Skip to the text

Articulus 16

DECLARATIO CAPITULI TERTIIDECIMI : ANNO VICESIMO TERTIO JOAS FILII OCHOZIÆ REGIS JUDA.

AGITUR hic de duobus regibus decem tribuum atque de morte Elisei. Anno vicesimo tertio regni Joas filii Ochoziæ regis Juda, regnavit Joachaz filius Jehu super Israel in Samaria decem et septem annis. Et fecit malum coram Domino, secutusque est peccata Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, et non declinavit ab eis. Iratusque est furor Domini, id est rigor divinæ justitiæ, contra Israel, scilicet contra ipsum regem et populum ejus iniquum in vitiis communicantes, et tradidit eos in manu Hazael regis Syriæ, et in manu Benadad filii Hazael cunctis diebus.

Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini, id est divinæ pietatis respectum, seu piissimum Deum omnia intuentem, quia vidit sibi non prodesse cultum invocationemque vitulorum, idcirco ad Dei invocationem convertit se. Et audivit eum Dominus, dando sibi temporale subsidium, quamvis iniquo. Nam opera bona ex genere, facta extra caritatem, possunt temporalia bona mereri. Vidit enim angustiam Israel, quia attriverat eos rex Syriæ : ex quo elicitur, quod Deus exaudivit preces regis magis propter angustias et pressuras atque miserias subditorum, quam propter merita regis. Nam et in populo illo erant aliqui boni, præsertim Eliseus sanctissimus et ejus discipuli, qui orabant pro bono communi. Et dedit Dominus salvatorem Israeli, et liberatus est, de manu regis Syriæ. Quidam per salvatorem istum Israeliticæ plebi tunc datum, intelligunt angelum bonum regni illius, cujus virtute et ope repressus fuit rex Syriæ ab impugnatione Israelis majori. Vel salvator iste fuit beatissimus vir Eliseus, cujus oratione ac meritis Deus populum illum a Syris protexit; vel ipse rex Joachaz, cui Dominus inspiravit sic ad Deum verum confugere, et per hoc misericordiam impetrare præfatam.

Habitaveruntque filii Israel in tabernaculis suis, sicut heri et nudiustertius. Verumtamen non recesserunt a peccatis domus Jeroboam, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulaverunt. Siquidem et lucus permansit in Samaria, id est locus arboribus consitus, in quo consueverunt colere Baal, et exercere luxuriam : et ita hoc erat de quibusdam ipsius Baal reliquiis.1 Lex autem præcepit destrui lucos. Et non sunt derelicti Joachaz de populo, nisi quinquaginta equites, et decem currus, et decem millia peditum :2 interfecerat enim eos rex Syriæ, et redegerat quasi pulverem in tritura areæ, id est, supplantaverat ac destruxerat decem tribus ut pulverem, et sicut pulvis conteritur in excussione granorum in horreo ; sed modo prætacto reparatus est populus ille sub Joachaz rege. Hinc Josephus scribit : Quum Joachaz his anxietatibus teneretur, ad preces Dei confugit. Deus autem pœnitentiam pro virtute suscipiens, et corripere magis quam perdere hujusmodi hominem volens, concessit ei belli pericula declinare : pace itaque potita, provincia rursus ad statum pristinum, copiamque est reversa. Reliqua autem sermonum Joachaz, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Dormivitque Joachaz cum patribus suis, et sepelierunt eum in Samaria ; regnavitque Joas filius ejus pro eo.

Sequitur de alio rege Israel. Anno tricesimo septimo Joas regis Juda, regnavit Joas filius Joachaz super Israel in Samaria sedecim annis. Et fecit quod malum est in conspectu Domini. Non declinavit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, sed in ipsis ambulavit. Reliqua autem sermonum Joas, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, quomodo pugnaverit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Et dormivit Joas cum patribus suis. Jeroboam autem sedit super solium ejus. Porro Joas sepultus est in Samaria cum regibus Israel.

Eliseus autem ægrotabat infirmitate, qua et mortuus est : erat quippe valde grandævæ ætatis ac venerandissimus senex. Descenditque ad eum visitandum Joas rex Israel, et flebat coram eo, dolens se ac regnum suum tanto patrono privandum, tanto consiliario et auxiliario destituendum, tam sanctissimo ac fidelissimo mox cariturum tutore, Propheta ac patre. Dicebatque : Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus. Tanquam diceret, O pater mi prædilecte. Etenim quod bis ait, Pater, et addit, mi, signum fuit præcipuæ ac specialis dilectionis suæ ad sanctum virum. Itaque, Pater mi, quum sis auriga et currus Israel, id est director et sustentator Israeliticæ plebis, quid defuncto te faciemus ? Hinc Josephus refert : Cœpit Joas flere ac ingemiscere, ac patrem eum vocare, et dicere regnum suum sub ipso fuisse securum, et propter ipsum se nunquam armis contra hostes indiguisse, sed illos prospere sine dimicatione vicisse ; et quod ipse Eliseus decedendo relinqueret filios Israel Syris ac aliis hosti- bus captivandos, idcirco vitam suam ac populi sui de cetero non esse securam, sed gratum sibi esse, ut simul cum ipso a præsenti luce recederet. Itaque eodem sensu, quo supra Eliseus dixit Eliæ, Pater mi, pater mi, currus Israel et auriga ejus;3 etiam Joas hæc Eliseo locutus est: quæ verba supra magis exposita sunt.

Et ait illi Eliseus, volens tristem consolari: Affer arcum et sagittas. Quumque attulisset ad eum arcum et sagittas, dixit ad regem Israel: Pone manum tuam super arcum. Et quum posuisset ille manum suam, superposuit Eliseus manus suas manibus regis, et ait: Aperi fenestram orientalem: quia in plaga orientali respectu terræ Israel erat Syria sita, cujus dejectionem voluit Propheta prædicere. Quumque aperuisset, dixit Eliseus: Jace, id est, sagittando emitte, sagittam, per fenestram præfatam. Et jecit. Et ait Eliseus: Sagitta salutis Domini, id est, sagitta hæc et ejus projectio, signum est et figura salutis seu prosperitatis atque victoriæ tibi desuper conferendæ; et sagitta salutis contra Syriam, id est, Syrorum dejectionem designat. Percutiesque Syriam in Aphec, donec consumas eam, id est, partem Syriæ, utpote Syros commorantes in parte suæ regionis, quæ vocatur Aphec, superabis omnino. Denique Eliseus manus suas superposuit manibus regis, ut meritis suis ac precibus daretur regi victoria. Et ait: Tolle, id est affer, sagittas. Qui quum tulisset, rursus dixit ei: Percute jaculo terram sagittando in eam. Et quum percussisset tribus vicibus, id est, tres sagittas emisset ex arcu in terram, ut Josephus tangit, et stetisset, id est, a sagittatione cessasset, iratus est ira per zelum vir Dei contra eum, eo quod tam cito desierat ab exsecutione suæ commissionis, quam continuare debuerat, quousque Eliseus ei insinuasset ut inde cessaret; et ait: Si percussisses terram jaculis quinquies, aut sexies, sive septies, percussisses Syriam usque ad consummationem, Syros totaliter superando, et regnum eorum eradicando, hoc est, toties eos vicisses, quoties jaculo terram percussisses. Nunc autem percuties eam tribus vicibus, id est in tribus præliis, sicut et terram ter jaculis percussisti.

Sed quare Eliseus non commisit regi, ut sexies aut septies terram percuteret jaculo? Ad quod quidam respondent, revelatum fuisse Prophetæ, quod si rex percussionem illam terræ cum jaculo sæpe continuaret, Syros exterminaret omnino; non tamen concessum sibi fuit a Deo, ut hoc ipsum regi manifestaret, nec sibi fuit revelatum quoties esset rex terram jaculo percussurus; sed quum percussisset ter eam, statim fuit revelatum Prophetæ, quod rex ter percuteret Syros. Siquidem Spiritus Sanctus variis modis tangit animas Prophetarum, et nunc istud, nunc illud eis revelat, et jam in generali, jam in particulari sicut voluerit. Sed rursus quæri potest, cur toties vicit Syros quoties terram percussit. Ad quod dici potest illud Apostoli: Quis cognovit sensum Domini? Et rursus: Quam incomprehensibilia sunt judicia ejus!45 Et quod loquitur Jeremias: Quis adfuit in consilio ejus? Verumtamen dici posset, quod rex Joas obediendo Prophetæ in re illa, quæ prima facie videbatur inutilis, aut etiam ridiculosa, aliquo modo triumphare promeruit: sicut et de tanti Prophetæ decessu tam vehementer dolendo, gemendo ac flendo, consolationem istam aliqualiter merebatur, sicque toties prævalere, quoties obedierat sancto viro, terram percutiendo. Præterea, quod dictum est, Tolle sagittas, quidam exponunt sic, Remove sagittas a te, et percute jaculo, id est cum lancea, terram: quæ expositio non consonat Josepho.

Mortuus est ergo Eliseus, et sepelierunt eum. De quo Josephus contestatur: Defunctus est in justitia famosissimus, et in Dei studiis valde præclarus; et apud Hebræos memoriam claram ac sepulturam magnificam habere promeruit, qualem viro ita religioso decebat impendi. Latrunculi autem de Moab venerunt in terram Israel in ipso anno. Quidam autem sepelientes homi- nem, viderunt latrunculos et projecerunt cadaver in sepulcrum Elisei, cupientes se expedire de corpore sepeliendo timore latronum, ne caperentur ab eis. Quod dum tetigit ossa Elisei, revixit homo, et stetit super pedes suos, virtute ac meritis Elisei, ad declarandam excellentiam meritorum ipsius, et quod verus fuerat Dei propheta.6 Hinc in Ecclesiastico fertur de Eliseo: Mortuum prophetavit corpus ejus; in vita sua fecit monstra, et in morte mirabilia operatus est.

Igitur Hazael rex Syriæ afflixit Israel cunctis diebus Joachaz. Et misertus est Dominus eorum, et reversus est ad eos, propter pactum suum, quod habebat cum Abraham et Isaac et Jacob, et noluit disperdere eos, neque projicere penitus usque in præsens tempus. Mortuus est autem Hazael rex Syriæ, et regnavit Benadad filius ejus pro eo. Porro Joas filius Joachaz tulit, id est, vi prælii abstulit, de manu Benadad filii Hazael urbes, quas Hazael tulerat de manu Joachaz patris sui jure prælii. Tribus vicibus percussit eum, id est exercitum regis Syriæ Joas rex Israel, sicut Eliseus prædixit, et reddidit civitates Israeli.

Juxta spiritualitatem, ex isto capitulo commendatur nobis immensa pietas Dei, qui aversis ac indignis tot bona impendit, tam gratiose succurrit, et per intercessiones ac merita Sanctorum, tam viatorum quam comprehensorum, beneficia multa largitur, atque de visibilibus et invisibilibus adversariis præstat triumphum.7 Insuper, per Eliseum intelligitur Christus, qui jubet principibus ac prælatis afferre arcum et sagittas, id est, Scripturam sacram assumere, et ejus auctoritatibus et exemplis se munire, æmulisque suæ salutis resistere. Jubet quoque aperiri fenestram orientalem, id est, mentem aptare ad illuminationes supernas; sicque sagittam salutis contra Syriam mittere, id est, per verba orationis, prædicationis, ac opera sancta reluctari inimicis salutis ac pacis; et jaculo percuti terram præcipit, id est, per verba compunctionis, correptionis ac castigationis excitare corda carnalia terrenis infixa: quod faciendum est, non solum ter ad gloriam superbeatissimæ Trinitatis, per fidem, spem et caritatem ipsius; sed quinquies, sexies aut septies, quia qui perseverat, salvatur:8 et quinque sensus oportet reprimere, perfectionique operum, quæ senario designatur, vacare, atque ad septiformem Spiritus Sancti gratiam pervenire. Postremo, latrunculi Moab sunt spiritus maligni, animarum interfectores quas vincunt: quorum timore debemus cadaver sepeliendum in sepulcrum projicere Elisei, id est, corpora nostra vitiis mortua, virtute et fide passionis ac sepulturæ Christi ad agendum pœnitentiam suscitare, ut stent supra pedes suos rationi ac legi Dei viriliter obediendo; aliorum quoque Sanctorum exemplis et meritis nos debemus applicare per considerationem et caritatem, ac ossa eorum contingere, id est, virtutes participare ac imitari, sicque vivificari in Deo.

Footnotes

  1. Exod. xxxiv, 13; ↩

  2. Deut. vii, 5; xii, 3. ↩

  3. IV Reg. II, 12. ↩

  4. Rom. XI, 34, 33. ↩

  5. Jer. XXIII, 18. ↩

  6. Eccl. xlviii, 14, 15. ↩

  7. Sensus spiritualis. ↩

  8. Matth. x, 22. ↩

Chapter 16 of 28