Proœmium
COMEDITE, amici, et bibite; et inebriamini, carissimi. Cant. v, 1. Deus omnipotens et æternus, qui cives supercœlestis Jerusalem sui ipsius clara per speciem cognitione alit et satiat, cives hujus in terra peregrinantis Jerusalem, militantis Ecclesiæ, non relinquit impastos : imo multiplici cibo ac potu eos recreat et confortat, atque interim etiam gratiose inebriat in præsenti, nempe sacramentali corporis et sanguinis Christi refectione, cibo bonæ operationis, pane lacrimarum, pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris.1 Denique, inter spirituales cibos et potus quibus cœlitus pascimur in hac vita, locum habet sublimem sacra Scriptura, quæ hoc facit in anima quod materialis cibus et potus agunt in corpore.2
Corporalis etenim cibus et potus primo conservant hominem in esse naturæ, ne per consumptionem humidi radicalis a calore naturali, protinus moriatur. Sic sacra Scriptura, sui lectione, auditione, meditatione, informatione, conservat hominem in esse gratiæ ac virtutum, ne per consumptionem roris supernaturalis, videlicet sanctæ ac meritoriæ compunctionis, lacrimosæ devotionis, caritativæ et piæ affectionis (de quo rore loquitur Isaias :3 Ros tuus, Deus, ros dulcis), a calore concupiscentiæ sensualis et passionum fervore, anima spiritualiter moriatur, peccatis succumbens. Hinc quippe, Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud.4 Quia non superantur impetu passionum, nec vitiorum dejiciuntur impulsu, idcirco in spe, inchoatione, et merito sunt beati.5 Justitia namque elevat gentem; miseros vero populos facit peccatum.
Secundo, materiales cibi ac potus perducunt hominem ad debitam quantitatem in longum, latum, atque profundum. Sic divina Scriptura facit hominem spiritualiter in altum crescere, per contemplationem divinorum et spem cœlestium præmiorum; et in latum, per caritatis affectum, quæ undique se extendit, et usque ad inimicorum amplexum diffunditur.6 Propter quod Deo dixit Propheta : Latum mandatum tuum nimis; et Apostolus, Cor (inquit) nostrum dilatatum est. Dilatatur siquidem cor humanum, dum caritatis fervore perfunditur, omniumque cupit salutem.7 Et tunc virtutum insistit operibus mente promptissima, sicut hoc ipsum expertus dixit vir sanctus :8 Viam mandatorum tuorum cucurri, quum dilatasti cor meum. Facit quoque Scriptura animam crescere in profundum, quia ad spiritualem soliditatem eam perducit, ita ut constans fiat, stabilis ac matura in moribus, omnium vanitatum ac simulationum vacuitatem ac levitatem detestans, quemadmodum Paulus hortatur : Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper. Hinc impii sunt tanquam pulvis ante faciem venti : quoniam omni tentationum, passionum, vitiorum agitatione hinc inde moventur; nec mente in Deo quiescunt, sed inquieti sunt jugiter. Justus vero quasi fundamentum æternum. Porro, quum homo hoc modo per eruditionem Scripturæ in spiritualem altitudinem, caritativam latitudinem, virtuosam profunditatem excrevit, perfectus censetur, et spiritualiter plenus ac solidus est. Quod consideravit Ambrosius : Plenitudinem, inquiens, vita justi habet, inanes vero sunt dies impiorum. Idcirco nil vanæ gloriæ, nil sinistræ intentionis, nihil detestandæ hypocrisis in corde resideat Christiani, sed recti et sinceri simus in omnibus.9
1 Cor. xv, 58.
Ps. 1, 4.
Prov. x, 25.
Matth. v, 12; Luc. vi, 23.
Matth. x, 28.
Rom. viii, 35.
1 Joann. ii, 6.
1 Petr. ii, 21.
11 Tim. ii, 5.
Jacob. iv, 7.
11 Tim. iii, 16, 17.
Tertio, materiales cibus et potus ad naturalem ac debitam qualitatem, puta corpoream fortitudinem, perducunt ac provehunt hominem. Sic Pagina sancta animam in Deo confortat, spiritualiter armat, victoriosamque efficit, in tantum ut vitiorum dejiciat aciem, et dæmonum turbam prosternat, imo et pro Creatore, pro fide, pro justitia parata sit mori. Et hæc omnia facit Scriptura : nunc cœlestia præmia pollicendo, ut dum ait Salvator : Gaudete in illa hora (quando videlicet adversa multa ac magna patimini), et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlo. Nunc infernalia supplicia comminando, sicut dum rursus loquitur Christus : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere; sed eum timete qui habet potestatem et corpus et animam perdere in gehennam. Nunc animam in Dei amore inflammando, ita ut dicat : Quis nos separabit a caritate Christi? Nunc Christum et ceteros Sanctos in exemplum hominibus proponendo, sicut dum ait : Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare; item, Christus passus est pro nobis, vobis relinquens exemplum, ut sequamini vestigia ejus. Nunc ad aliarum virtutum exercitia inducendo, atque ad spiritualia prælia animando, sicut dum ait : Non coronatur nisi qui legitime certaverit;10 et denuo, Resistite diabolo, et fugiet a vobis. Denique ut ait Apostolus : Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad corripiendum, ad arguendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo, ad omne opus bonum paratus.11
Ps. cii, 5.
Sap. XVI, 20, 21.
Insuper, materiales cibus ac potus alios habent diversos effectus in corpore. Nam vires reparant, tristitiam pellunt, jucunditatem adducunt, floridam faciunt dispositionem in vultu ac membris. Sic plane Scriptura virtutes per negligentiam debilitatas ad pristinum reducit vigorem, mœrorem inordinatum ac tædium fugat, mentem exhilarat, et renovationem facit internam, ut renovetur quasi aquilæ juventus animæ. Propterea ait Hieronymus : Pinguissimus est sermo divinus, omnes in se habet delicias; quidquid volueris, ex divino sermone nascitur, quemadmodum manna secundum uniuscujusque sapuit voluntatem. Gregorius quoque testatur : Scriptura sacra aliquando nobis cibus est, aliquando potus : cibus est in locis obscurioribus, in quibus per expositionem quodammodo frangitur, ut masticando deglutiatur; potus vero est in locis apertioribus, quia ibi sorbetur ut invenitur. Sed et Hugo de S. Victore disseruit : Nihil, inquiens, in hac vita dulcius sentitur, nihil avidius sumitur, nihil mentem a mundi amore sic separat, nihil sic animam contra tentationes confortat, nihil hominem ad omne opus bonum et sanctum laborem sic excitat et inflammat, ut studium sacræ Scripturæ. Hinc in Scripturis libentissime exerceri debemus, et ejus intellectui est diligentissime insistendum.
Præterea, universos effectus prætactos, Scriptura seu liber septem epistolarum canonicarum jam exponendarum, sublimiter parit in anima. Sunt enim epistolæ istæ mirabiliter sententiosæ, compendiosæ et inflammativæ, a quarum condigno præconio deficit mens humana. Unde in Prologo totius Scripturæ sanctus fatetur Hieronymus: Jacobus, Petrus, Joannes et Judas septem epistolas ediderunt mysticas et succinctas, breves simul et longas, breves in verbis, longas in sententiis: ut rarus sit qui in earum non cæcutiat lectione, hoc est, a claro et pleno earum intellectu non deficiat et succumbat. Sic et S. Dionysius in libro de Mystica theologia, allegat beatissimum Bartholomæum apostolum (quem ibidem vocat divinum) dixisse, quod Evangelium correptum sit et productum: quod tamen gloriosus Dionysius ibi valde alte exponit.
Præterea, istæ septem epistolæ merito appellantur canonicæ, tanquam ad Scripturam canonicam veraciter pertinentes, et propter dignitatem auctorum earum, qui omnes fuerunt sancti ac divini Apostoli. Qui in suis scriptis a Spiritu Sancto infallibiliter dirigebantur: propter quod eorum scripta ad canonicam spectant Scripturam. Dicuntur quoque canonicæ, id est regulares, quia in eis revera sunt saluberrimæ atque certissimæ regulæ credendorum et agendorum. Et quamvis propter has rationes etiam Pauli Apostoli epistolæ possent dici canonicæ, convenientius tamen nomen istud reservatum est istis epistolis, eo quod a diversis auctoribus sint conscriptæ, et ita ab uno eorum commune nomen sortiri nequibant. Idcirco commune aliquod nomen fuit eis attribuendum, nomen utique venerabile et condignum. Epistolæ autem Pauli ab uno suo auctore et conscriptore rite denominantur.
Harum itaque septem epistolarum expositioni nunc intendendum est diligenter, quantum Spiritus veritatis, supersuavissimus et adorandus Paracletus, præstare dignabitur.
ENARRATIO
IN EPISTOLAM CATHOLICAM BEATI JACOBI
ENARRATIO
IN EPISTOLAM CATHOLICAM BEATI JACOBI
Footnotes
Chapter 2 of 9