis consensum, et mihi favetis. Si ego conjuravi contra dominum meum Joram regem, et interfeci eum, quis percussit omnes hos?2 hoc est, si ego tyrannice et injuste regem occidi, quis istos ejus filios interfecit? ac si dicat: Ex eo ipso quod optimates Samariæ occiderunt filios regis ac domini sui timore mei, constat, quod ego non nisi divina virtute, auctoritate, et commissione occidi dominum meum: ideo Samaritani non audebant resistere mihi, quoniam Deus corda eorum perterruit intuitu mei. Itaque Jehu non negavit se conjurasse contra dominum suum, occidisseque illum, quum hæc præcedenti capitulo de eo legantur;3 sed negavit se hoc injuste aut usurpatorie peregisse. Ideo subditur: Videte ergo nunc, quoniam non cecidit de sermonibus Domini in terram, quos locutus est Dominus super domum Achab, et Dominus fecit quod locutus est in manu servi sui Eliæ, id est, omnia quæ de eradicatione Achab et domus suæ, per Eliam prædixit, implevit effectu.

Percussit igitur Jehu omnes qui reliqui erant de domo Achab in Jezrael, et universos optimates ejus, et notos, et sacerdotes, donec non remanerent ex eo reliquiæ. Quod hic dicitur de sacerdotibus, quidam dicunt hic per anticipationem narrari, quia postea sacerdotes Baal occidit. Potest tamen simpliciter intelligi de sacerdotibus aureorum vitulorum ministris Achab, aliorumque idolorum, quæ Achab rex coluit: qui (ut tertio libro præhabitum est) tam abominabilis fuit, quod etiam Chananæorum coluit deos.4

Et surrexit et venit in Samariam. Quumque venisset ad cameram Pastorum in via, ad quam (ut fertur) pastores consueverunt concurrere ad vescendum et quiescendum prope iter: quod forsan de pastoribus regis aut magnatum sic fuit; invenit fratres Ochoziæ regis Juda. Secundo Paralipomenon habetur, quod invenit principes Juda et filios fratrum Ochoziæ: quo constat, quod isti vocantur hic fratres Ochoziæ, quia nepotes et consanguinei ejus erant. Dixitque ad eos: Quinam estis vos? Qui responderunt Jehu regi: Fratres Ochoziæ regis sumus, et descendimus ad salutandos filios regis et filios reginæ. Ignorabant enim ipsum Ochoziam jam esse a Jehu occisum. Qui ait: Comprehendite eos vivos. Quos quum comprehendissent vivos, jugulaverunt eos in cisterna juxta cameram, quadraginta duos viros, et non reliquit ex eis quemquam: quoniam erant ex parte matris de semine Achab, sicut et Ochozias.

Quumque transisset inde, invenit Jehu rex ipsum Jonadab filium Rechab in occursum sibi.5 Et benedixit ei, hoc est, bona ei imprecabatur. Et ait Jehu ad eum : Numquid est cor tuum rectum cum corde meo, sicut cor meum cum corde tuo? Jonadab iste, ut Josephus narrat, fuit vir bonus ac justus, et olim ipsius Jehu amicus: laudavitque ipsum Jehu, quod juxta Dei voluntatem domum Achab exterminasset. De Jonadab isto et posteris ejus, habetur in Jeremia, ubi Rechabitæ nati ex semine Jonadab, dicunt : Jonadab filius Rechab, pater noster, præcepit nobis, dicens : Non bibetis vinum vos et filii vestri usque in sempiternum, et domum non ædificabitis, et sementem non seretis, sed in tabernaculis habitabitis.6 Unde innotescit, quod erant viri valde religiosi, terrenorum omnium contemptores. Atque, ut expositores fatentur, erant ex semine Jethro cognati Moysis : qui Jethro ad legem Moysis fuit conversus. Et ait Jonadab : Est. Si est, inquit, da mihi manum tuam. Qui dedit ei manum suam. At ille levavit eum ad se in currum, dixitque ad eum, hoc est Jonadab : Veni mecum, et vide zelum meum pro Domino, id est qualiter zelo divini amoris idololatras Baal necabo, cultumque Baal exterminabo ex Israel : et ut Josephus loquitur, optima nimis ac gratissima erat inspectio ista viro bono ac justo. Et impositum currui suo, duxit in Samariam. Et percussit omnes qui reliqui fuerant de Achab in Samaria, usque ad unum, juxta verbum Domini, quod locutus est per Eliam.

Congregavit ergo Jehu omnem populum, et dixit ad eos in dolo : Achab coluit ipsum Baal parum, respectu cultus quem ego ei impendam; ego autem colam eum amplius. Nunc igitur omnes prophetas Baal et universos servos ejus, et cunctos sacerdotes ipsius, vocate ad me. Nullus sit qui non veniat. Sacrificium enim grande est mihi Baal. Quicumque defuerit, non vivet. Porro Jehu faciebat hoc insidiose, ut disperderet cultores Baal. Et dixit :7 Sanctificate, id est, sacrificiis deputate, solennem diem Baal. Vocavitque et misit in universos terminos Israel, et venerunt cuncti servi Baal. Non fuit residuus ne unus quidem, qui non veniret. Et ingressi sunt templum Baal. Et repleta est domus, id est templum, Baal a summo usque ad summum, id est ab una extremitate ejus usque ad aliam. Refert Josephus, quod Baal fuit deus Tyriorum. Achab ergo volens placere socero suo Jobal tunc regi Tyriorum atque Sidonis, templum fecit Baal in Samaria, et sacerdotes ei instituit, ipsosque omni religionis cultura venerabatur.8 Dixitque Jehu his qui erant super vestes, id est sacrarum vestium superstitionis illius custodibus seu matriculariis : Proferte vestimenta universis servis Baal : quibus in sacris Baal uti solebant, ut sic discernerentur a ceteris. Tamen, secundum Josephum, Jehu præcepit pontifici cultus Baal, ut daret omnibus vestes. Unde elicitur, quod jussit hoc tam supremo inter illos, quam inferioribus custodibus hujusmodi vestium. Et protulerunt eis vestes. Ingressusque Jehu et Jonadab filius Rechab templum Baal, ait cultoribus Baal : Perquirite, et videte, ne quis forte vobiscum sit de servis Domini, sed ut sint servi Baal soli. Ingressi sunt igitur ut facerent victimas et holocausta. Jehu autem præparaverat sibi foris octoginta viros, et dixerat eis : Quicumque fugerit de hominibus his, quos ego adduxero in manus vestras, anima ejus erit pro anima illius.

Factum est autem quum completum esset holocaustum, præcepit Jehu militibus et ducibus suis : Ingredimini, et percutite eos; nullus evadat.9 Percusseruntque eos, videlicet servos Baal servi Jehu, in ore gladii, et projecerunt milites et duces. Et ierunt in civitatem templi Baal, et protulerunt statuam de fano Baal, et combusserunt et comminuerunt eam. Destruxerunt quoque ædem, id est templum, Baal, et fecerunt pro ea, id est in loco fani illius, in contemptum Baal, latrinas, id est subterraneos cuniculos ad mundandas urbis vias, usque in diem hanc.

Delevit itaque Jehu Baal de Israel. Verumtamen a peccatis Jeroboam filii Nabat,10 qui peccare fecit Israel, non recessit Jehu, nec dereliquit vitulos aureos, qui erant in Bethel et in Dan. Ideo Josephus dicit eum impium fuisse in Deum, enormiterque peccasse, quod permisit Israelitas adorare vitulos illos. Dixit autem Dominus ad Jehu, per aliquem prophetarum, et forsan per eum a quo fuit unctus in regem: Quia studiose egisti quod rectum erat, et placebat in oculis meis, et omnia quæ erant in corde meo fecisti contra domum Achab, filii tui usque ad quartam generationem inclusive sedebunt super thronum Israel, id est, reges decem tribuum erunt. Deus etenim nullum bonum deserit irremuneratum. Jehu autem cuncta quæ fecit, fecit extra caritatem exsistens, videlicet vitulorum cultor aureorum: ideo non æternam, sed temporalem est sortitus mercedem.

Porro Jehu non custodivit, ut ambularet in lege Domini Dei Israel, in toto corde suo. Non enim recessit a peccatis Jeroboam, qui peccare fecerat Israel. In diebus illis cœpit Dominus tœdere, id est per modum nauseantis et abominantis se habere, super Israel, id est circa decem tribus, propter diuturna, multa et maxima eorum facinora, et quia nequaquam a tam diuturno vitulorum cultu cessabant. Juxta hunc modum scriptum est et in Jeremia: Non poterat vos Dominus ultra portare propter malitiam studiorum vestrorum. In Isaia quoque: Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis.1112 Percussitque eos Hazael in universis finibus Israel, a Jordane contra orientalem plagam, omnem terram Galaad, et Gad, et Ruben, et Manasse, ab Aroer, quæ est super torrentem Arnon, et Galaad, et Basan: quia divino erant auxilio destituti; nec poterat Jehu resistere Hazaeli, quia ingratus fuit Deo, vitulos adorando.

Reliqua autem verborum Jehu, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Israel? Et dormivit Jehu cum patribus suis, sepelieruntque eum in Samaria; et regnavit Joachaz filius ejus pro eo. Dies autem quos regnavit Jehu super Israel, viginti et octo anni sunt, in Samaria.

Posset hic quæri, an Jehu peccavit sic mentiendo, et dolose ac insidiose agendo. Et videtur quod non, quia Scriptura de his eum commendat. Ad quod potest quis dicere, quod laudatur de verbis et factis suis ex radice qua operabatur, quia ex zelo Dei, et propter finem intentionum, quia ut eradicaret cultores Baal; et tamen in verbis et factis ejus poterant venialia peccata esse admixta. Tamen simulatio ejus et alia quæ videntur in factis ejus culpabilia fuisse, ut quod miseros illos sic animavit et inflammavit ad cultum Baal solennem, excusatur sive in toto sive in tanto, quoniam aliter non valebat intentum perficere.

Denique patet ex dictis, qualiter Deus per unum reprobum punit peccata alterius reprobi: et interdum is per quem alium punit, est minus iniquus quam ille; quandoque est pejor eo, secundum imperscrutabilem abyssum judiciorum Altissimi.13 Postremo, per Jehu possunt intelligi hi qui zelum Dei habent, non tamen debita discretione: qui alios corrigunt, et tamen ipsi in aliquibus vitiis perseverant; et subditos suos ab aliquibus culpis emendant, corripiunt et castigant, et nihilo minus in aliquibus vitiis deserunt eos; et quosdam sic corrigunt, quod quosdam in suis permittunt peccatis tabescere ac perire: imo et ipsi simul pereunt cum eisdem, non pensantes illud Jacobi, Quicumque totam legem impleverit, offendit autem in uno, factus est omnium reus.14

Footnotes

  1. Judic. viii, 30. ↩

  2. IV Reg. IX, 14, 24. ↩

  3. III Reg. XX, 17-24, 29. ↩

  4. III Reg. XVI, 31-33; XXI, 26. ↩

  5. II Par. XXII, 8. ↩

  6. Jer. xxxv, 7. ↩

  7. Exod. xvm, 12. ↩

  8. * Ithobal ↩

  9. IV Reg. VII, 7-10. ↩

  10. Exod. xviii, 12. ↩

  11. Jer. XLIV, 22. ↩

  12. Is. XLIII, 24. ↩

  13. Ps. XXXV, 7. ↩

  14. Jacob. II, 10. ↩

Chapter 13 of 28