Skip to the text

Articulus 20

EXPOSITIO CAPITULI SEPTIMIDECIMI : ANNO DUODECIMO ACHAZ REGIS JUDA.

FIT mentio in isto capitulo de ultimo decem tribuum rege, et translatione ac captivitate tribuum earumdem. Anno duodecimo Achaz regis Juda regnavit Osee filius Ela in Samaria super Israel novem annis. Circa hoc oritur difficultas de numero isto, quoniam in præcedenti capitulo habetur, quod anno septimodecimo Phacee regis Israel, cœperit ipse Achaz regnare :1 qui (ut in eodem capitulo fertur) regnavit sedecim annis ; sicque in principio regni Achaz non restabant nisi tres vel ad majus quatuor anni regnationi Phacee.2 Ergo Osee, qui occiso ipso Phacee, successit in principatu, exorsus est regnare quarto ipsius Achaz anno. Ad hoc dupliciter respondetur. Primo, quod Osee octo annis fuit tributarius et subjectus regi Assyriorum, et nono anno, qui fuit duodecimus annus regni Achaz, cœpit liber regnare ; sicque annus ille vocatur hic primus annus regni ipsius. Secundo, quod non regnavit pacifice, nisi duodecimo anno : ideo dicitur tunc regnare cœpisse, quoniam ante habuit rixas et guerras contra fautores, amicos, et propinquos ipsius Phacee quem interfecit. Aliqui vero dicunt, quod prioribus annis multo deterius regnavit quam postea, ideo illi anni ei non computantur.

Fecitque malum coram Domino, sed non sicut, id est tam graviter, reges Israel, qui ante eum fuerunt : quia permisit filios Israel accedere templum Domini in Jerusalem ad adorandum et sacrificandum ibidem : quod prædecessores sui prohibuerunt et impediverunt pro posse. Hinc super illud Osee, Divisum est cor eorum, nunc interibunt, scribit Hieronymus :3 Dicunt Hebræi, quod quamdiu reges decem tribuum et ipsæ tribus pari consensu idola honorabant seu aureos vitulos adorabant, non venit earum captivitas : quia tunc crimina populi aliqualiter excusabantur ex tyrannide jussioneque regum inducentium ad idololatriam, et prohibentium ire ad templum Jerusalem. Ultimus vero rex Israel, dictus Osee, qui licet fecerit malum coram Domino, non tamen sicut patres ejus, præcepit ne vituli aurei tanto studio colerentur, contulitque licentiam populo suo eundi et sacrificandi in templo Dei : ad quod populus ei contradixit, sicque per dissensionem divisum fuit cor populi a corde regis. Ideo populus nullam de sua idololatria excusationem habebat : propter quod ab Assyriis captus fuit, ut infra in isto habetur capitulo.

Circa hoc scribit Lyra : Causa ob quam Osee permisit populum suum ire in Jerusalem, fuit, ut Rabbi Salomon dicit, quoniam aurei vituli jam erant amoti et capti per reges Syrorum et Assyriorum, quia terram Israel fuerant deprædati. Sed verius reor quod Magister in historiis narrat, dicendo : Tradunt Hebræi, quod Manahem rex decem tribuum, inter cetera munera et tributa misit regi Assyriorum vitulos aureos ; non tamen vere delati fuerunt ad regem illum, quoniam sacerdotes dolo tulerunt et absconderunt aureos vitulos, et fecerunt æreos deauratos similes illis, et illos misit Manahem regi Assyriorum : qua fraude percepta, reges Assyriorum plurimum exarserunt contra Israel.

Contra hunc Osee ascendit Salmanasar rex Assyriorum, et factus est ei Osee servus, reddebatque illi tributa : quia nequivit regi illi resistere, et propter peccata sua fuit indignus divino subsidio. Quumque deprehendisset rex Assyriorum Osee, quod rebellare nitens, misisset nuntios ad Sua regem Ægypti, ne præstaret tributa regi Assyriorum, sicut singulis annis solitus erat, obsedit eum, et vinctum misit in carcerem. Qualiter autem et quamdiu et ubi obsederit ac vinxerit eum, paulo post subditur: idcirco istud per anticipationem hic dicitur. Pervagatusque est omnem terram, id est, terram Israel cum suo exercitu percurrebat et affligebat, nullo sibi resistente; et ascendens Samariam, obsedit eam tribus annis. Anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam: et tunc in ea cum aliis cepit Osee regem; et transtulit Israel in Assyrios, posuitque eos, id est tribus regni Israel nondum translatas, in Hala et in Habor juxta fluvium Gozan, in civitatibus Medorum. Unde in Scholastica recitatur historia, quod transtulit septem tribus quæ manserant. Dictum est enim supra, qualiter Theglathphalasar rex Assyriorum cepit et transtulit duas tribus cum dimidia, et tantos de Nephthali et etiam de Zabulon, ut legitur, quod poterant dici æquivalenter tres tribus;4 idque fuit exordium captivitatis decem tribuum.

Consequenter in textu diffuse describitur causa captivitatis tribuum Israel; nec est difficultas in littera. Factum est enim quum peccassent filii Israel multipliciter per idololatriam, præsertim a tempore Jeroboam, qui primo statuit vitulos aureos, Domino Deo suo, qui eduxerat5 eos de terra Ægypti, de manu Pharaonis regis Ægypti, coluerunt deos alienos, et ambulaverunt juxta ritum gentium, quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israel, et regum Israel, quia similiter fecerant. Et irritaverunt filii Israel verbis non rectis Dominum Deum suum, et ædificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis, a turre custodum, id est a turribus, in quibus perpauci morantur, quia in turre custodum solent esse soli custodes, usque ad civitatem munitam, hoc est per omnia loca territorii sui. Feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi, et subter omne lignum6 nemorosum, et adolebant ibi incensum super aras in morem gentium, quas transtulerat Dominus a facie eorum. Feceruntque verba pessima irritantes Dominum: quia et pessima verba loquebantur, idola adorando, et vitiosissima facta significata per verba, egerunt. Frequenter etenim in Scripturis accipitur verbum seu sermo, pro re significata per verbum. Unde subjungitur, et coluerunt immunditias, id est sordidissima idola et eorum spurcitias, de quibus præcepit Dominus eis ne facerent verbum hoc, id est idololatrias tales.

Et testificatus est Dominus, id est prædixit eis atque hortatus est, in Israel et in Juda per manum omnium Prophetarum et Videntium, dicens: Revertimini per veram contritionem, a viis vestris pessimis, imo et ab itineribus ad idolorum culturam ducentibus, et custodite præcepta mea et cærimonias, juxta omnem legem quam præcepi patribus vestris, et sicut misi ad vos in manu servorum meorum Prophetarum. Qui non audierunt, sed induraverunt cervicem suam, juxta cervicem patrum suorum, qui noluerunt obedire Domino Deo suo, et abjecerunt legitima ejus, id est divinæ legis præcepta, præsertim cærimonialia et judicialia, et pactum, id est Decalogum, quod pepigit cum patribus eorum, et testificationes quibus testificatus est eos, id est comminationes et prænuntiationes pœnarum quas eis prædixit, secutique sunt vanitates, et vane egerunt, et secuti sunt gentes quæ erant per circuitum eorum, super quibus præceperat Dominus eis, ut non facerent, sicut et illæ faciebant. Et dereliquerunt omnia præcepta Domini Dei sui; feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos, et adoraverunt universam militiam cæli. Servieruntque Baal, et consecraverunt filios suos et filias suas per ignem. Et divinationi inserviebant, et auguriis. Et tradiderunt se, id est, paratos exhibuerunt, et tentatoribus dæmonibus per impium consensum se subjecerunt, ut facerent malum coram Domino, et irritaverunt eum.

Iratusque7 est Dominus vehementer Israeli, et abstulit eos a conspectu suo, id est, pietatis suæ respectum, defensionem et opem eis subtraxit; vel, Abstulit eos de conspectu suo, id est de terra promissionis, quam et cujus inhabitatores olim justos consuevit cum speciali adspicere pietate, sicut in Deuteronomio legitur: Oculi Domini Dei tui in ea sunt; et non remansit, in terra promissionis, nisi tribus Juda tantummodo, id est populus regni Juda, ut in tribu Juda intelligantur includi tribus Levi ac Benjamin, juxta sensum quo posteri David dicuntur super terram Juda tantum regnasse. Nihilo minus temporibus quibus reges Assyriorum captivaverunt tres tribus, et postea septem, multi valde ex decem tribubus fugerunt ad regna vicina per gyrum, atque in locis abditis ad regnum Juda se absconderunt, ac post recessum Assyriorum redierunt ad pristina loca. Unde frequenter fit mentio de posteritate decem tribuum, quæ postea in terra promissionis est commorata. Sed nec ipse Juda custodivit mandata Domini Dei sui: quoniam multi reges Juda, videlicet Roboam, Abia, Joram, Ahazias, Joas, Amasias et Achaz ad idololatriam et alia vitia declinaverunt cum maxima parte populi sui, ut patet ex præinductis. Ideo subditur: verumtamen erravit et ambulavit in erroribus, id est idololatriis, ceterisque peccatis, Israel, id est decem tribuum ac regum earum, quos operatus fuerat.

Projecitque Dominus, id est, sua misericordia justissime repulit aut reliquit, omne semen Israel, id est, decem tribus pro maxima parte ac reges earum reliquit: itaque, Omne semen Israel, id est quosdam, imo et multos de singulis tribubus: tamen etiam sub Elia septem millia erant justorum in Israelis regno;8 et afflixit eos, et tradidit eos in manus diripientium, donec projiceret eos a facie sua, ex eo jam tempore quo scissus est Israel, id est populus decem tribuum, a domo David, et constituerunt sibi regem Jeroboam9 filium Nabat, hoc est a tempore quo assumpserunt pro rege ipsum Jeroboam. Separavit enim Jeroboam Israel a Domino Deo, et peccare eos fecit peccatum magnum. Et ambulaverunt filii Israel in universis peccatis Jeroboam, quæ fecerat, et non recesserunt10 ab eis, usquequo Dominus auferret Israel a facie sua, sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum Prophetarum. Translatusque est Israel de terra sua in Assyrios usque in diem hanc.

Adduxit autem rex Assyriorum viros de Babylone, et de Cutha, et de Avah, et de Emath, et de Sepharvaim, id est de diversis imperii sui provinciis quosdam, et collocavit eos in civitatibus Samariæ pro filiis Israel. Qui possederunt Samariam, id est urbem metropolim seu provinciam sic vocatam, et habitaverunt in urbibus suis, ut illi sibi essent fideles, nec rebelles esse præsumerent sicut filii Israel.11 Quumque ibi inhabitare cœpissent, non timebant Dominum, sed idola sua colebant, in quorum cultu fuerant educati. Et immisit eis Dominus leones qui interficiebant eos, id est multos illorum. Nuntiatumque est regi Assyriorum, et dictum: Gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariæ, ignorant legitima Dei terræ, id est observantias legales ac jussiones Dei Israel, et immisit in eos Dominus leones. Fuit autem opinio multorum gentilium, quod diversis terris ac regnis diversi dii præessent, quorum quilibet in terra suæ provinciæ subdita, vellet coli. Et ecce interficiunt eos, eo quod ignorent ritum Dei terræ. Præcepit autem rex Assyriorum, dicens: Ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos huc adduxistis, ut vadat et habitet cum eis, et doceat eos legitima Dei terræ illius.

Igitur quum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria, habitavit in Bethel, et docebat eos ille sacerdos, quomodo colerent Dominum: saltem eo modo quo decem tribus jam diu eum coluerant, quæ cum hoc vitulis aureis ac idolis servierunt. Sic et isti didicerunt aliqualiter unum summum Deum cogno scere, et ei aliqualem servitutem impendere; et cum hoc coluerunt deos suos quos ante colere soliti erant: erantque quinque gentes quarum quælibet suum idolum fecit ac coluit, ut narratur in littera. Hinc Josephus refert: Erant autem quinque gentes; et quum deos suo more proprio colerent, ad iracundiam et furorem Deum maximum provocaverunt. Venitque pestilentia super eos: per quam corrupti, quum nullam malorum medicinam invenire possent, Deum maximum pro salute colere cœperunt. Mittentesque ad regem Assyriorum legatos, supplicaverunt ut destinaret eis sacerdotes ex captivis Israelitarum: quo mittente, sacerdotes Dei et legis culturam eos edocuerunt; et quum cœpissent Deum summa devotione venerari, pestilentia repente cessavit. Hinc quoque in Scholastica continetur historia: Habitavit sacerdos ille in Bethel, et susceperunt gentes illæ circumcisionem et legitima Dei Israel. Nam sacerdos ille legem Moysis scriptam antiquioribus litteris secum portavit. Unde aliqui opinantur, quod Esdras recuperavit Pentateuchum Moysis ex litteris Samaritanorum.

Et unaquæque gens fabricata est deum suum. Posueruntque eos in fanis excelsis, quæ fecerant Samaritæ, gens et gens in urbibus suis in quibus habitabant. Viri enim Babylonii fecerunt Sochoth Benoth, viri autem Cuthæi fecerunt Nergel, et viri de Emath fecerunt Asima. Porro Hevæi fecerunt Nebahaz, et Tharthac. Hi autem qui erant de Sepharvaim, comburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis Sepharvaim: et nihilo minus colebant Dominum. Fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum: id est, gentes illæ acceperunt sibi sacerdotes de infimis et vilioribus quibusque hominibus, non de semine Aaron. Unde constat, quod non coluerunt Deum Israel totam legem Moysis servando, sed aliqua ejus mandata. Et isti sacerdotes erant sacerdotes excelsorum, id est deorum, quos reputaverunt excelsos, et quos colebant in altis locis.

Idcirco subjungitur: ponebant eos in fanis, id est templis deorum, sublimibus. Et quum Dominum colerent, diis quoque suis serviebant, juxta consuetudinem gentium, de quibus translati fuerant in Samariam.

Usque in præsentem diem morem sequuntur antiquum. Non timent Dominum filiali aut initiali timore, sed solum servili, neque custodiunt cærimonias ejus, atque judicia, et legem, et mandatum, quod præceperat Dominus filiis Jacob, quem cognominavit Israel;12 et percusserat cum eis pactum, et mandaverat eis, dicens: Nolite timere deos alienos, et non adoretis eos neque colatis eos, et non immoletis eis; sed Dominum Deum vestrum, qui eduxit vos de terra Ægypti in fortitudine magna et in brachio extento, ipsum timete, et illum adorate, et ipsi immolate. Cærimonias quoque et judicia et legem et mandatum quod scripsit vobis, custodite, ut faciatis cunctis diebus, et non timeatis deos alienos. Et pactum quod percussit vobiscum, nolite oblivisci, nec colatis deos alienos; sed Dominum Deum vestrum timete, et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorum. Illi vero non audierunt, sed juxta consuetudinem suam pristinam perpetrabant. Fuerunt igitur gentes istæ timentes quidem Dominum, sed nihilo minus et idolis suis servientes. Nam filii eorum et nepotes, sicut fecerunt patres sui, ita faciunt usque in præsentem diem. Denique quoniam Deus omnipotens terram promissionis ad cultum suum specialiter deputavit, voluit ut gentes ibi morantes, saltem aliqualiter cognoscerent, timerent et colerent eum, ut per hoc temporalia incommoda jam prætacta evaderent, et terram tam egregiam lacte et melle manantem, possidere essent idonei.13 Nempe per timorem illum servilem et cultum Dei informem, non spiritualia et æterna, sed temporalia tantum bona promeruerunt.

De his gentibus Josephus refert: Secundum eloquium Hebræorum, Cuthæi vocantur, quia præcipui inter eos fuerunt adducti a provincia quæ est prope fluvium nomine Cutha, Græce autem Samaritæ dicuntur, nunc appellantur Samaritani communiter: et quando prospere successit Judæis, vocabant eos cognatos; dum vero videbant eos dejectos, noluerunt eis communicare devotione aut genere. Insuper, circa hæc Magister in historiis scribit esse ambiguum, an Theglathphalasar rex Assyriorum fuerit Phul rex Assyriorum, an alius. Verumtamen de hoc non videtur esse ambiguitas grandis, quoniam super Isaiam scribit Hieronymus: Sacra narrat Historia, primum Phul sub Manahem rege vastasse decem tribus; secundum, Theglathphalasar sub Phacee; tertium, Salmanasar sub Osee.

Postremo, sicut ait Apostolus, omnia in figura contingebant illis.14 Ideo sicut filii Israel gravissima sua facinora continuando tam diu, propriam terram perdere meruerunt ac perdiderunt; sic, proh dolor! Christiani multas jam regiones, exigentibus multis enormibusque eorum excessibus amiserunt, quæ nunc a Sarracenis et Teucris, vanissima impiissimi ac immundissimi Mahometi figmenta colentibus, possidentur. Verumtamen infinitæ sapientiæ Deus ita disponit, quod Sarraceni illi terram promissionis jam inhabitantes, unum verum Deum aliqualiter noscunt, timent et colunt, sed variis superstitionibus involvuntur, sicut ex Alcorano probatur.

Spiritualiter, per regem Assyriorum et ejus exercitum, qui filios Israel ceperunt et transtulerunt de terra promissionis in alienam, intelligitur diabolus et angeli ejus, qui variis modis fallunt ac superant Christianos, et de filiis Ecclesiæ efficiunt filios Babylonis, atque de membris Christi membra principis tenebrarum.15 Per gentes vero adductas in terram Samariæ, quæ et Deum similiter timuerunt, et nihilo minus idola coluerunt, intelliguntur vitiosi credentes, qui dicunt se Deum cognoscere, factis autem negant:16 et quum superbiis, cupiditatibus aut obscenitatibus serviant carnis, aliqua tamen faciunt opera ex suo genere bona; ideo in vita hac suam sortiuntur mercedem, deinde perpetua luunt tormenta, quoniam servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.17

Footnotes

  1. Reg. xvi, 2. ↩

  2. id. xv, 30. ↩

  3. Osee x, 2. ↩

  4. IV Reg. xv, 29. ↩

  5. III Reg. xii, 28, 29. ↩

  6. Deut. xii, 2. ↩

  7. II Reg. xii, 1-24; xv, 1-3; ↩

  8. II Reg. xix, 18. ↩

  9. III Reg. xii, 19, 20. ↩

  10. IV Reg. iii, 1-4; VIII, 6, 27; XII, 3; XIV, 1-3; XVI, 2-4; 0-18. ↩

  11. * ejus ↩

  12. Gen. XXXI 28. ↩

  13. Deut. VI, 3 ↩

  14. 1 Cor. x, 11. ↩

  15. Sensus spiritualis. ↩

  16. Tit. 1, 16. ↩

  17. Luc. xii, 47. ↩

Chapter 20 of 28