Articulus 21
EXPOSITIO CAPITULI OCTAVIDECIMI: ANNO TERTIO OSEE FILII ELA REGIS ISRAEL.
REGIS virtuosi ac sancti Ezechiæ gubernatio et virtutes, ac reformatio Synagogæ sub eo et ab eo, hic describuntur. Anno tertio Osee filii Ela regis Israel, regnavit Ezechias filius Achaz regis Juda. Viginti quinque annorum erat quum regnare cœpisset, et viginti novem annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Abi, filia Zachariæ. Circa hoc in Scholastica historia additur, quod fuit filia Zachariæ quem Joas rex Juda jusserat lapidari.1 Sed contra hoc objicit Lyra, quoniam a principio regni Joas usque ad principium regni Achaz, cujus uxor fuit ista Abi, fluxerunt anni centum triginta octo, ut constat, computando annos quibus ab illo tempore successive regnaverunt reges Juda: ideo non videtur, quod tempore Achaz fuerit apta conjugio, et præsertim potens concipere. Ad istud poterit dupliciter responderi, quod dicitur filia illius Zachariæ, non immediata, sed mediata, sicut frequenter in libro Regum aliqui dicuntur filii aut filiæ sui avi. Secundo, quod non fluxerunt tot anni. Nam ipsi Joas successit in regno filius ejus Amasias, qui regnavit annis viginti novem, ut jam dictum est;2 cui successit filius ejus Ozias, qui annis quinquaginta duobus regnavit; et illi successit Joathan, qui sedecim annis regnavit: qui anni simul sunt nonaginta septem. Verum est autem quod Joas quadraginta annis regnavit; sed in principio regni sui non lapidavit Zachariam, sed postea diu, videlicet mortuo Joiada pontifice.3 Tamen ex isto bene consequitur, quod juxta communem cursum domina illa tempore Achaz vetula fuisset, nec adolescentulo nupta: ideo prima responsio potest teneri.
Fecitque quod erat bonum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat David pater ejus. Ipse dissipavit excelsa: quod nullus regum Juda legitur ante eum fecisse; et contrivit statuas, et succidit lucos, confregitque serpentem æneum quem fecerat Moyses, ut filii Israel serpentem illum intuendo, sanarentur et præservarentur a morsibus serpentium ignitorum, quos Dominus propter eorum peccata misit in ipsos, ut habetur in Numerorum libro.4 Cur autem Ezechias serpentem illum dissipari præceperit, subditur: Siquidem usque ad illud tempus filii Israel adolebant ei incensum. Si fecerunt hoc, putantes aliquid vitæ aut numinis esse in ipso serpente, fuit hoc idololatria manifesta et rudis error; si autem ad Dei honorem, qui per illius serpentis intuitum exhibuit prætactum beneficium eis, adhuc habuit speciem mali, et erat vitandum: nec est putandum, quod omnes filii Israel cremaverunt serpenti illi incensum.
Vocavitque nomen ejus Nohestan: quod interpretatur, æs eorum seu cuprum. Quasi diceret: Nihil vitæ aut deitatis fuit in eo, sed erat æs et forma artificialis æri impressa.
Et in Domino Deo Israel speravit: itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Juda, sed neque in his qui ante eum fuerunt. Hoc idem quasi per totum infra asseritur de Josia. Ideo non est intelligendum, quod absolute loquendo fuerit sanctior quolibet alio rege Juda, quum paulo infra Dominus dicat se protecturum civitatem Jerusalem, propter se et propter David servum suum, in quo magna plane excellentia meritorum sancti David insinuatur;56 sed quod in aliquibus sanctus Ezechias fuit excellens præ ceteris regibus Juda, videlicet quod statim in exordio regni sui cœpit ardentissime cultum Dei ac populum reformare, et quoniam primus tulit excelsa, æneumque dissipavit serpentem, et quia ad ejus instantiam Deus præclarissima fecit miracula in solis retrocessione, in Assyriorum per angelum prostratione, et vitam ipsius annis quindecim prolongando.7 Juxta hunc modum de quolibet confessore cantat Ecclesia:8 Non est inventus similis illi qui conservaret legem Excelsi. Nempe, ut ait Apostolus, Unusquisque donum suum habet a Domino;9 alius quidem sic, alius vero sic.
Et adhæsit Domino, per mentis conversionem ad ipsum, et non recessit a vestigiis ejus, id est præceptis et virtuosis operibus: quæ imprimuntur rationali creaturæ a Deo, sicut pes figuram suam imprimit terræ; per quæ homo sequitur Deum et ejus implet voluntatem, ipsumque sequitur quemadmodum unus homo sequitur alium ejus vestigia imitando. Unde sanctus Job protestatur: Vestigia ejus secutus est pes meus.10 Interdum tamen vestigia Dei dicuntur occulti et imperscrutabiles ejus effectus: de quibus in libro Job legitur, Forsitan vestigia Dei comprehendes.11 Fecitque mandata ejus quæ præceperat Dominus Moysi. Unde et erat Dominus cum eo, et in cunctis ad quæ procedebat, sapienter se agebat, id est, ordinate et discrete in cunctis se habuit, providens bona non solum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus.12 Hinc hortatur Apostolus, Omnia honeste et secundum ordinem fiant in vobis:13 quod ad reges ac præsidentes præcipue pertinet, quorum est sua exemplaritate ac sapientiali processu subjectos dirigere. Ideo scriptum est: Diligite lumen sapientiæ, omnes qui præestis populis.14 Unde et supra primo libro fertur de David, quod in omnibus viis suis prudenter agebat.15 Hæc tamen non sunt sic intelligenda, quod nunquam a recta ratione et medio virtutum defecerint; imo in venialibus quotidie, et in mortalibus quandoque erant culpabiles:16 quod de David est certum. De Ezechia vero non videtur ex Scriptura posse probari, nisi, ut infra habetur, in legatione nuntiorum regis Babylonis ad ipsum, quando, ut secundo Paralipomenon asseritur, elevatum est cor ejus.17
Rebellavit quoque contra regem Assyriorum, et non servivit ei sub tributo: imo, ut infra habetur, munivit se contra illum. Primo tamen se obtulit paratum dare pecuniam regi Assyriorum, ut ab impugnatione regni sui recederet, ut in isto habetur capitulo. Josephus autem scribit, quod rex Assyriorum Sennacherib misit ad Ezechiam comminando, quod totum ejus principatum everteret, nisi tributa quæ pater ejus prius dabat, exsolveret. Verumtamen nec in libro isto, neque in Paralipomenon legitur Achaz solvisse regi Assyriorum tributa, sed quod misit regi Theglathphalasar munera magna, pecuniamque promisit eidem, quam persolvit, ut patuit supra.1819 Ipse percussit Philistæos usque ad Gazam et omnes terminos eorum, et a turre custodum usque ad civitatem munitam, id est præsidia illorum ac oppida seu castella et urbes fortes. De qua re prophetavit Isaias, dicendo: Ne læteris, Philistæa, quia comminuta est virga percussoris tui:20 de radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem.
Anno quarto regis Ezechiæ, qui erat annus septimus Osee, filii Ela, regis Israel, ascendit Salmanasar rex Assyriorum Samariam, et oppugnavit eam, et cepit. Nam post annos tres, anno sexto Ezechiæ, id est nono anno Osee regis Israel, capta est Samaria;21 et transtulit rex Assyriorum Israel in Assyrios, collocavitque eos in Hala et in Habor fluviis Gozan, in civitatibus Medorum, quia non audierunt vocem Domini Dei sui, sed prætergressi sunt pactum ejus. Omnia quæ præceperat Moyses servus Domini, non audierunt neque fecerunt. Istud præcedenti capitulo plenius est descriptum, et hic breviter epilogatur et recapitulatur, ad continuandum historiam ipsius Sennacherib impugnantis regnum Juda, historiæ Salmanasar impugnatoris regni Samariæ. Sed quæri potest, quia si anno quarto Ezechiæ Salmanasar obsedit Samariam, atque post annos tres cepit eam, ergo anno septimo Ezechiæ cepit eamdem. Ad quod faciliter respondetur, si dicatur, quod in principio quarti anni Ezechiæ illam obsederit; et dato quod in fine illius quarti anni obsederit ipsam, adhuc verificatur quod dictum est, dummodo in fine sexti anni Ezechiæ ipsam obtinuit.
B
Sequitur qualiter Ezechias a Sennacherib impugnatus fuit et liberatus. Anno quarto decimo regis Ezechiæ, ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Juda munitas, et cepit eas. Denique tota historia hujus capituli ac duorum sequentium, apud Isaiam plenarie originaliterque habetur, et ibi jamdudum diffuse eam exposui: ideo brevitati studens, hinc inde pertranseo. Pauca tamen hic verba adduntur, videlicet: Tunc misit Ezechias nuntios ad regem Assyriorum in Lachis, id est ad urbem regni sic dictam, a rege illo obsessam, dicens: Peccavi, Deum offendendo, ideo tribulationem promerui et satisfacere opto. Recede a me, id est ab impugnatione et territorio regni mei, et omne quod imposueris mihi, feram, id est, quidquid argenti et auri a me exegeris pro viribus tibi mittam. Indixit itaque rex Assyriorum Ezechiæ regi Judæ trecenta talenta argenti, et triginta auri talenta. Deditque, id est, regi Assyriorum misit atque exhibuit, omne argentum quod repertum fuerat in domo Domini, id est, oblatum et consecratum Deo fuit in templo: quod necessitate compulsus convertit in usum istum pro communi rei publicæ utilitate ac pace, quod aliter ei non licuisset; et in thesauris regis, id est in propriis gazis et arcis. In tempore illo confregit Ezechias valvas, id est januas, templi Domini, auferendo ab eis pretiosissima ornamenta, quibus erant opertæ et decoratæ. Unde subjungitur, et laminas, id est lata frusta, auri quas ipse affixerat valvis : quod eadem excusatur necessitate. Postea quoque ipse piissimus Ezechias hæc omnia liberalissime recompensavit, et plura pretiosioraque templo restituit, quam inde abstulerat. Et dedit eas regi Assyriorum.
Misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam, etc. Nam impius ille insatiabilis infidelissimusque tyrannus, receptis argento et auro quæ postulavit, mox transgressus est juramentum et pactum quibus adstrinxerat se, quod ab Ezechia recederet, talentis auri et argenti præfatis sibi solutis; misitque tres principes cum grandi exercitu ad urbem Jerusalem devastandam, ut sic Ezechias perterritus, exponeret civitatem voluntati Sennacherib. Et inter tres principes illos Rabsaces videtur fuisse superior, quamvis hic ultimo nominetur : imo in Isaia solus exprimitur.22 Et ut Josephus refert, ipse fuit princeps militiæ, vel quia princeps erat totius exercitus atque militiæ regis Assyrii, vel illius exercitus quem rex secum misit ad vastandum Jerusalem, ante cujus muros Rabsaces cum suis castra fixit.
Cetera hujus capituli et duorum sequentium capitulorum expositio, super Isaiam requirantur.23 Multa quoque magnifica de prosperitate, devotione, opulentia, gestis ac virtutibus Ezechiæ, secundo Paralipomenon continentur :24 quæ ibi etiam exposita sunt.
Footnotes
-
II Par. cxiv, 21, 22. ↩
-
IV Reg. xiv, xv. ↩
-
II Par. xxiv, 21, 22. ↩
-
Num. xxi, 5-9. ↩
-
Num. xix, 34; xx, 6. ↩
-
IV Reg. xxiii, 25. ↩
-
IV Reg. xx 11; xix, 35 xx, 6. ↩
-
Eccli. XLIV 20. ↩
-
I Cor. vii, 7 ↩
-
Job xxiii 11. ↩
-
Job xi, 7 ↩
-
Rom. xii 17. ↩
-
I Cor. xiv 40. ↩
-
Sap. vi, 23 ↩
-
I Reg. xviii 14. ↩
-
I Reg. xi. ↩
-
II Par. xxii, 25. ↩
-
Is. xxxvi-xxxix. ↩
-
IV Reg. xvi, 7 et seq. ↩
-
Is. xiv, 29. ↩
-
Ibid. 6. ↩
-
Is. xxxvi, 5. ↩
-
Ibid. xxxvi, 33. ↩
-
II Par. xxix, 33. ↩
Chapter 21 of 28