Articulus 24
EXPOSITIO CAPITULI VICESIMI SECUNDI : OCTO ANNORUM ERAT JOSIAS QUUM REGNARE CŒPISSET.
TRACTATUR in isto ac sequenti capitulis de sancto ac piissimo rege Josia. Octo annorum erat Josias quum regnare cœpisset, et triginta uno anno regnavit in
Jerusalem. Nec tamen ob id miserum fuit regnum ipsius; nec ibi fuit impletum, quod ait Scriptura: Væ tibi, terra, cujus rex puer est.1 Josias etenim moribus annos vicit; et in hereditaria regum successione vitari non valet, quin interdum pueri regnent: quibus si adsint consiliarii boni et virtuosi officiales, suppletur per illos defectus regnantium puerorum. Omnipotens autem in quibus sibi complacet, supplet per gratiam quod deest naturæ, sicut in electo isto Josia, de quo secundo Paralipomenon asseritur, quod octavo anno regni sui, videlicet sextodecimo anno vitæ suæ, quum adhuc puer esset, cœpit quærere Dominum.2 Imo Josephus refert de eo, quod erat natura benignus, et ad virtutem utiliter præparatus, atque in studiis, intentione ac regula David regis omnino intentus. Quumque ad duodecimum ætatis annum venisset, pietatem et justitiam in se mirabilem esse ostendit. Cunctum namque populum suum correxit, ut derelicta idolorum secta, Deum patrum suorum colerent. Nomen matris ejus Idida, filia Hadaia, de Besecath. Fecitque quod placitum erat coram Domino, et ambulavit per omnes vias David patris sui. Nec declinavit ad dexteram sive ad sinistram.
Anno autem octavodecimo regis Josiæ, misit rex Saphan filium Aslia, filii Messullam, scribam templi Domini, dicens ei: Vade ad Helciam sacerdotem magnum, id est pontificem, denuntiando ei ex parte mei, ut conflet, id est, simul accipiat, pecuniam quæ illata3 est, id est deportata, in domum Domini, id est in templum, et quam collegerunt janitores templi, id est ostiarii domus Dei, a populo. Nam sicut in Paralipomenon tangitur, et Josephus plenius narrat, Josias misit in universam provinciam regni, et ad reliquias decem tribuum quæ remanserant, ut unusquisque offerret ad reparationem templi quantum vellet: sicque ad pium usum illum oblata fuit magna pecunia. Deturque fabris, id est artificibus lignariis, ferrariis, aut in simili materia operantibus, per præpositos domus Domini, id est per magistros operum templi, et per officiatos ejus præcipuos, qui in Paralipomenon et Josepho exprimuntur.4 Qui et distribuant eam his qui operantur in templo Domini, scilicet artificibus, ad instauranda sarta tecta templi Domini, ut tecta ac aliæ ejus partes reparatione indigentes, instaurentur et innoventur; tignariis videlicet et cæmentariis, id est carpentariis, operariisque murorum, et his qui interrupta componunt, id est collapsa reformant, ut et emant ligna et lapides de lapidicinis, id est de loco, ubi lapides præciduntur, ad instaurandum templum Domini. Verumtamen non supputetur eis argentum quod acciperunt, id est, non numeretur nec ponderetur eis, ita ut teneantur reddere rationem de eo, qualiter et ubi expositum sit; sed in potestate5 habeant et in fide, id est, libertati et fidelitati eorum committatur expositio ista, ut videntes se honorari, atque bene de eis sentiri, provocentur ad meliora, et grati sint atque fidelius agant. Hæc eadem scripta sunt supra de Joas rege Juda.6
Dixit autem Helcias pontifex ad Saphan scribam: Librum legis reperi in domo Domini. Deditque Helcias volumen Saphan scribæ, qui et legit illud. Venit quoque Saphan scriba ad regem, et renuntiavit ei quod præceperat, et ait: Conflaverunt servi tui pecuniam quæ reperta est in domo Domini, et dederunt ut distribueretur fabris a præfectis operum templi Domini. Narravit quoque: Librum legis dedit mihi Helcias sacerdos: quem librum invenit in templo. Circa quod narrat Lyra, quod quum Achaz quæreret libros legis ad comburendum, iste fuit in muro absconditus. Sed non videtur, quod tempore Ezechiæ filii Achaz, defuerit regi ac populo liber legis. Dicit etiam Rabbi Salomon, quod pontifex invenit hunc librum, quum muri templi repararentur. Verum in Paralipomenon legitur, Quumque efferrent pecuniam, quæ illata erat in templum Domini, reperit Helcias librum legis:7 sicque videtur potius alibi quam in muro fuisse absconditus. Tamen in historiis ait Magister, quod forsan invenit eum in arca, in qua eum Moyses reposuit.
Quem quum legisset Saphan coram rege, et audisset rex verba libri legis Domini, scidit vestimenta sua, præ dolore transgressionum populi et patrum suorum, et ex timore pœnarum quæ in libro Levitico ac Deuteronomio prænuntiantur transgressoribus legis. Et præcepit Helciæ sacerdoti, et Ahicam filio Saphan, et Achobor filio Micha, et Saphan scribæ, et Asaiæ servo regis, dicens: Ite, et consulite Dominum super me, et super populo, et super omni Juda, de verbis voluminis istius quod inventum est, id est, investigate a Deo per aliquem Prophetarum, quid immineat mihi ac populo, et quid nobis restet agendum, ut evadamus pœnas comminatas in lege.89 Magna enim ira Domini succensa est contra nos, id est, gravis ultio imminet nobis, nisi Deus eam pie avertat. Loquitur autem Josias de Deo more humano, quasi de homine, in quo ira causatur ex succensione sanguinis circa cor, quum tamen invariabilis Deus nullatenus in sua alteretur natura, sicut per Jeremiam testatur: Numquid me ad iracundiam provocant?10 Quia non audierunt, aure obedientiæ, patres nostri verba libri hujus, id est, præcepta libri legis Mosaicæ non impleverunt.1112 Circa hoc quæri potest, cur contra Josiam et plebem ipsius fuerit ira Dei succensa, eo quod patres eorum fuerint Deo inobedientes, quum filius non portet iniquitatem patris.13 Ad quod frequenter responsum est. Ut facerent omne quod scriptum est nobis: quia non sufficit ad salutem observare quædam præcepta, sed omnia.14 Nempe si quis totam legem servaverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.15 Et recte adjunxit optimus ille Josias, Nobis: quia quæ Moyses ex ore Dei scripsit ac jussit, non solum pro his qui erant tempore suo, scripsit jussitque, sed et pro posteris eorumdem. Hic quoque est effectus servi vere fidelis, ut id quod Deus æternus universis præcepit, quasi sibi soli ac specialiter reputet esse jussum.
Ierunt itaque Helcias sacerdos et Ahicam, et Achobor, et Saphan, et Asaia, ad16
Holdam propheten uxorem Sellum: qui secundum Josephum, fuit vir insignis ac nobilis; de quo in Scholastica fertur historia, quod fuit patruus Jeremiæ, et pater Hanameel, consobrini ejusdem Prophetæ; filii Thecuæ, filii Araas custodis vestium, forsan sacrarum, ad usum spectantium cultus divini; quæ habitabat in Jerusalem in secunda, id est in secundo ambitu urbis, quæ fuit triplici muro circumdata; seu in secunda civitatis mansione, quod idem est; locutique sunt ad eam, quæ rex jussit inquiri ab ea.
B Circa hæc duplex oritur quæstio: Primo, cur Josias rex non consuluit Dominum per pontificem, prout David facere consuevit, imo ipsum Helciam pontificem cum ceteris misit ad feminam prophetissam. Secundo, cur non misit ad Jeremiam aut Sophoniam, qui ejus prophetaverunt temporibus, ut in eorum ostenditur libris. Ad primum horum Epiphanius ait, et Magister in historiis refert, quod a die qua Joas rex fecit Zachariam filium Joiadæ lapidari in templo, Dominus ultra non dedit solito more responsa.17 Ad secundum Lyra respondet: Dicunt expositores nostri communiter, quod hoc fuit, quia Jeremias adhuc valde juvenis erat, nec habebatur in auctoritate. Quibus verbis subjungit: Sed istud non videtur, quoniam cœpit prophetare tertio-decimo anno regni Josiæ, ut patet in libro ejus.1819 Liber autem legis inventus fuit octavo decimo regni Josiæ anno: et ita Jeremias tunc prophetaverat quinque annis, et per consequens in auctoritate tunc erat. Propter quod Rabbi Salomon respondet secundum duas Hebræorum opiniones: Una est, quod Josias quærebat consilium pietatis divinæ. Feminæ autem solent esse misericordiores quam viri; ideo misit ad feminam prophetissam. Alia est, quod Jeremias tunc ivit ad exhortandum decem tribus.
D Circa hæc dico, quod Catholicorum responsio tacta, vera rationabilisque consistit. Quamvis enim Jeremias exorsus sit vaticinari tertiodecimo anno Josiæ, tamen sub Josia non fuit ita celebris ac famosus ut postea : imo in toto libro suo non legitur ad Josiam, aut cum Josia locutus, sed frequenter ad posteros ejus; atque, ut dicunt multi, Jeremias non nisi primas duas visiones suas vidit sub Josia (tamen de tertia dubitatur, sub quo rege viderit eam);20 et illæ non erant sub Josia complendæ. Idcirco sub Josia non fuit adhuc multum famosus, sicut forsan nec Sophonias. Insuper, secunda responsio Rabbi Salomonis etiam a Catholicis dudum fuit inducta, dicentibus, quod Jeremias tunc forsan non erat præsens. Porro, prima Rabbi Salomonis responsio videtur inepta. Quamvis enim feminæ sint communiter piæ et misericordes magis quam viri, tamen Josias non voluit, ut femina illa daret responsum secundum propriam inclinationem, sed juxta revelationem divinam : quæ potuit esse tam clemens per virum, sicut per feminam.
At illa respondit eis : Hæc dicit Dominus Deus Israel, qui jam revelavit huic mulieri quid responderet : Dicite viro, qui misit vos ad me. Ecce quam magnanimis fuit hæc femina sancta, regem communi nomine virum significans. Etenim Spiritus Sanctus animas sanctorum suorum in grandi constituit libertate : in qua tamen humilitas et magnanimitas sibi invicem non repugnant. Hæc dicit Dominus : Ecce ego adducam mala pœnæ super locum istum et super habitatores ejus, omnia verba legis quæ legit rex Juda, id est cuncta adversa significata per verba quæ Josias audivit legi, ut dictum est : et forsan postea pro majori sua informatione personaliter legit ea ; quia dereliquerunt me, et sacrificaverunt diis alienis, irritantes me in cunctis operibus manuum suarum. Et succendetur indignatio mea in loco hoc, id est, ultio meæ justitiæ hic fervebit, et per ignem complebitur ;21 quia Chaldæi urbem et templum postea incenderunt ; et non exstinguetur, id est, a sua persecutione non impedietur. Quasi dicat : Prophetia de hac ultione prolata, non est tantum prophetia comminationis, sed infallibilis prævisionis. Hinc Josephus narrat : Audiens Prophetissa quæ a rege erant mandata, jussit ut remeantes dicerent regi, quod Divinitatis decretum quod jam contra eos protulerat, precibus infirmari non posset. Verumtamen contra istud argui posset, quod sicut in Jeremia habetur, Dominus per ipsum Jeremiam promisit Judæis, quod si vere pœniterent, seque corrigerent, parceret eis, et pœnas comminatas auferret.22 Ipsi autem quum liberi essent arbitrii, poterant pœnitere : ergo et mala illa prænuntiata evadere. Verum ad hoc super Jeremiam responsio est inducta.
Regi autem Juda qui misit vos, ut consuleretis Dominum, sic dicetis : Hæc dicit Dominus Deus Israel : Pro eo quod audisti verba voluminis legis, audiens auribus cordis ac corporis, et perterritum est cor tuum, non solum servili timore, et humiliatus es coram Domino, culpam tuam ac populi tui recognoscendo, veniamque poscendo, auditis sermonibus contra locum istum, et habitatores ejus, quod videlicet fierent in stuporem et in maledictum, id est, tantis calamitatibus sint subdendi, quod ipsi et alii super hoc mirabuntur, ipsique adversariorum maledictionibus et maledictis in lege prolatis subjicientur, atque ab ipsis in exemplum maledicendi aliis assumentur, sic quod unus volens maledicere alteri, dicet, Contingat tibi sicut Judæis ; et scidisti vestimenta tua, et flevisti coram me. Omnia ista regem Josiam fecisse, videtur hæc Prophetissa ex revelatione divina novisse. Non enim apparet, quod missi a rege, retulerunt ea illi. Et ego audivi, ait Dominus, hoc est, desideria tua pie suscepi, et pœnarum hanc inflictionem differre decrevi.
Idcirco colligam te ad patres tuos, id est, mediante morte, adunabo animam tuam animabus Patriarcharum et Prophetarum ac regum sanctorum, de quibus exortus es, in limbo patrum sinuque Abrahæ; et colligeris ad sepulcrum tuum, hoc est, cum patribus tuis sepelieris saltem in loco sepulturæ communi, videlicet in Jerusalem aut prope, in pace. Qualiter verum est hoc, quum Josias sequenti capitulo legatur a rege Ægypti occisus, sicque morte violenta, non naturali, occubuit?23 Respondetur primo, quod in pace pectoris obiit, quia et suam occisionem pro culpis suis saltem venialibus, et pro gloriæ incremento æquanimiter tulit. Secundo, quod collectus est in pace populi sui, utpote illis adhuc pacifice in terra sua morantibus. Tertio, quod collectus est ad patres suos in limbo in pace, id est ad participandam pacem et securitatem, quam exsistentes ibidem habebant, quia de sua æterna salute erant securi.
Ut non videant oculi tui omnia mala quæ inducturus sum super locum istum. Quasi dicat, Melius est tibi interim mori, quam mala hæc intueri: quemadmodum primo Machabæorum fortissimus Judas testatur, Melius est nobis mori, quam videre mala gentis nostræ et sanctorum.24 Propter quod antea dixerat Mathathias pater ipsius: Quo nobis adhuc vivere? Hinc quoque, ut recitat Josephus, dum templo et Jerusalem per Romanos combustis, sacerdotes peterent sibi a Tito vitam conservari, non tolli, dixit eos esse ignobilis atque degeneris animi, eo quod templo ac Numini supervivere affectarent;25 et jussit eos occidi.
Spiritualiter possunt ex isto capitulo multa salubria elici documenta:26 videlicet, ut fideles, præsertim qui præsunt, exemplo Josiæ discant divini zelo honoris accendi, atque in juventute et adolescentia sua quærere Dominum ac bonum commune, et verbis ac exemplis cum omni constantia et fervore vitia exstirpare, lapsa et deformata plenarie reformare, per regiam viam salutis absque deverticulis proficisci; materiales quoque resarcire ecclesias; verba evangelicæ legis cum omni diligentia semper advertere, atque ex ejus pensare tenore, quantum deficiant a statu salutis, a via spiritualis profectus, a debito suæ vocationis; et propter proximorum ac subditorum peccata vehementissime contristari, pro ipsorum venia deprecari, flere, gemere, lamentari, et ad sanctorum ac devotorum confugere preces, consilia ac succursus: quæ per veram mentis contritionem, humiliationem ac fletum præcipue obtinentur.
Footnotes
-
Eccle. x, 16 ↩
-
II Par. XXXIV, 3. ↩
-
Ibid. 9. ↩
-
Ibid. 12. ↩
-
Lev. xxvii, 14-41; ↩
-
IV Reg. XII, 15. ↩
-
II Par. XXXIV, 14. ↩
-
Jer. xxxii, 7. ↩
-
Deut. xvii, 15-68. ↩
-
Jer. vii, 19. ↩
-
I Reg. xxiii, 2; xxx, 8; ↩
-
II Reg. ii, 1; v, 19. ↩
-
Soph. i, 1. ↩
-
Ezech. xviii, 20. ↩
-
Jacob. ii, 10. ↩
-
Ibidem. ↩
-
II Par. xxiv, 21, 22. ↩
-
Jer. i, 2; ↩
-
Jer. i, 2. ↩
-
Jer. xxvii, 12; xxxiv, 2, 3; xxxviii, 14-26; xlii, 1-6. ↩
-
N Reg. xxv, -10. ↩
-
Jer. xviii, 8, 9; xxvi, 3, 13. ↩
-
IV Reg. xxiii, 29. ↩
-
Mach. III, 59. ↩
-
IV Reg. II, 13. ↩
-
Sensus spiritualis. ↩
Chapter 24 of 28