Skip to the text

Articulus 25

DECLARATIO CAPITULI VICESIMI TERTII: ET RENUNTIAVERUNT REGI QUOD DIXERAT.

HIC recitatur reformatio facta in populo per Josiam, et qualiter sit occisus, atque successio filii ejus in regno. Et renuntiaverunt regi Josiæ legati ejus, quod dixerat Holda prophetes. Qui misit nuntios per totum territorium suum, et congregati sunt ad eum omnes senes Juda, id est totius regni Juda, et urbis Jerusalem, sicut significavit eis per nuntios sive epistolas; et specialiter convocavit sacerdotes et Levitas, ut Josephus ait, et majores natu, prout in Paralipomenon fertur.1 Ascenditque rex templum Domini et omnes viri Juda, universique qui habitabant in Jerusalem sacerdotes et prophetæ, et omnis populus a parvo usque ad magnum; legitque cunctis audientibus omnia verba libri fœderis, qui inventus est in domo Domini, id est cuncta verba Deuteronomii in templo reperti: quæ verba legit, vel per se ipsum, vel per aliquem sacerdotum aut scribarum; nec est verisimile, quod totum illum legerit librum, sed quædam capitula ad propositum magis spectantia.

Stetitque rex super gradum, id est solium regium, de quo illud secundi Paralipomenon accipitur: Fecerat Salomon basim æneam, et posuerat eam in medio basilicæ, stetitque supra eam.2 Porro in Paralipomenon legitur: Et stans in tribunali suo. Idem habetur in Josepho.3 Nam in præfato solio sedens rex, solebat aliquas causas judicare. Et fœdus percussit coram Domino, id est pactum iniit, promisit, juravit, ut ambularent post Dominum, imitando ac implendo divina præcepta, adhærendoque Deo. Ideo subditur, et custodirent, per recordationem et exsecutionem, præcepta ejus moralia, et testimonia, id est, ea quæ credi jubentur, firmiter crederent, et cærimonias, id est mandata cærimonialia, in omni corde, id est intellectu et voluntate, vel tota cordis attentione, et in tota anima, id est totis inferioribus animæ viribus, et suscitarent verba fœderis hujus, quæ scripta erant in libro4 illo, id est, eloquia et mandata legis, quæ jam ante fuerunt neglecta et quasi mortua, renovarent ac observarent.5 Acquievitque populus pacto.6 Nam adjuravit populum super hoc, ut in Paralipomenon recitatur; atque, ut Josephus addit, illi promptissime juraverunt, et præcepta legis promiserunt implere.

Et præcepit rex Helciæ pontifici. In veteri etenim Testamento, cujus sacerdotium fuit quasi carnale, et circa carnales hostias versabatur, rex erat major et altior præsule: ideo potuit ei præcipere. Et sacerdotibus secundi ordinis, qui immediate sub pontifice erant, ac viginti quatuor exstiterunt, quos David instituit: quorum quilibet in sua ministrabat hebdomada, habens sub se viginti quatuor sacerdotes, totidemque Levitas et cantores ac janitores, prout primo Paralipomenon scribitur;7 et janitoribus, ut projicerent de templo Domini omnia vasa quæ facta fuerant Baal, et in luco, id est ipsi Baal busco, plantato circa altare Baal, ut ibi coleretur per vasa suo cultui dedicata, et universæ militiæ cæli; et combussit ea foris Jerusalem, quasi indigna comburi in urbe cultus divini, in convalle Cedron, et tulit pulverem eorum in Bethel, id est ad oppidum istud, in quo stetit unus aureorum vitulorum;8 quatenus dispergendo ibidem pulverem illum, profanaret (hoc est, abominabilem esse ostenderet) locum ipsum propter idololatriæ vitia ibi commissa.

Et delevit aruspices, de quibus supra dictum est, quos posuerant reges Juda ad sacrificandum in excelsis per civitates Juda, et in circuitu Jerusalem; et eos qui adolebant incensum Baal, et soli, et lunæ, et duodecim signis, et omni militiæ cæli. Hoc fecerunt ergo quidam idololatræ, ut Amon et Manasses ad tempus, et Achaz: non quod aruspices ab illis constituti, iidem numero vixerint sub Josia, sed similes specie; aliqui tamen illorum adhuc vivere poterant. Hos ergo delevit non solum a suis officiis, sed etiam interfecit, ut Josephus scribit: apertius quoque de illis videtur intelligendum, qui converti nolebant. Et efferri fecit lucum de domo Domini, id est, arbores in atrio templi plantatas et consecratas idolo Baal, jussit excidi et exportari, foras Jerusalem, in convallem Cedron, ubi cedri nascuntur, et combussit eum ibi, quia fortassis inde fuerunt arbores speciei illius, et redegit in pulverem, et projecit supra sepulcra vulgi, id est vulgarium, qui forsan coluerunt aliquando Baal:9 quod fecit in contemptum idololatriæ hujus.

Destruxit quoque ædiculas effeminatorum, id est parvulas ædes seu mansiunculas quorumdam mollium seu sacerdotum castratorum: et specialiter sacerdotes Cybeles matris deorum, effeminati vocantur; quæ erant in domo Domini, id est per circuitum templi et infra septa atriorum ipsius; pro quibus mulieres texebant quasi domunculas luci, id est pannos quosdam ad faciendum quasi papiliones pro commorantibus ibi, atque cortinas ad faciendum ibi loca concupiscentiarum deliciosa, ad exercendum ibidem immunditias carnis in deorum honorem. Et quia sacerdotes castrati asserentes talia diis placere, erant impotentes ad ea agenda, ideo eis in hoc credebatur, quia videbantur inducti ad talem assertionem, non ex concupiscentia propria: quemadmodum Aristoteles in Ethicis recitat de Eudoxo philosopho, summum bonum in delectationibus venereis constituente, quod sibi eo plus credebatur, quo minus videbatur voluptatum amator; sicut et Epicurus qui felicitatem in delectationibus gustus constituit, easdem vitavit, et frugaliter vivens, oleribus fuit contentus, ut sanctus quoque refert Hieronymus.

Congregavitque omnes sacerdotes de civitatibus Juda, et eis præsentibus, contaminavit excelsa ubi sacrificabant sacerdotes, id est loca sublimia, in quibus etiam templo constructo consueverunt sacerdotes Deo vero sacrificare, de Gabaa civitate usque Bersabee civitatem, quæ a se invicem valde distabant: quasi dicatur, De una regni sui extremitate usque ad aliam fecit hoc. Et destruxit aras portarum, id est altaria sita in portis, in introitu, id est juxta ingressum, ostii Josiæ principis civitatis, id est, qui principatum quemdam habuit in Jerusalem; vel in alia urbe forsan erat præfectus, juxta cujus ostium erant sacrilega illa altaria, super quæ non licuit immolare; quod ostium Josiæ erat situm ad sinistram portæ civitatis, in qua præerat. Verumtamen non ascendebant sacerdotes excelsorum, qui Deo in locis excelsis (ut dictum est) sacrificabant, ad altare Domini in Jerusalem, id est, super altare holocausti positum in atrio templi non permittebantur offerre, ob culpam qua contra legem extra templum præsumpserunt offerre; sed tantum comedebant azyma in medio fratrum suorum, id est, inter alios sacerdotes seu Israelitas sinebantur comedere azymos panes, vel etiam aliqua de oblatis, ad quorum esum admittebantur, sicut in Levitico patet de domesticis sacerdotis.10

Contaminavit quoque, id est fœdavit, abominabileque monstravit, Topheth, id est idolum Moloch, quod est in convalle filii Ennom: quia in valle sic dicta colebatur Moloch idolum Ammonitarum; ut nemo consecraret filium suum aut filiam per ignem idolo Moloch: cujus cultores solebant infantes suos ad honorem ipsius Moloch per ignem transferre ac ducere, ut purgarentur in igne. Imo interdum offerebant infantulos suos ipsi Moloch in holocaustum, ponendo infantem inter brachia idoli ænei intus incensi; sic quod ex ardore ignis qui arsit in idolo, infans moriebatur; tunc sacerdotes Moloch sonum grandem fecerunt cum tympanis, ne parentes audiendo planctum et clamorem pueri taliter morientis, moverentur ad compassionem, aut de tali oblatione dolerent.

Abstulit quoque equos, quos dederant reges Juda soli in introitu templi Domini juxta exedram, id est juxta ædem seu mansionem, Nathanmelech eunuchi, qui erat in Pharurim: qui (ut fertur) janitor fuit. Dicunt aliqui, quod erant veri et viventes equi, quos quidam reges idololatræ obtulerunt soli, quatenus sole diluculo oriente, quidam cultores solis super equos cum curru equitarent per spatium versus orientem, quasi obviantes soli ad ejus honorem. Alii dicunt, quod erant depictæ aut sculptæ equorum imagines, quia idololatræ solem colentes, fecerunt similitudinem ejus una cum equis et curribus. De hoc in Scholastica historia sic narratur: Equos et currus solis quos depinxerant reges Juda in introitu templi juxta exedram Nathanmelech, omnino destruxit. Fecerant namque ibi Judæi idolum solis qua-D si puerum imberbem, quia sol nullum patitur senium, sed quotidie renovatur, id est, de novo quasi recens exoritur. Fecerant etiam equos et currum, putantes quod sol in hunc modum transtulisset Eliam. Hæc ibi. Sed contra hoc ultimum dictum objici potest, quod etiam pagani, qui de Eliæ translatione nil sciebant neque credebant, fecerunt idolum seu imaginem solis cum curru et equis, ut in Legenda quatuor Coronatorum refertur; atque (ut aliqui probabiliter dicunt) Judæi idololatræ ab illis paganis traxerunt modum hunc depingendi colendique solem. Ideo aliter dici potest, quod poetæ magistri idololatrarum gentilium, dicebant solem tanquam regem et patrem deorum, vehi in curru per orbem suum. Unde et ultra finxerunt Phaethontem solis filium, quum patris sui vellet ducere currum, exorbitasse, cœlumque incendisse : de qua fabula in primo Timæi multa narrantur. Ideo solem cum quadriga pinxerunt et equis. Currus autem solis combussit igni, non in contumeliam solis, sed perfidorum cultorum ipsius.

Altaria quoque quæ erant super tecta cœnaculi Achaz regis, quæ fecerant reges Juda. Tecta enim Judæorum instar Palæstinorum erant plana; sicque super tecta stantes, sacrificabant super altaria illa planetis, præsertim soli11, ut sic stantes in alto, magis accenderentur in ritibus suis devotione sua sacrilega. Et altaria quæ fecerat Manasses in duobus atriis templi Domini, destruxit rex. Mirum, quod Manasses conversus et pœnitens, personaliter illa a se facta altaria non destruxit; imo ea destruxisse videtur, juxta illud secundi Paralipomenon, Aras quas fecerat in monte domus Domini et in Jerusalem, abstulit et projecit omnia extra Jerusalem.12 Josephus quoque fatetur : Quum a captivitate sua redisset Jerusalem, studebat etiam memoriam priorum delictorum quæ contra Deum gesserat, si esset possibile, ab animo suo repellere, et ad omnem cultum divinæ religionis accedere, templumque purgare et civitatem. Ad hoc dicendum videtur, quod aliis per Manassen eradicatis, ista forsan quacumque occasione manserunt; vel forsitan a Manasse erant destructa, sic tamen, quod aliquæ ex eis remanserunt reliquiæ, quas dissipavit Josias : propter quod altaria illa scribitur destruxisse. Sic namque in simili Magister in historiis scribit : Vestigia quædam serpentis ænei, quem confregerat Ezechias, Josias redegit in pulverem : propter quod in prologo Sophoniæ Josias eum legitur contrivisse. Et cucurrit inde, quia cum fervore et mira agilitate fecit omnia bona ista, et dispersit cinerem eorum, tanquam prorsus inutilem : quo tamen cinere idololatræ putabant se sanctificari ; in torrentem Cedron, ut nec pulvis de illo cinere maneret residuus. Currebat autem torrens per vallem illam.

Excelsa quoque, id est fana, seu altaria, aut loca sacrilega in sublimi locata, quæ erant in Jerusalem, id est prope eam, ad dexteram partem montis Offensionis, quæ ædificaverat Salomon rex Israel, id est montis Olivarum : qui mons Offensionis vocatur, quia in eo constituit Salomon fanum Chamos idolo Moab, quemadmodum tertio libro habetur, et ad dexteram montis illius construxit alia fana, ut hic narratur.13 Astaroth idolum Sidoniorum. Præfato tertio libro recitatur, quod Salomon coluit Astarten deam Sidoniorum. Et ipsum Chamos idolum offensionis Moab, id est, in cujus idoli cultu Moabitæ Deum specialiter offenderunt, quia idolum istud specialiter coluerunt, et Melchom abominationis filiorum Ammon, id est ipsum Moloch idolum Ammonitarum, qui illud colendo abominationem fecerunt, polluit rex, ossa mortuorum aut alia quædam sordentia projiciendo et spargendo in locis fanorum ac idolorum illorum. Sicque idololatria, ad suam præcipuam gravitatem, vocatur hoc loco abominatio atque offensio. Et contrivit statuas, et succidit lucos, id est nemora in quibus fiebat idololatria, replevitque loca eorum ossibus mortuorum, ad designandum quod per idololatriam facta erant fœda et vilia.

Insuper altare quod erat in Bethel, ubi constituerat ipse Jeroboam unum duorum aureorum vitulorum altare, et excelsum, id est fanum, quod fecerat Jeroboam filius Nabat, qui peccare fecit Israel;14 et altare illud excelsum destruxit atque combussit, et comminuit in pulverem, succiditque etiam lucum. Et conversus Josias, id est, vertens se undique ad videndum si aliquid spurcitiæ idololatriæ cerneret, vidit ibi sepulcra idololatrarum, quæ erant in monte, misitque et tulit, id est extrahi jussit, ossa illorum de sepulcris, et combussit ea super altare præfatum Jeroboam regis, in detestationem idololatrarum et idololatriæ eorumdem; et polluit illud juxta verbum Domini, quod locutus est vir Dei, id est Propheta qui venit de regno Juda, qui prædixerat verba hæc, ad Jeroboam stantem super altare illud, ut dictum est.15 Et ait: Quis est titulus iste quem video? Specialiter interrogavit de titulo illo, quia (ut in historiis ait Magister) ipse Josias legit in sepulcro præfati Prophetæ titulum ejus. Et aliqui dicunt, quod falsus propheta de Samaria, qui se jusserat sepeliri juxta sanctum illum Prophetam, ordinavit ibi fieri signum quoddam præcipuum et scripturam, per quæ postea recoleretur quod illud esset sepulcrum sancti Prophetæ, quatenus ossa sua cum ossibus illius manerent intacta.16 Responderuntque ei cives urbis illius, scilicet Bethel: Sepulcrum est, id est, titulus ille est signum quod illud sit sepulcrum, hominis Dei, qui venit de Juda, et prædixit verba, id est opera ista, quæ fecisti super altare Bethel. Denique, ut Josephus scribit, a tempore quo Propheta ille prædixit hæc, usque ad tempus quo Josias hæc fecit, fluxerunt anni trecenti sexaginta unus. Et ait:17 Dimitte eum, id est ossa ejus. Nemo commoveat ossa ejus. Et intacta manserunt ossa illius cum ossibus prophetæ, qui venerat de Samaria.

Insuper et omnia fana excelsorum, quæ erant in civitatibus Samariæ, id est in terra regni decem tribuum, quæ fecerant reges Israel ad irritandum Dominum, abtulit Josias: quia (ut Josephus ait) persuasit reliquiis decem tribuum, quæ captivitatem Assyriorum evaserunt, ut colerent verum Deum: et forsan Prophetæ tunc exsistentes, ut Jeremias et Sophonias, id ipsum admonuerunt; et fecit eis secundum omnia quæ fecerat in Bethel. Et occidit universos sacerdotes excelsorum, qui erant ibi super altaria, et combussit ossa humana super ea.

Reversusque est Jerusalem, et præcepit omni populo suo, dicens: Facite Phase Domino Deo vestro, secundum quod scriptum est in libro fœderis hujus, id est, festum paschale celebrate juxta omnia, quæ de hoc in Exodo præcipiuntur: quod et statim celeberrime impleverunt.18 Nec enim factum est tale Phase, id est festum paschale ita solenne, in diebus judicum, qui judicaverunt Israel, et omnium dierum regum Israel, et regum Juda, sicut in octavodecimo anno regis Josiæ factum est Phase istud Domino in Jerusalem. De solennitate ista et ejus expensis, ac numero animalium quæ Josias et principes ac superiores sacerdotes dederunt populo ac Levitis, multa habentur secundo Paralipomenon.19 Unde et Josephus loquitur: Donavit Josias populo in Pascha novellos hœdos et agnos triginta millia, et ad holocaustum tria millia. Multaque alia desuper recitat Josephus.

Sed et pythones et ariolos, et figuras idolorum, et immunditias et abominationes, quæ fuerunt in terra Juda et Jerusalem, abstulit Josias, ut statueret verba legis, quæ scripta sunt in libro, quem invenit Helcias sacerdos in templo Domini. Ista jam frequenter sunt explanata. Similis ei non fuit ante eum rex in Jerusalem, et multo minus post eum, qui reverteretur ad Dominum: non quod ante fuit aversus a Domino, sed dicitur reversus ad Dominum, quia assidue mentem suam ad ipsum convertit cum fervore majori; in omni corde suo, et in tota anima sua, et in universa virtute sua, juxta omnem legem Moyssis, prout in via hujus exsilii fieri potest. Non tamen instar Beatorum in patria, fuit semper Deo intentus actualiter, et juxta suæ possibilitatis extremum: quod proprium est Beatis. Neque post eum surrexit similis illi. Huic autem simile est quod supra narratur de Ezechia, et juxta sensum ibi expositum intelligendum est istud, quia in multis sanctus Josias præfulsit, præsertim in innocentia.20 De ipso quoque in prologo Sophoniæ habetur: Josiam regem

Juda, præ omnibus regibus Juda Deo placuisse, historia quarti libri Regum et secundi Paralipomenon demonstrat. Unde in Ecclesiastico asseritur: Memoria Josiæ in compositione odoris facta, in omni ore quasi mel indulcabitur, et quasi musica in convivio vini.

Verumtamen non est aversus Dominus ab ira furoris sui magni, quo iratus est furor ejus, id est rigor suæ justitiæ, contra Judam, id est populum regni Juda, propter irritationes, quibus provocaverat eum Manasses, id est propter idololatrias et ceteras transgressiones Manassæ regis. Jam præallegatum est, quemadmodum Manasses vere pœnituit, ita quod scelera sua fuerunt ei dimissa, et misericordiam finalem est consecutus: quomodo ergo Deus propter ipsius peccata iratus est populo Juda, qui tot annis fuit post mortem Manassæ, nec ei videtur communicasse in crimine? Denique, quum proprium sit Deo misereri et parcere, quomodo non pronior fuit ad placandum et ignoscendum ex tantis meritis sancti Josiæ ac populi sub eo devoti? Et ubi est quod Dominus loquitur toties in Prophetis, Unusquisque in peccato suo morietur? Et quum culpæ debeatur pœna, quæ est ista justitia, ut propter peccata unius, alii puniantur, et peccata dimissa denuo imputentur, etiam his qui ea non commiserunt? Itaque videtur locus iste obscurus, sic intelligendus, quod Dominus non est aversus a proposito puniendi populum Juda propter transgressiones Manassæ, id est propter peccata et scelera ac idololatrias, in quibus populus ille secutus est præfatum Manassen in vitiis: quod fuit post mortem Josiæ. Interdum tamen posteri et in corporalibus puniuntur propter parentum facinora, prout frequenter expositum est; sed nisi Judæi post mortem Josiæ Deum tam graviter offendissent, non fuissent propter peccata personalia ipsius Manassæ tam dire puniti.

Dixit itaque Dominus: Etiam Judam auferam a facie mea, id est a terra quam contuli ei, et a pio respectu ac defensione quibus hactenus populum illum adspexi, conservando eum in terra promissionis. Prævidit etenim Dominus, quam graviter populus ille fuit post Josiæ obitum transgressurus, ideo pœnam ejus prædixit. Et tamen per Jeremiam frequenter plebem illam hortabatur ad emendationem, promittens ei opem ac veniam, si veraciter pœniteret; sed quia præscivit ipsius indurationem impœnitentiamque futuram, idcirco quandoque absolute prædixit ejus punitionem. Sicut abstuli Israel, et projiciam civitatem hanc quam elegi Jerusalem, et domum de qua dixi, Erit nomen meum ibi.

Reliqua autem sermonum Josiæ, et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Verborum dierum regum Juda? In diebus ejus ascendit Pharao Nechao rex Ægypti, contra regem Assyriorum ad flumen Euphraten. Et abiit Josias rex Juda in occursum ejus. Et occisus est in Mageddo, quum vidisset eum. Et portaverunt eum servi sui mortuum de Mageddo, et pertulerunt in Jerusalem, et sepelierunt eum in sepulcro suo. Hic describitur, qualiter occisus et sepultus sit virtuosus et pius Josias; et quidquid de hoc scribitur in hoc loco, secundo Paralipomenon diffuse expositum est, ubi de ista materia introducta sunt multa. Josephus quoque testatur: Dum Josias in pace atque divitiis et gloria super omnes excelleret, jaculo est occisus.

Sequitur de filio Josiæ, qui ei primo successit in regno. Tulitque populus terræ Joachaz filium Josiæ, et unxerunt eum, et constituerunt eum regem, per manus pontificis, pro patre suo. Viginti trium annorum erat Joachaz quum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Amital, filia Jeremiæ, de Lobna. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus iniqui idololatræ, scilicet Amon, Achaz, et Manasses ad tempus, cujus pœnitentiam non est secutus; vinxitque eum Pharao Nechao in Reblatha urbe quæ est in terra Emath, ne regnaret in Jerusalem.

Jer. XVIII, 8, 9; XXVI, 1-3, 13.

III Reg. XI, 36.

II Par. XXXV, 23-25.

Eccli. LIX, 1, 2.

V Reg. XXI.

Jer. XXXI, 0; Ezech. VIII, 30.

Circa hoc recitat Lyra, quod Pharao Nechao, victa Syria, vocavit ad se Joachaz regem in Reblatha: ad quam quum venisset Joachaz, vinctus est ibi a Pharaone, et missus sic in Ægyptum. Istud quoque super Paralipomenon tetigi, et ibi contra illud argui, eo quod secundo Paralipomenon conscriptum sit, Amovit eum rex Ægypti quum venisset Jerusalem.21 Unde apparet, quod Pharao in Jerusalem venit, et ibi Joachaz istum deposuit: quod etiam Magister in historiis tenet. Verumtamen verbis Lyræ consonare videtur narratio Josephi, qui affirmat: Rex Ægyptiorum dum fuisset a pugna reversus, evocavit Joachaz ad semetipsum de civitate Syriæ, quæ dicitur Emath. Qui dum venisset, eum repente vinxit. Pro horum concordia quis forsan dicere posset, quod rex Ægypti venit Jerusalem, non in propria persona, sed per legatos quos misit; et in Jerusalem amovit Joachaz regem, quia ea intentione misit ad eum illuc.

Et imposuit Pharao mulctam, id est tributum, terræ Juda centum talentis argenti, et uno talento auri22, id est in tanta collecta seu summa quæ ei omni anno persolveretur a rege Juda, quem pro Joachaz fecit regem. De quo subditur: Regemque constituit Pharao Nechao Eliacim filium Josiæ pro Josia patre ejus, vertitque nomen ejus, id est, mutando imposuit ei nomen hoc, Joakim, quatenus mutatio nominis esset memoriale ac signum promotionis suæ in regem a Pharaone, sicque maneret ei subjectus. Denique, Josepho teste, Joakim primogenitus fuit Josiæ, sicque regnum debebatur ei de jure communi ratione primogenituræ. Dicuntque aliqui, quod populus ipsum Joachaz fecit regem ex instigatione consanguineorum ejus ex parte matris, qui erant potentes. Porro Joachaz tulit, et duxit in Ægyptum.

Argentum autem et aurum dedit Joakim Pharaoni, quum indixisset terræ per singulos, ut conferretur juxta præceptum Pharaonis. Et unumquemque juxta vires suas exegit tam argentum quam aurum de populo terræ, ut daret Pharaoni Nechao. Viginti quinque annorum erat Joakim quum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus Zebida, filia Phadaia, de Ruma. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.23 Nempe, ut Josephus tangit, erat injustus et valde nequissimus, et nec circa Deum sanctus, nec circa homines mansuetus.

Moraliter, ex isto capitulo instruuntur prælati ac principes, qualiter debeant pro Dei honore zelari, ut Deo, a quo omnis prælatio ac potestas, sint grati, totisque viribus pro divini cultus augmento, pro subditorum reformatione plenaria, pro vitiorum exstirpatione completa inardescant ac enitantur, atque incorrigibiles acriter puniant, ut aliis cedat in exemplum, sicut ait Apostolus:2425 Peccantes coram omnibus argue, ut ceteri timorem habeant. Sicque omnem spiritualem idololatriam infatigabiliter studeant propulsare, ne alicui dominetur cupiditas aut avaritia, quæ est servitus idolorum;26 nec voluptas, ne Venerem magis colat quam Deum; neque elatio, ne magis intentus sit propriæ honorationi, quam divinæ majestatis honori; nec creaturis magis quam Creatori inhæreat. Insuper magos, divinos, ariolos, necromanticos, et omnes superstitiosos expellant, castigent, compescant. Sicque subditis reformatis, celebrent Pascha cum eis, id est, ad sacramentorum Christi communionem accedant.

Amplius, sicut virtuoso Josiæ pravissimi filii successerunt in regno, sic sæpe contingit, quod bonis principibus ac prælatis succedant iniqui, qui regibus Ægypti ac Babylonis solvunt tributum. Nam animas quas lucrificare Christo tenentur, per reprobam vitam, negligentiam et scandalosum processum exponunt dæmonibus, atque in barathrum mittunt perditionis. Idcirco qui exemplarem et bonum habent præsidentem, grati sint Deo, et superioris sui correptiones et correctiones suscipiant gaudiose, neque faciliter judicent illum.

Postremo, ex dictis patent imperscrutabilia judicia Dei, qualiter ubertim ex optimis parentibus generentur filii pessimi, sicut ex Josia filii ejus præfati; et econverso, sicut ex impiissimo Achaz natus est piissimus Ezechias, et ex sceleratissimo Amon, sanctissimus iste Josias.27 Sic quoque in novo Testamento, ex reprobissimis nati sunt multi electissimi utriusque sexus : quod in martyribus sanctis apertius innotescit. Multoties tamen contingit, quod ex virtuosis parentibus gignitur proles electa. Nemo igitur de parentum sanctitate præsumat, aut negligentior fiat; neque ob prædecessorum suorum impietatem desperatione frangatur.28

Footnotes

  1. II Par. xxxiv, 29. ↩

  2. II Par. VI, 3. ↩

  3. II Par. XXXIV, 1. ↩

  4. IV Reg. xxiii, 20-22; 2-7; XVI, 2-4. ↩

  5. meditando ↩

  6. II Par. xxxiv, 32. ↩

  7. I Par. XXIV-XXVI, ↩

  8. III Reg. XII, 29. ↩

  9. IV Reg. XXIII, 6. ↩

  10. Lev. xxii, 11. ↩

  11. IV Reg. xxiii, 5. ↩

  12. II Par. xxxiii, 15. ↩

  13. III Reg. xi, 7. ↩

  14. III Reg. xiii, 32; xii, 29. ↩

  15. III Reg. xiii, 1, 2. ↩

  16. Ibid. 31. ↩

  17. *Dimittite* ↩

  18. Exod. xi 1-20. ↩

  19. II Par. xxxv, 1-19 ↩

  20. IV Reg. xviii, 5. ↩

  21. II Par. XXXVI. ↩

  22. Ibid. 3. ↩

  23. II Par. xxi, 1-22, 26; cu, 2. ↩

  24. I Tim. v 20. ↩

  25. Sensus moralis. ↩

  26. Coloss. m 5. ↩

  27. om. xi, 33. ↩

  28. V Reg. xvi, xviii, 1, 3. ↩

Chapter 25 of 28