Skip to the text

Articulus 19

EXPOSITIO CAPITULI SEXTIDECIMI : ANNO SEPTIMODECIMO PHACEE FILII ROMELIÆ.

REGNATIO, transgressio atque punitio regis Achaz, hic describuntur: de quibus etiam secundo libro Paralipomenon tractatur, et ibi pro magna parte exposita sunt quæ hic scribuntur.1 Anno septimodecimo Phacee filii Romeliæ, regnavit Achaz filius Joathan regis Juda. Viginti annorum erat Achaz quum regnare cœpisset, et sedecim annis regnavit in Jerusalem. Non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui, sicut David pater ejus: sed ambulavit in viis regum Israel: quia pravissimus fuit idololatra, nec sancti Isaiæ prophetæ audire voluit monita. Insuper et filium suum consecravit, transferens per ignem, secundum idola gentium, quæ dissipavit Dominus coram filiis Israel. Immolabat quoque victimas, et adolebat incensum, id est, thymiama seu thura cremavit ad idolorum honorem, in excelsis, et in collibus, et sub omni ligno frondoso, et in valle Benennom. Fuit vir nomine Ennom, ad quem vallis illa extra et prope Jerusalem pertinebat: inde dicta est vallis Ben Ennom, id est vallis filii Ennom. Et lustravit, id est purgavit, filios suos in igne, trahendo eos per ignem, juxta ritum gentium, credens in igne esse vim purgativam etiam spiritualium rerum. Josephus ait, quod unum de filiis suis obtulit diis suis in holocaustum more Chananæorum: ex quo aliqui putant, quod filium illum fecit igne consumi et mori.

Et tradidit eum Dominus in manu regis Syriæ. Manibus quoque regis Israel traditus est. Quod totum in præallegato Paralipomenon libro fuit expositum, et ibi est requirendum: ex quibus patent quæ in isto sequuntur capitulo.

Tunc ascendit Rasin rex Syriæ, et Phacee filius Romeliæ rex Israel, in Jerusalem, id est ad eam, ad præliandum, id est ad obsidendum eamdem: quam tamen obtinere non poterant, quia triplici muro fortissime fuit circumdata. Hinc subditur: quumque obsiderent ipsum Achaz in Jerusalem exsistentem, non valuerunt superare eum. Tamen in bello rex Israel contra Achaz prævaluit, sicut in Paralipomenon recitatur. In illo tempore restituit Rasin rex Syriæ Ailam, id est urbem sic dictam, Syriæ, id est regno suo, et ejecit Judæos de Aila. Et Idumæi et Syri venerunt in Ailam, et habitaverunt ibi usque in diem hanc. Nempe, ut Josephus narrat, videns rex Syriæ se non posse Jerusalem capere, recessit ab ejus obsidione, oppugnavitque Ailam ad mare Rubrum positam, eamque cepit, et habitatores ejus occidit: aliis quoque civitatibus in circuitu similiter fecit, Judæos ubique occidens; ac magnam inde reportans prædam, cum suo exercitu in Damascum reversus est.

Misit autem Achaz nuntios ad Theglathphalasar, regem Assyriorum, dicens: Servus tuus et filius tuus ego sum. Ascende, et salvum me fac de manu regis Syriæ, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me. Et quum collegisset argentum et aurum, quod inveniri potuit in domo Domini et in thesauris regis, misit regi Assyriorum munera. Qui et acquievit voluntati ejus. Ascendit autem rex Assyriorum in Damascum, et vastavit eam, et transtulit habitatores ejus Cyrenen. Rasin autem interfecit.

Perrexitque rex Achaz in occursum Theglathphalasar regi Assyriorum, in Damascum.2 Ista in præallegato Paralipomenon libro exposita sunt. Quumque vidisset Achaz rex altare Damasci, super quod Syri suis idolis immolabant, misit ad Uriam sacerdotem, id est pontificem, exemplar ejus et similitudinem, juxta omne opus ejus, ut Urias simile altare faceret in templo Jerusalem. Exstruxitque Urias sacerdos altare juxta omnia quæ præceperat rex Achaz de Damasco; ita fecit sacerdos Urias, donec veniret rex Achaz de Damasco. Quumque venisset rex de Damasco in Jerusalem, vidit altare et veneratus est illud: altare sacrilegum, quod interim per manum artificum fecit Urias; et veneratus est illud, offerendo super illud idolis suis. Ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suum, et libavit libamina, et fudit sanguinem pacificorum, quæ obtulerat super altare. Porro altare æreum3 quod erat coram Domino, hoc est ad Dei honorem consecratum et situm in atrio sacerdotum, videlicet altare holocausti factum a Salomone, transtulit de facie templi, et de loco altaris, et de loco templi Domini, id est de loco suo, puta de atrio quod erat ante ingressum templi :4 in quo atrio secundum legem debuit stare ; posuitque illud ex latere altaris ab Uria facti, tanquam vilius illo, et ne super illud de cetero fieret Deo oblatio, ad aquilonem.

Præcepitque rex Achaz Uriæ sacerdoti, dicens : Super altare majus, quod tu fecisti diis Syrorum : quod impiissimus iste idololatra reputavit præstantius duobus altaribus Dei, videlicet altari holocausti atque altari thymiamatis ; offer diis quos colo holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum, et holocaustum regis, et sacrificia ejus, et holocaustum universi populi terræ, et sacrificia eorum et libamina; et omnem sanguinem holocausti, et universum sanguinem victimæ super illud effundes. Ex his constat, quod superstitiosissimus iste Achaz jussit idolis immolari holocausta et sacrificia, quæ secundum legem offerri debebant vero Deo ad suæ majestatis honorem, et pro delicto atque pro peccato dimittendis, et pro pace obtinenda atque conservanda, et pro gratiarum actione, oblationes quoque spontaneas et sacrificia offerenda pro rege atque pro communitate ac ceteris causis : de quibus in Levitico diffuse lex loquitur. Hinc Josephus protestatur, quod Achaz fuit tam stultus, et a ratione tam alienus, quod deos adoravit Syrorum, qui nec Syriam de manu eruerunt regis Assyriorum. Altare vero æreum, scilicet altare holocausti Deo dedicatum, erit paratum ad voluntatem meam, id est, convertetur in usum mihi placentem : de quo altari, ut multi dicunt, fecit horologium celebre ac famosum, de quo infra habetur.5 Fecit igitur Urias sacerdos, juxta omnia quæ præcepit ei rex Achaz, quum tamen magis debuerit mori, quam in rebus tam vitiosis regi parere.

Tulit autem, id est, de propriis ac debitis locis abstulit, rex Achaz cælatas, id est sculptas, bases, quæ suppositæ erant columnis in templo, et luterem, id est lavatorium tale quodcumque, intelligendo per luterem pluraliter luteres : in quibus lavabantur ministri templi ; qui erat desuper, hoc est, super bases æneas stetit, et mare, id est mare æneum, deposuit de bobus æreis, qui sustentabant illud, quod eis innitebatur, et posuit6 super pavimentum stratum lapide, id est in loco indigno, ne quis uteretur eis in Deitatis obsequio. Musach quoque sabbati quod ædificaverat in templo, id est gazophylacium, in quod mittebantur regum oblationes, præsertim in sabbatis pro necessariis in templo per hebdomadam; corbona vero est gazophylacium sacerdotum ; et ingressum regis exterius, id est viam seu portam, per quam de palatio ad templum causa orandi et sacrificandi ibant reges Juda, convertit in templum Domini, id est, de propriis abstulit locis seu dissipavit, obturavitque viam illam versus templum, ne quis de cetero per eam iret ad templum causa colendi Deum : et hoc fecit propter regem Assyriorum, id est, ad complacendum illi, et ut videret sive perciperet, qualiter ipse conformaret se illi in deorum cultura. At vero aliqui putant, quod Musach fuit sedes regalis in porticu templi, in qua reges diebus solennibus residebant. De prætactis autem vasis, materiis atque ornatibus templi, copiose tractatum est supra tertio libro.

Reliqua autem verborum Achaz, et omnia quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Dormivitque Achaz cum patribus suis, et sepultus est cum eis in civitate David; et regnavit Ezechias filius ejus pro eo.

Footnotes

  1. II Par. xxviii. ↩

  2. II Par. XXVIII, 16, 20, 21. ↩

  3. III Reg. VIII, 64. ↩

  4. Exod. XL, 6. ↩

  5. IV Reg.xx, 11. ↩

  6. III Reg.vii 23, 25, 27 38, 43, 44. ↩

Chapter 19 of 28