Skip to the text

Articulus 1

EXPOSITIO PRIMI CAPITULI : JACOBUS, DEI ET DOMINI NOSTRI JESU CHRISTI SERVUS.

JACOBUS, Dei et Domini nostri Jesu Christi servus. Iste Jacobus est, respectu alterius Jacobi apostoli, Minor vocatus : Minor, inquam, vocatione ad apostolatum, non sanctitate et perfectione virtutum. De hujus enim Jacobi miranda atque præcipua sanctitate, in ejus Legenda multa leguntur, et de eo in Actibus Apostolorum frequenter fit mentio.1 Erat siquidem primus Jerosolymitarum Christianorum episcopus. Eratque excellentiæ tantæ, ut Paulus dicat apostolus : Jacobus, Cephas (qui et Petrus) et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt mihi et Barnabæ societatis, ut nos in gentibus, ipsi autem in circumcisione evangelizarent.23

Itaque Jacobus iste sanctissimus, Judæorum conversioni ac gubernationi specialiter deputatus, hanc Judæis scripsit epistolam. Et in hoc sua patet profunda humilitas, quod scilicet quum esset famosissimæ æstimationis et consanguineus Christi (utpote qui filius erat sororis virginis Mariæ Christiferæ, et primus, ut dictum est, Jerosolymitarum præsul), non tamen Christi apostolum se appellat, sed servum : servum utique, non servitute servilis, sed filialis timoris. Cui servo in Evangelio dicitur : Euge, serve bone et fidelis, etc.4 Sic quippe et Christus, quem replevit Spiritus timoris Domini, servus Dei secundum assumptam naturam vocatur, juxta illud :5 In scientia sua justificabit ipse servus meus plurimos, et pecatum eorum portabit.6 Denique Jacobus opportune vocat se servum Christi, non apostolum, quoniam scripsit Judæis, qui ad superbiam proni erant, et contempserunt gentiles, atque ex gentilitate conversis se præferebant, ut in Actibus Apostolorum et epistolis Pauli, pluribus patet locis.7 Illos ergo volens suo exemplo ad humilitatem inducere, Christi se nominat servum, potius quam apostolum. Sic et excellentissima atque humillima virgo Maria in suis ad S. Ignatium epistolis, non genitricem seu matrem, sed ancillam Christi se nuncupat. Quibus exemplis percutitur et damnatur superbia nostra. Quia si aliquid sublimitatis competit nobis, hoc proni sumus manifestare directe aut indirecte, explicite sive implicite; quod vero imperfectionis, vitii aut vilitatis nostræ est, subticemus.

Porro quod ait, Dei et Domini nostri Jesu Christi, potest exponi dupliciter, scilicet transitive, et intransitive. Potest enim ad eamdem referri personam, ut sit sensus: Jacobus servus Jesu Christi, qui est Deus et Dominus noster: de quo in Joanne legitur, Hic est verus Deus et vita æterna;8 et alibi, Vocabitur nomen ejus, Admirabilis, Consiliarius, Deus, Fortis.9 Potest quoque ad distinctas personas referri, eritque sensus: Jacobus servus Christi Domini nostri, et Dei, id est Patris æterni, cujus Christus est Filius; cujus et Christus in Scripturis vocatur, prout homo, in quantum plenitudine gratiæ unctus est ab eo, juxta illud in Psalmo:10 Unxit te Deus, Deus tuus, oleo lætitiæ. Unde et ait sacratissimus princeps Apostolorum: Jesum unxit Deus Spiritu Sancto et virtute.11 Et apud Lucam habetur: Responsum accepit Simeon a Spiritu Sancto, non visurum se mortem, nisi prius videret Christum Domini.12 Et rursus, ubi recitatur Christus interrogasse Apostolos, Quem me dicunt homines esse?13 Petrus legitur respondisse: Christum Dei. Insuper non solum a Patre unctus est Christus ut homo, sed item a Spiritu Sancto, secundum quod ipsemet protestatur: Spiritus Domini super me, eo quod unxerit me.14 Imo, quum opera superbenedictæ Trinitatis ad extra sint indivisa, Christus homo a se ipso, prout Deus est, unctus est. Idcirco, dum ipse vocatur Christus Dei, nomine Dei intelligi potest non solum persona Patris, sed et Deus Trinitas, ac quælibet increata Persona: quamvis usitatius et magis proprie dicatur Christus Patris, quam Personæ alterius. — Si exponatur primo modo, tunc per verba ista destruitur hæresis impiissimi Arii, deitatem Christi negantis. Si secundo modo, per ea destruitur perfidia condemnati Sabellii, qui Patris et Filii unam dixit esse personam.

Itaque, Jacobus Christi servus, non servitute (ut tactum est) servilis timoris: de cujusmodi servo ait Salvator, Servus non manet in domo in æternum.15 Hic Jacobus scribit ac mandat, imprecatur et optat duodecim tribubus quæ sunt in dispersione, salutem. Ante Babylonicam captivitatem, captæ erant decem tribus Israel ab Assyriis, nec interim sunt reductæ.16 Post captivitatem autem Babylonicam, tribus Juda ac Benjamin redierunt in propria, et cum eis tribus Levitica, ut patet in Esdra. Quomodo ergo Jacobus scribere potuit duodecim tribubus Israel dispersis, quum aliquæ earum essent reductæ?17 Certumque est quod non scripsit decem tribubus remote a Judæa translatis, incredulis, et ultra montes Caspios constitutis. Et respondendum, quod ex decem tribubus aliqui remanserunt in Judæa, et crediderunt in Christum. Similiter ex tribu Juda et Levi ac Benjamin multa millia fuerunt ad Christum conversa, ut patet in Actibus:18 ubi et Lucas evangelista testatur, quod etiam multa sacerdotum turba obediebat fidei;19 et quod erant in Jerusalem habitantes Judæi, viri religiosi, ex omni natione quæ sub cœlo est.20 Ex quibus plurimi sunt conversi: qui et paulo post, Stephano protomartyre lapidato, sunt ab obstinatis incredulisque Judæis ab Jerusalem pulsi, et per regiones Judææ atque Samariæ, et per alia loca diversa dispersi. Ex qua dispersione non minorata, sed aucta fuit evangelica fides, quia dispersi undique prædicabant. Hinc in Actibus habetur: Facta est autem in illa die persecutio magna in Ecclesia quæ erat Jerosolymis, et omnes dispersi sunt per regiones Judææ et Samariæ, præter Apostolos; et qui dispersi erant, pertransibant evangelizantes verbum Dei.21

Ex præinductis constat, ineptam esse expositionem dicentis, quod Jacobus scripsit dispersis extra terminum Judææ, ita ut eis non scripserit qui intra Judæam erant dispersi, eo quod illos potuit verbo docere. Imo dicendum, quod non potuit illos verbo docere, qui per tam diversas urbes, regiones et distantias dispersi fuerunt. Nec Jacobus iste legitur passim extra Jerusalem ivisse ad prædicandum. Nec sequitur: Potuit eos verbo informare, ergo non docuit eos scripto: quoniam etsi informatio per verba vocalia efficacior sit quam per verba scripta, tamen instructio per scripta perseverantior perhibetur, atque ad posteriorum quoque magis manet memoriam. Unde Paulus apostolus multos instruxit per epistolas, quos et ante et postea docuit verbis. Joannes quoque apostolus ab exsilio Patmos reversus, scripsit Evangelium iis quos et quotidianis instruxit sermonibus. Sic et Lucas in exordio Actuum Apostolorum, insinuat se ei Actus Apostolorum Evangeliumque scripsisse, puta Theophilo, quem et verbis edocuit.22 Insuper Marcus scripsit Evangelium suum Romæ, rogatus a fidelibus ibi, qui non solum a Marco, sed etiam a principe Apostolorum Petro quotidie edocebantur vocaliter. Matthæus etiam Nubianos verbo instruxit ac scripto.

Itaque, dispersis tribubus mandavit Jacobus iste salutem, videlicet beatitudinem viæ ac patriæ, hoc est meritum et profectum gratiæ ac virtutum, et gloriam patriæ. Et quia in dispersione et tribulatione fuerunt, informationem eorum a patientia incipit. Dispersi namque et afflicti, tali instructione consolationeque indigent. Omne gaudium existimate, fratres mei, quum in tentationes varias incideritis. Ecce quam caritativa et sapientialis consolatio, quam dulcis et pia, quam compendiosa efficaxque instructio! Spirituales filios suos ac subditos vocat humiliter fratres suos. Per quod quorumdam, in oculis suis magnorum, animositas reprobatur, qui subditos suos, aut inferiores, aut certe æquales, nesciunt quasi fratres apprehendere, et humili appellatione exprimere, illud Ecclesiastici non advertentes:23 Rectorem te posuerunt? noli extolli; esto in illis quasi unus ex eis; curam illorum habe, et sic considera. Hinc in Deuteronomio Deus præcepit de rege:24 Non elevetur cor ejus in superbiam super fratres suos. Si igitur regibus et prælatis tam prohibitum est atque damnabile, se super subditos suos extollere, quanto est iniquius damnabiliusque, si quis se elevet super eos quibus non præest, aut super æquales, et potissimum super majores superioresque suos? Quod prorsus diabolicum est.

Itaque, fratres mei: fratres utique conformitate naturæ specificæ, ac identitate originalis propagationis humanæ; fratres quoque fide et religione, et quia ejusdem Patris cœlestis filii adoptivi, atque ad eamdem hereditatem supernam vocati. Propter quod quotidie dicimus: Pater noster qui es in cœlis, adveniat regnum tuum, hoc est, ad cœlestis regni participationem nos provehe, ut ædificentur ex nobis muri cœlestis ac triumphantis Jerusalem, et regnum impleatur cœleste.2526 Fraterne ergo nos invicem diligamus, nec unus alium aspernetur. Scriptum enim est: Numquid non pater unus omnium nostrum? Numquid non Deus unus creavit nos? Quare ergo despicit unusquisque fratrem suum?27

Sic ergo, o fratres, omne gaudium existimate, id est, perfectam jucunditatem judicate consistere in hoc, quum in diversas tentationes incideritis, id est, in multas et magnas tribulationes et adversitates veneritis. Quoniam, quamvis tribulatio in se ipsa amara sit et pœnalis, tamen multipliciter utilis est, et fructuosa quam maxime; idcirco cum gaudio spirituali est acceptanda et sustinenda. Si enim Dei intuitu et amore æquanimiter toleretur, purgat a vitiis, disponit ad gratiam eamque auget, et virtutes augmentat, et Christo propter nos passo patientem conformat.28 Est quoque signum probabile prædestinationis æternæ, et filiationis adoptivæ, ac dilectionis Dei ad hominem, Deo testante:29 Ego quos amo, arguo et castigo. Sed et per eam a futuris eripimur pœnis, et ad beatitudinem pleniorem compendiosius pervenimus. Quum ergo fructuosissimum ac saluberrimum sit, in præsenti paterne castigari, multipliciter tribulari, adversitatibus exerceri, corripi et tentari, dummodo patienter feratur: nonne insipientiæ et nimiæ imperfectionis, imo insaniæ est indicium, quod nolumus adversitates, correptiones, tentationes, correctiones libenter sufferre, sed statim irascimur, indignamur, turbamur, dejicimur, imo vix pro peccatis et excessibus nostris corripi ac corrigi volumus? quum tamen princeps Apostolorum dicat: Hæc est gratia, si propter conscientiam Dei sustinet quis tristitias, patiens injuste. Quæ enim est gratia, si peccantes et colaphizati suffertis? Si autem benefacientes sustinetis, hæc est gratia apud Deum:30 in hoc enim vocati estis. Hæc est christianæ sapientiæ altitudo, hæc Christi doctrina, in adversis sicut in omnibus divitiis gloriari, sicque Salvatoris sectari vestigia, qui ait: Beati estis quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me;31 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.32

Sic igitur omne gaudium existimate, id est, omni gaudio dignum arbitramini, diversas tentationes incidere, et eas æquanimiter sustinere: quia per hoc spiritualem consolationem in via, et plenam felicitatem in patria promeretur ac obtinet homo; imo, teste Apostolo, non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam.33 Etenim futuræ mercedis ac gloriæ comparatione, omnis tribulatio in hac vita est modicissima reputanda, juxta illud: Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, supra modum in sublimitate æternum gloriæ pondus operatur in nobis.34 Quum ergo infirmi patiantur se uri, secari, incidi pro transitoria sanitate, quid est quod adversa perpeti dedignamur pro æterna salute? Recte itaque disseruit Salomon:35 Qui impatiens est, operatur stultitiam. Denique in tribulationibus maxime pronus est Deus misereri et parcere, quemadmodum ait: Cum ipso sum in tribulatione, eripiam eum, et glorificabo eum.36

Deinde subjungitur ratio cur tentationes seu tribulationes pro Deo, pro fide, pro justitia, sint cum gaudio perferendæ. Scientes quod probatio fidei vestræ, id est ipsa vestri persecutio, tribulatio, sive tentatio pro causis prætactis: per quam fides vestra probatur, examinatur et exercetur, ut pateat an vere et firmiter insit vobis; et vos ipsi probamini, an vere in fide sitis constantes, et Deo fideliter adhærentes: quod probatur, inquiritur, et declaratur per hoc quod nec propter adversa fidem ejus relinquitis, neque ab eo vos separatis. Hinc scriptum est:37 Tanquam aurum in fornace probavit electos Deus. Dicitur autem Deus electos et fidem eorum probare et examinare per adversa, non ut ei innotescant, sed ut electi cognoscant se ipsos, eorumque virtus et fides aliis ad eorum ædificationem et Dei honorem patescant. Propter quod loquitur: Ducam eos per ignem, et uram eos sicut uritur argentum, et probabo eos sicut probatur aurum.38 Porro per tribulationem æquanimiter toleratam, fides et virtus hominis probantur, hoc est, a summo Judice approbantur, atque hominibus demonstrantur, ut eas sectentur. Sic ergo probatio fidei vestræ, patientiam operatur, id est, ad habitualem et firmam patientiam vos inducit: quia ex actibus sæpe reiteratis habitus generatur; et ex frequentibus patientiis in adversis, seu patientibus adversitatum tolerationibus frequentatis, generatur in homine patientiæ virtus, seu patientia firma et habitualis, per quam homo facile ac hilariter patitur, quod ante cum difficultate et renisione patiebatur.

Quocirca sciendum, quod duplex est patientia, puta infusa, et acquisita. Et eadem distinctio in aliis virtutibus assignatur. Estque quæstio non minima, an virtus infusa et acquisita circa idem objectum versantes, specifice distinguantur. Patientia autem infusa inest omni homini in caritate et gratia exsistenti; sed patientia ista non statim in principio sui aufert ab homine difficultatem sustinendi adversa: quia virtutes infusæ non statim tollunt reliquias vitiorum præteritorum, nisi forsan in magna abundantia et excellentia infundantur.3940 Patientia vero acquisita, tollit difficultatem sufferendi adversa: quia virtutes acquisitæ, vitiorum tollunt reliquias. Unde hujusmodi virtus a Tullio definitur, quod sit habitus rationi consentaneus, in modum naturæ operans. Atque ut ait Philosophus, signum hujusmodi virtutis est delectatio fiens in opere, id est delectatio operationi suæ annexa. Verumtamen virtutes infusæ, etiam paulatim crescunt et perficiuntur: et tunc excellentius tollunt reliquias vitiorum, videlicet pronitatem ad malum, inclinationem ad culpam, et debilitatem resistendi peccatis, quam virtutes acquisitæ. Gratia namque fortior est quam natura. Tunc quoque majorem delectationem sibi annexam habet virtus infusa, quam acquisita.

Sed præinducto verbo apostoli Jacobi asserentis quod probatio patientiam operatur, contrarium videtur quod ad Romanos habetur, ubi dicitur:41 Tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem. Si ergo patientia operatur probationem, quomodo probatio operatur patientiam? Sequeretur enim, quod esset circulatio in causis et causatis, et idem esset causa sui ipsius: quoniam quod est causa causæ, est causa causati. Et respondendum, quod in causis et causatis non est circulatio in eodem genere causæ, sed unum potest esse causa alterius, et ediverso, in diverso genere causæ: quemadmodum ambulatio est causa sanitatis in genere causæ efficientis, sanitas vero causa est ambulationis in genere causæ finalis. Sic in proposito, patientia operatur probationem efficienter; probatio autem formaliter sumpta, operatur patientiam in genere causæ finalis, quia patientia ordinatur ad fidei probationem. Hinc ait Beda: Ideo homo tentatur adversis, ut patientiam discat, et per eam ostendere possit atque probare quod firmam fidem futuræ retributionis gestet in corde. Patientia autem operatur probationem: quia cujus patientia vinci non potest, ille perfectus esse probatur. Unde hoc loco subjungitur: Patientia autem opus perfectum habet. Porro probatio fidei patientiam operatur, quia hac ratione fideles per patientiam exercentur, ut per eam fides eorum, quam sit perfecta, probetur.

Sed quum multæ sint virtutes patientia digniores et perfectiores, videlicet virtutes theologicæ, justitia quoque et fortitudo, latria atque prudentia: cur dicitur opus perfectum habere? Respondetur, quod multiplici ratione patientia dicitur opus habere perfectum. Prima et potissima ratio est, quia per integram et constantem patientiam in adversis, præcipue declaratur exstirpatio privati amoris, et aliarum virtutum firmiter radicata sinceritas. Quod enim homo propter adversa impatiens redditur et tristatur, hinc accidit quoniam amat se in se, et nondum spiritualiter mortuus est sibimetipsi, seu propriæ voluntati et naturali inclinationi, sed adhuc amat honores et commoda sua. Similiter si homo sit veraciter humilis, mitis, timoratus et fractus, per patientiam maxime declaratur et investigatur. Nempe, si quis sit ficte seu apparenter mitis, humilis, fractus, et in camino adversitatis ponatur, seu tribulationibus exerceatur; protinus interiorem suam imperfectionem ostendit, et per impatientiæ suæ impetum ebullit, suamque elationem, iram, infractionem demonstrat: quemadmodum si mala olla ponatur in igne, mox crepit et exsilit. Qui vero invincibiliter patiens invenitur, a præfatis vitiis immunis probatur, et vere virtuosus esse cognoscitur, vivens Deo, non sibi ipsi.42

Secunda ratio hujus est, quia (ut scribit hoc loco Albertus Magnus) patientia habet opera sex, suo modo perfecta. Primum est, probatio hominis ac virtutum ipsius: quia, ut dictum est, patientia operatur probationem. Hinc religiosi a superioribus suis et a se invicem per quædam adversa exerceri consueverunt, ut quales sint comprobetur ac innotescat. Secundum est, gaudium spirituale, exspectatioque lætitiæ. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est : Usque ad tempus sustinebit patiens, et postea erit ei redditio jucunditatis. Et Apostolus quoque :43 Gloriamur, inquit, in tribulationibus. Per patientiam namque meretur homo, etiam in præsenti, divinitus consolari, quemadmodum Paulus fatetur : Benedictus Deus qui consolatur nos in omni tribulatione nostra.44 Et iterum, Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra.4546 Hoc est quod ait Psalmista : Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.47 Sed hanc consolationem quidam per impatientiam et murmurationem suam auferunt sibi. Idcirco in Job scribitur : Numquid grande est ut consoletur te Deus? Sed verba tua prava hoc prohibent.48 Tertium opus est, iræ ac rancoris exstinctio, juxta illud Sapientis : Vir iracundus provocat rixas; qui autem patiens est, mitigat suscitatas.49 Quartum est, passionum subjectio et sui ipsius salubris possessio. Propter quod ait Salvator : In patientia vestra possidebitis animas vestras. Impatiens quippe, se ipsum non possidet, sed a sua impatientia, ira, tristitia, turbulentia possidetur. Patiens autem se possidet, quoniam inferiores vires et passiones subjicit rationi. Quintum est, sui ipsius gubernatio circumspecta. Unde in Proverbiis : Qui patiens est, multa gubernatur prudentia;50 qui autem impatiens est, exaltat stultitiam suam.51 Sextum est, vitæ æternæ adeptio, prout ad Hebræos legitur: Patientia vobis necessaria est, ut voluntatem Dei facientes, reportetis promissionem.52 Hinc Scriptura patientiam valde commendat. Et patientiam semper amplecti et observare debemus, quum Salomon dicat: Melior est patiens viro forti; et qui dominatur animo suo, expugnatore urbium.53

Tertia ratio hujus est, quoniam patientia refrenat tristitiam : qua refrenata, refrenantur et ira ac odium. Patientia namque circa passionem tristitiæ refrenandam versatur. In tribulationibus autem et persecutionibus, passio quæ prima occurrit sustinenti, est tristitia : ex qua protinus nascitur ira, quæ est appetitus ultionis de persequente, injuriam irrogante, seu offendente;54 deinde oritur odium. Qui igitur per patientiam refrenat tristitiam, amputat iram ac odium. Unde qui de tribulatione sibi inflicta non contristatur, contra tribulantem nequaquam irascitur, nec odit eumdem.55

Sicque quantum ad hæc, patientia habet opus perfectum. Ideo subditur :

Ut sitis perfecti in omni virtute, et integri in recta intentione, et tota mente Deo adhærere ac complacere intendatis atque conemini; et ita cum Propheta cantare possitis, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo, utputa intellectu et affectu, ratione et voluntate, actu et intentione. Ista est spiritualis interiorque integritas, qua quis tota mente Deo intentus est : non partim Deo et partim mundo, ut hi qui Deo et mundo cupiunt deservire ac complacere : contra quos loquitur Christus, Nemo potest duobus dominis servire; et rursus, Non potestis Deo servire et mammonæ.5657 De quibus Propheta : Divisum est cor eorum, nunc interibunt. Sit ergo semper tota nostra intentio et omnis affectio ad Deum, et in Deo, videlicet reducta, simplificata, fixa et adunata in eo.58 In nullo deficientes ab exsecutione operum bonorum, nec tentationibus succumbentes, sed perseverantes usque in finem, quemadmodum monet Apostolus : In omnibus semper omnem sufficientiam habentes, abundetis in omne opus bonum.59 — Sed quum omnes justitiæ nostræ, Isaia testante, sint quasi pannus menstruatæ, quomodo possumus in vita hac in nullo esse deficientes? Et respondendum, quod in his quæ sunt de necessitate salutis, et secundum statum præsentis peregrinationis, homines virtuosi dicuntur in nullo deficere :60 quemadmodum loquitur et Propheta, Nihil deest timentibus Deum. Corinthiis quoque scribit Apostolus : In om-

Patientia vobis necessaria est, ut volunta-tem Dei facientes, reportetis promissionem. Hinc Scriptura patientiam valde com-mendat. Et patientiam semper amplecti et observare debemus, quum Salomon dicat : nibus divites facti estis in Christo, ita ut nihil vobis desit in ulla gratia.

Denique, sitis perfecti in interiori dispositione, in omni61 cogitatu et affectione, integri et veraces in verbis, in nullo deficientes in virtutum operibus. Rursus, Sitis perfecti in fide, habendo fidem cum rationibus credendorum et purificatæ mentis intelligentia, integri in spe, non deficientes in caritate. Plenitudo enim legis est dilectio.62 — Insuper, istud complexum, Ut sitis perfecti et integri, etc., ad totam præinductam exhortationem est referendum. Propterea namque debemus omne gaudium æstimare, quum in varias inciderimus tentationes, ut simus perfecti et integri, in nullo deficientes.

Et quia ad intelligendum quam fructuosa sit homini varia tribulatio in præsenti, atque ad discernendum inter bonum et malum, inter verum et falsum, indiget homo illuminatione divina, subjungitur : Si, pro quia, quis, imo quicumque vestrum indiget sapientia, id est discretione et intelligentia pertinentium ad salutem, ac notitia Scripturarum, seu dono sapientiæ, quo per gustum internum bene sentit ac judicat homo de Deo. Hac multiplici sapientia omnes jugiter indigemus, præsertim in dubiis, arduis et obscuris :63 in quibus quid postulemus sicut oportet, nescimus. Propter quod scriptum est : Cogitationes mortalium timidæ, et incertæ providentiæ nostræ.64 In Job quoque fertur :65 Nos quippe involvimur tenebris. Postulet a Deo. Omnis enim sapientia a Domino Deo est :66 ad quem tanquam ad benignissimum patrem, infallibilem directorem, omnipotentem adjutorem, in omni necessitate debemus confugere, quia non deest nec deficit confugientibus ad se. Juxta quod in Ecclesiastico asseritur :67 Nullus enim speravit in Domino, et confusus est; aut quis invocavit illum, et despexit eum? Quum enim (teste Philosopho) natura non deficiat in necessariis, multo minus Creator, naturæ auctor, in necessariis deficit.

Qui dat omnibus affluenter, id est liberaliter et abunde. Ipse etenim abundantia suæ pietatis merita supplicum excedit et vota; et sicut infinita est bonitas ac opulentia Dei, sic infinita est munificentia ejus. Qui, ut divinus Dionysius docet, per omnem naturæ vultum sua dona diffundit, nec aliquid exsistentium suæ bonitatis communicatione expers relinquit, et unicuique secundum suam capacitatem dispositionemque influit. Omnibus quippe dat dona naturæ, necessaria vitæ; atque ad dandum dona gratiæ semper exhibet se paratum, dummodo quod in se est, faciat homo. Imo quosdam gratiosissime prævenit, et omnem gratiæ obicem ac cordis duritiam tollit ab eis, gratiamque largitur eisdem, non solum supra eorum merita, sed et contra eorum demerita. — Sed objici potest, quod multi sunt pauperes, et in naturalibus etiam defectuosi, et omni gratiarum carentes charismate. Quomodo ergo dat omnibus affluenter, præsertim quum aliqui moriantur ex fame? Et respondendum, quod Deus non dat omnibus æque affluenter; et quod unicuique dat quælibet munera abundanter, sed uni hoc, alteri illud. Et tamen omnibus tribuit dona aliqua affluenter in proprio genere, suoque tempore, quemadmodum scriptum est : Aperis tu manum tuam, et imples omne animal benedictione.68 Suo etiam tempore ex rationabili causa subtrahit dona sua, sicut ait Psalmista : Omnia a te expectant ut des illis escam in tempore. Dante te illis, colligent; aperiente te manum tuam, omnia adimplebuntur bonitate; avertente autem te faciem, turbabuntur; auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum revertentur.69

Et non improperat. Nonne Deus per Moysen et Prophetas filiis Israel sæpissime improperavit beneficia quæ eis impendit? Nonne etiam Deus ingratitudinem hominum graviter punit, et quotidie per se et suos ministros reprehendit eos de ingratitudine sua? Unde per Moysen ait de filiis Israel : Usquequo multitudo hæc dicitur, certa exspectatio futuræ beatitudinis.70 Ad quod Thomas respondet, quod spes certitudinem habet ex parte misericordiæ et omnipotentiæ Dei, cui innititur, et ex qua non erit defectus nostræ salutis. Sed ex consideratione propriæ fragilitatis et dispositionis, habet timorem et incertitudinem quamdam. Unde spes et timor dicuntur duæ molæ, inter quas quotidie spiritualiter moli debemus: ut ex consideratione divinæ pietatis confidamus de meliori, et ex consideratione propriæ imperfectionis labilitatisque vereamur jugiter de pejori, ac de periculo simus suspecti: ut sit spes mola superior, et timor mola inferior. Sic in proposito, quando oramus, debemus sine hæsitatione orare ex consideratione veritatis ac pietatis Altissimi, qui frequenter in Scripturis se promittit exauditurum orantes, dummodo scilicet orent sicut oportet: qui et omnipotens, piissimus, liberalissimus, atque ditissimus est ad dandum. Sed ex consideratione propriæ dispositionis, insufficientiæ, imperfectionis aut culpæ, bonum est formidare et cum timore ac tremore orare. Hinc seda circa verba præhabita, Postulet in fide nihil hæsitans, ait: Hoc est, talem se exhibeat bene vivendo, ut dignus sit exaudiri dum postulat. Qui enim meminit se non obtemperasse Dei præceptis, merito hæsitat, quoniam scriptum est: Qui obturat aurem suam ne audiat legem, oratio ejus erit exsecrabilis. Hinc de quibusdam loquitur Deus: Tunc invocabunt me et non exaudiam. Atque in libro Job legitur:71 Numquid Deus exaudiet vocem hypocritæ, quum venerit super eum angustia?

Qui enim hæsitat de fidei veritate, aut de misericordia Dei, similis est fluctui maris, qui fictus a vento movetur et circumfertur, idest, mente omnino instabilis est, non fixus in Deo. Errores namque, vitia et impetus passionum, instabilem reddunt mentem, et exauditione indignam, quum nec sincere, nec fixe cohæreat Deo. Maxime autem prætacta hæsitatio de fidei veritate ac pietate divina, est evitanda.

Hinc scriptum est: Impii quasi mare fervens, quod quiescere non potest.72 In Job quoque: Si iniquitatem quæ est in manutua, abstuleris, tunc levare poteris faciem tuam absque macula, et eris stabilis, et non timebis.73 Et in Psalmo: Non sic impii, non sic, sed tanquam pulvis quem projicit ventus a facie terræ;74 et denuo, In circuitu impii ambulant: siquidem undique evagantur.

Non ergo æstimet homo ille sic hæsitans, quod accipiat aliquid, id est aliquod donum gratiæ gratum facientis, a Domino, qui naturalia et temporalia bona ac dona gratiæ gratis datæ tribuit bonis et malis, reprobis et electis. Talis ergo, quamdiu permanet talis, non exauditur, quantum ad dona pertinentia ad salutem, juxta illud, Scimus quoniam Deus peccatores non audit: qui scilicet in peccandi manent proposito. Unde et in Threnis dicitur Deo: Nos inique egimus, et te ad iracundiam provocavimus, ideirco tu inexorabilis es.75 Verumtamen, si talis pœniteat, seque disponat ad gratiam, faciens quod in se est, Deus clementer eum exaudit. Propter quod rursus ibidem fertur: Scrutemur vias nostras, et quæramus, et revertamur ad Dominum. Levemus corda nostra cum manibus ad Dominum in cœlos, quia non repellet in sempiternum Dominus: quia etsi abjecit, miserebitur secundum multitudinem misericordiæ suæ. Ut ergo mereamur desuper exaudiri, studeamus in veritatis cognitione et bonitatis amore constabiliri, in fide, spe et caritate firmari, in salutari sapientia radicari: ne passionibus exagitetur cor nostrum, nec seducamur erroribus, sed in omni eventu perseveremus fixi in Deo, quemadmodum hortatur Apostolus: Jam non simus parvuli fluctuantes, nec circumferamur omni vento doctrinæ, in nequitia hominum, in astutia, ad circumventionem erroris.76 Unde in Ecclesiastico præcipitur: Non ventiles te in omnem ventum; esto firmus in via Domini, et in veritate sensus77787980818283

Is. 1, 2.

III Reg. xvi, 2.

II Reg. xii, 7-9.

Matth. xxv, 29.

Rom. xiv, 23. pessima non credet mihi in omnibus mirabilibus meis quæ feci coram eis? Et alibi : Filios, inquit, enutrivi et exaltavi, ipsi autem spreverunt me.84 Sic et in libris Regum impiis regibus Israelis legitur improperasse, quod elevavit eos de pulvere, et reges constituit populi sui, ipsi vero nequiter egerunt : imo et per Nathan improperavit regi David beneficia sua, quum adulterium homicidiumque fecisset. Quomodo ergo Deus non improperat muneratis a se, beneficia eis collata? Et respondendum, quod Deus, quantum est ex parte suæ bonitatis, invariabilitatis ac sapientiæ, non improperat eis ; sed propter eorum abusiones atque demerita facit hoc, exigente sua justitia. Ingratis ergo improperat, gratis vero majora largitur, prout Christus disseruit : Habenti dabitur, et abundabit ; ei autem qui non habet, et quod videtur habere, auferetur ab eo.

Et dabitur ei sapientia a Deo, si fideliter ac perseveranter petierit. Ideo subditur :

Postulet autem in fide nihil hæsitans. Quod ait, In fide, referri potest ad verbum, Postulet, et ad participium, Hæsitans. Si referatur ad postulationem, sensus est, ut Deum roget fideliter, secundum veræ fidei directionem. Quum enim fides sit totius spiritualis ædificii fundamentum, oportet in primis ut simus firmi in fide, et certi de veritate ipsius. Fides vero est interior oculus mentis, finem ultimum ad quem ordinanda sunt cetera, ei ostendens, ipsamque dirigens in petendis. Imo omnes actus nostri ex fide procedere debent, et ad supernaturalem beatitudinem, quam fides docet ac monstrat, referri : præsertim quum ad Romanos scribat Apostolus, Omne quod non est ex fide, peccatum est. Sic ergo in fide postulet Deum, nihil hæsitans, id est de misericordia Dei et gratiosa ejus exauditione nihil ambigens nec diffidens. — Porro, si referatur ad hæsitationem, sensus est, ut postulet Deum nihil dubitans de fidei veritate, sed firmus et certus in ea. Habet siquidem fides certitudinem adhærentiæ, quamvis non evidentiæ. Habet quoque certitudinem ex parte objecti, videlicet æternæ et infallibilis veritatis cui innititur, quamvis non omnifarie ex parte subjecti, puta intellectus humani, cujus capacitatem excedunt fidei veritates in vita præsenti.

Quotidie ergo, imo omni hora, Deum devotissime deprecemur, ut mentem nostram jugiter illuminare, dirigere, roborare dignetur, cum Propheta orantes : Deus meus, illumina tenebras meas ; et, Gressus meos dirige secundum eloquium tuum, et non dominetur mei omnis injustitia ; itemque, Illustra faciem tuam super servum tuum. Beatus etenim homo quem tu erudieris, Domine, et de lege tua docueris eum.85 Atque, ut Salomon ubertim testatur, Dei est mentem docere. Unde et in Proverbiis habetur :86 Dominus dat sapientiam, et ex ore ejus prudentia et scientia. Nullus itaque de sua præsumat peritia, sed summæ sapientiæ innitatur directioni, quum scriptum sit : Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ. Denique illuminationem divinam invocare oportet cum omni aviditate, diligentia atque instantia, prout Salomon loquitur : Si sapientiam invocaveris, et quæsieris eam quasi pecuniam, et quasi thesauros effoderis eam, tunc scientiam Dei invenies. Verumtamen non sic debemus pro sapientia Deum adorare, ut negligamus a proximis et prælatis ac doctoribus informationem expetere. Sed et angelum sui custodem unusquisque debet quotidie invocare, ut se illustrare, dirigere ac tueri dignetur.

Præterea quæri potest, quomodo debemus Deum orare in fide, nihil hæsitantes de auditione ejus benigna, quum ignoremus an simus in caritate et digni amore : imo præsumptuosum videtur, ut quis præsupponat se exaudiendum a Deo, quem tam graviter totiesque offendit. Et respondendum, quod quæstio ista inquirit qualiter spes nostra ad Deum certitudinem sortiatur, et qualiter non. Spes quippe8788

Ps. xvii, 29.

Ps. cxviii, 133.

Ps. xxx, 17.

Ps. xcvi, 12.

Prov. u, 6.

Ibid. u, 5.

Ibid. u, 3-5.

Eccle. ix, 1. tui. Hinc Christus comparat obedientem divinis præceptis, viro sapienti qui ædificavit domum suam supra petram:89 cujus domum nec venti nec flumina potuerunt evertere. Inobedientem autem comparat viro stulto qui ædificavit domum suam super arenam: ideo ventis atque fluminibus in eam irruentibus, cecidit.

Vir duplex animo, qualis est hæsitans, inconstans est in omnibus viis suis, id est in cunctis quæ agit, in prosperis et adversis, in verbis et factis, imo et in interiori intentione et affectione. Porro duplex animo appellatur omnis hypocrita, et cujus intentio non est recta: qui plica dolositatis se operit. Cui contrarium jubet Salvator: Estote, inquiens, prudentes sicut serpentes, et simplices sicut columbæ. Est enim bona simplicitas, columbina (videlicet per exclusionem doli et simulationis) vocata, quæ est pura et recta intentio, de qua ait Salvator:90 Si fuerit oculus tuus simplex, totum corpus tuum lucidum erit. Huic bonæ simplicitati est contraria duplicitas ista vulpina, quæ est prava et duplicata intentio, de qua item loquitur Christus:91 Si oculus tuus nequam fuerit, totum corpus tuum tenebrosum erit.92 Qui taliter duplex est animo, utputa simulator et callidus, foris bona ex genere operans, et se justum ostendere volens, intus vero hominibus placere desiderans, inconstans est in omnibus viis suis, quoniam et adversis dejicitur, et prosperis vane erigitur. Est quoque mendax et dolosus in verbis. Et talis interdum ad horulam vult Deo placere, atque post vitam hanc cum Christo regnare; et paulo post cupit placere hominibus, et gaudere cum sæculo. Ideo nusquam virtuti ac sinceritati justitiæ manet cohærens, sed levi occasione per diversa rapitur vitia. Hinc scriptum est: Ne accesseris ad Deum duplici corde, et ne fueris hypocrita in conspectu hominum; itemque, Væ duplici corde et labiis scelestis.939495 Merito igitur ait Scriptura alia: Simulatores et callidi provocant iram Dei;96 et Salomon ait, Vir versutus, odibilis est.97 Et rursus Scriptura testatur: Væ peccatori ingredienti terram duabus viis. Duabus siquidem viis peccator terram ingreditur, quando foris operatur quod bonum videtur, et intus ad propriam laudem temporaleque commodum intuetur.

Quum ergo tam detestanda sit ista duplicitas, eam prorsus abjiciamus, et columbina simplicitate coram Deo resplendere conemur, ei super omnia, et ceteris non nisi in ipso, placere optantes. Nempe, ut iterum Salomon ait: Abominatio est Domino omnis illusor, et cum simplicibus sermocinatio ejus;98 et idem alibi, Qui recti sunt, habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea;99 itemque, Sapientia proteget gradientes simpliciter.100 Sic sanctus Job fuit vir simplex et rectus. Cujus vestigia imitemur, quia qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter.101 Verumtamen est et asinina simplicitas, per exclusionem sapientiæ ac discretionis sic dicta: quam vitare oportet, quum dicat Apostolus, Nolite pueri effici sensibus.102 Ut ergo a simplicissimo Deo jugiter diligamur, columbina simplicitate semper ornemur.

Glorietur autem frater humilis, id est corde simplex, se ipsum sponte humilians, atque ab hominibus spretus, oppressus, injuria lacessitus, in exaltatione sua, id est ex consideratione et spe suæ futuræ felicitatis: qua tanto sublimior erit in regno cœlesti, quanto profundius se ipsum modo humiliat, et plura adversa propter Christum patienter pertulerit. Nam ut ait Unigenitus Dei, Qui se humiliat, exaltabitur. In Job quoque habetur:103 Qui humiliatus fuerit, erit in gloria. Et in Proverbiis scribitur:104 Gloriam præcedet humilitas. Ideo princeps Apostolorum hortatur: Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet in tempore visitationis.105

Dives autem glorietur in humilitate sua. Hoc, secundum Bedam et Glossam, ironice dicitur, ut sit sensus: Dives sciat se cito humiliandum et vilipendendum atque damnandum, juxta illud:106 Qui se exaltat, humilabitur. Quod intelligendum est de divite terrena inordinate amante, seu cupido. De cujusmodi in Evangelio loquitur Dominus: Possibilius est camelum per foramen acus transire, quam divitem intrare in regnum cœlorum.107 De quo et Job loquitur: Dives, quum dormierit, nihil secum auferet; apprehendet eum quasi aqua inopia.108 Et item in Psalmo: Nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis.109 Hinc subditur: quoniam sicut flos fœni transibit, id est, cito de hujus vitæ prosperitate auferetur, sicut de impiis fertur in Psalmo:110 Quoniam tanquam fœnum velociter arescent, et quemadmodum olera herbarum cito decident.111 Deinde exponit similitudinem istam. Exortus est enim sol cum ardore, quem efficit radiorum suorum repercussione in terra, præsertim quando ascendit in altum, et arefecit fœnum, videlicet gramina terræ; et flos ejus, videlicet fœni, decidit ex caloris adustione, et decor vultus ejus, id est pulchritudo viriditatis superficiei fœni, deperiit. Ita et dives in itineribus suis marcescet, id est, in actibus suis vitiosis peribit: et dum foris temporali floret prosperitate, carnali voluptate, potentia atque divitiis, intus spiritualiter magis ac magis putrescit, corrumpitur et fœdatur; imo ab omni gratiæ ac virtutum floriditate tabescit, juxta illud: Corrupti sunt, et abominabiles facti sunt in iniquitatibus.112

Hanc eamdem sententiam Scriptura in multis continet locis. Scriptum est enim in Job: Vidi iniquos Domino flante perisse;113 itemque: Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti; si ascenderit usque ad cœlum superbia ejus, et caput ejus nubes tetigerit, quasi sterquilinium in fine perdetur, velut somnium avolans non invenietur, transiet quasi visio nocturna.114 Et in Psalmo: Dejecisti eos dum allevarentur. Quomodo facti sunt in desolationem? Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam.115 Hoc est quod loquitur Isaias: Et quidem neque satus, neque radicatus in terra truncus eorum; repente flavit in eos, et perierunt. Hinc iniqui fatentur: Quid profuit nobis superbia?116 aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra, et tanquam nuntius præcurrens, et tanquam navis pertransiens fluctuantem aquam.117 — Porro præinducto apostoli Jacobi verbo consonat illud: Omnis caro fœnum, et omnis gloria ejus quasi flos agri; exsiccatum est fœnum, et cecidit flos, etc.118

Verumtamen his objici potest, quia videmus ad oculum multos iniquos usque ad decrepitam senectutem vivere, prosperari, et quantum naturaliter fieri potest, vigere. Unde Job: Impii vivunt, sublevati sunt, confortatique divitiis; semen eorum permanet coram eis, propinquorum turba et nepotum in conspectu eorum; domus eorum securæ sunt et pacatæ, et non est virga Dei super illos.119 Jeremias quoque ait: Quare via impiorum prosperatur, et bene est omnibus qui prævaricantur et inique agunt? Plantasti eos, et proficiunt.120 Atque in Psalmo: Quorum filii sicut novellæ plantationes in juventute sua; non est ruina maceriæ neque transitus, neque clamor in plateis eorum.121 Verum hæc omnia facile concordantur, quoniam omnis temporalis prosperitas, quantumcumque longa appareat, tamen futuræ retributio-nis respectu est brevissima. Multi quoque ob scelera sua ante tempus suum de medio subtrahuntur, quemadmodum ait Scriptura: Semitam sæculorum calcaverunt viri iniqui, qui ante tempus suum sublati sunt.122

Præterea spiritualiter exortus est sol cum ardore, id est Christus sol justitiæ, judex cœlestis, rigore suæ sententiæ; arefecitque fœnum, quoniam iniquorum prosperitatem dissipat et condemnat. Unde Lucas: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram. Despiciamus ergo temporalem prosperitatem, et omnem delectationem illicitam.123 vente, causa deceptionis toleramus. Unde tat, dicit Glossa : Id est diabolus, cujus solius officium est tentare.

Ad istud Thomas super secundum Sententiarum respondet : Ad perfectam rationem tentationis tria concurrunt. Primum est, ut per tentationem alicujus dubii accipiatur cognitio ; secundum, ut hoc sit a tentante intentum ; tertium, ut ipsemet tentans, cognitionem illius rei accipere velit : et isto modo Deus non tentat, sed homo tentatur ab homine, et etiam a diabolo. Dicitur autem Deus tentare, quantum ad duo prima : ut scilicet alicujus

Beda hic ait : Duplex est genus tentationis : unum, quod decipit ; aliud, quod probat. Loquendo de tentatione quæ decipit seu intentione fallendi inducitur, Deus neminem tentat. Sed loquendo de tentatione quæ probat, tentavit Abraham Deus. De qua et ait Propheta : Proba me, Domine, et tenta me. Denique, secundum Albertum, per verba prætacta apostolus Jacobus removet quamdam dubitationem. Dixit enim superius in tentationibus esse gaudendum. Ex quo aliquis posset opinari, universas tentationes nobis immitti a Deo. Quod non est verum : quia, secundum Glossam, exteriorem tentationem immittit Deus ad suorum probationem fidelium ; interiorem vero, qua concupiscitur quod lege divina prohibetur, Deus non immittit. Porro, secundum Bedam, per verba jam tacta Jacobus illorum destruit errorem, qui sicut bonas tentationes, ita et malas dixerunt nobis divinitus inspirari. Est autem, secundum Glossam, duplex tentatio : Una exterior, sicut paupertas, infirmitas, incarceratio, et alia quævis exterior tribulatio : cujus Deus non est solum permissor, sed etiam auctor. Tales namque afflictiones sæpe immittit fidelibus pro bono eorum. Alia est tentatio interior, ut prava suggestio, prava cogitatio, qua furtum seu aliud peccatum concipitur : cujus Deus permissor est, non immissor seu actor.

Pro clariori hujus textus intelligentia quæritur, cujus sit tentare, an scilicet a solo tentemur diabolo, an etiam tentet nos Deus. Et videtur, quod tentemur a Deo, juxta illud : Tentavit Deus Abraham. In Deuteronomio quoque habetur : Recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret. Et Sapiens : Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se. Atque apud Joannem : Hoc dixit Jesus, tentans eum, puta Philippum. In oppositum est auctoritas Jacobi in præsenti. Præterea, super illud Pauli, Ne forte tentet vos is qui ten-

Gen. xxii,

Ps. xxvi,

Gen. xxii, 1.

Deut. 1, 2.

Sap. 5.

Joan. 1, 6.

1 The. 1, 5. ignoti cognitio manifestetur, non sibi, sed aliis : quod et Deus intendit, ut patuit in tentatione Abrahæ, quem Deus tentavit ut ejus fides et obedientia aliis, ad eorum ædificationem, insinuarentur. Mundus vero et caro dicuntur tentare, solum quantum ad primum trium illorum, ad perfectam tentationis rationem concurrentium : quia ex impugnatione carnis et mundi, manifestatur virtus aut imperfectio mentis, quamvis nec mundus, nec caro intendant hoc. Ipsa ergo impugnatio animæ, seu ejus virtutis, tentatio dicitur. Hæc autem impugnatio, vel est a principio intrinseco, puta a carnis corruptione, et hæc vocatur tentatio carnis ; vel a principio extrinseco, et hoc dupliciter : quia illud extrinsecum, aut impugnat per modum objecti, et sic est tentatio a mundo, cujus rebus corda hominum ad peccandum alliciuntur ; vel per modum agentis ipsum trahit ad peccandum, persuadendo, terrendo, aut blandiendo : et sic est tentatio a diabolo et a membris ipsius. — Dicitur autem diabolus solus tentare, non quod ipse semper sit immediatus tentator, sed quia primo tentavit hominem, ex qua tentatione consecutæ sunt aliæ tentationes. (Tamen, ut asserit Origenes, quamvis non esset diabolus, adhuc homines tentarentur concupiscentia venereorum et alimentorum.) Vel dicitur diabolus solus tentare, quoniam ei et membris suis dumtaxat convenit tentare cum intentione trahendi ad vitium, vel quia utitur carne et rebus mundi

Gen. xxii, 12.

Footnotes

  1. Act. xii, 17; xv, 13; xxI, 18. ↩

  2. Galat. ii, 9. ↩

  3. Galat. ii, 9. ↩

  4. Matth. xxv, 21, 23. ↩

  5. Is. XI, 3. ↩

  6. Is. LIII, 11. ↩

  7. Act. x, 28. ↩

  8. 1 Joann. v, 20. ↩

  9. Is. IX, 6. ↩

  10. Ps. XLIV, 8. ↩

  11. Act. X, 38. ↩

  12. Luc. II, 26. ↩

  13. Luc. IX, 18, 20. ↩

  14. Is. LXI, 1. ↩

  15. Joann. VIII, 35. ↩

  16. IV Reg. XVII, 6. ↩

  17. 1 Esdr. I, 5. ↩

  18. Act. II, 41; IV, 4; V, 14. ↩

  19. Act. VI, 7. ↩

  20. Act. II, 5. ↩

  21. Act. VIII, 1, 4. ↩

  22. Act. I, 1. ↩

  23. Eccl. XXXII, 1, 2. ↩

  24. Deut. XVII, 20. ↩

  25. Ps. L, 20. ↩

  26. Matth. VI, 9, 10. ↩

  27. Malach. II, 10. ↩

  28. I Petr. IV, 1. ↩

  29. Apoc. III, 19. ↩

  30. I Petr. ii, 19-21. ↩

  31. Matth. v, 11,12; ↩

  32. Luc. vi, 22, 23. ↩

  33. Rom. vm, 18. ↩

  34. II Cor. iv, 17. ↩

  35. Prov. xiv, 17, 29. ↩

  36. Ps. xc, 15. ↩

  37. Sap. III, 6. ↩

  38. Zach. xiii, 9. ↩

  39. Rom. viii, 18. ↩

  40. I Petr. ii, 19-21. ↩

  41. Rom. v, 3, 4. ↩

  42. II Cor. v, 15. ↩

  43. Eccli. 1, 29. ↩

  44. Rom. v, 3. ↩

  45. II Cor. 1, 3, 4. ↩

  46. Ibid. 5. ↩

  47. Ps. xciii, 19. ↩

  48. Job xv, 11. ↩

  49. Prov. xv, 18. ↩

  50. Ps. ix, 2. ↩

  51. Prov. xiv, 29. ↩

  52. Hebr. x, 36. ↩

  53. Prov. xvi, 32. ↩

  54. Luc. xxi, 19. ↩

  55. Osee x, 2. ↩

  56. Matth. vi, 24. ↩

  57. Luc. xvi, 13. ↩

  58. Is. lxiv, 6. ↩

  59. II Cor. ix, 8. ↩

  60. Ps. xxxiii, 10. ↩

  61. I Cor. 1, 5, 7. ↩

  62. Rom xiii, 10. ↩

  63. Rom viii, 26. ↩

  64. Sap. ix, 14. ↩

  65. Job xxxvii, 19. ↩

  66. Eccl. i, 1. ↩

  67. Eccl. ii, 11, 12. ↩

  68. Ps. cxliv, 16. ↩

  69. Ps. ciii, 27-29. ↩

  70. Num. xiv, 11, 27. ↩

  71. Eccli. i, 1. ↩

  72. Is. LVII, 20. ↩

  73. Job XI, 14, 15. ↩

  74. Ps. I, 4. ↩

  75. Thren. III, 42. ↩

  76. Ephes. IV, 14. ↩

  77. Job XXVII, 9. ↩

  78. Job I, 28. ↩

  79. Prov. XXVIII, 9. ↩

  80. Eccl. V, 11, 12. ↩

  81. Ephes. iv, 40, 41, 31, 32. ↩

  82. Joann. IX, 31. ↩

  83. Ps. XI, 9. ↩

  84. Is. i, 2. ↩

  85. Ps. xciii, 12. ↩

  86. Job ii, 3-5. ↩

  87. Is. iii, 5. ↩

  88. Prov. ii, 6. ↩

  89. Matth. vii, 24-27. ↩

  90. Matth. x, 16. ↩

  91. Matth. vi, 22. ↩

  92. Ibid. 23. ↩

  93. Matth. n, 14. ↩

  94. Eccli. ii, 14. ↩

  95. Eccli. 1, 36, 37. ↩

  96. Job xxxvi, 13. ↩

  97. Prov. xiv, 17. ↩

  98. Prov. iii, 32. ↩

  99. Prov. n, 21. ↩

  100. Prov. , 7. ↩

  101. Prov. x, 9. ↩

  102. 1 Cor. xiv, 20. ↩

  103. Luc. xiv, 11; xviii, 14. Job xxii, 29. ↩

  104. Prov. xv, 33. ↩

  105. 1 Petr. v, 6. ↩

  106. Luc. xviii, 14. ↩

  107. Matth. xix, 24. ↩

  108. Job xxvii, 19, 20. ↩

  109. Ps. lxxv, 6. ↩

  110. Job 1, 1. ↩

  111. Ps. xxxvi, 2. ↩

  112. Ps. lii, 2. ↩

  113. Job iv, 8, 9. ↩

  114. Job xx, 5-8. ↩

  115. Ps. lxxii, 18, 19. ↩

  116. Is. xl, 24. ↩

  117. Sap. v, 8-10. ↩

  118. Is. xl, 6, 7. ↩

  119. Job xxi, 7-9. ↩

  120. Jer. xii, 1, 2. ↩

  121. Ps. cxliii, 12, 14. ↩

  122. Job xxii, 15, 16. ↩

  123. Luc. vi, 24. ↩

Chapter 3 of 9