Articulus 26
ELUCIDATIO CAPITULI VICESIMI QUARTI : IN DIEBUS EJUS ASCENDIT NABUCHODONOSOR.
HIC refert Scriptura, qualiter Joakim filius Josiæ regnaverit, et de filio Joakim. In diebus ejus, videlicet octavo anno regni Joakim filii Josiæ, ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis ad regnum Juda, et in eo cum ingenti exercitu fixit castra. Quum enim superasset Pharaonem Nechao regem Ægypti, et totam Syriam cepisset usque Pelusium, præter Judæam, voluit quoque eam suæ subjicere ditioni. Cujus potestatem ac minas metuens Joakim (quia quum impius esset, non confidit in Deo), et pacem cum rege tam potente habere desiderans, subjecit se illi, promittens ei dare tributa, sicut subjungitur, et factus est ei Joakim servus tributarius tribus annis; et rursus rebellavit contra eum, id est, regi Babylonis tributa solvere renuit tertio anno aut quarto : quia, ut Josephus refert, percepit quod Pharao Nechao rursus disponeret se ad pugnandum contra Babyloniæ regem; ideo sperans quod Ægyptii prævalerent, et cupiens regi Ægypti, a quo factus fuit rex, complacere atque a tributo exonerari, negavit illi tributum.
Immisitque ei Dominus latrunculos Chaldæorum, et latrunculos Syriæ, et latrunculos Moab, et latrunculos filiorum Amon, et immisit eos in Judam, id est in populum regis Juda, ut disperderet eum, id est, variis modis affligeret tam regem quam plebem ad ulciscendum transgressiones eorum, juxta verbum Domini quod locutus fuerat per servos suos Prophetas.12345 Factus est autem hoc per verbum Domini, id est non sine præuia prænuntiatione Dei, qui per Prophetas istud frequenter prædixit, contra Judam, ut auferret eum de terra sua in Chaldæam, coram se, id est, ipso Domino intuente peccata regni Juda ad puniendum hoc modo, propter peccata Manassæ universa quæ fecit, et propter innoxium sanguinem quem effudit, et implevit Jerusalem cruore innocentium, occidendo prophetas et alios justos in Jerusalem, ut habetur supra. Hic rursus oritur difficultas, qualiter propter peccata et homicidia Manassæ Deus punierit populum Juda tempore Joakim; et de hoc in præcedenti articulo est aliquails data responsio : quia et populus post Josiam secutus est peccata Manassæ, et etiam propter peccata præcedentium Deus detestabatur locum et urbem. Joakim quoque occidit Uriam prophetam a quo corripiebatur. Jeremiam quoque voluit sæpe occidere, sed Dominus eum abscondit. Sed et alios justos persequebatur, atque in tot criminibus populus suus sibi communicavit : sicque imitabatur omnem impietatem Manassæ, non autem pœnitentiam ejus. Et ob hanc rem noluit Dominus propitiari, id est ipsorum peccatis ignoscere, relaxando debitam pœnam; culpam tamen pœnitentibus vere indulsit: imo quia pro maxima parte duri, incorrigibilesque fuerunt, sicut Manasses ad tempus, ideo tam dire puniti, et Dominus noluit eis propitiari.
Reliqua autem sermonum Joakim et universa quæ fecit, nonne hæc scripta sunt in libro Sermonum dierum regum Juda? Et dormivit Joakim cum patribus suis, id est defunctus est, non tamen in pace: imo violenta occisus est morte a Nabuchodonosor rege, quemadmodum in Scholastica historia fertur ex Josepho. Joakim enim Nabuchodonosor regem sub specie et jure fœderis permisit intrare civitatem Jerusalem: quam ingressus, fidem et fœdus mox fregit, ipsumque Joakim interfecit, et corpus ejus extra muros projici jussit, sicut prædixerat Jeremias, Sepultura, inquiens, asini sepelietur.6 Occidit quoque simul cum Joakim juvenes fortissimos ac famosos: et ideo non servavit huic Joakim fidem, quoniam ipse Joakim jam ei fidelitatem non servavit negando tributum. Et regnavit Joachin filius ejus pro eo. Occiso etenim Joakim, rex Nabuchodonosor filium ejus nomine Joachin constituit regem.
Et ultra non addidit rex Ægypti ut egrederetur de terra sua, ad impugnandum territoria aliena, nec etiam ad repugnandum Babyloniæ regi. Tulerat enim, id est abstulerat, rex Babylonis omnia quæ fuerant regis Ægypti a rivo Ægypti, id est Nilo, ut aliqui dicunt, vel alio rivo qui ex una parte terminat illud regnum, usque ad flumen Euphraten, quod currit per Chaldæam, et per medium urbis, nomine Babylon, discurrebat. Currit quoque (ut legitur) per Armeniam minorem et Persiam, prout super Genesim dictum est.7 Itaque terras quas rex Ægypti bellando obtinuerat, abstulit ei per prælia rex Babylonis, et tandem abstulit ei terram Ægypti, sicut de hoc in Jeremia et Ezechiele multa scribuntur.
Decem et octo annorum erat Joachin quum regnare cœpisset, et tribus mensibus regnavit in Jerusalem.89 Nomen matris ejus
Nohesta, filia Elnathan, de Jerusalem. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerant patres ejus.
In illo tempore ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Jerusalem, id est usque ad eam. Rex enim Babylonis præmisit illuc suum exercitum, ut Josephus insinuare videtur. Nabuchodonosor namque quum cœpisset reverti, cœpit in via suspicari ac formidare, quod Joachin iste fieret sibi infidelis atque rebellis, eo quod patrem suum occiderat: idcirco decrevit redire, sicut textus narrat. Et circumdata est urbs munitionibus, id est bellicis machinis; venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servis suis, qui secum remanserunt, ut oppugnarent eam. Egressusque est Joachin rex Juda ad regem Babylonis. Hoc fecit Joachin ex admonitionibus Jeremiæ, ne ob suam resistentiam contra regem Chaldææ, civitas et templum et totus populus suus periclitarentur. Ipse et mater ejus et servi ejus et principes et eunuchi ejus: qui omnes una cum Joachin rege suo exierunt et tradiderunt se regi Chaldæo. Tamen, ut Josephus narrat, Joachin ita se præsentavit Nabuchodonosor regi, accepto juramento a rege illo, quod nec ipse nec civitas nec exsistentes secum paterentur mali aliquid ab ipso Nabuchodonosor et Chaldæis: qui juramentum suum mox violaverunt, prout in textu subjungitur. Et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni sui. Et protulit, id est exportavit, Nabuchodonosor inde omnes thesauros domus Domini, id est templi, et thesauros domus regiæ, et concidit, id est, comminuit et confregit, universa vasa aurea10, quæ fecerat Salomon rex Israel in templo Domini, juxta verbum Domini, id est quædam de omnibus vasis templi, non simpliciter omnia illa:11 imo multa posuit in templo dei sui in Babylone, quæ diu post per Esdram sunt reportata, ut in primo Esdræ libro habetur.
Et transtulit omnem Jerusalem, et universos principes, et omnes fortes exerci- tus. Istæ distributiones accommodæ sunt et intelligendæ de generibus singulorum, non de singulis generum, quia non penitus omnes habitatores Jerusalem, et principes ac robustos, sed quosdam de illis omnibus transtulit: ad quod insinuandum subjungitur, decem millia in captivitatem, et omnem artificem et inclusorem, scientem gemmas includere auro atque argento; nihilque relictum est, exceptis pauperibus populi terræ. Non est hoc intelligendum ut sonat, quasi nulli potentes, divites, nobilesque remanserint in Jerusalem et Judæa post istam captivitatem, quum statim subdatur, quod rex Babylonis pro Joachin isto regem constituit Sedeciam, cum quo postea multi principes, nobiles ac potentes fuerunt et capti sunt, ut sequenti narratur capitulo;12 sed intelligendum videtur, quod isti qui remanserunt, quasi pauperes erant comparatione prædecessorum suorum.
Transtulit quoque Joachin in Babylonem, et matrem regis, et uxores regis, et eunuchos regis; et judices terræ duxit in captivitatem de Jerusalem in Babylonem; et omnes viros robustos septem millia, et artifices, et inclusores mille, omnes viros fortes et bellatores; duxitque eos rex Babylonis captivos in Babylonem. Qualiter verum est istud, quum jam dictum sit, quod erant decem millia? Ad quod dicendum, quod sicut in Scholastica historia innotescit, in toto fuerunt decem millia, imo et octingenti triginta duo, ut Josephus addit. Erant enim cum rege et cum regina circiter duo millia, et de principibus ac viris bellatoribus ac robustis circiter septem millia, mille quoque artifices et inclusores, ac alii quidam secundum Josephi relationem; et inter hæc millia fuerunt Ezechiel adhuc juvenis et Mardochæus. Et quoniam isti quodammodo sponte se tradiderunt Chaldæis, proprie nominantur transmigratio Juda; qui autem postea sub Sedecia translati sunt, proprie appellantur captivitas Juda. Denique septuaginta annos captivitatis Juda, de quibus Jeremias prædixit, quidam computare incipiunt a tempore transmigrationis istius, puta ab anno octavo regni Nabuchodonosor;13 alii vero, a tempore captivitatis factæ sub Sedecia.
Et constituit Mathaniam patruum ejus regem pro eo, id est pro Joachin: qui Mathanias fuit junior inter filios regis Josiæ; erat quoque octo annorum quando Josias defunctus est; imposuitque ei nomen Sedeciam: primo, ut ex nominis immutatione recordaretur se a rege Nabuchodonosor exaltatum, et sic ei fidem servaret; secundo, ut ex nominis sui interpretatione hoc ipsum pensaret ac ageret. Sedecias quippe interpretatur, justitia Dei. Ideo sic appellavit eum, quia accepit ab eo jusjurandum, quod sibi sub tributo fideliter deserviret, prout secundo Paralipomenon describitur: quod implere exegit justitia. Vicesimum et primum annum ætatis habebat Sedecias quum regnare cœpisset, et undecim annis regnavit in Jerusalem. Nomen matris ejus erat Amital, filia Jeremiæ, de Lobna. Et fecit malum coram Domino, juxta omnia quæ fecerat Joachin. Irascebatur enim Dominus contra Jerusalem et contra Judam, propter ipsorum peccata: ideo justo judicio subtraxit regibus Juda jam dictis ac plebi eorum dona gratiæ suæ; qua eis deficiente, peccaverunt gravissime; donec projiceret eos a facie sua, id est, in captivitatem et mortem ac transmigrationem redigeret.14 Recessitque Sedecias a rege Babylonis, per rebellionem et negationem tributi, violationemque juramenti. Unde Ezechiel de ipso disseruit: Numquid qui dissolvit pactum, effugiet?
Ecce ex isto pensatur capitulo, qualiter Deus per unum principem juste puniat peccata alterius. Quum enim reges Assyriorum diu tribulassent et oppressissent regna terrarum, cœperunt a rege Ægypti graviter impugnari. Quumque rex Ægypti Syriam et regnum Juda vastasset, a rege Babylonis devictus est: a quo etiam rege regnum Juda est dissipatum. Quum vero completa fuisset Chaldæorum malitia, destructa est a Persis ac Medis eorum monarchia. Monarchia quoque Persarum a Græcis, hoc est ab15
Alexandro Magno, destructa est. Præterea ex præhabitis elucescit, quam vere Salomon sit locutus : Considera opera Dei, quod nemo possit corrigere quem ille despexerit. Nam quamvis vexatio dare soleat intellectum, tamen cuncti præfati filii regis Josiæ in tot vexationibus et pressuris manserunt in sua malitia ;1617 videnque posterior prædecessoris sui dejectionem ac populi vastitatem, non se correxit nec credidit;18 nec verbis Jeremiæ acquieverunt. Idcirco oportet nos jugiter esse timoratos ac humiles, formidando occulta Dei judicia, et considerando, deflendo, ac deinceps sollicite devitando propria vitia, ne (quod absit) relinquamur a gratia et induremur, atque in propria cæcitate ac pertinacia, imo et cordis insensibilitate relicti, æternaliter pereamus.
Footnotes
-
Ibid. xxxvi, 26. ↩
-
Jer. xxvi, 23. ↩
-
Jer. xxiii, 26. ↩
-
Jer. xxi, 16. ↩
-
IV Reg. xxiii, 27. ↩
-
Jer. xxii, 19. ↩
-
Gen. u, 14. ↩
-
Jer. xlvi; ↩
-
Ezech. xxx, xxxii. ↩
-
I Esdr. i, 7-11. ↩
-
III Reg. vii, 45-51. ↩
-
IV Reg. xv, 11. ↩
-
Jer. xxv, 1; xxix, 10. ↩
-
C Ezech. xvii, 15. ↩
-
II Par. xxxvi, 13. ↩
-
Jer. xxxvii, 23, 24, 2 ↩
-
Eccle. vii, 14. ↩
-
Is. xxviii, 19. ↩
Chapter 26 of 28