Articulus 14
EXPLANATIO CAPITULI UNDECIMI : ATHALIA VERO MATER OCHOZIÆ.
DE Athalia ambitiosissima regni imperatrice, et de Joas vero regni herede nunc agitur. Athalia vero mater Ochoziæ regis Juda, videns, id est cognoscens, mortuum esse filium suum, id est interfectum a Jehu, surrexit et interfecit, per suos ministros, omne semen regium, id est posteros natos ex semine David, quibus poterat jus regnandi competere, quatenus ipsa sola regnaret. Unde Josephus ait : Studuit ut nullum de domo David relinqueret, ut nullus ex eis ad regnum ulterius perveniret. Verumtamen quod ait Scriptura, Interfecit omne semen regium, intelligendum est cum aliquantula exceptione. Nam unus evasit infantulus, sicut subjungitur. Tollens autem Josaba filia regis Joram, soror Ochoziæ, Joas filium Ochoziæ. Inconvenienter ergo quidam ait, quod Josaba ista fuit soror Joram. Nam et Josephus et Magister in historiis dicunt, quod Ochozias ex uno patre habuit sororem nomine Josaba. Idem asseritur secundo Paralipomenon. [Tollens] Joas filium Ochoziæ juniorem ac minimum, imo anniculum, furata est eum de medio filiorum regis Ochoziæ, qui interficiebantur. Ecce quanta fuit crudelitas atque ambitio impiissimæ Athaliæ hujus, quæ regnandi libidine interfecit filios filii sui, quum tamen aviæ soleant valde diligere filios ac filias filiorum et filiarum suarum. Et nutricem ejus de triclinio, id est cœnaculo; et abscondit eum a facie Athaliæ, ut non interficeretur.
Eratque cum ea in domo Domini clam, id est occulte, sex annis. Circa hæc Lyra allegat et approbare videtur Rabbi Salomonem, dicentem, quod Joas et nutrix sua fuerunt custoditi in solario templi, ad quod nemo audebat accedere, nisi sacerdotes et
Levitæ custodientes vasa sancta ibi reposita : ideo melius poterant ibi celari. Et quamvis secundum legem non licuerit ibi esse infantulo et nutrici, tamen in tali ac tanta necessitate id licuit : propter quod Joiada pontifex ita disposuit, sicut Achimelech pontifex dedit David et pueris ejus panes propositionis ad manducandum.1 Sed his obviare videtur quod secundo Paralipomenon conscriptum est, quod abscondit puerum cum nutrice sua in cubiculo lectulorum, hoc est in dormitorio sacerdotum in templo ministrantium, ut etiam Hebraica glossa exponit. Hinc Josephus protestatur, quod portavit eum in cubiculum, et clausit ibidem. In Scholastica quoque fertur historia, quod abscondit eum in domo Domini, id est in domunculis sacerdotum hebdomadariorum, quæ erant circa templum. Verumtamen pro horum concordia aliqui opinantur, quod primo fuit absconditus in cubiculo lectulorum, deinde pro majori cautela in præfato templi solario.
Porro Athalia regnavit super terram septem annis. Anno autem septimo misit Joiada pontifex : cujus uxor præfata Josaba fuit.2 Etenim tribus sacerdotalis, ac regia, tanquam ceteris digniores, frequenter erant matrimonio junctæ. Quo autem et ad quos ac propter quid miserit Joiada, non hic, sed secundo Paralipomenon recitatur, quo legitur : Assumpsit centuriones Azariam et Ismael et Maasiam, qui circumeuntes Judam, congregaverunt Levitas, et ut adjicit Josephus, etiam sacerdotes, de cunctis urbibus Juda, et principes familiarum Israel, veneruntque in Jerusalem. Et assumens centuriones et milites centurionibus illis subjectos : et erant quinque centuriones, ut Josephus scribit, et præallegatus Paralipomenon liber consonat;3 introduxit eos ad se in templum Domini, id est in partem templi quam poterant introire, puta in atrium, vel forsan ex necessitate et dispensatione in primam et exteriorem templi partem, quæ dicitur Sancta; pepigitque cum eis fædus, id est, pactum iniit de modo constituendi ipsum Joas in regem, et adjurans eos in domo Domini, ut scilicet fideliter sibi adstarent, et ea quæ dixit eis, in secreto tenerent, quousque res sortiretur effectum: super quo exegit ab eis juramentum, ipsique juraverunt; ostendit eis filium regis, videlicet ipsum Joas filium Ochoziæ.
Et præcepit illis, dicens: Iste est sermo quem facere debetis. Tertia pars vestrum introeat sabbato, in quo puer iste Joas ungetur in regem, et observet excubias domus regis, id est, vigilias teneat, et iter custodiat quod ducit ad palatium, ne quis de domesticis Athaliæ ex palatio erumpens, possit regem invadere. Porro in Paralipomenon legitur: Tertia pars vestrum qui veniunt ad sabbatum, sacerdotum et Levitarum et janitorum, erit in portis.4 Quolibet etenim sabbato intravit unus de viginti quatuor supremis sacerdotibus, tamen sub pontifice constitutis; et cum uno illo intraverunt viginti quatuor sacerdotes exsistentes sub eo, turbæque Levitarum et cantorum ac janitorum deputatæ eidem; et tunc populus confluxit ad templum, prout hæc primo Paralipomenon plenius describuntur, et ibi exposita sunt.5 Tertia autem pars vestri sit ad portam Sur, per quam ascendebatur de civitate ad regiam domum, ad custodiendum ne ex illa parte aliquis violentiam regi aut nobis queat inferre; et tertia pars sit ad portam, quæ est post habitaculum scutariorum: quorum officium erat vel facere scuta, aut ante regem ea portare; et custodietis excubias domus Messa, id est custodum regis: per quam domum seu portam ascendebatur de palatio regis in templum. Duæ vero partes e vobis, videlicet omnes egredientes sabbato, id est, tam sacerdotes, Levitæ, cantores ac janitores, qui expleto officio suæ hebdomadæ, exeunt sabbato templum, quam illi qui egrediuntur domos suas, ut ingrediantur templum diluculo sabbati quo alii exeunt, ad ministrandum in templo per suam hebdomadam, custodient excubias domus Domini, id est, in templo erunt vigilantes et intenti, circa regem; et vallabitis, id est circumdabitis eum pro ejus munimine, habentes arma in manibus vestris. Nempe sabbato illo pontifex retinuit secum eos qui expleverant suæ septimanæ officium: qui alias solebant abire, sed pro majori subsidio tunc manserunt. Si quis autem ingressus fuerit septum templi, interficiatur, id est, si quis adversariorum intrare præsumpserit ambitum templi, mox educatur et extra templum ac atria ejus necetur. Eritisque cum rege introeunte et egrediente.
Et fecerunt centuriones juxta omnia quæ præceperat eis Joiada sacerdos. Et assumentes singuli viros suos, id est singuli centuriones subjectos sibi milites, vel singuli sacerdotes ministros inferioris gradus eis subjectos, qui ingrediebantur ad sabbatum, ad ministrandum in templo in sua hebdomada, cum his qui egrediebantur sabbato, suo (ut dictum est) impleto obsequio, venerunt ad Joiadam sacerdotem, id est pontificem, qui dedit eis arma et hastas regis David, quæ erant in domo Domini, id est in armamentario a David constituto in templo, ut Josephus dicit, id est, quod David per Salomonem fieri jussit, ut quidam exponunt; vel etiam David fecit ibidem aliquam domum armorum. Et steterunt singuli sacerdotes habentes arma in manu sua, imo et gladios evaginatos, ut Josephus addit, a parte templi dextera usque ad partem sinistram altaris et ædis, id est in exteriori parte templi, in qua erat altare incensi per gyrum, occupantes per ordinem spatium illud usque ad sinistram altaris ac ædis seu templi, et circa regem.
Produxitque filium regis, et posuit super eum diadema et testimonium. Feceruntque eum regem, et unxerunt, Joiada pontifex et filii ejus, ut in Paralipomenon dicitur;6 et plaudentes manu, id est, signa lætitiæ cum manuum agitatione monstrantes, dixerunt: Vivat rex. Naturale est equidem hominibus, libenter habere verum et hereditarium principem, et malle subesse viro quam feminæ. Ideo videntes regem inunctum et diademate coronatum, et de loco suæ absconsionis productum in medio, et testimonium positum super eum, id est librum legis in manu ejus, juxta illud in Paralipomenon, Dederunt in manu ejus tenendam legem:7 ut scilicet jugiter exerceretur ac meditaretur in ea, juxta illud Deuteronomii, Postquam rex sederit in solio regni sui, describet sibi Deuteronomium legis hujus in volumine, accipiens exemplar a sacerdotibus, legetque illud omnibus diebus vitæ suæ, ut discat timere Dominum Deum suum: hæc, inquam, videntes, gavisi sunt valde, et vociferati sunt in altum.
Audivit autem Athalia vocem populi currentis, et ingressa ad turbas in templum Domini. Nam de industria permiserunt eam intrare ut caperetur; et in præcepto Joiadæ, qui mandavit, ne quis permitteretur intrare in templum vel atrium, ipsa intelligebatur excepta. Dicitque Lyra, quod permissa fuit intrare cum sua comitiva. Porro Josephus scribit, quod sacerdotes eam mox acceperunt, armatos vero qui eam sequebantur, intrare prohibuerunt: quod verius reor. Vidit regem stantem super tribunal juxta morem, id est super solium judiciale, in signum, quod esset populi judex. In Paralipomenon legitur: Quumque vidisset regem stantem super gradum in introitu. De solio isto dictum est tertio libro, in his quæ de templo Salomonis introducta sunt ibi.8 Et cantores et turbas prope eum, omnemque populum terræ canentem tubis, id est quosdam de omnibus quos pontifex convocavit.910 Et scidit vestimenta sua, clamavitque: Conjuratio, conjuratio. In Paralipomenon fertur clamasse, Insidiæ, insidiæ:11 quia conjurationem et insidias appellavit conspirationem et practicam contra se factam. Præcepit autem Joiada centurionibus qui erant super exercitum, et ait eis: Educite eam extra septa templi, id est extra circuitum et clausuram ipsius, et quicumque eam secutus fuerit ad ferendum ei auxilium, feriatur gladio. Dixerat enim sacerdos: Non occidatur in templo Domini. Imposueruntque ei manus, et impegerunt, id est impulerunt, eam per viam introitus equorum juxta palatium: quæ via sic vocabatur, quoniam nobiles et potentes, veniendo ad templum, poterant usque ad locum illum venire equestres, sed inde processerunt pedestres; et interfecta est ibi. Prohibuit quippe pontifex occidi eam in sacro loco, ne sanctum violarent, occidendo in eo veneficam, ut Josephus loquitur.
Pepigit ergo Joiada fædus inter Deum et inter regem et inter populum, id est, regem ac populum hortabatur, obligavit et adjuravit, ut Deo fideliter deservirent, ideo subditur, ut esset populus Domini per cultum et obedientiam; et inter regem et populum, ut regi essent favorabiles et subjecti, rex quoque eos debite gubernaret. Ingressusque est omnis populus terræ templum Baal: quod, Josepho referente, Joram rex et uxor ejus Athalia construxerant Baal, ad Dei injuriam et ipsius Achab honorem; et destruxerunt aras ejus, et imagines contriverunt valide:12 imo et totum templum illud sacrilegum, ut in Paralipomenon legitur. Mathan quoque sacerdotem Baal occiderunt coram altari. Et posuit sacerdos custodias in domo Domini, id est, custodiam ac diligentiam templi ac regis in eo, commisit Joiada sacerdotibus ac Levitis. Tulitque centuriones, et Cerethi et Phelethi legiones, et omnem populum terræ, deduxeruntque regem de domo Domini. Et venerunt per viam portæ scutariorum in palatium, et sedit super thronum regum. Lœtatusque est omnis populus terræ, et civitas conquievit. Athalia autem occisa est gladio in domo regis. Septemque annorum erat Joas quum regnare cœpisset. Quid autem per Cerethi et Phele-13 thi designetur, diffuse expositum est supra.14 Sicque conversi ad epulas, festivitatem multis diebus, secundum Josephum, peregerunt.
Moraliter docemur ex isto capitulo, quanta mala operetur ambitio, quæ nec propriæ parcit proli.15 Denique personæ quæ præsunt cum ambitione, et suam verentur præsidentiam perdere, frequenter occidunt spirituales filios suos, quibus vel blanduntur, vel debitam correctionem et correptionem non exhibent, ne forte illos offendant, aut proprio commodo et honore preventur, aut de suæ stationis præsidentia expellantur. Insuper hic docemur, qualiter pontifices et sacerdotes debent instruere reges ac principes ad divinæ observantiam legis, atque ut invicem ordinate se habeant hi qui præsunt et qui subsunt, ut superiores inferioribus suis debitam directionem, defensionem, sollicitudinemque impendant, ac inferiores superioribus suis obedientiam, gratitudinem et honorem exhibeant, et omnes in visceribus caritatis se amplectantur; sicque dissipent templum Baal, hoc est omnem vitiosam adhæsionem, occupationem et affectionem ad vana sensilia et caduca, ne venter, aut nummus, aut venus, aut honor mundanus, sit deus et idolum alicujus.
Footnotes
Chapter 14 of 28