Articulus 18
ELUCIDATIO CAPITULI QUINTIDECIMI : ANNO VICESIMO SEPTIMO JEROBOAM REGIS ISRAEL.
DE duobus regibus Juda, de sex vitiosis regibus Israel, præsens tractat capitulum. Anno vicesimo septimo Jeroboam regis Israel regnavit Azarias: qui alio nomine vocatur Ozias, sicque vocatur apud Matthæum;1 filius Amasiæ regis Juda. Circa hoc oritur quæstio, quoniam dictum est præcedenti capitulo, Anno quintodecimo Amasiæ regis Juda, regnavit Jeroboam rex Israel quadraginta et uno anno:2 ex quo elicitur, quod Amasias in Juda, et Jeroboam in Israel pariter regnaverunt quindecim circiter annis: quomodo ergo nunc dicitur, quod anno vicesimo septimo Jeroboam regis, regnavit Azarias in Juda, quum ipse Amasias non regnavit in toto nisi viginti novem annis, ut in principio præcedentis fertur capituli?3 Azarias ergo sive Ozias cœpit regnare anno quartodecimo aut quintodecimo regis Jeroboam, non anno regni ejus vicesimo septimo. Ad hoc in historiis respondet Magister: Forte quindecim annis regnum Juda sine rege fuit, quoniam Amasias adhuc vivens, regnum dimisit, et Ozias adhuc parvulus regnare non potuit; mortuo autem patre suo, quum ipse sedecim esset annorum, cœpit regnare anno regni Jeroboam vicesimo septimo. Qualiter autem istæ atque consimiles discordantiæ ac difficultates valeant multipliciter solvi, præhabitum est. Denique ipse Jeroboam (ut creditur) cœpit regnare, et regnavit duobus aut tribus circiter annis, vivente adhuc suo patre, quoniam a morte Joas patris Jeroboam, usque principium regni Azariæ, fluxerunt anni viginti quinque tantum, numerando annos regni Azariæ seu Oziæ, quibus post mortem patris sui regnavit. Omnes autem hæ difficultates, in fine Scholasticæ historiæ de materia librorum Regum tractantis solvuntur.4
Sedecim annorum erat quum regnare cæpisset, et quinquaginta duobus annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jechelia, de Jerusalem. Fecitque quod erat placitum coram Domino, juxta omnia quæ fecit Amasias pater ejus. Verumtamen excelsa non est demolitus. Adhuc populus sacrificabat, et adolebat incensum in excelsis. Percussit autem Dominus regem Oziam lepra, quando usurpavit sibi sacerdotale officium, prout secundo Paralipomenon libro recitatur, et ibi expositum est : de qua re Josephus scribit diffuse. Et fuit leprosus usque in diem mortis suæ, et habitavit in domo libera seorsum, id est in domo separata, quæ a cohabitatione aliorum, et negotiis regni libera fuit et quieta; atque5, ut Josephus narrat, extra civitatem morabatur ad tempus, et ibi mœstitia faciente defunctus est. Joathan vero filius regis gubernabat palatium, et judicabat populum terræ. Reliqua autem sermonum Azariæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? Et dormivit Azarias cum patribus suis, sepelieruntque eum cum majoribus suis in civitate David; et regnavit Joathan filius ejus pro eo: qui et patre suo sic percusso gubernavit ad tempus palatium.
Sequitur de regibus Israel, qui post mortem Jeroboam regis, multis calamitatibus sunt oppressi, tam a se invicem, quam ab extraneis regibus, puta Assyriorum, quousque regnum illud decem tribuum omnino defecit. Nam sub Jeroboam habuit maximam prosperitatem, ut præcedenti est narratum articulo; sed quia ingratissimi Deo fuerunt tam reges quam populus Israel, statim post mortem Jeroboam cœperunt omnino deficere, sicut in isto consequenter capitulo declaratur. Anno tricesimo octavo Azariæ regis Juda, regnavit Zacharias filius Jeroboam super Israel sex mensibus. Hic rursus nascitur quæstio de computo horum annorum, quæ solvitur per vacationem regni, quando per principes, non per reges dicitur gubernatum, vel per conregnationem, vel quod propter malitiam cujusdam regis, aliqui anni quibus regnavit, ei non deputantur. Et fecit quod malum est coram Domino, sicut fecerant patres ejus. Non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Conjuravit autem contra eum Sellum filius Jabes, unus de principibus ejus, percussitque eum palam, id est in præsentia aliorum : ex quo patet, quod multis placuit interfectio Zachariæ istius, quia fuerat valde malus, vel quod Sellum habuit adsistentiam magnam. Et interfecit, regnavitque pro eo. Reliqua autem verborum Zachariæ, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Iste est sermo Domini, quem locutus est ad Jehu, dicens : Filii tui usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israel.6 Factumque est ita : id est, in isto Zacharia impletum est, quod Dominus promisit Jehu regi, quod filii ejus usque ad quartam generationem regnarent post eum, ut legitur supra. Jam enim successerant ei per ordinem Joachaz, Joas, Jeroboam, et iste Zacharias.
Sellum filius Jabes regnavit tricesimo nono anno Azariæ regis Juda. Regnavit autem uno mense in Samaria impius ille Sellum; et sicut fecerat domino suo, sic contigit ei. Unde subjungitur : Et ascendit Manahem filius Gadi, de Thersa, venitque in Samariam, et percussit Sellum filium Jabes, et interfecit eum, videlicet Sellum, regnavitque pro eo. Manahem iste, ut recitat Josephus, erat princeps militiæ Zachariæ, et cognito eo quod Sellum commisit in regem, venit cum omni militia in Samariam, commissoque prælio ipsum Sellum peremit, atque se ipsum constituit regem. Reliqua autem verborum Sellum, et conjuratio ejus, per quam tetendit insidias, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel? Tunc percussit Manahem rex Thapsam, id est habitatores urbis sic dictæ, quæ erat in terra Samariæ, et omnes qui erant in ea, et terminos ejus de Thersa, id est, ea quæ extra civitatem erant, et pertinebant ad eam, depopulatus est. Noluerunt enim aperire ei, nec eum in regem accipere: ideo firmissima obsessione tandem obtinuit eam, prout hæc omnia in Josepho plenius referuntur. Qui etiam ait, quod Manahem iste fuit sævissimus, imo crudelior in contribules quam alienigenæ: cui narrationi concordat quod subditur, et interfecit omnes prægnantes ejus, et scidit eas: quod prorsus crudelissimum fuit, utpote mulieribus fetum in ventre habentibus, partuique vicinis non parcere. Hac demum crudelitate voluit aliis timorem sui incutere.
Anno tricesimo nono Azariæ regis Juda, regnavit Manahem filius Gadi super Israel decem annis in Samaria. Fecitque quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel, cunctis diebus ejus, videlicet Manahem regis. Veniebat Phul rex Assyriorum, id est, Phul ille, ad libitum suum, sive ad libitum Manahem, intravit Thersa urbem regni Israel. Primo equidem, ut Josephus et auctor Scholasticæ historiæ referunt, cœpit Phul venire ad impugnandum Manahem regem, ac populum ejus. Cui Manahem, non audens ei resistere, misit munera, scilicet mille argenti talenta, et insuper præstitit ei tributum magnum, ut se confirmaret in regno, et esset sibi præsidio. Propterea subditur: et dabat Manahem ipsi Phul mille talenta argenti, ut esset ei in auxilium, et firmaret regnum ejus; indixitque Manahem, id est imposuit, argentum super Israel cunctis potentibus et divitibus, ut daret regi Assyriorum, quinquaginta siclos argenti per singulos, id est, unicuique potenti ac diviti injunxit dare omni anno tantam pecuniæ summam, in subsidium tributi regi Assyriorum solvendi. Reversusque est rex Assyriorum, et non est moratus in terra. Reliqua autem sermonum Manahem, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?
Et dormivit Manahem cum patribus suis, regnavitque Phaceia filius ejus pro eo.
Anno quinquagesimo Azariæ regis Juda, regnavit Phaceia filius Manahem super Israel in Samaria biennio. Et fecit quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. Conjuravit autem adversus eum Phacee filius Romeliæ, dux ejus, et percussit eum in Samaria, in turre domus regiæ, juxta Argob, et juxta Arie, et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum, et interfecit eum, regnavitque pro eo. Iste Phacee, secundum Josephum, chiliarchus fuit, id est millenarius, ipsius Phaceia. Reliqua autem sermonum Phaceia, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?
Anno quinquagesimo secundo Azariæ regis Juda, regnavit Phacee filius Romeliæ super Israel in Samaria viginti annis, et fecit quod erat malum coram Domino. Non recessit a peccatis Jeroboam filii Nabat, qui peccare fecit Israel. In diebus Phacee regis Israel, venit Theglathphalasar rex Assur, et cepit Ahion et Abeldomum Maacha, et Janoe, et Cedes, et Asor, et Galaad, et Galilæam, et universam terram Nephthali, id est oppida sic vocata. Vastavit etenim duas tribus cum media ultra Jordanem, et citra Jordanem tribum Nephthali et Galilæam. Et transtulit eos in Assyrios, ut servirent ei ibidem ad placitum suum. Conjuravit autem et tetendit insidias Osee filius Ela, contra Phacee filium Romeliæ, et percussit eum et interfecit; regnavitque pro eo anno vicesimo Joathan filii Oziæ. Joathan, ut ait Scriptura, quindecim annis regnavit: qualiter ergo anno regni ejus vicesimo regnavit Osee? Respondetur, quod quindecim annis regnavit, patre suo defuncto, sed ante per aliquot annos regnaverat, illo vivente atque leproso. Reliqua autem sermonum Phacee, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Israel?
C
D
Anno secundo Phacee filii Romeliæ regis Israel, regnavit Joathan filius Oziæ regis Juda. Viginti quinque annorum erat quum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Jerusa, filia Sadoc.7 Fecitque quod erat placitum coram Domino; juxta omnia quæ fecit Ozias pater suus, operatus est. Unde Hieronymus super Isaiam, vocavit eum justissimum; et secundo Paralipomenon magnificentia, prosperitas, fortitudo, et justitia ejus scribuntur: de quibus et Josephus magnifice scribit. Verumtamen excelsa non abstulit. Adhuc populus immolabat, et adolebat incensum in excelsis. Ipse ædificavit portam domus Domini sublimissimam.8 Circa hoc scribit quidam: Dicunt communiter doctores nostri, quod ista est porta quæ in Actis vocatur porta templi Speciosa.9 Sed hoc non videtur verum, quoniam Nabuzardan incendit templum et domum regis, et civitatem Jerusalem: ideo porta de qua in Actibus, fuit diu postea ædificata; et Josephus velle videtur quod fuit constructa ab Herode Ascalonita. Verum his obviat quod Magister in historiis loquitur: Hæc est quæ in Actibus Apostolorum Speciosa vocatur, et ab Hebræis porta Joathan dicitur; hæc sola remansit in eversione facta per Chaldæos.
Reliqua autem sermonum Joathan, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? In diebus illis cœpit Dominus mittere in Judam Rasin regem Syriæ, et Phacee filium Romeliæ, ad castigandum per eos quædam peccata populi Juda, qui a tempore Salomonis et deinceps, non cessavit immolare et adolere seu cremare incensa in locis sublimibus: quod, templo constructo, non licuit, quamvis fieret ad Dei honorem. Et dormivit Joathan cum patribus suis, sepultusque est in civitate David patris sui, et regnavit Achaz filius ejus pro eo.
Spiritualiter hic docemur, qualiter inter superbos semper sunt jurgia, et quanta facinora gignat ambitio, et qualiter regnum in se divisum, celeriter desoletur.101112 Nam et regnum Israel in præfatis tyrannicis regibus habuit finem. Tales autem reges raro aut nunquam habent cordis tranquillitatem; sed insidias assidue suspicantur, vixque alicui credunt, quia nec ipsi fidelitatem servarunt.13 Ideo scriptum est: Sonitus terroris semper in auribus impii, et quum pax sit, ille insidias suspicatur. In libro quoque Sapientiæ legitur: Semper præsumit sæva perturbata conscientia. Nihil enim est timor, nisi præsumptionis auxilium.14 Econtra innocentes et recti, qui sibi conscii non sunt quod nocuerunt aliis, magna securitate lætantur. Postremo, per Oziam qui sibi sacerdotale usurpavit officium, bene intelliguntur principes sæculares, qui de ecclesiasticis beneficiis ac dignitatibus conferendis, aut aliis procurandis, ultra suam se intromittunt mensuram; sicque cupiditatis et elationis incurrunt lepram, et innumerabilibus atque gravissimis involvuntur peccatis.
Footnotes
Chapter 18 of 28