Skip to the text

Articulus 2

PROSECUTIO ELUCIDATIONIS HUJUS CAPITULI PRIMI, AB EO LOCO : BEATUS VIR, ETC.

CONSEQUENTER sanctus apostolus Jacobus docet tribulationes vitæ præsentis æquanimiter sustinendas, propter earum perpetuam remunerationem. Beatus vir, id est, felix homo est jam in spe et in merito, qui suffert tentationem, id est, impugnationem, tribulationem, afflictionem, sive ab invisibili, sive a visibili hoste inflictam, aut ex fomite seu sensualitatis infectione exortam, æquanimiter tolerat, eamque superat, non ruendo ad impatientiam, iniquum consensum, aut aliam culpam. Et præsertim beatus est, qui pro fide atque justitia persecutionem patitur, nec superatur. Quoniam quum probatus fuerit, id est per adversitatum et impugnationum victoriam approbatus, et Deo acceptus factus, seu sufficienter examinatus et expurgatus, accipiet coronam vitæ, id est præmium essentiale, quod aurea appellatur ; præmium quoque accidentale ac speciale, in signum præmiumque victoriæ, quod nuncupatur aureola, si pro justitia pertulerit mortem. De hac corona fertur in Psalmo : Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.1 Denique istud est quod spopondit Christus : Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ.2 Sic ergo omnipotens Deus, quos ad modicum tempus probat, affligit, exercet, in æternum copiose remunerat. Propter quod in Sapientiæ libro dicitur : In paucis vexati, in multis bene disponentur : quoniam Deus tentavit illos, et invenit illos dignos se.3 Hinc sanctus Job : Probavit me, inquit, tanquam aurum quod per ignem transit.4 Et Tobiæ angelus dixit : Quia acceptus eras Deo, necesse fuit ut tentatio probaret te.5

Accipiet ergo post vitam præsentem, quum fuerit plene purgatus, coronam vitæ, quam repromisit Deus diligentibus se : quia per angelos sanctos, per Apostolos et Prophetas promisit hoc. Imo Christus Dei Filius, Deus vere incarnatus, proprio ore eam promisit in Evangelio palam ac sæpe. Porro per hoc quod ait, Quam repromisit Deus diligentibus se, duo innuuntur. Primum est, quod nulla actio nullaque passio, sine caritate sit meritoria. Tentationes autem et tribulationes meritoriæ sunt vitæ æternæ, in quantum ex caritate æquanimiter tolerantur, acceptantur, atque vincuntur. Ideo ait Apostolus : Si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Secundum est, quod Deus his quos amplius diligit, frequenter plures et graviores tribulationes immittit. Idcirco in adversis et tentationibus nequaquam frangamur, nec pusillanimes efficiamur, nec fatigemur animis nostris : imo eas tanquam probabile argumentum divinæ dilectionis ad nos, suscipiamus ac superemus ; correptiones et correctiones amemus, illud Judith pensantes : Memores esse debemus quomodo pater noster Abraham tentatus est, et per multas tribulationes probatus, amicus Dei effectus est. Sic Isaac, sic Jacob, sic Moyses, et omnes qui placuerunt Deo, per multas tribulationes transierunt fideles. Qui autem tentationes non susceperunt in timore Domini, in impatientia sua exterminati sunt. Nemo quum tentatur, dicat quoniam a Deo tentatur. Postquam apostolus Jacobus locutus est de tentationibus quas exterius causa probationis patimur, nunc agit de tentationibus quas intus, suadente diabolo, aut infectione naturæ nostræ movente, causa deceptionis toleramus.6 Unde tat, dicit Glossa : Id est diabolus, cujus solius officium est tentare.

Beda hic ait : Duplex est genus tentationis : unum, quod decipit ; aliud, quod probat. Loquendo de tentatione quæ decipit seu intentione fallendi inducitur, Deus neminem tentat. Sed loquendo de tentatione quæ probat, tentavit Abraham Deus. De qua et ait Propheta : Proba me, Domine, et tenta me. Denique, secundum Albertum, per verba prætacta apostolus Jacobus removet quamdam dubitationem. Dixit enim superius in tentationibus esse gaudendum. Ex quo aliquis posset opinari, universas tentationes nobis immitti a Deo. Quod non est verum : quia, secundum Glossam, exteriorem tentationem immittit Deus ad suorum probationem fidelium ; interiorem vero, qua concupiscitur quod lege divina prohibetur, Deus non immittit. Porro, secundum Bedam, per verba jam tacta Jacobus illorum destruit errorem, qui sicut bonas tentationes, ita et malas dixerunt nobis divinitus inspirari. Est autem, secundum Glossam, duplex tentatio : Una exterior, sicut paupertas, infirmitas, incarceratio, et alia quævis exterior tribulatio : cujus Deus non est solum permissor, sed etiam auctor. Tales namque afflictiones sæpe immittit fidelibus pro bono eorum. Alia est tentatio interior, ut prava suggestio, prava cogitatio, qua furtum seu aliud peccatum concipitur : cujus Deus permissor est, non immissor seu actor.

Pro clariori hujus textus intelligentia quæritur, cujus sit tentare, an scilicet a solo tentemur diabolo, an etiam tentet nos Deus. Et videtur, quod tentemur a Deo, juxta illud : Tentavit Deus Abraham. In Deuteronomio quoque habetur : Recordaberis cuncti itineris, per quod adduxit te Dominus Deus tuus, ut affligeret te atque tentaret.7 Et Sapiens : Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se. Atque apud Joannem : Hoc dixit Jesus, tentans eum, puta Philippum. In oppositum est auctoritas Jacobi in præsenti. Præterea, super illud Pauli, Ne forte tentet vos is qui ten-

Ad istud Thomas super secundum Sententiarum respondet :8 Ad perfectam rationem tentationis tria concurrunt. Primum est, ut per tentationem alicujus dubii accipiatur cognitio ; secundum, ut hoc sit a tentante intentum ; tertium, ut ipsemet tentans, cognitionem illius rei accipere velit : et isto modo Deus non tentat, sed homo tentatur ab homine, et etiam a diabolo. Dicitur autem Deus tentare, quantum ad duo prima : ut scilicet alicujus ignoti cognitio manifestetur, non sibi, sed aliis :9 quod et Deus intendit, ut patuit in tentatione Abrahæ, quem Deus tentavit ut ejus fides et obedientia aliis, ad eorum ædificationem, insinuarentur. Mundus vero et caro dicuntur tentare, solum quantum ad primum trium illorum, ad perfectam tentationis rationem concurrentium : quia ex impugnatione carnis et mundi, manifestatur virtus aut imperfectio mentis, quamvis nec mundus, nec caro intendant hoc. Ipsa ergo impugnatio animæ, seu ejus virtutis, tentatio dicitur. Hæc autem impugnatio, vel est a principio intrinseco, puta a carnis corruptione, et hæc vocatur tentatio carnis ; vel a principio extrinseco, et hoc dupliciter : quia illud extrinsecum, aut impugnat per modum objecti, et sic est tentatio a mundo, cujus rebus corda hominum ad peccandum alliciuntur ; vel per modum agentis ipsum trahit ad peccandum, persuadendo, terrendo, aut blandiendo : et sic est tentatio a diabolo et a membris ipsius. — Dicitur autem diabolus solus tentare, non quod ipse semper sit immediatus tentator, sed quia primo tentavit hominem, ex qua tentatione consecutæ sunt aliæ tentationes. (Tamen, ut asserit Origenes, quamvis non esset diabolus, adhuc homines tentarentur concupiscentia venereorum et alimentorum.) Vel dicitur diabolus solus tentare, quoniam ei et membris suis dumtaxat convenit tentare cum intentione trahendi ad vitium, vel quia utitur carne et rebus mundi tanquam instrumentis ad tentandum hominem.

Insuper, in prima parte Summæ suæ loquitur Thomas: Tentare, est proprie experimentum de aliquo sumere, ut scilicet aliquid circa ipsum, vel de se ipso sciatur. Ideo proximus finis tentantis est cognitio. Ex cognitione autem potest ulterius alius finis intendi, aut bonus, aut malus. Diabolus vero talem cognitionem semper refert ad malum, puta ut fallat et noceat. Sicque proprium diabolo est tentare: quia etsi homo sic tentet, hoc tamen facit ut servus diaboli. Dicitur quoque Deus tentare, non ut sciat, sed ut aliquid faciat scire. Mundus autem et caro non nisi instrumentaliter ac materialiter tentant, præbendo occasionem peccandi. Sed homo tentat aliquem, et bene, et male: bene, dum quærit eum cognoscere ut prosit; male, dum quærit eum cognoscere ut noceat. Verumtamen per tentationem mundi, quandoque intelligitur tentatio quæ infertur a mundanis et pravis hominibus; quandoque illa quæ infertur (ut tactum est) a rebus sæculi hujus, puta a divitiis atque honoribus ejus.

His præmissis, præsens textus facile intelligetur. Nemo quum tentatur, tentatione interiori ad fallendum tendente et inclinante ad vitium, dicat quoniam a Deo tentatur, ita ut Deus inclinet aut cogat eum ad culpam. Deus enim intentator malorum est, id est, malorum tentamentorum non est suggestor, aut auctor, nec est tentator malorum seu vitiorum, id est tentativa causa eorum; ipse enim neminem tentat tentatione ad malum ordinata. Sed objici potest, quia tentatio tam activa quam passiva, sunt quidam actus et aliquid positivum: ergo a Deo sunt, a quo omnis entitas derivatur, et in quem omnes effectus, id est actus, tanquam in primum effectivum principium reducuntur. Et respondendum, quod omnis effectus et actus, in quantum est ens et aliquid positivum, a Deo sunt tanquam a prima causa: sed in quantum habent deformitatem et obliquitatem peccati, nihil sunt et sola privatio; nec habent causam efficientem, sed deficientem, videlicet voluntatem creatam, ut defectivam: quemadmodum claudicatio, in quantum est ambulatio quædam, est a virtute motiva et progressiva; deformitas autem hujusmodi ambulationis, est a tibiæ indispositione.

Unusquisque vero tentatur a concupiscentia sua, id est ab inordinata cupiditate seu privato amore. Nam radix omnium malorum est cupiditas, id est improbus amor sui, pro quo concupiscentia hoc loco accipitur. De quo amore asserit Augustinus, quod sit omnium vitiorum origo, quemadmodum amor Dei est omnis boni principium, omnis scilicet meritorii actus. Unde amor sui crescens usque ad contemptum Dei, civitatem efficit Babylonis, quæ est ecclesia malignantium et regnum diaboli: quemadmodum amor Dei crescens usque ad contemptum sui, constituit civitatem Jerusalem, quæ est Ecclesia Dei viventis et regnum Christi. Ab hac ergo concupiscentia tentatur, id est, radicaliter impugnatur, quicumque tentatur, quia ab ea inclinatur et movetur ad diversa peccata. Non tamen per verba hæc excludit apostolus Jacobus tentationem diaboli, quia frequenter diabolus actuat seu excitat concupiscentiam istam in homine, et per eam tentat eumdem.

Tentatur ergo unusquisque a concupiscentia, abstractus, id est a recto salutis itinere et vero rationis judicio, et illectus, id est ad culpam attractus. Deinde concupiscentia quum conceperit, id est, ad consensum perduxerit, parit peccatum, id est, reum facit. Tunc enim est mortale peccatum interius, quum plenus adest consensus de aliquo concupito contra præceptum. Peccatum vero quum consummatum fuerit, id est foris ad effectum perductum, ita quod ex consensu itur in opus, generat mortem, quia inducit ad consuetudinem vitiosam et obstinationem, deinde ad damnationem æternam, quæ est mors secunda gravissima. Unde quod ait, Generat mortem, non est sic intelligendum quasi in solo exteriori opere consistat peccatum mortale, quum in interiori cogitatione et affectione deliberatæ rationis consensum habente, sit culpa mortalis: imo ratio meriti atque demeriti in opere exteriori, dependet ab interiori. Sed ideo dicit sic, quia in opere exteriori magis apparet deformitas vitii, et culpa augetur, ac prava consuetudo incurritur.

Itaque in verbis præhabitis insinuatur processus humanæ tentationis. Nam primo concupiscentia oritur, per quam incipit homo abstrahi a vero et bono. Deinde concupiscentiæ delectatio quædam conjungitur, per quam homo in malum illicitur. Tunc tamen stat adhuc in terminis peccati venialis. Deinde concupiscentiæ et delectationi consensus deliberatus adjicitur: et tunc est peccatum mortale, ex quo ad opus proceditur, et reiteratio frequens seu consuetudo inde consequitur. Hinc loquitur Beda: Tribus modis tentatio agitur: suggestione, delectatione, consensu: suggestione hostis, delectatione aut etiam consensu nostræ fragilitatis, consensu cordis. Quod si hoste suggerente, nec delectamur nec consentimus, tentatio nobis ad victoriam provenit. Si vero ad hostis suggestionem paulatim a recta intentione abstrahi, atque in vitium incipimus illici delectando, offendimus sed nondum lapsum mortis incurrimus. Quod si peccati in corde concepti delectationem sequatur partus pravæ actionis, aut certe consensus, mortis rei efficimur. Hoc quoque pensandum, quia ut dicunt doctores, non solum plenus consensus in opus, sed et consensus in delectationem prohibitam, est mortalis.

Nolite itaque errare, fratres mei dilectissimi, per vitiorum abrupta, per errorum ac falsitatum ac perfidiarum obscura (via enim impiorum tenebrosa, nesciunt ubi corruunt), ne sero pœnitentes, dicatis illud Sapientiæ:10 Erravimus a via veritatis, et justitiæ lumen non luxit nobis, et sol intelligentiæ non est ortus nobis.11

Circa præhabita quæritur, an tentatio sit appetenda. Respondet Albertus: Quædam in sua ratione circumvolutam habent malitiam, ut furtum: quæ nequaquam sunt appetenda. Alia sunt quæ nominata, statim habent circumvolutam bonitatem, ut esse sapientem, et virtute præditum: quæ simpliciter et absque additione sunt appetenda. Alia sunt, quæ de se non sunt appetibilia, quum sint quædam mala pœnalia: tamen per comparationem ad finem sunt appetenda, ut potio amara. Quum ergo tentationes per se ordinentur ab hoste ad hominis deceptionem, per accidens vero ordinentur ad tentati salutem, ex hoc quod Dei gratia auxiliante vincuntur; idcirco tentari non est simpliciter cupiendum, sed tentari et vincere simul sumptum. Verum quia considerata nostra fragilitate, victoria est incerta, tentatio securius fugitur quam optatur. Et si objiciatur, quia (ut Jacobus ait apostolus) omne gaudium existimare debemus quum in diversas inciderimus tentationes, ergo sunt appetendæ, præsertim quia (ut dictum est) C sunt valde multipliciter fructuosæ: respondetur, quod Jacobus loquitur de tentatione tribulationum, ad quarum patientiam exhortatur, quia non nisi per patientiam eas possumus superare. Ideo gaudium et fructuositas non sunt de talibus tribulationibus et tentationibus secundum se, sed magis de patientia, qua vincuntur.

Præterea huic rationi concordat responsio Thomæ super secundum Sententiarum, dicentis: Quum bonum sit objectum voluntatis ac desiderii, eo modo aliquid est volendum, quo bonum. Inter bona autem aliquid invenitur quod est bonum simpliciter et per se, sicut sunt bona honesta, puta virtutes: quæ tanquam fines aliorum, sui gratia appetuntur, quamvis in aliud ducant: quia in omnibus honestis utilitas honestati coincidit, nisi in ultimo, quod est finis finium, quod propter se tantum est appetendum. Aliquid vero est, quod in se bonitatem non habet unde appetatur, si absolute consideretur; sed secundum ordinem ad finem, bonitatem quamdam sortitur, quæ utilitas nominatur: et hæc sunt propter aliud appetenda, ut sectio membri propter sanitatem. Porro ad finem consequendum, contingit aliquid dupliciter ordinari: per se scilicet, et per accidens. Per se dico, quod quantum in se est, in finem debitum est ductivum; per accidens autem, quod quantum in se est, in aliud duceret, sed ex concursu alterius causæ ducit in debitum finem, sicut qui comedit venenum ut moriatur, et contingit ex hoc sanitas. Quum ergo causa per accidens, non sit proportionata ad effectum, sed solum causa per se; idcirco ex ordine ad finem qui est per accidens, non est aliquid bonum aut appetibile, simpliciter acceptum, sed solum concurrentibus omnibus quæ ad hunc finem determinant. Dico igitur, quod tentatio per se, ordinata est ad hominis perditionem; ad salutem vero non ordinatur, nisi per accidens, scilicet ex hoc quod homo eam vincit auxilio gratiæ Dei. Ideo tentari non est simpliciter appetendum, sed tentari et vincere simul acceptum. Sed quoniam propter nostram fragilitatem victoria valde est dubia, securius fugienda est tentatio quam optanda.

Insuper istis responsionibus aliquid videtur esse addendum, quia ut tactum est, duplex est genus tentationis: unum quod probat, aliud quod fallit. Quorum primum est a Deo, et ad hominis ordinatur salutem; aliud a diabolo et membris ipsius, ordinaturque ad tentati seductionem. Rursus, sicut præhabitum est, duplex est tentatio, puta exterior, ut est corporalis afflictio, cujus Deus non solum est permissor, sed etiam actor. Est quoque tentatio interior, ad culpam inclinans seu ordinata, cujus Deus permissor est, non immissor. Constat itaque præinductas responsiones non esse prolatas, nisi de tentatione hostis ad fallendum tendente.

Remanet igitur quæstio, an tentatio quæ est ex, vel, a Deo, atque exterior, tendens ad probationem et salutem, sit appetenda. Ad quod respondendum, quod appetenda est eo modo quo medicina amara et afflictiva appetitur propter sanitatem et delectationem. Estque appetenda cum duplici circumspectione, utpote considerata propria fragilitate et defectuositate, ne homo in viribus suis confidat; et præsupposito adjutorio gratiæ Dei, in quo spes tota figatur. Et hoc modo, etiam tentationes hostiles appeti possunt. Verumtamen observandum, quod aliquid est appetibile uni, quod non est appetibile alteri, propter diversam eorum dispositionem. Perfecti ergo et etiam digne proficientes, securius possunt tentationes appetere, cum circumspectionibus memoratis, quam incipientes et imperfecti. Et de hoc in Vitis Patrum multa habentur exempla.

Amplius quæritur, an tentatio quæ est ab hoste, sit peccatum, an etiam tentatio quæ est a mundo, et item an omnis tentatio a carne seu carnis, peccatum sit. Ad hæc Thomas super secundum respondet: Peccatum unius non consistit in actu alterius, sed in proprio actu. Propter quod in Ezechiele legitur:12 Anima quæ peccaverit, ipsa morietur. In tentatione autem carnis, ipse appetitus illicitus, secundum quem tentari quis dicitur, est actus ejus qui tentatur. Non enim sola caro concupiscit, sed conjunctum, videlicet homo. Ideo talis tentatio est peccatum in eo qui tentatur. Siquidem motus concupiscibilis in illicitum tendens, tentatio carnis est. Tentatio autem quæ est a mundo vel ab hoste, est a principio extrinseco: unde actus non pertinet ad tentatum, sed passio tantum. Propter hoc non est peccatum in tali tentatione, nisi per delectationem sive consensum, quia tunc tentatus incipit cooperari tentanti. Præterea, juxta Thomam, diabolus potest imprimere vim imaginativam dupliciter: utpote aliqua sensibilia exterius repræsentando, et ipsam vim imaginativam intus turbando ac alterando. Idcirco, secundum modum quo imprimit in nos, tentare nos dicitur. Hæc tamen impressio non habet rationem peccati, quum non sit in appetitu, sed in apprehensione dumtaxat. Est tamen tendens in culpam, quantum est de intentione tentantis. Hoc quoque pensandum, quia ut Thomas adjungit, motus concupiscibilis potest dupliciter in nobis insurgere : Primo, ex qualitate organi, sicut corpore calefacto, insurgit motus libidinis absque aliqua imaginatione : et iste motus est pure naturalis, nec rationem peccati habens. Et hunc motum potest diabolus ex sua potestate in nobis causare, nisi divina cohibeatur virtute. Secundo, ex apprehensione alicujus delectabilis. Et ex parte illa appetitus habet aliquam libertatem in homine, secundum quod potest obedire imperio rationis : sicque in concupiscibili potest esse peccatum. Sed hunc motum diabolus extorquere non potest.

Hæc dicta sint pro pleno hujus loci intellectu, quia materia practica est et salubris. At vero, sicut nonnulli errarunt dicendo interiores tentationes ad vitia inclinantes esse a Deo; sic alii, ut Pelagiani hæretici, errabant dicentes opera meritoria esse a nobis ipsis, ita quod sine gratia posset homo esse virtute præditus, et Deo acceptus, ac vitam promereri æternam. Dicebant enim : A Deo habemus quod sumus, a nobis ipsis quod justi sumus. Contra hos subdit apostolus Jacobus :

Omne datum optimum, et omne donum perfectum desursum est, descendens a Patre luminum. Certum est apud philosophos, omne quod circa Deum est, a Deo fluxisse mediate vel immediate, Aristotele protestante, Ab hoc ente omnibus communicatum est esse et vivere; atque auctore libri de Causis, Omnis causa primaria plus influit quam quæcumque causa secunda. Verumtamen, aliter dicunt sancti theologi virtutes et actiones meritorias esse a Deo, quam philosophi : quia philosophi dixerunt hominem naturali potestate et propria ratione posse virtutes acquirere, et felicitatem mereri. Quod quamvis verum sit aliquo modo de virtutibus naturalibus, politicis, in beatitudine naturali; theologi tamen affirmant hominem

A (quia ad supernaturalem beatitudinem est creatus) indigere gratia gratum faciente, virtutibusque infusis, supernaturalibus ac theologicis, et insuper actuali motione Spiritus Sancti in omni meritorio actu, ut sic media correspondeant fini. Quamvis itaque per datum optimum, possunt intelligi naturalia dona suprema in intellectualibus creaturis, ut sunt memoria, intellectus, voluntas, in quibus supergloriosissimæ Trinitatis imago relucet in homine; per donum vero perfectum, dona supernaturalia, gratuita et infusa, ac meritoria opera, quæ omnia immediate descendunt, causantur, dependent a Deo : possunt tamen per datum optimum, intelligi dona supernaturalia et infusa gratiæ gratis datæ, bonis et malis communia, ut sunt gratia prophetiæ, genera linguarum, sermo sapientiæ, sermo scientiæ, etc., de quibus Corinthiis scribit Apostolus; per dona vero perfecta, dona gratiæ gratum facientis, virtutes infusæ, dona et fructus spiritus, ac beatitudinis viæ.13 Nihilo minus omnia ista intelligi possunt per data optima : et per dona perfecta, intelligenda erunt dona gloriæ, dona animæ et corporis glorificati, et quidquid ad cœlestis beatitudinis plenitudinem spectat, quæ vere est status omnium bonorum aggregatione perfectus, de quibus Isaias et Paulus fatentur : Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ præparavit Deus diligentibus se.1415

Porro per Patrem luminum, intelligi potest Pater æternus, a quo lumen sibi coæternum, unigenitus Filius ejus, invariabiliter oritur. A Patre quoque et Filio, tanquam ab uno fonte ac æternali principio, oritur Spiritus Sanctus Patri Filioque æqualis. Nec tamen Filius et Spiritus Sanctus sunt duo lumina; imo tota superdignissima, superessentialis et incomprehensibilis Trinitas, unum est lumen, sicut et una essentia. Ideo Pater æternus dicitur Pater luminum, quippe qui sit increati luminis et omnis lucis creatæ principium. Aptius tamen hoc loco per

Patrem luminum intelligitur Deus Trinitas, universorum creator, cui quotidie dicimus : Pater noster, qui es in cœlis.16 De quo in Deuteronomio habetur : Nonne ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te ?17 De quo et Isaias :18 Et nunc, pater noster es tu, nos vero lutum. Cui et Eliu locutus est : Pater mi, ne desinas ab homine iniquitatis, qui addit super peccata sua blasphemiam.19

Denique huic verbo apostoli Jacobi consonat illud Joannis, Non potest homo accipere quidquam, nisi fuerit ei datum de cœlo;20 et quod loquitur Paulus, Quid habes quod non accepisti ?21

Apud quem non est transmutatio : quia omnimoda incommutabilitas, quæ est plena immortalitas, competit Deo, quum sit purus actus, in quo nec est potentia limitans, nec differentia contrahens, neque materia usquam coarctans, ut in Metaphysica sua sapientissime docet Philosophus. Et Proclus Platonicus in Elementatione sua theologica subtilissime probat hoc. Unde in Malachia contestatur :22 Ego Dominus, et non mutor. Quod Balaam quoque adstruit, loquens :23 Non est Deus quasi homo, ut mentiatur ; nec ut filius hominis, ut mutetur. Et sicut contingentia, variabilia, corporalia invariabiliter intelligit, ita et immutabilis permanens, omnia operatur, sicut ait Boetius :

O qui perpetua mundum ratione gubernas, tempus ab ævo Ire jubes, stabilisque manens, das cuncta moveri.

Quod et primo Timæi disseruit Plato. Propter quod asserit Veritas : Pater meus usque modo operatur, et ego operor. Nec vicissitudinis obumbratio, id est alicujus successionis obscuratio :24 quia in supersimplicissimo Deo sunt penitus idem, essentia, potestas et actio, seu esse, posse et agere. Et ipse unico, simplicissimo, et æterno actu intelligit, et vult ac disponit universa et singula in se ipso. Unde et ejus mensura est æternitas, quæ est interminabilis vitæ tota simul perfecta possessio.

Hoc multipliciter potest exponi : Primo, quod Pater per Unigenitum suum nos condidit, juxta illud Joannis, Omnia per ipsum facta sunt.25 Unde Apostolus :26 Ex ipso, inquit, et per ipsum, et in ipso sunt omnia. Generatio autem in Scripturis interdum pro creatione accipitur, ut ubi legitur : Istæ sunt generationes cœli et terræ in die quando creatæ sunt.27 Secundo, quod Deus Trinitas spiritualiter regeneravit nos, id est, ab erroribus et peccatis ad esse gratiæ ac virtutum deduxit nos verbo veritatis, hoc est per doctrinam evangelicæ prædicationis : quod fecit per Christi discipulos, quemadmodum Paulus scribit Corinthiis, In Christo per Evangelium ego vos genui ;28 atque ad Galatas, Filioli (ait) mei, quos iterum parturio, donec formetur Christus in vobis.29 Tertio, quod Deus per sacramentum Baptismi sub debita forma verborum spiritualiter nos regeneravit. Accedit siquidem verbum ad elementum, et fit sacramentum. Hinc Christus : Nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu Sancto, non potest introire in regnum Dei. Ad Ephesios quoque ait Apostolus :3031 Christus dilexit Ecclesiam, mundans illam lavacro aquæ in verbo vitæ. Denique quum sacramentum Pœnitentiæ sit secunda post naufragium tabula regenerans, ita fit etiam quotidie in Pœnitentiæ sacramento. Et quoniam Christus Verbum Patris incarnatum instituit sacramenta evangelicæ legis, intelligi potest, quod Pater Verbo veritatis, id est per Verbum suum æternum et increatum, quod est veritas ipsa, præfatis nos modis regeneravit.

Hæc autem fecit Deus voluntarie, non coacte aut necessitate naturæ, sicut per Osee testatur :32 Diligam eos spontanee. Et teste Apostolo, Deus operatur omnia secundum consilium voluntatis suæ.33 Per quod refutatur error quorumdam philosophorum et hæreticorum, qui asseruerunt processionem creaturarum a Creatore esse naturalem emicationem ac emanationem, non liberam. Contra quos etiam Plato ait in primo Timæi: Optimus erat Deus. Porro ab optimo longe relegata est omnis invidia. Voluit ergo Deus omnia suæ bonitatis aut beatitudinis esse participia: quam quidem Dei voluntatem si quis rerum principium dixerit, recte eum putare consentiam.

Sic ergo nos genuit, ut simus initium aliquod creaturæ ejus, id est, inter corporales ipsius creaturas habeamus primatum: quibus non solum per dona gratiæ, imo et per dona naturæ præferimur. Propter quod dixit Deus: Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram; et præsit piscibus maris, et volatilibus cœli, et bestiis terræ, universæque creaturæ. Moyses quoque: Solem et lunam et omnia astra creavit Deus in ministerium cunctis gentibus. Porro, per dona gratiæ Christiani ceteris omnibus mundi hominibus incomparabiliter præferuntur, quum sint adoptivi filii Dei, et ejus heredes, et Christi membra ac coheredes. Et ipsi soli sunt in statu salutis, ceteri omnes in statu damnationis, suntque membra, filii ac ministri diaboli. Præterea, quod loquitur Moyses de excellentia populi Israelitici ad Deum tunc pertinentis, dicendo, Non est alia natio tam grandis; itemque, Quæ est gens una in terra sic inclyta, etc.? nunc multo præclarius dici potest de populo veraciter christiano, de quo princeps Apostolorum testatur: Vos genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Sed, proh dolor! homo quum in honore esset, non intellexit, et multi Christianorum gentilibus deterius vivunt. Postremo, pro eo quod hic dicitur, Ut simus initium aliquod creaturæ ejus, alia littera continet: Ut simus primitiæ creaturarum ejus. Primitias namque frugum et animalium jussit lex Domino consecrari, id est optima quæque in frugibus ac animantibus. Ita et Deus verbo veritatis nos genuit, ut inter omnes homines simus optimus populus ejus.

Scitis, fratres mei dilectissimi, id est, notum vobis est, universa quæ scribo esse verissima, quia scitis Apostolos primitias accepisse Spiritus Sancti. Verumtamen non sufficit vobis hoc scire. Ideo subditur: Sit autem omnis homo velox ad audiendum verba salutis. Beati enim qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud; et, Qui ex Deo est, verba Dei audit. Idcirco, ut in Ecclesiastico dicitur, Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Tardus autem ad loquendum: quia hoc sapientiæ signum est, eo quod Salomone testante, in multiloquio non desit peccatum. Atque idem alibi: Totum spiritum suum profert stultus; sapiens differt et reservat in posterum. Et denuo: Vidisti aliquem velocem ad loquendum? Stultitia magis speranda est, quam illius correctio. In Ecclesiastico quoque legitur: Qui multis utitur verbis, lædit animam suam.

Verumtamen in omnibus istis necessaria valde est discretio, ut sit homo quantum in se est, velox ad audiendum, et tardus ad loquendum: quod tamen ad juniores ac subditos et indoctos potissimum pertinet. Nihilo minus, causa rationabili exigente, sit homo velox ad loquendum, præsertim qui præest, dum fraterna correptio aut justa correctio sunt delinquentibus impendendæ, dum etiam proximus indiget informatione, aut revocatione a culpa atque periculis quibus appropinquat. Ideo Salomon dixit: Tempus loquendi, et tempus tacendi est. Atque in Ecclesiastico dicitur: Est tacens, qui invenitur sapiens; est autem tacens, non habens sensum loquelæ; et est tacens, sciens tempus aptum. Homo sapiens tacebit usque ad tempus; lascivus et imprudens non servabit tempus. Sic et juniores ac subditi et indocti, dum ex ignorantia sibi periculum vident instare, mox seniores, sapientiores et superiores suos debent interrogare, et eos cum omni reverentia ac aviditate audire, juxta illud: In multitudine presbyterorum prudentium sta, et sapientiæ illorum ex corde conjungere. Hinc alibi dicitur: Non te prætereat narratio seniorum. Denique, quam salubre est verba sa-

Rom. viii, 23.

Luc. xi, 28.

Joann. viii, 47.

Eccl. iii, 31.

Prov. x, 19.

Ibid. xxix, 11.

Ibid. 20.

Eccl. xx, 8.

Eccle. iii, 7.

Eccl. xx, 5-7.

Ibid. vi, 35.

Ibid. viii, 41. lutis audire, tam periculosum est verba audire vana, scurrilia, detractoria et iniqua, quæ mentem maculant audientis, si ea libenter audierit, aut eis consenserit. A talibus ergo verbis avertatur auditus, si fieri potest, atque ad minus ratio ea detestetur. Ideo ait Scriptura :34 Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam. Propheta quoque locutus est Deo : Narraverunt mihi iniqui fabulationes, sed non ut lex tua.35

Circa hunc locum loquitur Beda : Qui sapientiam diligit, primo postulet eam a Deo, deinde magistrum veritatis humiliter audiat, et inter agendum suam cautissime coerceat linguam. Tutius enim veritas auditur, quam prædicetur. Hinc Pythagorici naturalis scientiæ magisterio præditi, auditores suos per quinquennium jusserunt silere, et postmodum loqui ac docere permiserunt. Unde et Jeremias propheta, bene instructi adolescentis vitam describens, modestiam taciturnitatis inter prima virtutum studia computat : Bonum est, inquiens, viro, quum portaverit jugum ab adolescentia sua; sedebit solitarius, et tacebit.36

Itaque per prædicta reprehenduntur, qui ad fabulandum, ad docendum, ad prædicandum sunt promptuli, quum nondum in virtutibus exercitati, nondum sufficienter edocti, nondum a vanitatum expurgati vitiis sint. Verumtamen, cui ex officio incumbit docendi aut prædicandi necessitas, studeat se ad exercendum hos actus exhibere idoneum, in virtutibus ac sapientia proficiendo quotidie, et interim quod per se ipsum facere nequit, per alios idoneos faciat.

Sit quoque omnis homo et tardus ad iram. Ira est appetitus vindictæ propter illatam injuriam. Et ista est duplex : Una, quæ rationem prævenit et excæcat, quæ vocatur ira per vitium, quia ratione non regitur, nec secundum ordinem juris tendit in ultionem. Ad hanc sic tardi esse debemus, ut eam nunquam admittamus : vel si oriri cœperit, statim per rationis censuram mansuetudinisque virtutem frenetur et extinguatur; vel saltem sic cohibeatur ne per verba aut signa erumpat, neque per inhonestos apparatus pandatur, sicque paulatim suffocetur in semetipsa. Alia est ira per zelum, quæ rationem sequens, sponte assumitur, ut actus virtutis robustius exerceatur. Et ista est bona, quia per eam secundum rationis judicium fit vindicta. Non tamen est passim atque faciliter admittenda, quia et ipsa rationem aliqualiter turbat, secundum Gregorium. Idcirco ad eam tardi esse debemus, et tunc eam assumere quando aliter actus justitiæ tam convenienter exerceri non valet, ut si quis durus incorrigibilisque exsistat. Et hæc ira fuit in Christo, juxta illud :37 Contristatus est Jesus super cæcitate cordis eorum, circumspiciens eos cum ira. Hinc loquitur Beda : Tardos ad iram nos esse præcepit, ut non ob quaslibet causas, serenitatem nostri cordis ac vultus in austeritatem vertamus; sed certa exsistente ratione, verbi gratia, si aliter corrigi proximos, maxime eos qui nobis commissi sunt, non posse conspicimus, severitatem verbi aut districtionem judicii erga eos exhibeamus, manente tamen, quantum humana natura patitur, statu nostræ mentis sereno. Sic Phinees, Samuel, Elias et Petrus, tardi fuerunt ad iram, qui tamen peccantes gladio peremerunt aut verbo.38 Sic et Moyses39 quum esset vir mitissimus, exivit a Pharaone iratus nimis, comminatus ei pœnam, quam et opere perpetravit;40 qui etiam vituli aurei adoratores districte punivit. Hinc teste Gregorio, Ira non debet rationem quasi domina præcedere, sed tanquam ancilla sequi.

Porro ira per vitium, dupliciter fit mortalis : primo, propter commotionis immoderantiam nimis immoderatam, rationemque penitus offuscantem; secundo, propter ultionis excessum, ut si quis pro illata sibi injuria, exercere cupiat sive exerceat ultionem tam grandem ut directe contrarietur justitiæ. Denique iram Scriptura valde vituperat et condemnat, stultitiam vocat, et iracundum stulto assimilat. Ait namque Salvator:41 Omnis qui irascitur fratri suo, reus erit judicio.4243444546 Salomon quoque: Spiritum ad irascendum facilem quis poterit sustinere?47 Et iterum Salomon loquitur: Ne sis velox ad irascendum, quoniam ira in sinu stulti requiescit.48 Et Job: Virum stultum interficit iracundia. Hinc ait Hieronymus: Quid iracundo furor suus confert, quem sævissimis exagitat stimulis? Sicque ab omni mentis consilio alienat, ut dum irascitur, insanire credatur. Idcirco abbas Agathon dixit: Iracundus homo, etiam si mortuos suscitet, Deo non placet. Imo quam nociva sit ira, pandit Gregorius, dicens: Per iram justitia relinquitur, gratia vitæ socialis amittitur, mansuetudo aufertur, lux veritatis repellitur. Hinc Jacobus subdit:

Ira enim viri, justitiam Dei non operatur. Sobrie loquitur sanctus ille Apostolus: siquidem minus dicitur, et majus significatur. Ut sit sensus: Ira enim viri, id est ira per vitium cujuscumque hominis, justitiam Dei, id est opus vere justum et Deo acceptum, non operatur, sed opus Deo displicens atque damnabile facit, quia a rationis tramite abducit, et contra justitiam agit. Iracundo quippe bonum et justum videtur, quidquid ab ira suggeritur. Atque, ut ait Gregorius, menti furore ebriæ, quidquid recte dicitur, perversum videtur. Et rursus: Per iram, inquit, sapientia perditur, ut quid, quove ordine quid agendum sit, nesciatur. Hinc Job: Non te ira superet, ut aliquem opprimas. Et Salomon: Ira non habet misericordiam, nec erumpens furor;49 et impetum concitati spiritus ferre quis poterit?50 Irascamur ergo propriis vitiis, et ea ulciscamur discrete in nobis. Irascere tibi quia ad iram irrationabiliter motus es, et cessa irasci. Et maxime qui vel ex usu maligno aut naturali dispositione ad iram proclives sunt, contra iram jugiter debent pugnare, et pro ejus exstirpatione studere, ac Deum infatigabiliter deprecari. Advertamus ergo quod ait Salvator: Beati mites; et, Discite a me quia mitis sum et humilis corde.5152 Superbi siquidem ad iram sunt proniores; humiles vero mitescunt et patientes consistunt. Denique si ira subito oriatur, nequaquam perseveret in corde, quum in Ecclesiastico dicatur: Homo homini servat iram, et a Deo quærit medelam?53 Quis exorabit pro delictis illius?54

Insuper, locus iste etiam de ira per zelum potest exponi: quoniam etsi ira hæc commendetur, tamen per eam judicans aut ulciscens, a divinæ perfectionis tranquillitate et summi Judicis serenitate occumbit. Scriptum est enim de Deo:55 Tu, dominator Domine, cum tranquillitate judicas. Et alibi: Numquid ad iracundiam me provocant? ait Dominus; nonne semetipsos in confusione vultus sui?56 Hinc asserit Beda: Judex homo, qui amissa mentis tranquillitate judicat delinquentem, etiamsi juste judicet, justitiam tamen divini examinis, in quam perturbatio cadere nequit, imitari non valet.

Propter quod abjicientes omnem immunditiam, id est, pœnitendo seu præcavendo, de vobis expellite carnalia ac spiritualia vitia consueta: quemadmodum monet Apostolus, Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei;5758 et abundantiam malitiæ, id est graviora facinora, ut quæ ex consuetudine prava, ex deliberato proposito, ex pertinaci intentione nascuntur; in mansuetudine suscipite, id est, mansuete et patienter audite, firmiterque tenete, insitum verbum, id est evangelicæ legis doctrinam, vobis a prædicatoribus insinuatam, impressam, infusam. Maturitas enim sapientiæ seu verbum salutaris doctrinæ, non nisi mansuete et tranquilla mente percipitur: a cujus salubri susceptione impedit ira. Idcirco in Ecclesiastico docetur:59 Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei, ut intelligas. Nam ut communiter dicitur, Impedit ira animum ne possit cernere verum.60 Mansuetudo autem est quædam tractabilitas mentis, eam disponens ad susceptionem verbi salutis :61 quemadmodum tractabilitas ceræ, dispositio est ad impressionem sigilli. Quod potest salvare animas vestras. Nam verbum Dei instruit hominem de necessariis ad salutem, et ita instrumentaliter seu dispositive salvare dicitur hominem, si observetur et impleatur. Ideo dictum est : Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud. Et Psalmista : Lucerna, inquit, pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis. Alibi quoque fertur : Non nativitatis fructus pascunt homines, sed sermo tuus eos qui in te credunt, conservat. Cum omni ergo reveren-

Luc. xi, 28.

Ps. cxviii, 105.

Sap. XVI, 26. tia ac diligentia audiant subditi verbum Dei a superioribus suis ac sapientioribus. Hæc autem purgatio mentis necessaria est, quia oportet in primis a malo recedere. In malevolam enim animam non intrabit sapientia, nec habitabit in corpore subdito peccatis. Itaque puritas mentis est maxime appetenda, jugiter exquirenda, diligentissime conservanda : quia ut ait Salvator, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; Salomon quoque, Qui diligit cordis munditiam, habebit amicum regem. Ideo cum Psalmista incessanter oremus : Cor mundum crea in me, Deus.

Sap. I, 4.

Matth. v, 8.

Prov. XXII, 11.

Ps. I, 12.

Footnotes

  1. Ps. xx, 4. ↩

  2. Apoc. ii, 10. ↩

  3. Sap. iii, 5. ↩

  4. Job xxiii, 10. ↩

  5. Tob. xii, 13. ↩

  6. Matth. v, 10. ↩

  7. Sap. iii, 5. ↩

  8. 1 Thess. iii, 5. ↩

  9. Gen. xxii, 12. ↩

  10. Prov. IV, 19. ↩

  11. Sap. V, 6. ↩

  12. Ezech. xviii, 20. ↩

  13. 1 Cor. xii, 8-10. ↩

  14. Is. lxiv, 4; ↩

  15. 1 Cor. ii, 9. ↩

  16. Matth. vi, 9. ↩

  17. Deut. xxxii, 6. ↩

  18. Is. lxiv, 8. ↩

  19. Job xxxiv, 36, 37. ↩

  20. Joann. iii, 27. ↩

  21. 1 Cor. iv, 7. ↩

  22. Malach. iii, 6. ↩

  23. Num. xxiii, 19. ↩

  24. Joann. v, 17. ↩

  25. Joann. i, 3. ↩

  26. Rom. xi, 36. ↩

  27. Gen. ii, 4. ↩

  28. 1 Cor. iv, 15. ↩

  29. Galat. iv, 19. ↩

  30. Ephes. v, 25, 26. ↩

  31. Joann. iii, 5. ↩

  32. Osee xiv, 5. ↩

  33. Ephes. i, 11. ↩

  34. Eccli. xxviii, 28. ↩

  35. Ps. cxviii, 85. ↩

  36. Thren. III, 27, 28. ↩

  37. Marc. III, 5. ↩

  38. Act. v, 1-10. ↩

  39. Num. xxv, 7-13; ↩

  40. Exod. xi, 9. ↩

  41. Job v, 2. ↩

  42. Job xxxii, 27. ↩

  43. Num. xii, 3. ↩

  44. I Reg. xv, 33; ↩

  45. III Reg. xviii, 40; ↩

  46. Matth. xxvi, 51; ↩

  47. Prov. xviii, 14. ↩

  48. Eccle. vii, 10. ↩

  49. Act. xxxvi, 18. ↩

  50. Prov. xxvii, 4. ↩

  51. Matth. v, 22. ↩

  52. Matth. xi, 29. ↩

  53. Eccl. xxviii, 3, 5. ↩

  54. Eccli. xxviii, 3, 5. ↩

  55. Sap. xii, 18. ↩

  56. Jer. vii, 19. ↩

  57. II Cor. vii, 1. ↩

  58. II Cor. vii, 1. ↩

  59. Eccl. v, 13. ↩

  60. Matth. v, 4. ↩

  61. Eccli. v, 13. ↩

Chapter 4 of 9