Skip to the text

Articulus 15

EXPOSITIO CAPITULI DUODECIMI : ANNO SEPTIMO JEHU REGNAVIT JOAS.

NUNC de regno et actibus Joas regis Juda, fit mentio, et historia hujus capituli libro secundo Paralipomenon plenius continetur, atque ibidem exposita est. Anno septimo Jehu regis Israel, regnavit, id est, regnare incepit Joas. Quadraginta annis regnavit. Nomen matris ejus Sebia de Bersabee. Fecit Joas rectum coram Domino, id est, juste vixit, cunctis diebus quibus docuit eum Joiada sacerdos, id est, quamdiu Joiada pontifex secum vixit ac ipsum direxit. Verumtamen excelsa non abstulit:1 quia nec Joiada ad hoc agendum instigasse eum videtur, sed ea ratione permisit in excelsis offerri, qua et Asa ac Josaphat justi reges Juda, ut in expositione tertii libri dictum est sæpe. Adhuc enim populus immolabat, et adolebat in excelsis incensum.

Dixitque Joas ad sacerdotes : Omnem pecuniam sanctorum, id est ordinatam vel deputandam ad usum divinum, quæ illata fuerit in templum Domini a prætereuntibus, id est, quam prætereuntes peregrinantes, et per loca templi transeuntes causa orationis ac immolationis obtulerint in templo, quæ offertur pro pretio animæ, et quam sponte et arbitrio cordis sui inferrunt in templum Domini, accipiant illam sacerdotes juxta ordinem suum, id est secundum dispositionem eis convenientem, et juxta ordinationem eis præfixam, et instaurent sarta tecta domus, si quid necessarium viderint instauratione, id est, innovent et reforment seu reparent ea quæ in tectis templi quæ plana erant, aut in aliis templi partibus reparatione egebant.

Verumtamen templum a Salomone constructum, non fuit adhuc multum antiquum, sed (ut Josephus refert) Joram et Athalia uxor ipsius, eorumque filii fecerunt multas læsiones ac destructiones hinc inde in partibus templi2, et ornamenta ejus abstulerunt, et applicuerunt ea ad structuram et decorem fani Baal. Igitur usque ad vicesimum [tertium] annum Joas regis, non instauraverunt sacerdotes sarta tecta templi. Vocavitque rex Joas Joiadam pontificem et sacerdotes, dicens eis: Quare sarta tecta non instauratis templi?3 Negligentius enim egerunt sacerdotes in hac re, ut in Paralipomenon legitur. Nolite ergo amplius accipere pecuniam juxta ordinem vestrum, a populo ad usum prætactum eam colligendo, sed ad instaurationem templi reddite, id est exponite eam his qui de illa pecunia emant necessaria instaurationi. Prohibitique sunt sacerdotes ultra accipere pecuniam a populo, ad reponendum eam eo modo quo ante, et instaurare sarta tecta domus.

Et tulit, id est accepit, Joiada pontifex gazophylacium unum, id est arcam seu repositorium oblationum, aperuitque foramen desuper, ut per illud mitterentur oblata in arcam illam, et posuit illud gazophylacium juxta altare, vel holocausti, quod erat in atrio, vel thymiamatis, quod erat in exteriori et prima parte templi. Tamen, quia subjungitur, ad dexteram ingredientium domum Domini, videtur quibusdam de altari quod erat in atrio, intelligendum: quia in atrium intrabant vulgares, non in ipsum templum, id est in Sancta vel in Sancta sanctorum. Unde in Paralipomenon legitur, quod posuerunt arcam juxta portam Domini extrinsecus.4 Mittebantque in eo, id est in gazophylacio illo, sacerdotes qui custodiebant ostia templi: nam ostia atriorum custodire, fuit officium janitorum; omnem pecuniam quæ deferebatur ad templum Domini pro instauratione prædicta. Unde supra in isto capitulo dicitur: Omnem pecuniam quæ illata fuerit in templum Domini, quæ offertur pro pretio animæ, id est, quam quilibet virilis ætatis, qui potest ad bellum procedere, offert pro sua persona: quia præcepit rex, ut quilibet talis offerret pro hoc usu dimidium siclum argenti, ut Josephus refert; et quam sponte, id est etiam illam pecuniam quam ditiores et devotiores ultra hoc obtulerunt ex libero arbitrio et speciali devotione.

Quumque viderent pecuniam nimiam, id est valde copiosam, esse in gazophylacio, ascendebat scriba regis et pontifex, ad afferendum gazophylacium per manus Levitarum, ut in Paralipomenon additur.5 Effundebantque et numerabant pecuniam quæ inveniebatur in domo Domini, coram rege, Josepho teste, ut nulla esset suspicio fraudis; et dabant eam juxta numerum atque mensuram, id est cum certo numero et congruente mensura, in manu eorum qui cæmentariis domus præerant, id est in manus magistrorum operum qui præerant reparatoribus murorum tectorumque templi, qui magistri operum impendebant eam in fabris lignorum, et in cæmentariis his qui operabantur in domo Domini, et sarta tecta faciebant; et in his qui cædebant saxa, et ut emerent ligna et lapides, qui excidebantur, ita ut impleretur instauratio domus Domini, in universis quæ indigebant expensa ad muniendam domum, id est, exhibebant pecuniam fabris lignariis, cæterisque artificibus, utpote cæmentariis et saxorum cæsoribus, ad emendum ac præparandum necessaria, scilicet ligna, saxa, cæmentum, etc.

Verumtamen non fiebant ex eadem pecunia hydriæ, id est vasa aquatilia, et fuscinulæ, id est tridentes ad carnes extrahendas de caldaria, thuribula et tubæ et omne vas aureum et argenteum, de pecunia quæ inferebatur in templum Domini, id est nulla vasa seu instrumenta cultus divini in templo. Quod intelligendum est sic, quod directe et ex intentione primaria non fiebant hujusmodi vasa de illa pecunia, quia non fuit oblata, nisi ad sarta tecta instauranda; sed quia multum ex ea superfuit instaurationi, de illo residuo incidentaliter facta sunt aliqua vasa sacra, prout in Paralipomenon recitatur.6 His enim qui faciebant opus, dabatur ut instauraretur templum Domini. Et non fiebat ratio his hominibus qui pecuniam accipiebant, ut distribuerent eam artificibus, sed in fide tractabant eam: id est, ratio non exigebatur ab eis qualiter exposuissent pecuniam, quia eorum fidelitati hoc committebatur, quoniam erant fide condigni. cuniam vero pro delicto, et pecuniam pro peccatis, non inferebant in templum Domini, id est, pecuniam oblatam pro remissione culparum omissionis et commissionis non posuerunt cum præfata pecunia in gazophylacio, quia sacerdotum erat, sicut et sacrificia, ideo eis dabatur.

Tunc, id est tempore illo, et quum Joas a via justitiæ recessisset, mortuo Joiada præsule, ascendit Hazael rex Syriæ, et pugnabat contra Geth urbem Philistiim, cepitque eam, et direxit faciem suam ut ascenderet in Jerusalem.78 Ideo Joas perterritus, misit ei munera copiosa, ut textus consequenter dicit.9 Quamobrem tulit Joas rex Juda omnia sanctificata, quæ consecraverat Josaphat, et Joram, et Ochozias patres ejus reges Juda, et quæ ipse obtulerat, et universum argentum quod inveniri potuit in thesauris templi Domini, et in palatio regis, ut hæc omnia converterentur in usum cultus Dei ac templi:10 propter quod non erant de cetero humanis usibus applicanda, nisi forsan in necessitatis articulo, vel prius comminuerentur, sicut et nunc aliquando fit de sacris vasis. Unde et infra legitur Ezechias talia regi Assyriorum misisse.1112 Misitque Hazaeli regi Syriæ, et recessit ab Jerusalem.

Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Surrexerunt autem servi ejus, et conjuraverunt inter se: quorum unus fuit Ammonites et alius Moabites, sicut in Paralipomenon legitur;13 percusseruntque, id est occiderunt, Joas in domo sua Mello: de qua dictum est supra libro secundo et tertio; in descensu Sella. In Paralipomenon dicitur, quod interfecerunt eum in lectulo suo. Unde videtur, quod domus Mello fuit sita in descensu Sella. Josachar namque filius Semaath et Jozabad filius Somer servi ejus percusserunt eum, et mortuus est. Et sepelierunt eum cum patribus suis in civitate David: non tamen in sepulcris regalibus, sicut in Paralipomenon legitur, quia divinæ religionis exstitit inimicus, ut Josephus loquitur. Regnavitque Amasias filius ejus pro eo.

C Multa ad expositionem hujus capituli pertinentia et de sensu ejus morali continentur in expositione secundi libri Paralipomenon. Idcirco hic omittuntur.

Footnotes

  1. III Reg. xv, 14; xxii, 44. ↩

  2. II Par. xxiv, 7. ↩

  3. II Par. xxiv, 5. ↩

  4. Ibid. 8. ↩

  5. II Par. xxiv, 11. ↩

  6. Ibid. 14. ↩

  7. II Reg. v, 9; ↩

  8. III Reg. ix, 15, 24; xi, 27. ↩

  9. II Par. xxiv, 25. ↩

  10. Ibidem. ↩

  11. Ibid. xxiv. ↩

  12. IV Reg. xviii, 16. ↩

  13. II Par. xxiv, 26. ↩

Chapter 15 of 28