Skip to the text

Articulus 23

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI PRIMI : DORMIVITQUE EZECHIAS CUM PATRIBUS SUIS.

AGITUR hic de regnatione Manassæ et filii ejus Amon. Dormivitque Ezechias cum patribus suis, et regnavit Manasses filius ejus pro eo. Duodecim annorum erat Manasses quum regnare cœpisset, et quinquaginta quinque annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Haphsiba. Fecitque malum in conspectu Domini, juxta idola, id est secundum ritum culturæ idolorum, gentium quas delevit Dominus a facie filiorum Israel, id est Chananæorum, quorum idololatriam Manasses exercuit. Conversusque est, id est, vertens se a bono, quod sperabatur facturus, ad mala ac pessima, et ædificavit excelsa, hoc est fana atque altaria in locis sublimibus ad exercendam idololatriam in eisdem, quæ, id est quorum similia in specie, dissipaverat Ezechias pater ejus; et erexit aras Baal, et fecit lucos, id est loca umbrosa arboribus consita, ad exercendum in eis lasciviam carnis in deorum honorem, sicut fecerat Achab rex Israel, et adoravit omnem militiam cœli, id est ordinem et universitatem planetarum, qui præcipuum habent influxum et actionem in ista inferiora. Interdum vero militia cœli accipitur pro angelis, qui in caliginoso aere commorantur : de quibus loquitur Isaias, Visitabit Dominus super militiam cœli in excelso.1 Aliquando vero accipitur pro acie civium supernorum, seu turma angelicorum spirituum : de quibus in Nehemia dicitur Deo, Exercitus cœli adorat te;2 atque in Job, Numquid est numerus militum ejus?3 Et coluit eam.

Exstruxitque aras, id est altaria deorum suorum sacrilega, in domo Domini, id est in templo, de qua dixit Dominus : In Jerusalem erit nomen meum.4 Et exstruxit altaria universæ militiæ cœli in duobus atriis templi Domini : quod fuit detestabile sacrilegium, Deo altissimo contumeliosum, cujus templum convertit in fanum. Et traduxit filium suum per ignem: sicut expositum est de Achaz; et ariolatus est, consulendo divinos, idololatriamque exercendo in aris, et observavit auguria, id est divinationes, quæ fiunt advertendo garritus cantusque avium, et fecit pythones, id est magos sciscitantes veritatem et quid sit agendum, a mortuis quos arte sua videbantur suscitare, prout de hoc plenius dictum est in expositione primi libri;5 et multiplicavit aruspices, qui divinant in extis animalium diis immolatorum, vel dies ac horas observant pro agendis negotiis suis, quasi tempora sint infausta, ut faceret malum coram Domino, et irritaret eum.6

Posuitque idolum luci : quod in luco a se facto voluit specialiter venerari; quem fecerat, in templo Domini, super quo locutus est Dominus ad David, et Salomonem filium ejus : In templo hoc, et in Jerusalem, quam elegi de cunctis tribubus Israel, ponam nomen meum in sempiternum;7 et ultra non faciam commoveri pedem Israel de terra quam dedi patribus eorum, si tamen custodierint opere omnia quæ præcepi eis, et universam legem quam mandavit eis servus meus Moyses. Illi vero non audierunt, sed seducti sunt a Manasse : qui comminatione et pœnarum inflictione, exemplo et persuasione pestifera, traxit suum populum ad idololatrias multiformes, et ad alia peccata enormia; ut facerent malum super gentes quas contrivit Dominus a facie filiorum Israel : id est, gravius peccaverunt quam Chananæi, qui nec legem a Deo datam, nec Prophetas habuerunt; isti vero fuerunt Deo prorsus ingrati, nec acquieverunt Prophetis.

Locutusque est Dominus in manu servorum suorum Prophetarum, dicens: Quia fecit Manasses rex Juda abominationes istas pessimas, id est abominandissimas idololatrias et scandalosissimas impietates, in quibus populus suus ei communicavit, super omnia quæ fecerunt Amorrhæi ante eum, et peccare fecit etiam Judam in immunditiis suis; propterea hæc dicit Dominus Deus Israel: Ecce ego inducam mala, id est ultiones et pœnas gravissimas, super Jerusalem et super Judam, id est super totum populum regni sui, ut quicumque audierint, tinniant ambæ aures ejus, id est tam formidabiles, ut audientes, præ admiratione et horrore tantarum adversitatum, quasi tinnitum in auribus sentiant, sicut ex percussione metalli intensa generatur tinnitus in aure.8 Et extendam super Jerusalem funiculum Samariæ: id est, rigorem justitiæ exercebo in habitatoribus Jerusalem, in mensura æquitatis qua rigorem illum exercui in habitatoribus Samariæ; et pondus domus Achab, id est talem gravitatem vindictæ, qualem feci in Achab rege iniquo, et in domesticis ac cognatis ipsius; et delebo Jerusalem sicut delentur tabulæ: id est, sicut litteræ scriptæ in tabulis absterguntur omnino, ita quod nulla littera manet in tabulis, sic per Chaldæos destruam urbem Jerusalem. Delens vertam, et ducam crebrius stilum super faciem ejus. Ista est metaphorica locutio: ac si dicat, Sicut quis sæpius movet planitiem capitis stili super ceram tabulæ ad complanandum ceram, sic frequenter castigabo Jerusalem, inducendo super eam Chaldæos ad prosternendum eamdem. Dimittam vero reliquias hereditatis meæ, id est, quosdam Judæorum evadere faciam manus Chaldæorum, ita quod non occidentur. De populo autem Judæorum Dominus ait in Isaia:9 Hereditas mea Israel. Fuit etenim peculiaris populus Dei, et semper erant aliqui boni et electi in populo illo, currente veteri lege. Et tradam eas in manus inimicorum ejus, scilicet Chaldæorum: quia, ut infra habetur, qui interfecti non erant, in captivitatem sunt traditi et abducti.10 Eruntque in vastitatem et rapinam cunctis adversariis suis, id est, ab hostibus suis vastabuntur, opprimentur ac spoliabuntur, eo quod fecerint malum coram me, et perseveraverint irritantes me, id est opera mihi displicentia facientes, ex die qua egressi sunt patres eorum de Ægypto usque ad diem hanc: non quod semper et omnes fuerint vitiosi, sed pro majori parte et sæpius fuerint iniqui. Aliqui vero reges cum subditis suis fuerunt justi, ut patet ex dictis.

Insuper et sanguinem innoxium fudit Manasses multum nimis, donec impleretur Jerusalem usque ad os: hoc est, plateas Jerusalem sanguine innocentium et justorum irrigaret, et quasi implere videretur has sanguine usque ad summum, id est, quantum facere quivit, sicut amphora dicitur usque ad os repleri, quando plus capere nequit. Vel est hyperbolica locutio, tanquam dicat: Tantum justorum sanguinem fudit, ut ambulantes viderentur, quasi usque ad os in pede eminens, in sanguine pedes suos intingere. Sub Ezechia quippe fuerunt valde multi boni et justi cives in Jerusalem, qui noluerunt huic Manassæ consentire in vitiis memoratis: ideo eos occidit. Absque peccatis, hoc est, idololatriis et superstitionibus ac divinationibus, aliisque sceleribus suis, quibus peccare fecit Judam, ut faceret malum coram Domino. Reliqua autem sermonum Manassæ, et universa quæ fecit, et peccatum ejus quod peccavit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda?11 Dormivitque Manasses cum patribus suis, et sepultus est in horto domus suæ, in horto Oza, sic vocato.

Multa hic omittuntur de Manasse, quæ secundo Paralipomenon recitantur, et ibi sunt exposita, scilicet, qualiter propter sua facinora captus sit, graviterque punitus, et in captivitate durissima ad cor pœnitentiamque conversus, atque in regnum suum reversus, ac multa bona de cetero operatus. Ibi quoque oratio ejus exposita est. Et in isto Manasse Deus altissimus misericordiam suam vere immensam inenarrabiliter mirificavit. Unde et Josephus refert: Præsumpsit templum, urbem Jerusalem, et omnem regionem polluere. Nam spernendo Deum ad hoc usque devenit, ut omnes Hebræorum justos occideret12, neque prophetis parceret, quorum quotidie singulos perimebat, et eorum sanguine Jerosolymorum plateas irrigabat. Captus autem et incarceratus a rege Babyloniorum, et ad libitum illius afflictus, supplicavit Deo, ut hostem suum faceret sibi clementem et misericordem: cujus orationem Dominus exaudivit, et a rege Babyloniorum ad sua remissus est. Hoc quoque notandum, quod in veritate rex ille fuit rex Assyriorum, qui exosum habuit Manassen, eo quod sub Ezechia fuerunt Assyrii in terra Juda divinitus interfecti. Unde secundo Paralipomenon legitur:13 Superinduxit eis principes exercitus Assyriorum. Cur autem dicatur fuisse rex Babyloniorum seu Chaldæorum, super Paralipomenon dictum est.14 Dicunt autem doctores communiter, quod sanctissimum Isaiam prophetam fecit lignea serra secari:15 qui tamen fertur fuisse avunculus Manassæ ex parte matris.

Sequitur de filio hujus Manassæ. Et regnavit Amon filius ejus pro eo. Viginti duorum annorum erat Amon quum regnare cœpisset. Duobus quoque annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus

Messalemeth, filia Harus, de Jeteba. Fecitque malum in conspectu Domini, sicut fecerat Manasses pater ejus; et ambulavit in omni via, per quam ambulaverat pater ejus, servivitque diabolo in immunditiis, id est idololatriis, quibus serviebat pater ejus, et adoravit eas, id est idololatriarum objecta, videlicet falsos deos; et sicut in Paralipomenon additur, Non est reveritus faciem Domini, sicut pater ejus, hoc est, Deum per pœnitentiam non honoravit, sicut Manasses, sed multo majora deliquit.16 Et mirum, quod infra biennium, quo regnavit, multo pejora fecit, quam pater suus in pluribus annis. Verumtamen Climacus ait: Nullum invenio, ita seu tam graviter peccasse, sicut Manassen. Unde apparet, quod absolute loquendo, Amon non commisit graviora, quam pater suus. Nec enim legitur occidisse prophetas aut justos. Dicitur tamen gravius deliquisse, non pœnitendo, et perseverando in vitiis usque in finem. Delinquere enim, proprie spectat ad peccata omissionis. Et dereliquit Dominum Deum patrum suorum, et non ambulavit in via Domini. Tetenderuntque ei insidias servi sui, et interfecerunt regem in domo sua. Percussit autem populus terræ omnes qui conjuraverant contra regem Amon, et constituerunt sibi regem Josiam filium ejus pro eo. Reliqua autem sermonum Amon quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Sepelieruntque eum in sepulcro suo, in horto Oza; et regnavit Josias filius ejus pro eo.

Footnotes

  1. Is. xxiv, 21. ↩

  2. II Esdr. ix, 6. ↩

  3. Job xxv, 3. ↩

  4. III Reg. xi, 36. ↩

  5. IV Reg. xv 3. ↩

  6. I Reg. xxviii. ↩

  7. III Reg. viii 15, 16; ix, 3 5; II Par vi, 5, 6; Ps cxxxvi, 11-14 ↩

  8. audierit Reg. vi, 30; xvii, 5; id. ix, 7-24-37; 7. ↩

  9. xix, 25. at, iv, 20; 5. ↩

  10. IV Reg. xii, 2; xiv, 3; xviii, 3-7. ↩

  11. IV Reg. xv, 11. ↩

  12. II Par. xxxiii, 11-19. ↩

  13. IV Reg. xix, 35. ↩

  14. II Par. xxxiii, 11. ↩

  15. Ibidem. ↩

  16. II Par. xxxiii, 23 ↩

Chapter 23 of 28