Articulus 17
ELUCIDATIO CAPITULI QUARTIDECIMI : IN ANNO SECUNDO JOAS.
RECITATUR in isto capitulo, qualiter Amasias rex Juda præfuerit, et quomodo super decem tribus præsidebat Jeroboam filius Joas regis Israel. In anno secundo Joas filii Joachaz regis Israel, regnavit Amasias filius Joas regis Juda. Viginti quinque annorum erat quum regnare cœpisset; viginti autem et novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Joadan de Jerusalem. Et fecit rectum coram Domino, verum Deum ad tempus colendo. Verumtamen non ut David pater ejus mediatus: quia non perseveravit in cultu Dei, nec tam perfecte servivit Deo ut David. Juxta omnia quæ fecit Joas pater suus immediatus, fecit: quoniam sicut Joas ille ad tempus sub Joiada fuit deicolla, postea autem idololatra, ita et iste; nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit uterque eorum, quia nec Joas, nec Amasias abstulit ea, etiam tunc quando Deum colebant. Vel quod dicitur, Nisi hoc tantum, etc., refertur, non ad verba immediate præhabita, sed ad illud, Et fecit rectum coram Domino: ut sit sensus, quod ad tempus juste se habuit, hoc dempto, quod excelsa non destruxit. Adhuc enim populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis.1
Quumque obtinuisset regnum, percussit servos suos, qui interfecerant regem patrem suum. Filios autem eorum qui occiderant patrem suum, non occidit, juxta verbum quod scriptum est in libro legis Moysis, in Deuteronomio, imo et in Ezechiele et Jeremia; sicut præcepit Dominus, dicens: Non morientur patres pro filiis, id est, propter filiorum peccata non occidentur parentes eorum; nec filii pro patribus, præsertim in foro humani judicii. Qualiter autem secundum æquitatem divini judicii quandoque aliter accidat, dictum est sæpe. Nam et in Threnis loquitur Jeremias: Patres nostri peccaverunt, et non sunt; et nos iniquitatem eorum portavimus. In Exodo quoque Dominus contestatur: Ego sum Deus zelotes, visitans iniquitatem patrum in filios usque in tertiam et quartam generationem.234 Sed unusquisque in peccato suo morietur. Nempe qui peccat mortaliter, sic peccando, occidit seipsum morte culpæ, et meretur mortem damnationis æternæ, ac juxta legem in multis casibus merebatur occidi, quemadmodum ad Hebræos ait Apostolus:5 Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla miseratione duobus aut tribus testibus moritur.6
Ipse percussit Edom, id est Idumæos, in valle Salinarum, hoc est sal habente seu producente, decem millia, et apprehendit prædam, id est spolia occisorum, in prælio illo. Unde Josephus ait, quod prædam et infinitas divitias abstulit ex gentibus istis, videlicet Idumæis et Amalecitis. Aliqui libri habent, Apprehendit petram in prælio, et per Petram quidam intelligunt urbem sic dictam. Unde Magister in historiis scribit: Apprehendit Petram nobilem Arabiæ civitatem. Advertendum quoque, quod ista historia hic breviter tacta, secundo libro Paralipomenon diffusius recitatur: quo inter cetera legitur, quod percussit filios Seir, id est Idumæos, decem millia, et alia decem millia cepit, et adduxit ad præcipitium cujusdam petræ, præcipitavitque eos: et ita per petram intelligi potest petra illa prærupta.7 Unde et Josephus, Deducens (inquit) eos ad magnam petram, quæ est in Arabia, ex ea præcipitavit. Vocavit nomen ejus Jectehel usque in præsentem diem. Jectehel, secundum aliquos, interpretatur, auxilium Dei, quia divino subsidio recognovit se prævaluisse: quod per illam appellationem voluit designare ac jugiter recoli ad gloriam Dei. Alii dicunt, quod interpretetur, acredo dentium, quoniam interfecti ibidem, præ mortis illius horrore atque dolore dentibus suis stridebant.
Tunc misit Amasias nuntios ad Joas filium Joachaz filii Jehu regem Israel, dicens:8 Veni, et videamus nos. Secundum Josephum, quem Magister in historiis communiter sequitur, Amasias scripsit Joas regi Israel, ut ipse cum populo obedirent sibi, sicut patres eorum obedierunt patribus suis David ac Salomoni, alioqui bello terminum causa perciperet. Cui Joas rescripsit: Rex Joas regi Amasiæ: Erat in Libano monte cypressus, ad quam misit carduus, etc. Hoc est quod in textu subjungitur.
Remisitque Joas rex Israel ad Amasiam regem Juda, dicens: Carduus Libani misit ad cedrum, quæ est in Libano, dicens : Da filiam tuam filio meo uxorem. Transieruntque bestiæ saltus, quæ sunt in Libano, et conculcaverunt carduum. Per carduum, quæ est herba spinosa, mordax, austera et vilis, intelligi potest quæcumque vilis persona, sicut per cedrum, persona sublimis; et per bestias saltus, homines bellicosi. Joas ergo per carduum designavit Amasiam, per cedrum autem se ipsum, et per bestias saltus, pugnatores suos : sicque per istam parabolam insinuavit, ipsum Amasiam præsumptuosum aliquid attentare, velut si vilis persona petat filio suo dari in conjugem alicujus viri nobilis filiam, ideo ipsum Amasiam cum suis esse vincendum a se, et a pugnatoribus suis. Quidam dicunt, quod Joas per carduum intellexit ipsum Hemor, qui fuit infidelis pater ipsius Sichem, qui petiit a cedro, id est a Jacob patriarcha, dari filiam suam Dinam uxorem filio suo Sichem, atque per bestias saltus significari Simeonem et Levi, qui occiderunt ipsum Hemor et Sichem, sicut in Genesi legitur.9 Sicque affirmant, quod Judæi consueverunt isto proverbio uti, dum quis conabatur præsumptuosum quid agere : et ita applicabat Joas proverbium istud ad Amasiam. Percutiens invaluisti super Edom occidendo Idumæos, et sublevavit te cor tuum, id est, cogitatio cordis tui extollit te, ita quod cupis ampliorem victoriam. Contentus esto gloria, hoc est fama et laude quam habes de Idumæorum prostratione, et sede in domo tua. Quare provocas malum, id est, cur tam imprudenter incitas me ad pugnandum adversum te, ut cadas tu et tribus Juda tecum in prælio ?
Et non acquievit Amasias. Circa quod Josephus fatur : Hæc, scilicet epistolam regis Joas, relegens Amasias, ad bellum potius incitatus est, Deo (ut arbitror) ad hoc impellente, scilicet permissive, ut pro his quæ fecerat, pœnas exsolveret, quia jam deos Idumæorum cœperat adorare.
Ascenditque Joas, et viderunt se invicem hi duo reges, ipse et Amasias rex Juda in
Bethsames oppido Juda. Primo tamen pugnaverunt in campo. Percussusque est Juda coram Israel, id est, populus regni Juda, a populo Israel est cæsus, imo a Deo primo percussus est corde populus Juda : quia, ut Josephus refert, antequam pugnare exorsi sunt, repentinus horror et stupor invasit milites Amasiæ, qualem Deus non propitius, hoc est iratus, immitteret; et antequam venerunt ad hostium manus, in fugam pavore animi sunt conversi. Et fugerunt unusquisque eorum qui de exercitu Amasiæ effugere potuit, in tabernacula sua. Amasiam vero regem Juda filium Joas filii Ochoziæ, cepit Joas rex Israel in Bethsames, et adduxit eum in Jerusalem. Et interrupit Joas rex murum Jerusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli, quadringentis cubitis. Quum enim cepisset Amasiam, comminatus est ei mortem, nisi sibi promitteret quod persuaderet Jerosolymitis, ut se Joas cum suo exercitu in civitatem intrare permitterent. Tulitque omne aurum, et argentum, et universa vasa quæ inventa sunt in domo Domini, et in thesauris regis, et obsides, et reversus est in Samariam. Reliqua autem verborum Joas quæ fecit, et fortitudo ejus, qua pugnavit contra Amasiam regem Juda, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel ? Dormivitque Joas cum patribus suis, et sepultus est in Samaria cum regibus Israel, et regnavit Jeroboam filius ejus pro eo.
Vixit autem Amasias filius Joas rex Juda, postquam mortuus est Joas filius Joachaz regis Israel, viginti quinque annis. Reliqua autem sermonum Amasiæ, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum regum Juda? Factaque est contra eum conjuratio in Jerusalem : quia majores et alii cives Jerusalem, videntes se tot adversa perpessos propter facinora Amasiæ, conspiraverunt inter se, et decreverunt eum occidere. At ille fugit in Lachis. Miseruntque post eum in Lachis, et interfecerunt eum ibi, et asportaverunt in equis, sepultusque est in Jerusalem, cum patribus suis in ci- vitate David. Tulit autem universus populus Judæ Azariam, annos natum sedecim, et constituerunt eum regem pro patre ejus Amasia. Ipse ædificavit Ælath, et restituit eam Judæ, postquam dormivit rex cum patribus suis.
Anno quintodecimo Amasiæ filii Joas regis Juda regnavit, id est, cœpit regnare, Jeroboam filius Joas regis Israel in Samaria, quadraginta et uno anno, et fecit quod malum est coram Domino. Non recessit ab omnibus peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Ipse restituit terminos Israel, hoc est, loca ac oppida Israelitis ablata per Syros aut alios, recuperavit eis per bella, ab introitu Emath: quæ secundum Rabanum Epiphania nuncupatur, et etiam Antiochia; usque ad mare Solitudinis, id est mare Mortuum; juxta sermonem Domini Dei Israel, quem locutus est per servum suum Jonam filium Amathi, hoc est veritatis, prophetam. Qui fuit
Jonæ 1, 1.
III Reg. xvii, 22.
Ibid. 24.
Opher
Mich. iv, 8. puer quem suscitavit Elias, juxta præhabita: et dictus est filius Amathi, quoniam eo suscitato, mater sua dixit Eliæ: Nunc in isto cognovi, quoniam vir Dei es tu, et verbum Domini in ore tuo verum est. Qui erat de Geth, quæ est in Hepher , vel Ophir. Hoc, ut in Scholastica habetur historia, dicitur ad differentiam alterius Geth quæ est in Palæstina, et est urbs Philistinorum. Hic autem nomen est regionis, vel (ut aliqui asserunt) oppidi in terra promissionis. Ophel vero seu Ophir hoc loco, nomen est turris nebulosæ, quæ erat non longe a templo Jerusalem: quæ turris secundum Glossam erat enormis magnitudinis ac altitudinis, unde vocata est Ophel, hoc est nubea, quia ad nubes videbatur pertingere: de qua habetur apud Michæam, Et tu, turris Gregis nebulosa filiæ Sion, ad te veniet potestas prima, regnum filiæ Jerusalem. Præterea quæritur, qualiter Jonas iste dicatur de Geth, si filius fuit viduæ in Sarepta urbe Sidoniorum. Ad quod poterit responderi, quod forsan ex parte patris fuit de Geth, vel ratione habitationis, vel (ut aliqui dicunt) quia sepultus est ibi. Verumtamen non apparet, quod ratione sepulturæ diceretur de Geth.
Circa hæc Josephus scribit: Huic Jeroboam prophetavit Jonas, quod oporteret eum vincere Syros, et regnum proprium dilatare, in partibus quidem aquilonis usque ad Emath civitatem; a meridie vero usque ad Asphaltiten, id est Mortuum mare. Antiquitus enim hi erant termini Chananæorum. Verumtamen istæ prophetiæ Jonæ non habentur in libro ipsius, qui est inter libros duodecim Prophetarum, quia non omnia ejus verba et gesta conscripta sunt. Patet quoque ex his, quod Jonas propheta diutissime vixit, ut elici potest ex numero annorum regum Israel, quia a tempore Eliæ et Achab usque Jeroboam istum fuerunt plurimi reges.
Denique tantam prosperitatem contulit Deus regi Jeroboam, ejusque populo, non propter eorum merita, sed ex sua benignitate immensa, qua afflictissimæ Israeliticæ plebi condoluit; et propter crudelitates Syrorum in eam, fecit ipsos a Jeroboam devastari. Hinc subditur: Vidit enim Dominus afflictionem Israel amaram nimis, et quod consumpti essent, usque ad clausos carceris et extremos, et non esset qui auxiliaretur Israel. Nec locutus est Dominus, ut deleret nomen Israel de sub cælo, sed salvavit eos in manu Jeroboam filii Joas. Reliqua autem sermonum Jeroboam, et universa quæ fecit, et fortitudo ejus, qua præliatus est. Hæc plana sunt, nisi quod sequitur, et quomodo Jeroboam rex restituit Damascum et Emath Judæ in Israel, id est, urbes illas præcipuas Syriæ regno Israel subdidit, quamvis non diu regnum illud tenuerit eas. Nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Dormivitque Jeroboam cum patribus suis regibus Israel, et regnavit Zacharias filius ejus pro eo.
Moraliter ex isto docemur capitulo, ad quanta vitia et adversa præcipitet hominem dominandi libido, et cordis elatio, ut patet in Amasia præfato: quem multi sequuntur, qui in principio sui principatus
Sensus moralis. ac prioratus, sunt virtuosi et humiles; sed quum cœperunt prosperari et exaltari, ingrati Deo efficiuntur, et ad altiora adspirant. Quibus tanquam inquietis dicendum est, Esto contentus gloria et præsidentia tibi concessa, ut tibi subjectos efficaciter regas, et sede in domo tua devotioni virtutibusque vacando, nec aliena usurpando, sed attendendo ad quæ et quanta sis obligatus, et qualiter Deo pro te ipso et tibi commissis valeas respondere, sicque divini rigorem judicii intuendo salubriter expavescas. Cur provocas malum adversum te, injusta prælia assumendo, ut cadas tu et populus tuus tecum? O quam metuendum instat judicium ambitiosis principibus, qui ex sua superbia se ipsos ac alios tot et tantis exponunt periculis, et propter quos occiduntur tot homines! Denique multi ex vili aut mediocri prosapia nati, ad altiora conantur, et dignitates atque divitias insatiabiliter sortiri nituntur, atque cum nobilioribus sociare connubia: idcirco bene per carduum designantur, quoniam instar cardui sunt impotentioribus duri ac pungitivi, et mittunt ad cedrum Libani, id est ad magnates, ac dicunt, Da filiam tuam filio meo uxorem. Hi tales regibus ac magnis principibus complacere, blandiri, cohabitare solliciti sunt, ut illorum suffulti auxilio, desideratos queant obtinere honores et facultates. Insuper, per Amasiam regem Juda, recte intelliguntur principes christiani, qui quum adhuc vitiis pleni sint, ac Deo displiceant, indiscreto zelo perfidos impugnare præsumunt. Propter quod sæpe vincuntur, et urbes eorum dissipantur ab illis.
Footnotes
Chapter 17 of 28