Skip to the text

Articulus 3

ELUCIDATIO RESIDUI HUJUS CAPITULI PRIMI : ESTOTE AUTEM FACTORES VERBI.

JAM sanctus apostolus Jacobus admonuit, ut omni immunditia atque malitia eradicatis, suscipiamus in mansuetudine insitum verbum Dei. Sed ne putemus nobis sufficere verbum Dei audire, nunc subdit : Estote autem factores verbi, et non auditores tantum, id est, eloquia præceptorum Dei et Ecclesiæ non solum audite, sed et opere implete. Sic et Paulus disseruit : Non auditores legis justi sunt apud Deum, sed factores legis justificabuntur; et Propheta, Intellectus bonus omnibus facientibus eum. Scientia enim moralis ordinatur ad opus. Propter quod dixit Philosophus : Quid est virtus scrutamur, non ut sciamus, sed ut boni efficiamur. Et rursus primo Ethicorum testatur, quod intenti instructioni morali, et eam non exsequentes in opere, similes sunt ægris, medicos diligenter audientibus, sed eorum doctrinam non observantibus. Sic ergo, Estote factores verbi, non auditores tantum, fallentes vosmetipsos : quia qui sola auditione contenti sunt, se ipsos decipunt : vel formaliter et directe, ut si putent

Rom. II, 13.

Ps. CX, 10. sibi ad salutem sufficere, solum audire et scire; vel concomitanter seu æquivalenter aut materialiter, secundum quod omnis qui peccat, se decipit, juxta illud, Stultus illudit peccatum. Et rursus Salomon loquitur : Via stulti recta in oculis ejus. Hinc omnis peccans dicitur esse ignorans, quia erronee judicat, saltem in particulari. Unde et in Habacuc habetur : Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus. Et luxurioso presbytero Daniel dixit : Species decepit te.

Prov. XIV, 9.

Ibid. XU, 15.

Habac. II, 5.

Dan. XIII, 56.

Quia si quis auditor est verbi, et non factor, hic comparabitur viro consideranti vultum nativitatis suæ, id est faciem suam corporalem cum qua natus est, in speculo. Consideravit enim se, id est dispositionem vultus sui, et abiit, et statim oblitus est qualis fuerit, id est, distinctam suæ dispositionis notitiam mox amisit, nec perfectam suæ physionomiæ servavit memoriam. Cujus ratio assignatur, quia imago in speculo habet debile esse, et intentionale potius quam reale, ut dicitur. Ideo debilem facit impressionem, quia modus agendi sequitur modum essendi. Et quia debilem facit impressionem in oculo, ex tali impressione sequitur labilis in mente cognitio. Conformiter, qui verba Dei audit, nec implet, imperfectam et informem habet eorum memoriam, aut penitus nullam.

Qui autem perspexerit, id est, perspicaciter consideraverit, in lege perfecta (seu, ut alii legunt, perfectæ) libertatis, ea quæ scribuntur, docentur, et præcipiuntur in ea, puta in Evangelio. Denique, sive legatur, Perfecta, sive, Perfectæ, verus est sensus. — Lex enim evangelica, respectu legis Moysis, est perfecta, et excellentias multas sortitur, prout in Prologo super Lucam diffuse ostensum est; et ipsa ceteras universas in perfectione superat leges.

Dicitur quoque lex evangelica, lex libertatis perfectæ: Primo, quia per eam exoneramur ab obligatione observantiæ veteris legis. Propter quod sacratissimus apostolici ordinis princeps, gloriosissimus Petrus, ait: Quid tentatis Deum, imponere jugum super cervices discipulorum, quod neque patres nostri, neque nos portare potuimus? Sed per gratiam Domini nostri Jesu Christi credimus salvari. Et Paulus apostolus: Lex spiritus vitæ in Christo Jesu, liberavit me a lege peccati et mortis. Et rursus clarius loquens: Nunc sine lege justitia Dei manifestata est per fidem Jesu Christi, in omnes et super omnes qui credunt in eum. — Secundo, quia lex evangelica est lex caritatis et gratiæ; lex vetus fuit lex timoris et pœnæ. Idcirco, secundum Augustinum, brevis differentia Evangelii et legis, est amor et timor. Lex quippe evangelica dicitur lex amoris et gratiæ, in quantum continet salutifera sacramenta gratiæ continentiva, et quia in Evangelio præclarissime describuntur amor et pietas Dei ad homines, et beneficia ac promissa ipsius. Inducit quoque lex ista ad sui observantiam potius per amorem et præmii pollicitationem, quam per terrorem et comminationem pœnarum. Porro lex vetus dicitur lex ti-

Act.xv,10, 11.

Rom.vm,2.

Ibid. m,21, 22. moris, quia nec gratiam continebat, et transgressoribus suis etiam temporalem mortem mox infligi præcepit: et ita quasi quadam coactione atque formidine, ad sui observationem induxit. Propter quod ad Hebræos fertur: Irritam quis faciens legem Moysis, absque ulla contradictione duobus aut tribus testibus moritur. Lex autem evangelica transgressoribus suis pœnitentiam consulit, veniamque promittit. Hinc dicit Apostolus: Nihil ad perfectum adduxit lex (quia videlicet ejus sacramentis non erant gratiæ contentiva); itemque, Non dedit nobis Deus spiritum timoris, sed spiritum virtutis et dilectionis et sobrietatis. — Tertio, quia per evangelicæ legis observationem liberamur ab omni jugo diaboli et servitute peccati, quemadmodum Paulus: Per Jesum, inquit, remissio vobis peccatorum annuntiatur, ab omnibus a quibus non potuistis in lege Moysis justificari. — Quarto, quia per evangelicæ legis impletionem, ad æternam felicitatem, in qua est cœlestis ac plena libertas, indilate perducimur: quod per Mosaicæ legis observantiam non fiebat.

Hinc Unigenitus Patris ait: Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis. Huic autem libertati non repugnat servitus caritatis, quum Deo servire sit regnare. Atque ut devotissima Agatha dixit, Summa ingenuitas est, in qua Christi servitus comprobatur. Ideo Paulus disseruit: Ubi spiritus Domini, ibi libertas.

Itaque qui in hac lege perspexerit, et permanserit in ea, fide et opere stabilis: quoniam sola perseverantia coronatur, Christo dicente, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit; non auditor obliviosus factus, id est verba salutis oblivioni non tradens, sed factor operis, id est exsecutor operum quæ Deus præcepit; hic beatus in facto suo erit, id est, per opera sua beatitudinem obtinebit: sicut in Evangelio Dominus contestatur, Si vis intrare ad vitam, serva mandata; et denuo, Si hæc scitis, beati eritis si feceritis ea. Etenim omnis arbor quæ non fecerit

Hebr.x,28.

Ibid.vn,19.

II Tim. 1,7.

Act.xm,38.

Joann. viii, 36.

II Cor. m, 17.

Matth. xxiv, 13.

Ibid. xix, 17.

Joann. xiii, 17.

Matth. m, 10; vii, 19. fructum bonum, excidetur, et in ignem mittetur. Præterea, dupliciter dicitur homo divinorum oblivisci verborum : primo, ea a sua memoria penitus amittendo; secundo, ea non adimplendo. Nam et invariabilis Deus dicitur oblivisci eorum quos justo judicio perire permittit, eo quod per modum obliviscentis circa illos se habeat. Unde Threnorum ultimo dicitur : Quare in perpetuum oblivisceris nostri ?1

Postquam apostolus Jacobus docuit, non sufficere ad salutem verba Dei audire, sed oportere ea operibus exercere, nunc ostendit nec hoc sufficere, nisi et peccata locutionis vitentur. Hinc subditur : Si quis autem putat se religiosum esse, id est verum christianæ fidei professorem, ac latriæ servatorem, atque devotum, non refrenans linguam suam a multiloquio, detractione, mendacio, ac ceteris verbis prohibitis, sed seducens cor suum, id est a recto salutis itinere illud avertens, et per incustodiam, negligentiam, errores et vitia, se ipsum fallens atque obtenebrans, quemadmodum per Osee Dominus ait :

Ephraim quasi columba seducta, non habens cor ;2 hujus vana est religio, id est, frustra se Christianum esse fatetur, nec est in eo veraciter latria sive devotio, sed ficte aut apparenter dumtaxat. De talibus fertur in Osee : Ventum seminabunt, et turbinem metent.3

Quum ergo illa sit vana religio, docet quid sit vera religio. Religio munda et immaculata, id est intus et foris sincera, coram Deo et hominibus approbata, in se ipsa et in suis operibus pura, apud Deum et Patrem, id est coram Deo, qui est omnium Deus et pater ; vel, Coram Deo Filio et Patre æterno, qui cum Spiritu Sancto sunt unus omnium Deus, unus creator, et unus finis ; hæc est : Visitare pupillos et viduas in tribulatione eorum, id est opera misericordiæ proximis impertire, præsertim miserabilibus personis, humano solatio destitutis (ut sunt pupilli et orphani, viduæ, peregrini, oppressi, tentati, infirmi, captivi, mendici, pauperesque domestici) subvenire, et eos corporaliter visitare ac consolari. Beati enim misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur.4 Et Christus in die judicii dicet :5 Quod uni ex minimis meis fecistis, mihi fecistis. Hinc in Ecclesiastico dicitur : Non desis plorantibus in consolatione ; et non te pigeat visitare infirmum : ex his enim in dilectione firmaberis.6 In Job quoque :7 Visitans speciem tuam, non peccabis, id est proximos et egenos, qui ejusdem tecum sunt speciei. De quibus loquitur Isaias :

Frange esurienti panem tuum, et egenos vagosque induc in domum tuam ;8 quum videris nudum, operi eum. Et immaculatum se custodire ab hoc sæculo, id est vanitates et impietates, atque illicitas voluptates mundanorum hominum devitare, juxta illud :9 Nolite conformari huic sæculo, sed reformamini in novitate sensus vestri. Unde alibi ait Apostolus :10 Qui utuntur hoc mundo, sint tanquam non utentes. Nam, ut Joannes ait apostolus, Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.11

Circa præhabita, quærenda sunt aliqua : Primo, quid sit religio, et de actibus ejus, qui etiam sint vere religiosi ; deinde de refrenatione linguæ, præsertim quantum ad claustrales ; postremo, quid sit, se immaculatum ab hoc sæculo custodire.

De horum primo dicit hoc loco Albertus : Religiosus idem designat quod religatus. Sed religatio ista potest attendi tripliciter : Primo, penes observationem præceptorum articulorumque fidei : sicque omnes veraciter christiani sunt religiosi. Secundo, penes observationem evangelicorum consiliorum : et sic claustrales cœnobitæ religiosi vocantur. Tertio, penes custodiam oris : et sic qui linguam suam ab illicitis cohibet verbis, dicitur proprie religiosus. Verum de ista materia multo plenius scribit Thomas in secunda secundæ, dicendo : Religio dicitur a relegendo, quoniam quæ ad divinum pertinent cultum, sæpe sunt relegenda ac revolvenda, juxta illud:12 Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Vel dicitur religio a re-eligendo, quoniam Deum quem peccando amisimus, et cui vana prætulimus, per eam pœnitentes reeligimus; vel a religando, quia ab exterioribus et carnalibus hominem separat, ac Deo conjungit. Itaque religio est virtus moralis, quæ alio nomine latria appellatur, per quam Deo cultum cærimoniamque impendimus. Nec est theologica virtus, sed pars subjectiva justitiæ, circa actiones immediate versans: habetque aliquos actus interiores, ut sunt devotio interna, oratio; et quosdam actus exteriores, ut sunt Deo genua flectere, sacrificare, immolare. Vocalis quoque oratio, psalmodia, laudatio Dei, prædicare verbum salutis, sunt actus religionis, quasi medio modo se habentes. Et omnia ista sunt actus religionis, directe et elicitive, quia ab ea elicitive procedunt. Actus vero quarumdam virtutum religione inferiorum, quibus religio imperat, dicuntur actus ejus imperative, quia imperat eos. Sicque præfata misericordiæ opera religioni attribuuntur, quæ tamen a pietate seu misericordia eliciuntur.

Præterea, refrenatio linguæ ad omnem pertinet Christianum, quum in Evangelio Christus testetur: De omni verbo otioso quod locuti fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii; itemque, Ex ore tuo justificaberis, et ex ore tuo condemnaberis; et iterum, Quæ procedunt de ore, coinquinant hominem. Denique, quam necessaria sit omni homini refrenatio linguæ, constat ex eo quod ait Judex summus: Qui dixerit fratri suo, Raca, reus erit concilio; qui autem dixerit, Fatue, reus erit gehennæ ignis. Præterea, quia claustrales antonomastice religiosi dicuntur, utpote Deo in holocaustum oblati, ejusque cultui totaliter mancipati, hinc ad eos refrenatio linguæ potissimum pertinet. Propter quod sancti Patres, inter regulares observantias observationem silentii, unam de præcipuis post substantialia statuerunt, et ejus fractionem per culpæ publicationem, proclamationem ac disciplinam vindicari seu corrigi præceperunt. Hinc omnis oratio intelligibilem ex se habens sensum, sine licentia prolata, nisi necessitas sit excusans, est silentii fractio, ut si dicatur, Quis est iste?1314 Attendant hæc religiosi remissi, intimorati, leves, incustoditi et garruli. Attendant quam sit vana eorum, quam prætendunt, religio. Advertant quod ait Psalmista: Vir linguosus non dirigetur in terra; et quod rursus ait Scriptura, Numquid vir verbosus justificabitur? Imo, juxta Scripturam, verba sapientis statera ponderabuntur.15 Non ergo verbis pereffluamus, quia odibilis est, qui procax est ad loquendum.16 Hinc Ecclesiastes: Ne temere quid loquaris, neque cor tuum sit velox ad proferendum sermonem coram Deo. Deus enim in cœlo, et tu super terram: idcirco sint pauci sermones tui.17 In multis namque sermonibus invenitur stultitia. — Verumtamen circa hoc quæritur, quomodo in verbis sit paucitas observanda, quum in

C Actibus Apostolorum legatur Paulus prætraxisse sermonem usque ad mediam noctem, et exhortatus discipulos multo sermone.18 Christus quoque in monte fecit longum sermonem.19 Ecclesia etiam facit orationes prolixas, quum tamen etiam dicat Salvator: Orantes nolite multum loqui. Et respondendum, quod Scripturæ intentio est, ut non sine rationabili causa verba multiplicentur, propter periculum incidendi peccata: quod in verbis multis sine gratia vix cavetur. Christus vero non prohibuit absolute uti multis verbis in oratione, quum et ipse passione instante, prolixius orasse legatur, et quod erat pernoctans in oratione Dei. Sed dixit:202122 Orantes nolite multum loqui, sicut ethnici faciunt: putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.23 — Sit ergo religiosus in observatione silentii rigorosus. Qui enim custodit os suum, custodit ab angustiis animam suam;24 qui vero inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala.

Postremo, immaculatum se ab hoc sæculo custodire, est ad nullam rem creatam affici inordinate;25 divitias, delicias et honores mundi, intuitu et amore Dei parvi pendere, aut omnino relinquere; nec aliquid citra Deum, nisi in Deo amare, hoc est, in quantum Deus id præcipit, seu utile necessariumve exsistit ad complacendum serviendumque Deo, atque ad obtinendum beatificam fruitionem ipsius. Quum enim Deus gloriosus et adorandus, sit omnium finis, et media juxta exigentiam finis sint disponenda: certum est quod nulla res creata sit appetenda, amanda, servanda, tractanda, aut quocumque modo in usu habenda, nisi secundum quod expedit homini ad uniendum se Deo, atque ad obtinendum ipsius visionem felicem, seu ad serviendum ei, et ad proficiendum in cultu ac honorificentia ejus. Quod totum ad religiosos maxime spectat, quos oportet esse huic sæculo mortuos, et soli Deo viventes, ut cum Apostolo dicere queant: Vivo autem, jam non ego; vivit vero in me Christus. Galat. II, 20.

Footnotes

  1. Thren. v, 20. ↩

  2. Osee. vii, 11. ↩

  3. Osee. viii, 7. ↩

  4. Matth. v, 7. ↩

  5. Matth. xxv, 40. ↩

  6. Eccli. vii, 38, 39. ↩

  7. Job v, 24. ↩

  8. Is. LVIII, 7. ↩

  9. Rom. XII, 2. ↩

  10. 1 Cor. vii, 31. ↩

  11. 1 Joann. II, 16. ↩

  12. 1 Joann. viii, 7. ↩

  13. Job XI, 2. ↩

  14. Ps. cxxxix, 12. ↩

  15. Eccli. XXI, 28. ↩

  16. Eccli. XX, 5. ↩

  17. Eccle. V, 1, 2. ↩

  18. Act. XX, 7, 2. ↩

  19. Matth. V, VII. ↩

  20. Matth. VI, 7. ↩

  21. Ibid. VI, 12. ↩

  22. Luc. XXII, 43. ↩

  23. Matth. VI, 7. ↩

  24. Prov. XXI, 23; XIII, 3. ↩

  25. Eccli. III, 22. ↩

Chapter 5 of 9