Articulus 22
DE HIS QUÆ RABBI PAULUS SCRIBIT CIRCA REVERSIONEM UMBRÆ PER LINEAS DECEM IN HOROLOGIO ACHAZ; ET DE OPINIONE SUA, QUA DICIT, SOLEM TUNC NON REDIISSE NEC MOTUM SOLITUM VARIASSE; ET DE IMPROBATIONE MULTORUM, QUÆ DICIT CIRCA ISTAM MATERIAM.
IN capitulo isto vicesimo hujus libri, et in capitulo tricesimo octavo Isaiæ habetur, quemadmodum Dominus dedit regi Ezechiæ signum supernaturale, de hoc quod sanandus erat ab ægritudine sua letali :1 et fuit hoc signum (ut in istis capitulis refert Scriptura), quod Dominus fecit reverti umbram linearum, per quas descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum lineis decem; et dicunt doctores non solum catholici, sed et Hebræi concorditer, quod reversio illa umbræ linearum, causata fuit ex reditu solis retrocedentis. Porro Rabbi Paulus dicit contrarium : cujus verba volo primo commemorare.
Itaque ait : Mirandum est quare Deus voluit miraculum in summo gradu exercere, scilicet retrocessionem solis, circa sanationem Ezechiæ, ubi videbatur sufficere unum de minimis. Hoc enim miraculum petivit Ezechias solum ut certificaretur de sua sanatione, et quod ascenderet tertia die in domum Domini, ut patet in littera.2 Confirmatur hæc ratio. Nam secundum doctores, miracula per Christum facta per transmutationem corporum inferiorum, non ita evidenter ostendebant ejus divinitatem, sicut miracula per ipsum facta per transmutationem motus cœlestium corporum. Sed in sanatione Ezechiæ non requirebantur talia miracula. — Præterea tenebræ factæ in Christi passione, factæ sunt per interpositionem lunæ inter solem et terram.34 Contra quod (ut recitat Origenes) arguerunt aliqui filii sæculi hujus, dicentes :5 Quomodo hoc factum tam miraculosum nemo Græcorum aut Barbarorum conscripsit? Ad quod respondent doctores, quod astrologi tunc undique exsistentes non sollicitabantur de observanda eclipsi, quia tunc non erat secundum eorum computum : ideo obscuritatem illam ex aliqua impressione aeris accidisse putabant. Sed in Ægypto, ubi raro apparent nubes propter aeris serenitatem, sollicitatus est Dionysius et socii ejus, ut circa illam obscuritatem sollicite intenderent. Ex quibus in proposito multo fortius est mirandum, quomodo astrologi ubique terrarum diffusi, videntes unam diem excedere per viginti, vel saltem per decem horas consuetam durationem, hoc non scripserunt. Quod non solum de astrologis, sed et de simplicibus regibus et principibus est mirandum, eos hoc in chronicis non scripsisse; præsertim quia si sol retrocessit, ut communiter, oportet quod bis attigerit lineam meridianam : quod etiam a rusticis potuisset perpendi. Sicque nulla videtur ratio excusans talem descriptionem. Nec valet quis dicere, quod Babylonii sollicite inquirebant qualiter illud acciderit, et audito quod propter Ezechiam, miserunt ad eum, ad inquirendum de hoc :6 quod non videtur sufficere propter tria. Primo, quoniam retrocessio illa solis fuisset tam diuturna et evidens, quod etiam vulgaribus quibuscumque ubique terrarum patuisset ; non tamen legitur de aliquo, quod inde tractavit, scripsit aut investigavit, nisi solum de rege Babylonis. Secundo, quia Chaldæi erant totaliter infideles : ideo non habebant rationem eos cogentem, quod illa mutatio haberet specialem respectum ad Ezechiam, quamvis hoc audierunt. Nam sicut hoc contigerat in horologio Achaz, ita in aliis horologiis in Chaldæa et ubique terrarum : et sic non cogebantur Babylonici credere hoc factum fuisse propter aliquam singularem personam ex divina providentia ; sed potius secundum suam infidelitatem credidissent hoc fieri ex aliqua causa occulta casuali aut naturali : sicut de Pharaone et Palæstinis legitur, et de aliis infidelibus, qui ea quæ videbant contra seu præter cursum naturæ fieri, non attribuebant divinæ potentiæ aut providentiæ Dei, ut patet in Exodo, et primo libro Regum. Tertio, quia ex tanto augmento horarum illius diei contigissent magni errores in computatione cœlestium motuum, qui mensurantur et rectificantur per motum solis diurnum.78 Sed non legitur, quod astrologi hoc percepissent; nec in eorum computis de eclipsibus, conjunctionibus seu oppositionibus planetarum, postea aliquis error notabilis successit : quod tamen necessario contigisset, si tot horæ fuissent augmentatæ in die illo, et ipsi non percepissent. — Si autem objiciatur, quod eadem inconvenientia sequantur ex statione solis sub Josue :9 primo, quoniam minus miraculum ibi suffecisset; secundo, quoniam nullus astronomorum illam stationem descripsit, nec inde fuit secutus error in computis eorum : dicendum ad primum, quod illud sub Josue factum, fuit ad magnam gloriam Dei, qui populum Israel voluit magnificare in conspectu gentium; et prolongatio illa fuit utilis, et quasi necessaria ad ultionem de inimicis, ad quam non sufficiebat modicum tempus quod restabat de die. Nihil autem horum contingebat in sanatione Ezechiæ, præsertim in certificando eum solum de sua brevi sanatione. Ad secundum dicendum, quod tempore Josue nondum erat ars astronomiæ inventa. Nam Ptolemæus Philadelphus, qui fuit ipsius principalis investigator et inventor, non allegat de investigationibus antiquis, nisi tantum a trecentis fere annis ante ipsum, ut patet in Almagesti. Et constat quod Ptolemæus ille fuit tempore Machabæorum : ideo tempore Josue non fuit locus notandi talia, vel errandi in talibus computis ; secus de tempore Ezechiæ, quando homines incipiebant investigare et considerare cursus siderum, ut patet ex verbis Isaiæ in libro suo.10 — Ideo ad tollendum admirationes prædictas, et ad veritatem litteræ, prout plane sonat, prosequendam, aliter videtur dicendum. Unde absque temeraria assertione, et salva semper Sanctorum et doctorum auctoritate, dicendum, quod hoc signum, secundum propriam significationem litteræ ac convenientiam rationis, non fuit factum in corpore solis, neque in ejus cursu, neque in omnibus radiis solis a sole per totum orbem procedentibus, sed solum in radiis solis qui horologium Achaz tangebant, et in umbra ipsius horologii a radiis solaribus, et interpositione corporis opaci ejusdem horologii causata. Disposuit enim Deus, quod sole incedente cursu suo absque ulla variatione ac retrocessione, radii solares in horologio Achaz tantum et non alibi, retrocesserunt per decem gradus, et iterum reversi sunt per alios decem gradus : in qua retrocessione et reversione dies illa nec major nec minor solito fuit. — Hanc expositionem testatur littera, dicens : Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus ? In quibus verbis non fit mentio de sole, sed solum de umbra. Idem patet ex responsione Ezechiæ dicentis, Facile est umbram crescere ; et postea sequitur, Reduxit umbram per lineas. Similiter in Isaia : Ecce ego reverti faciam umbram linearum. Nec obstat quod sequitur, Reversus est sol decem lineis : quoniam statim subdit, In lineis quas descenderat : ad denotandum quod sol in suo cursu non descenderat, sed tantum in illis gradibus Achaz. Similiter in Paralipomenon legitur, quod legati regis Babylonis missi fuerant ad interrogandum de portento quod acciderat super terram. Non ait, In sole, sed, Super terram : quod debet referri ad terram Juda, in qua erat Ezechias. Alias non oportuisset quod requirerent eum, si in toto mundo contigisset.
Hæc Paulus iste, cujus verba pro parte omisi, prolixitatem devitans. Circa hæc dico, quod quia professionem præmittit, affirmans se loqui sine temeraria assertione ac salva Sanctorum et doctorum auctoritate, ideo pie et sobrie contra eum est disputandum. Denique id solum ad suæ improbationem opinionis reor sufficere, quod omnes expositores catholici et sancti do-
IV Reg. xx, 9.
Ibid. 10, 11.
Is. xxxviii, 8.
II Par. xxxii, 31. ctores, et qui ab exordio super Isaiam scripserunt, dicunt solem tunc retrocessisse, diemque illum prolongatum fuisse ad minus per decem horas : puta Hieronymus, Ambrosius, Beda, Haymo. Thomas quoque, et doctores scholastici qui super Isaiam scripserunt, unanimiter protestantur, utpote magnus ille theologus et irrefragabilis doctor Alexander de Hales, Albertus Magnus, Petrus de Tarentasia, multique alii. Insuper sancti doctores qui ab exordio primitivæ fuerunt Ecclesiæ, et ab Apostolis gloriosis instructi erant, ita sensisse noscuntur, videlicet sacratissimus ille princeps theologorum D. Dionysius, qui in epistola ad Polycarpum apertissime docet hoc, ubi etiam sentire videtur, quod dies illa per viginti horas fuerit prolongata. Etenim ait, quod fuit pene triplicata, prout super Isaiam Is. xxxviii plenius introduxi : et certe sola tanti Patris auctoritas debuit Paulum hunc refrenare a sua prætacta opinione, præsertim quum theologicissimus Dionysius in talibus credatur a Paulo apostolo informatus, prout ipsemet in libris suis tangit frequenter.
Præterea motiva Rabbi Pauli nullius sunt vigoris. Nam quod primo inducit mirandum esse, quod Deus tam magnum fecisset miraculum ad certificandum Ezechiam de sua curatione et quod tertia die ascenderet templum, et quod ad certificationem hujusmodi non requirebatur tam summum miraculum, quod ad probationem deitatis Christi suffecit : hoc, inquam, ex verbis Apostoli solvitur, qui affirmat, quod Deus operatur omnia secundum propositum voluntatis suæ, et secundum voluntatem consilii sui. Itemque : Quis cognovit sensum Domini ? Qui etiam in Evangelio loquitur : An non licet mihi, quod volo, facere ? In talibus ergo debemus nostrum intellectum in captivitatem redigere, et propriam rationem auctoritati Scripturarum subjicere, atque sanctorum Patrum sequi doctrinam. Nempe omnipotens et supergloriosissimus Deus, est liberrimus et imperscrutabilis auctor : qui interdum magna ostendit et
Is. xxxviii 8.
Ephes. 1. 11.
Rom. xi, 34
Matth. xx. 15.
II Cor. x, 5. signat per parva, aliquando parva per magna; qui denuntiaturus Abrahæ nativitatem Isaac, misit ad eum tres angelos, quamvis unus illorum dicatur ad hoc specialiter missus; qui etiam per eumdem angelum prænuntiavit nativitatem beatissimi Joannis Baptistæ, et incarnationem sui ipsius. Et tamen contra hoc arguere posset humanæ imbecillitas rationis, quod ad prænuntiandum nativitatem servi non requirebatur nuntius tam sublimis, sicut ad prænuntiandum incarnationem nativitatemque Domini.
Amplius, miraculum illud tam summum non fecit Omnipotens solum ad certificandum Ezechiam de sua curatione atque ascensu in templum: imo secundum expositores catholicos, Ezechias non petivit illud miraculum ex dubitatione aut diffidentia, quia certissimus fuit de veritate verborum sanctissimi Isaiæ prophetæ, a quo multis annis fuit instructus aut institutus, juxta illud Ecclesiastici: Ezechias fortiter ivit in via David patris sui, quam mandavit illi Isaias propheta; Josephus quoque fatetur, quod Ezechias in omnibus credidit Isaiæ; sed petiit signum ex confidentia et familiaritate ad Deum, imo ex instinctu divino, quia vir erat heroicus ac Dei amicus. Et Deus altissimus tantum peregit miraculum: Primo, pro majori Ezechiæ certificatione et consolatione. Secundo, pro suæ majestatis immensæ glorificatione, non solum inter Judæos, sed etiam inter gentiles. Unde ex tam præclaro prodigio glorificatus est Deus inter Chaldæos ac alias gentes. Tertio, pro universorum fidelium ædificatione et corroboratione in fide divinæ providentiæ et veritate legis Mosaicæ, cujus cultorem Deus tanto decoravit portento. Quarto, ad reddendum vicem suo fidelissimo servo, honoratorique fervido. Siquidem Deus fidelis et bonus ac magnificentissimus glorificantes se glorificat, ut dictum est supra libro primo. Quid ergo mirandum, quod tam devotissimum regem, divini honoris ferventissimum zelatorem, atque totius regni sui reformatorem, tanto honoravit miraculo?
A Deinde, secundum motivum Rabbi Pauli nullo fulcitur vigore, dum dicit, quod nullus astrologorum aut regum vel principum descripsit illud tam mirabile factum. Certum est enim ex Scriptura canonica, quod rex et astrologi Chaldæorum de illo mirabili facto fuerint admirati ac perscrutati; ipseque rex Babyloniorum misit ad Ezechiam ad interrogandum de illo prodigio, ut infra tangetur, et secundo Paralipomenon manifeste habetur. Idcirco probabile est, quod etiam aliarum gentium philosophi atque astrologi inde scrutati sint, et forsan scripserunt; estque prorsus incertum, quod nullus illorum scripserit inde. Nec tamen mirum, si non multum inde scripserunt, quia miraculum illud fuit reprobativum superstitionis ac infidelitatis eorum, et approbativum legis Mosaicæ quam horrebant.
B Deinceps, quod Rabbi Paulus ait regem Babylonis et suos sapientes non habuisse causam cogentem, ad credendum quod illud miraculum acciderit propter Ezechiam, non est congrue dictum. Hoc etenim crediderunt ex rationabilibus causis. Primo, quoniam nullam aliam causam tanti prodigii poterant invenire neque percipere. Secundo, quoniam ante istud miraculum facta fuit occisio exercitus Assyriorum miranda et supernaturalis in regno Ezechiæ, ut patet hoc libro; et ex illa Assyriorum occisione fuit Ezechias coram cunctis exaltatus ac reputatus, prout secundo Paralipomenon clarissime dicitur. Undique namque innotuit, propter Ezechiæ defensionem a Deo ejus id esse peractum: ideo regi Babylonis hoc ipsum constabat. Unde et illud miraculum propter ipsum credidit factum, præsertim quia audivit eum esse unius veri ac summi Dei cultorem: cui Deo dumtaxat ipse rex Babylonis et sui philosophi considerabant possibile esse taliter cœlestium motum corporum immutare. Nec verum est quod Rabbi Paulus ait, quod infideles illi Chaldæi potius credidissent retrocessionem solis venisse ex aliqua causa occulta casuali aut naturali. Sciverunt enim philosophi casum et fortunam locum in
II Par. xxxii, 31.
IV Reg. xix, 35.
II Par. xxxii, 23.
Gen. xviii, 10.
Luc. i, 19, 6.
Eccl. i, 25.
I Reg. ii, 0. cœlestibus corporibus non habere, nec motum illorum ex naturali causa posse sic variari :1112 quod Aristoteles, Averroes, Avicenna, ceterique majores philosophi concorditer tenent, imo et D. Dionysius in epistola ad Polycarpum testatur.
Præterea, quod Rabbi Paulus affirmat Ægyptios et Palæstinos non adscripsisse Deo mirabilia quæ viderunt, stare non valet, nec Scripturis concordat. Quamvis enim Pharao primo dixit, Nescio Dominum;1314 postea tamen vexatio ei tribuit intellectum, ita quod sæpe dixit ad Moysen :15 Orate Dominum pro me et populo meo.16 Et rursus : Peccavi etiam nunc, sed rogate Dominum, ut tollat a me mortem istam.17 Et iterum : Dominus justus, ego et populus meus injusti. In tertio quoque signo sapientes ejus dixerunt, Digitus Dei est hic.18 Et tandem totus ejus exercitus est locutus : Fugiamus Israelem;19 Dominus enim pugnat pro eis contra nos. Quæ omnia in Exodo continentur. Similiter scriptum est supra primo libro, quemadmodum Azotii dixerunt : Non maneat arca Dei Israel apud nos, quoniam dura est manus ejus super nos et super deum nostrum. Quumque venisset arca in Accaron, Accaronitæ exclamaverunt : Adduxerunt arcam Dei Israel ad nos, ut interficiat nos et populum nostrum.20 Postea sacerdotes et divini dixerunt :21 Quare gravatis corda vestra sicut aggravavit Ægyptus et Pharao? Demum ex hoc quod vaccæ fetæ recto itinere perrexerunt cum arca in Bethsames, tenuerunt pro certo, quod plagati fuerunt non casualiter, sed a Deo.22 Nec soli Ægyptii ac Chaldæi illa mirabilia Deo Israel adscripserunt, sed etiam aliæ nationes diversæ. Unde in Numerorum libro legitur Moyses exorasse, quum Dominus voluisset populum in deserto prosternere : Ut audiant Ægyptii et habitatores terræ hujus, qui audierunt quod tu, Domine, in populo isto sis, et facie videaris ad faciem, et nubes tua protegat eos, etc.23 Et tunc Dominus dixit :24 Vivo ego, implebitur gloria Domini universa terra. Amplius, qualiter Nabuchodonosor mirabilia Danielis, et quæ acciderunt tribus pueris, adscripserit Deo, patet in volumine Danielis.25
At vero quod Rabbi Paulus arguit de errore, qui contigisset in computis cœlestium motuum ab astrologis, nullius momenti est : quoniam eadem objectio fieret contra aliam quamlibet stationem et retrocessionem solis et prolongationem diei inde sequentem, et præsertim de statione solis sub Josue. Solutio autem quam ad hoc assignat Rabbi Paulus, imperitiis plena est.26 Siquidem asserit, quod tempore Josue nondum ars astronomiæ fuit inventa. Ad quod dico, quod per multa annorum centenaria ante Moysen et Josue fuit inventa. Nam et Josephus recitat, et multi catholici expositores testantur, quod ipse Abraham patriarcha fuit excellens astronomus, docuitque Ægyptios astronomiæ scientiam, prout etiam Hugo in suo tangit Didascalion. Denique octavodecimo de Civitate Dei loquitur Augustinus : Atlas magnus fertur fuisse astronomus, ideo fabulose dictus est cœlum portare. Atlas autem diu ante Moysen et Josue fuit, quia sicut ibi prosequitur Augustinus, Mercurius fuit nepos Atlantis, post quem fuit Hercules, qui tempore Moysis legitur fuisse. In libello quoque Methodii martyris invenitur, quod Jonitus post diluvium mox exsistens, præcipuus fuit astronomus. Idem, ut tangit Hugo, narratur de Nemrod gigante. Insuper dico, quod etiam ante diluvium fuit et viguit ars ac studium astronomiæ. Unde Magister in historiis ait, quod Cham filius Noe, vocatus est alio nomine Zoroaster : qui fuit magister astrorum; qui et septem liberales artes scripsit in quatuordecim columnis, videlicet in septem æreis et in septem latericiis, totas in utrisque septenis, ut tempore diluvii non perirent. Augustinus quoque testatur, quod ante diluvium scripsit eas, et post diluvium eadem curiositate quæsivit. Dicunt etiam magni doctores, estque probabile, quod Adam, cui naturalium rerum scientia fuit infusa et concreata, docuit posteros suos bonos, natos ex Seth, astrologiam, ut ex cœlestium consideratione motuum et astrorum accenderentur ad reverentiam et amorem Creatoris.
Ratio demum Rabbi Pauli, qua probat tempore Josue non fuisse inventam artem astronomiæ, eo quod Ptolemæus, qui fuit tempore Machabæorum, in Almagesti non allegat nisi eos qui per trecentos annos et infra ante eum fuerunt, non valet. Non enim sequitur: non allegavit vetustiores, igitur non fuerunt. Nec Ptolemæus scripsit solummodo Almagesti, sed et alia multa. Nec ipse solus magister fuit astronomiæ, sed item Albumasar, Anavalpetras, Albategnus, Alfraganus, ac alii, qui allegant in libris suis antiquissimos quosdam astronomos; similiter Aristoteles. Nec etiam verum est quod Rabbi Paulus dicit, homines tempore Ezechiæ cœpisse investigare siderum cursus. Nec ut ipse allegat, hoc in Isaia invenitur; sed Babyloni dicitur ibi: Stent, et salvent te augures cœli, qui contemplabantur sidera, et supputabant menses, ut ex eis annuntiarent tibi futura.
Præterea, argumenta quibus et Rabbi Paulus suam probat expositionem, nil obtinent. Quamvis enim hic et in Isaia dicitur, Vis ut ascendat umbra? et rursus, Reduxit umbram, ac quædam similia; tamen per reductionem et reditum umbræ per lineas decem, apertissime insinuatur retrocessio vera solis, sicut causa designatur per proprium suum effectum. Nec ipse Isaias id tacuit, sed expressit, Reversus est (inquiens) sol decem lineis per gradus quos descenderat. Et quod hoc vere de corpore solis intelligatur, constat etiam ex eo, quod in Ecclesiastico fertur de Isaia, In diebus ipsius retro rediit sol. Nec fit ibi de umbra lineisve additio. Et quamvis liber ille non sit in Canone, est tamen satis authenticus, et majoris auctoritatis est quam Rabbi Paulus, atque a sapientissimo viro conscriptus. Similiter non facit pro Rabbi Paulo, quod in Paralipomenon dicitur de legatis regis Babylonis, quod missi sunt ut interrogarent de prodigio quod acciderat super terram. Nam prodigium illud contigit et in terra, quantum ad reditum umbræ in horologio Achaz, et quantum ad prolongationem diei seu lucis diurnæ in terra. Nec verum est, quod rex Babylonis non habuit causam quærendi de isto portento ab Ezechia, propter hoc quod accidit super totam terram, atque in horologiis aliis. Imo si non accidisset nisi in horologio Achaz, ut hic Paulus opinatur, rex Babylonis parum aut nihil inde scivisset; et si percepisset, non credidisset, aut modicum reputasset, quoniam adscripsisset alteri causæ, aut magicæ arti. Sed quia in tota apparuit terra, inductus est ab Ezechia interrogare, ex motivis jam præinductis.
Nec objectionem de statione solis, tempore dominicæ passionis, posset solvere Paulus per hoc, quod astronomia tunc non fuit inventa, sicut solvit pro tempore Josue, quamvis inepte. Ptolemæus quoque non fuit astronomiæ inventor, nisi in parte, sed potius reparator, ut in Didascalion ait Hugo.
Postremo, qualiter possit salvari, quod dies illa sub Ezechia non fuit longior, imo brevior die illo quo sol stetit sub Josue, etiam dato quod dies illa tempore Ezechiæ fuerit per viginti horas prolongata, super Josue et Isaiam elucidavi.
Reliqua sermonum Ezechiæ, et omnis fortitudo ejus, quomodo fecerit piscinam et aquæductum, et introduxerit aquas in civitatem, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda?
II Par. xxxii, 31.
Is. XLVII,
Reg. xx, 11.
Is. XXXVIII,
Eccl. VIII, 26.
Josue x; Is. XXXVIII.
Footnotes
-
Textus hujus cap. xx, apud Isaiam, cap. xxxviii, requiratur expositus. ↩
-
IV Reg. xx, 8. ↩
-
Marc. xv, 33; ↩
-
Matth. xxvii, 45; ↩
-
Luc. xxiii, 44. ↩
-
II Par. xxii, 31. ↩
-
Exod. vii- xi; ↩
-
I Reg. vi, 6. ↩
-
Josue x, 13. ↩
-
Is. XLVII, 13. ↩
-
100; iv, 31 ↩
-
49; iii, 95 ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
-
Exod. v, 2. ↩
-
Exod. viii, 8, 9, etc. ↩
-
Exod. x, 16, 17. ↩
-
Exod. ix, 27. ↩
-
Exod. viii, 19. ↩
-
Exod. xiv, 25. ↩
-
I Reg. v, 7, 10. ↩
-
I Reg. vi, 6. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Num. xiv, 13, 14. ↩
-
Ibid. 21. ↩
-
Dan. ii, 46 ↩
-
Josue x, 13. ↩
Chapter 22 of 28