Skip to the text

Articulus 4

EXPOSITIO SECUNDI CAPITULI: FRATRES MEI, NOLITE IN PERSONARUM ACCEPTIONE, ETC.

DIXIT apostolus Jacobus in fine præcedentis capituli, opera misericordiæ viduis et pupillis esse impertienda, ac impietates et vanitates mundanas Christianis vere religiosis seu devotis esse vitandas. Nunc ostendit, pauperes non esse despiciendos, sed potius honorandos, tanquam a Deo electos, et Christi membra atque ministros.

Itaque ait: Fratres mei, nolite in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi gloriæ. Ordo verborum hic esse potest: Nolite habere fidem gloriæ Domini nostri Jesu Christi in acceptione personarum, hoc est, non credatis quod accipiendo personas, valeatis acquirere præmium gloriæ Christi: quia acceptio personarum peccatum est, ab adeptione felicitatis et gloriæ Christi impediens. Contrariatur namque acceptio ista justitiæ: solis autem justis paratum est regnum Christi.1 Vel iste est ordo verborum: Nolite habere fidem Domini nostri Jesu Christi, qui est Rex gloriæ Dominusque virtutum, in quantum est Deus, juxta illud: Attollite portas, principes, vestras, etc., et introibit Rex gloriæ.2 Quis est iste Rex gloriæ? Dominus virtutum, ipse est Rex gloriæ. Itaque, Nolite habere fidem Christi in personarum acceptione: hoc est, Christi fidem habendo, non sit in vobis vitium acceptionis personarum. Vel sic: Nolite putare vos vere esse fideles, habendo peccatum acceptionis personarum, quia talis acceptio personarum non stat cum fide formata. Ex quo patet, quod Jacobus loquitur de hujusmodi acceptione secundum quod est mortale peccatum.

Porro acceptio personarum est, qua aliquid alicui impenditur seu confertur qui ad illud exstat indignus seu improportionatus, et alteri digno subtrahitur aut negatur: ut si prælatus aliquem promoveat ad canonicatum, non quia litteratus et virtuosus, sed quia cognatus suus est, aut pecuniosus, aut servus, litterato autem et bono seu sufficienti deneget tale donum. Quum ergo sit duplex justitia, utpote commutativa, quæ in emptionibus venditionibusque servatur, et distributiva, qua aliqua diversis conferuntur secundum mensuram dignitatis eorum ad illa: acceptio personarum justitiæ distributivæ contrariatur, dum aliquid alicui exhibetur, non propter causam qua ad illud idoneus est, sed intuitu suæ personæ, aut causæ ex qua non est ad illud suscipiendum condignus seu aptus.

Etenim si introierit in conventu vestro, id est coram vobis congregatis, seu ad vos adunatos, vir aureum annulum habens, et in veste candida, id est pulchre ornatus atque vestitus, intraverit autem et pauper in sordido habitu; et intendatis in eum qui indutus est veste præclara, et dixeritis ei, Tu sede hic bene; pauperi autem dicatis, Tu sta ibi, aut, Sede sub scabello pedum meorum: nonne judicatis apud vosmetipsos, id est, temere et secundum proprium placitum judicatis, nec a Deo, sed a propria adinventione tale judicium sumitis, judicando divitem pauperi præferendum honore, dignitate et loco, quia dives est, pauperem vero esse despiciendum, quoniam pauper est? Ideo subditur: Et facti estis judices cogitationum iniquarum, id est, cogitationibus erroneis ac iniquis consensistis, easque approbastis. Non enim dives præhonorandus est pauperi ob suas divitias, nec pauper ob suam inopiam est spernendus. Ideo vitiosum est taliter judicare ac facere, estque contrarium divino judicio, sicut subjungitur:

Audite, fratres mei dilectissimi: Nonne Deus elegit pauperes in hoc mundo? Tales enim Deus solet gratiosius invisere et salvare, juxta illud in Psalmo, Tibi derelictus est pauper; et in Isaia, Confitebor tibi, Domine, quia factus es fortitudo pauperi et egeno in tribulatione sua.345 Hinc Corinthios hortatur Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos;6 sed quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, et infirma et contemptibilia, et quæ non sunt. Ideo dicit Gregorius: Hos elegit Deus, quos despicit mundus. Deus enim naturaliter bonus et pius, specialem habet occasionem miserendi et succurrendi pauperibus, miserabilibusque personis. Ideo in Deuteronomio scriptum est:7 Dominus facit judicium pupillo et viduæ, amatque peregrinum; atque in Psalmo:8 Facit judicium injuriam patientibus; Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet. Hinc Christus in exordio suæ prædicationis pauperes piscatores ad discipulatum suum vocavit:9 qui et in Luca testatur, Beati pauperes, quoniam vestrum est regnum Dei. Pauperibus namque ipsa eorum paupertas quotidianum purgatorium invenitur.10 Elegit itaque Deus pauperes, quos ab æterno elegit, et suo tempore per gratiam suam vocavit. Unde subjungitur: divites in fide: non quod ante electionem et vocationem fuerint spiritualiter divites in fide, sed ex sua electione et pietate fecit eos spiritualiter opulentos per fidem et cetera gratiarum charismata fidei annexa. Veræ quippe divitiæ sunt virtutes ac meritoria opera. Unde in prima ad Timotheum scribit Apostolus: Divitibus hujus sæculi præcipe, divites fieri in operibus bonis.11 Et quia tales electi, sunt ad futuram beatitudinem prædestinati, de eis subjungitur: et heredes regni quod repromisit Deus diligentibus se. De quibus ait Apostolus: Scimus quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum, his qui secundum propositum vocati sunt sancti.12 Quidam enim diligunt Deum ad tempus, sed non perseverant in caritate finaliter: quos constat prædestinatos non esse. Hinc loquitur Christus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.13 [Vos autem exhonorastis pauperem.]

Pauperes ergo propter charismata gratiæ eis collata, sunt honorandi, et maxime quia frequentius sunt a Deo electi. Divites vero propter suarum abusus divitiarum, et cetera scelera sua, sunt zelo justitiæ despiciendi, in quantum sunt tales, sicut de justo fertur in Psalmo:14 Ad nihilum deductus est in conspectu ejus malignus; timentes autem Dominum glorificat. Unde et Salomon loquitur: Melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua, quam dives torquens labia sua;1516 et rursus, Melius est modicum cum timore Domini, quam thesauri multi. Propterea subditur : Nonne divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia, id est, judicibus vos præsentant tanquam reos, eo quod estis Christiani ? Nonne ipsi blasphemant bonum nomen nominatum, quod invocatum est super vos, id est nomen Christi seu Christum, quem negant esse verum Messiam in lege promissum ? Hæc in primitiva Ecclesia passim fecerunt divites infideles, tam Judæi quam gentiles, Christianis qui Christum jugiter invocabant, et quem pro se invicem exorabant.

Si tamen legem perficitis regalem, id est legem divinam, a Rege altissimo datam, regia via incedentem, eo quod neque ad dexteram neque ad sinistram divertat, nec aliquid obliquitatis contineat. De qua in Isaia legitur : Hæc via, ambulate in ea, et neque ad dexteram neque ad sinistram declinetis;17 atque in Psalmo, Lex Domini immaculata.18 De qua et in Proverbiis asseritur : Lex lux est.19 Si, inquam, hanc legem perficitis, id est, perfecte impletis, secundum Scripturas, id est, prout in Scripturis sanctis docetur ac continetur. Deinde exprimit legem istam in speciali, seu quantum ad mandatum ejus præcipuum post primum ac summum legis præceptum. Diliges proximum tuum sic ut te ipsum :2021 id est, spiritualiter desiderando ei bona gratiæ ac virtutum in via, donaque gloriæ in patria, imo et cooperando ei ad ista pro posse; cetera quoque misericordiæ opera, tam corporalia quam spiritualia, ei impertiendo pro viribus, tempore opportuno, exigente rationabili causa. Bene facitis. Quasi dicat Apostolus : Non ita dico divites pauperibus non esse præferendos, quasi sint odiendi, aut simpliciter contemnendi, quum ex divino præcepto sint diligendi. Sed eorum dilectio ordinate est exhibenda eisdem, salvo ordine æquitatis, ut non derogetur justitiæ in pauperum depressione.

Si autem personas accipitis (juxta sensum præhabitum), peccatum operamini, faciendo contra præceptum Dei. Propter quod subditur : redarguti a lege quasi transgressores divini præcepti. Et ita hæc dictio, Quasi, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum : quemadmodum et Joannes inquit, Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Ista quippe personarum acceptio, in lege Mosaica atque evangelica prohibetur :22 quoniam in Levitico Dominus ait, Juste judicabis, nec consideres personam pauperis, neque honores vultum potentis.23 In Deuteronomio quoque Moyses ait principibus et judicibus Israel : Audite illos, et quod justum est, judicate, sive civis ille sit, sive peregrinus :24 nulla erit distantia; ita parvum audietis ut magnum, nec accipietis cujusquam personam. Christus etiam jubet : Nolite judicare secundum faciem, sed justum judicium judicate.25 Hinc in libro Job Eliu contestatur :26 Non accipiam personam viri. Debemus ergo non personas, sed causas accipere.

Circa prædicta, ut clarius intelligantur, aliqua sunt quærenda : primo, an personarum acceptio sit peccatum mortale ; secundo, in quibus committatur hoc vitium ; tertio, an Deo conveniat personarum acceptio.

Quantum ad primum, videtur ex præinductis Jacobi verbis, ceterisque auctoritatibus allegatis, quod personarum acceptio sit mortale peccatum. Quod etiam aliunde probatur : quia sicut illud est ex suo genere culpa mortalis, quod est contra caritatem, ita et id quod est contra justitiam. Sed personarum acceptio directe contrariatur distributivæ justitiæ. Verumtamen videtur oppositum : quia si divitem plus honorare quam pauperem, est mortale peccatum, omnes periclitamur, et in statu esse damnationis videmur. Quis enim non facit hoc ? Quis ponit pauperem ad mensam suam, ut divitem ? Quis ita salutat egenum, ut locupletem ? — Ad hæc respondet Albertus : Quod si dives magis honoretur quam pauper, per respectum et promotionem ad ecclesiasticas dignitates ad quas fuerit indignus, mortale est vitium: ut si dives, sapientia et virtutibus carens, ad ecclesiasticos promoveatur honores, pauper vero abjiciatur, qui sapientia, vita et moribus promotione tali est dignus. Hinc Beda allegat Augustinum, dicentem: Si hanc distantiam sedendi et standi, de qua Jacobus loquitur, ad honores ecclesiasticos referamus, non est putandum leve esse peccatum, in personarum acceptione habere fidem Domini nostri Jesu Christi. Quis enim ferat eligi divitem ad sedem honoris Ecclesiæ, contempto paupere instructiore ac sanctiore? — Quocirca pensandum, quia ut in secunda secundæ asserit Thomas, dignitas personæ considerari potest dupliciter: Primo, simpliciter et in se: et ita qui sapientior virtuosiorque consistit, absolute est melior. Secundo, per comparationem ad bonum commune: et sic potest continere, ut qui absolute loquendo minus bonus est, utpote minus virtuosus et doctus, sit bono communi utilior ratione potentiæ sive industriæ, aut alicujus hujusmodi.

Quum igitur dispensationes spiritualium ad communem utilitatem potissimum ordinentur, idcirco interdum minus boni melioribus præferuntur in talibus absque personarum acceptione. Porro secundum jura, ad valorem electionis sufficit eligere bonum atque idoneum. Nec oportet eligere meliorem secundum forum judiciale: alias electio posset quasi semper calumniari. Sed quoad eligentis conscientiam, oportet eligere meliorem, vel simpliciter, vel per comparationem ad bonum commune. —

Insuper dicit Albertus: Quod si quis honoret divitem magis quam pauperem propter lucra et commoda propria, quæ per hoc a divite consequi præstolatur, non potest esse sine peccato, si pauper propter suam paupertatem spernatur, et dives ei præhonoretur: quia ex hoc pauper scandalizatur, et datur ei occasio pusillanimitatis aut desperationis ex sua inopia. — Dicendum ergo ad objectiones, quod si dives pauperi præponatur, et præhonoretur, non quia dives, sed ex aliqua rationabili causa, videlicet quia virtuosior, aut quia in potestate est constitutus, aut quia sapientior, aut senior, utilior, seu beneficentior, vel ut vitetur turbatio, non est personarum acceptio, nec peccatum, sed commendabile opus. Si autem ob solas divitias fiat hoc, et pauper (quia pauper est) postponatur, aut vilipendatur, vitiosum est, quamvis propter actus modicitatem possit interdum a mortali excusari. Interdum quoque videtur sufficere, ut pauper mentaliter honoretur.

Ad secundum dicendum, quod personarum acceptio tam in corporalibus quam in spiritualibus bonis committitur. Imo quum bona spiritualia sint corporalibus potiora, personarum acceptio in eis tanto vitiosior comprobatur, quanto hujusmodi bona sunt digniora. Amplius, personarum acceptio locum habet in exhibitione honoris. Quumque Deus altissimus sit primum et summum honorabile, cui debetur honor ratione suæ virtutis et sanctitatis, sapientiæ et causalitatis, beneficentiæ et dominationis, primævitatis ac dignitatis atque judiciariæ potestatis, constat quod rationalis creatura tanto est honorabilior, quanto in his magis Deo assimilatur, seu plus inde participat. Idcirco virtutibus præditi et sapientes sunt honorandi: similiter judices et prælati, quamvis iniqui; senes quoque et parentes; et homines universi, in quantum ad superdignissimæ Trinitatis imaginem similitudinemque creati, Christi sanguine liberati, ad supernaturalem beatitudinem ordinati, angelica custodia muniti, et maxime quia a Verbo æterno humana natura in unitate personæ est assumpta. Idcirco in homilia ait Gregorius, quod retunditur superbia nostra, quæ nescit in hominibus considerare dignitatem naturæ, qua ad Dei imaginem facti sunt. — Sed quum Deus sit dives, sicut et potens, dicente Apostolo, Dives est in omnes et super omnes qui invocant eum:27 videtur quod divites sint honorandi, secundum quod divites, et per suas divitias Deo assimilantur. Et respondendum, quia ut ait Augustinus primo de Civitate Dei, Deus dives est, non pecunia, sed omnipotentia. Denique dives est spirituali opulentia, videlicet perfectione, sanctitate, et beatitudine penitus infinita: ideo homo propter spirituales divitias, scilicet gratiam et virtutes, honorandus exsistit.

Postremo videndum, an Deo conveniat personarum acceptio. Et videtur quod imo: quia quibusdam eodem modo dispositis, uni dat gratiam, et accipit eum, alium vero relinquit; imo frequenter graviores prævenit et convertit salvatque peccatores. Ad hoc Thomas respondet, quod duplex est datio. Una est actus justitiæ, qua aliquid alicui datur secundum dignitatem et meritum ejus: et circa illam attenditur acceptio personarum. Alia est actus liberalitatis, qua alicui aliquid gratis datur quod ei non debetur: et talis est collatio beneficiorum Dei, qui nulli est obligatus; et circa hanc non est personarum acceptio, quoniam unusquisque potest propria dare cui vult, et quantum vult, nisi in casu. Tamen Deus hoc maxime et irreprehensibiliter potest. Ideo apud eum locum non habet acceptio personarum, juxta illud Paralipomenon: Non est apud Dominum Deum nostrum iniquitas, nec personarum acceptio, nec acceptio munerum.28 Et in hoc, ipsum imitari debemus. — Nihilo minus adhuc propter duas causas dicitur apud Deum non esse acceptio personarum. Prima, quoniam nullum bonum relinquit irremuneratum, nec aliquem vere virtuosum refutat. Et hoc innuit princeps Apostolorum: In veritate, inquiens, comperi quoniam non est personarum acceptor Deus, sed in omni gente qui timet Deum et operatur justitiam, acceptus est illi.29 Secunda est, quoniam nulli quod in se est facienti Deus denegat gratiam. Idcirco apud Jeremiam ait:30 Quis est iste, qui applicet cor suum ut appropinquet mihi? Et in Job asseritur:31 Si direxerit homo ad Deum cor suum, spiritum illius et flatum ad se trahet. Et quia hæc duo ab hominibus communiter non servantur, merito ad discernendum inter perfectionem divinæ justitiæ, et imperfectionem fragilitatis humanæ, ait frequenter Scriptura quod apud Deum non est personarum acceptio.32

Insuper, quam periculosa sit personarum acceptio, imo quodcumque mortale peccatum, declarat apostolus Jacobus, subdens: Quicumque autem totam legem servaverit, id est, universa legis evangelicæ præcepta impleverit, offendat autem in uno, id est, post tantam justitiam transgrediatur unum præceptum Dei sive Ecclesiæ, seu unum incurrat peccatum mortale, per commissionem, quæ est contra præceptum negativum, vel omissionem, quæ est contra præceptum affirmativum, factus est omnium reus. Verbum hoc intricatum est valde. Ex eo siquidem sequi videtur, quod qui divitem pauperi præfert, aut furtum committit, reus sit hæreticæ pravitatis atque blasphemiæ, homicidii, adulterii, ceterorumque criminum; et quod tanta erit damnatio ejus qui unum solum commisit mortale, sicut ejus qui mille.

Augustinus ergo et Beda exponunt, dicendo quod quia plenitudo legis est caritas, ideo omnis qui peccat, agit contra caritatem.33 Nec dicitur quis peccare, nisi contra caritatem Dei aut proximi operando, aut negligenter se habendo, præsertim quia in caritate præcepta omnia includuntur. Qui ergo offendit in uno, id est, contra caritatem agit, sive omittit id ad quod obligatur, factus est omnium reus, quoniam agit contra caritatem, in qua omnia pendent, tota videlicet lex et Prophetæ.34 Ista tamen solutio non est omnifarie plana. Quamvis enim qui unum committit mortale, violat caritatem, non tamen est reus omnium vitiorum, quæ sunt contra caritatem. — Porro Albertus exponit, dicendo quod in peccato duo considerantur: unum formale, quod est a summo bono aversio; aliud materiale, quod est conversio inordinata ad bonum commutabile et caducum. Quum ergo omnia peccata sint ab uno summo aversiva, ex parte hujus aversionis, et ex parte boni summi a quo avertunt, habent quamdam connexionem et unitatem. Itaque qui offendit in uno, dicitur omnium reus fieri, quia fit reus in tali aversione a Deo, per cujus aversionem omnia peccata habent formaliter ut sint peccata, et quodammodo unum peccatum sunt, quemadmodum, juxta Gregorium, omnia præcepta unum dicuntur in radice caritatis. Sed his obstat, quia secundum doctores concorditer, quamvis virtutes connexæ sint, non tamen peccata. — Alii ergo exponunt, dicentes (sicut magister Nicolaus de Lyra specialiter) quod offendens in uno, fit omnium reus quantum ad pœnam damni, quæ est divinæ carentia visionis: quam homo meretur atque incurrit per unam transgressionem divinæ legis; sed pœnam incurrit majorem, qui plures transgressiones divinæ legis commisit. Huic expositioni objici potest, quod etiam per unamquamque divinæ legis transgressionem, homo incurrit pœnam sensus, quemadmodum pœnam damni.

Aliter dici potest, quod in uno offendens, fit omnium reus, non formaliter, sed quodammodo æquivalenter in genere, in quantum per unum mortale perduntur charismata gratiæ in præsenti et dona gloriæ in futuro, pœna quoque damni et pœna sensus in inferno infliguntur, sicut per multa seu omnia. Potest quoque clarius sic exponi: Qui offendit in uno, fit omnium reus, id est, omnium præteritorum operum suorum virtuosorum merito mox privatur, quemadmodum per Ezechielem Dominus protestatur: Si averterit se justus, et fecerit iniquitatem, omnes justitiæ quas fecerit, non recordabuntur; in prævaricatione sua morietur. Hinc subditur: Qui enim dixit, Non mœchaberis; dixit et, Non occides, id est, qui fornicationem prohibuit, prohibuit et homicidium. Quod si non mœchaberis, occides autem, id est, contra præceptum de mœchatione vitanda non feceris, sed præceptum de homicidio fugiendo infregeris, factus es transgressor legis divinæ, ejus violando præceptum. Idcirco spiritualiter mortuus es, et opera tua præterita meritoria, sunt mortificata, esque privatus omni charismate gratiæ ac virtutum, ac si omnia violasses præcepta: quamvis non sis tam enormis transgressor, nec ita induratus, neque tam difficulter curabilis, sed nec tantæ damnationi obnoxius, ut ille qui plura aut omnia violavit præcepta.

Quum ergo tam ardua sit via salutis, rite subjungitur: Sic loquimini, et sic facite, id est, tam discreti, tam virtuosi ac fervidi sitis, in verbis et factis, sicut per legem libertatis, id est per legem evangelicam (quæ cur lex libertatis dicatur, expositum est), incipientes judicari, id est, ac si statim essetis judicandi a Deo per evangelicam legem, hoc est juxta tenorem et obligationem evangelicæ legis: quæ quanto ceteris legibus est perfectior, tanto ad virtuosiorem vitam suos obligat professores, quum juxta doctrinam Apostoli, debeat unusquisque digne conversari vocatione qua vocatus est. Quemadmodum ergo professores legis Moysis tenebantur perfectius vivere, quam solam naturalem legem habentes; sic Christiani ad perfectiorem adstricti sunt vitam, quam in veteri lege tenebantur Judæi: præsertim quia et ampliora ac eminentiora beneficia desuper exhibita sunt populo christiano, quam Judæis in veteri Testamento, aut gentilibus in lege naturæ. Ideo Christiani Deo subjectiores, devotiores, et gratiores esse tenentur, dicente Gregorio: Quum augentur dona, rationes etiam crescunt donorum. Alioqui Christiani gravius judicabuntur per legem libertatis, quam Judæi per legem scriptam, aut gentes per legem naturalem. Nam teste Apostolo, Quicumque in lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Hinc ad Hebræos inducitur: Abundantius oportet nos observare ea quæ audivimus, ne forte pereffluamus. Si enim qui per angelos dictus est sermo, factus est firmus, et omnis prævaricatio et inobedientia accepit justam mercedis retributionem: quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem? Hinc ait et Christus: Cui plus datum est, plus requiretur ab eo.

Præterea quod Jacobus ait apostolus, Sicut per legem libertatis incipientes judicari, potest et exponi de judicio approbationis seu reprobationis ac discretionis, quo Deus indesinenter in se ipso approbat eos qui bene vivunt, et detestatur inique agentes, atque inter justos et injustos discernit. Futuræ etiam retributionis quemdam prægustum jam quoque interdum suis præstat electis. Hinc apud Jeremiam habetur: Domine Deus fortissime, magnus consilio et incomprehensibilis cogitatu, cujus oculi aperti sunt super omnes filios Adam, ut reddas unicuique secundum vias suas.35 Et Psalmista:36 Oculi, inquit, Domini super justos, et aures ejus in preces eorum; vultus autem Domini super facientes mala. In Ecclesiastico quoque legitur: Oculi Domini multo plus lucidiores sunt super solem, circumspicientes omnes vias hominum.37 Ideo sanctus Job dixit:38 Nonne Deus considerat viam meam, et omnes gressus meos dinumerat?

Postremo, fideles incipiunt in hac vita per legem evangelicam judicari a suis superioribus ac prælatis; et qui eorum correptionem ac correctionem patienter ac obedienter suscipiunt, divini judicii evadent rigorem, quum et Apostolus fateatur: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.39

Et quia lex evangelica opera misericordiæ præsertim commendat ac præcipit, Christiani in verbis et factis debent esse misericordes. Propter quod subditur: Judicium enim sine misericordia fiet a Deo illi homini, qui non fecerit misericordiam proximis suis in vita præsenti, antequam tribunali præsentetur divino. Quemadmodum enim beati misericordes, quoniam misericordiam consequentur;40 sic infelices sunt immisericordes, quoniam misericordiam non obtinebunt, sed juste ac terribiliter damnabuntur, quemadmodum dives epulo, qui misereri noluit Lazaro.41 Hinc loquitur Judex summus: Nolite judicare, et non judicabimini; nolite condemnare, et non condemnabimini; dimittite, et dimittemini: qua mensura mensi fueritis, remetietur vobis.42 Et iterum: Si non dimiseritis, nec Pater meus cœlestis dimittet vobis peccata vestra.43 Unde et servo qui suo conservo non fuit misericors, dominus ait:44 Serve nequam, omne debitum dimisi tibi, quoniam rogasti me. Nonne ergo oportuit et te misereri conservi tui, sicut et ego tui misertus sum? Iratusque dominus, tradidit servum illum tortoribus, quoadusque redderet debitum universum.45 Unde quanto unicuique major misericordia a Deo impensa est, tanto proximis suis misericordior esse debet. — Sed his objici potest, quia ut ait Propheta, Universæ viæ Domini misericordia et veritas.46 Quocirca dicunt doctores, et super quartum Sentientiarum declarant, quod in omni opere Dei misericordia et justitia commiscentur, ita quod etiam reprobi citra condignum in infernis puniuntur. Et respondendum, quod immisericordibus dicitur fieri judicium sine misericordia, non quod nulla eis miseratio fiat, sed quia singularis rigor judicialis fit eis, et ipsa justitia in eorum dijudicatione ac punitione æternaliter cum speciali evidentia prædominans erit, secundum quod homo sua crudelitate specialiter meruerit.

Ex his innotescit, quam pronus ac fervidus esse debeat unusquisque pro viribus suis ad corporalia ac spiritualia misericordiæ opera: quia ut ait Scriptura, Qui pronus est ad misericordiam, benedicetur.47 Et Christus in Evangelio loquitur: Estote misericordes, sicut et Pater vester cœlestis misericors est.48 Et denuo protestatur, reprobos in die judicii ideo condemnandos, quia misericordiæ opera non fecerunt.49

Superexaltat autem misericordia ju- dicium (vel, ut alii legunt, judicio), id est, plus placet Deo caritativa miseratio, quam judicialis districtio; nisi forte in certo casu, propter bonum commune et conservationem justitiæ, oporteat districtionem judicii exercere: quod tamen cum interna pietate atque ex caritate agendum est. Hinc et jura sunt pia et ad misericordiam magis prona, magisque stant juramento accusati, quam accusantis; atque in dubiis casibus ad misericordiæ partem est declinandum. Potest et ita exponi: Superexaltat misericordia judicium, id est, transcendit, et magis apparet in operibus Dei misericordia ejus quam rigor judicii, præsertim in vita hac, juxta id Psalmistæ: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera ejus.50 Unde per Ezechielem ait: Numquid voluntatis meæ est mors impii, et non magis ut convertatur et vivat?51 Imo, ut loquitur Isaias, ulcisci et punire est peregrinum et alienum ab eo, cujus natura est bonitas, cujus proprietas pietas.52 Superexaltat demum misericordia judicium, quia misericordia Dei relucet in electis et salvatis in cœlo, judicium vero in reprobis ac damnatis in tartaro.

Consequenter docet Apostolus fidem informem non sufficere ad salutem. Et dicitur fides informis, quæ non est caritate formata, ac bonis operibus decorata in adultis et tempore opportuno. Quid proderit, fratres mei, si fidem quis dicat se habere, opera autem non habeat, id est, per fidem non bene vivat, implendo præcepta, et fidem decorando per meritoria gesta? Numquid poterit fides salvare eum, id est instrumentaliter ad salutem perducere? quasi dicat, Nequaquam. Imo reddit eum magis damnabilem, quoniam servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis vapulabit multis.53 Ideo malus Christianus gravius condemnatur quam infidelis, ceteris paribus.

Deinde ostendit per simile, fidem talem neminem posse perducere ad salutem. Si autem frater aut soror, id est proximi, cujuscumque sint sexus, nudi sint, et in- digeant victu quotidiano, dicat autem aliquis de vobis illis: Ite in pace, calefiamini et saturamini, id est, bene tractemini; non dederitis autem eis quæ necessaria sunt corpori: quid proderit? Utique nihil, quia pulchra verba absque reali subventione non sufficiunt indigenti. Tamen, si aliquis habeat desiderium succurrendi egeno, sed non habeat facultatem, et tunc det consolatorium ac informatorium verbum, laudabile est atque proficuum, juxta illud Ecclesiastici: Nonne ardorem refrigerabit ros? Sic et verbum melius quam datum.54 Nonne ecce verbum super datum bonum? Et iterum scriptum est: Congregationi pauperum te affabilem facito.55

Sic et fides si non habeat opera, id est exsecutionem præceptorum, loco et tempore opportuno, mortua est in semetipsa. Porro, per opera in hoc loco, non solum intelligenda sunt opera exteriora, sed indifferenter quicumque actus virtuosi ex virtute eliciti aut imperati, sive sint interiores, sive exteriores. Nam et in Evangelio sumitur opus pro opere interiori, quum dicitur: Hoc est opus Dei, ut credatis in eum quem misit ille.56 In Job autem pro interiori exteriorique opere sumitur, quum dicitur:57 Opus hominis reddet ei Deus. Staret enim in casu, quod alicui sufficerent ad salutem interiores fidei actus, ut credere in Deum. Itaque, sicut in exterioribus dicitur aliquid mortuum, quod caret sensu et motu; sic fides sensu carens interno, seu caritatis sensificatione (qua homini sapit Deus, et veritas prima cui innititur fides, dulcescit), et quæ bonæ ac meritoriæ actionis motum non habeat, recte mortua perhibetur, non vivificans spiritualiter suum subjectum, nec excitans illud ad actum. Et hæc vocatur fides informis, utpote caritate non decorata.58 Fides autem per dilectionem operans, viva vocatur. Tamen quantum ad substantiam, utraque fides eadem perhibetur. Nam per mortale peccatum, suam, quam habuit a caritate, amittit formationem, decorationem et vivificationem; sed caritate per pœnitentiam redeunte, rursus formatur et vivificatur. Unde quod in Marco legitur, Qui crediderit et baptizatus fuerit, salvus erit, de fide formata accipitur.59

Sed dicet quis, id est, aliquis fidem et opera fidei habens, dicere potest ad proximum: Tu fidem habes sine operibus, et ego opera habeo simul cum fide; ostende mihi fidem tuam sine operibus: quasi improperatorie dicat, Hoc facere nequis, ideo fides tua hujusmodi non sufficit tibi; et ego ostendam tibi fidem meam ex operibus, id est, per opera fidei quæ exerceo, probabiliter tibi ostendam me fidem habere. Verumtamen non sine revelatione certitudinaliter scire quis potest se fidem formatam habere ex suis operibus, quamvis scire possit se esse in fide, eo quod fidei formatæ caritas sit annexa. Tu credis quoniam unus est Deus, id est, unum esse Deum tu credis. Quod tamen per naturalem rationem sciri potest ac demonstrari, quamvis eo modo quo unum esse Deum fides tenet catholica, non sit naturali ratione tam certum atque probabile, utpote, unum verum Deum esse, omnium provisorem, gubernatorem, universa et singula distinctissime cognoscentem ac judicantem. Bene facis, ita credendo. Quamvis illud credere non sit meritorium, quia ex caritate non oritur, sed ex fide informi, est tamen quoddam bonum ex genere, sicut eleemosynam dare. Sumitur autem Facere, hoc loco, pro actu interiori, quia credere unum esse Deum, est actus interior. Communiter vero accipitur Facere, pro actione extra manante seu in exteriorem tendente materiam, Agere autem, pro actione immanente.

Et dæmones credunt, et contremiscunt. Idcirco non sufficit nuda fides, nec quæcumque fidei opera, quum dæmones non solum credant, sed etiam timeant servili timore. Nec solum credunt unum esse Deum, sed eumdem etiam credunt trinum consistere in personis, et quidquid ad catholicam pertinet fidem. Legitur enim in Luca dæmon dixisse: Quid nobis et tibi,60

A Jesu Nazarene? Scio te quod sis Sanctus Dei. Et ibidem legitur:61 Exibant dæmonia multa, clamantia et dicentia: Quia tu es Filius Dei. Ait hoc loco venerabilis Beda: Qui Deum non credunt, aut creditum non verentur, profecto dæmonibus tardiores ac proterviores sunt æstimandi. Sed nec, Deum credere et contremiscere, magnum est, si non et in eum credatur, hoc est, per fidem caritate formatam in eum tendatur, et ejus in corde amor servetur. — Quæritur, an dæmones habeant fidem. Respondet Albertus: Fides proprie est de non visis, et de his ad quorum investigationem humana ratio non pertingit. Ad quæ credenda potest aliquis moveri dupliciter: Primo, ex habitu fidei divinitus sibi infuso: et ita non est in dæmonibus fides. Secundo, ex aliquibus evidentibus signis atque miraculis, quæ quum soli Deo sint possibilia, et ad fidei confirmationem copiose sint facta, dæmones naturali acumine intellectuali vigentes, inde cognoscunt fidei veritatem. Imo credere compelluntur ex evidentia talium argumentorum, secundum quod intellectus dicitur cogi. Sicque dæmonum fides non est virtus infusa, nec ex voluntatis libertate ac caritate, sed potius ex violentia rationis. Hanc autem quæstionem Thomas in secunda secundæ, quæstione 5, plenius tractat: et consonat ejus responsio responsioni inductæ.

Vis autem scire, o homo inanis, id est vanus et spiritualiter vacuus, utpote fidei opera et caritatem non habens, et per consequens ad ultimi finis adeptionem indispositus et ineptus (dicitur enim inane, quod non consequitur debitum finem), quoniam fides sine operibus mortua est? Abraham pater noster: qui omnium fidelium pater spiritualiter vocatur per fidei et virtutum imitationem. Et fidelium Judæorum spiritualis atque carnalis exstitit pater, infidelium autem Judæorum solum carnalis pater fuit. Unde dicitur ad Galatas: Qui ex fide sunt, hi sunt filii Abrahæ.62 Et in Joanne ait Salvator:63 Si filii Abrahæ

22 estis, opera Abrahæ facite. Nonne ex operibus justificatus est, id est justior factus, atque a Deo sublimiter commendatus ac approbatus, offerens, id est, ad offerendum paratum se exhibens ac disponens, Isaac filium suum super altare? Colligavit enim eum, et posuit super struem lignorum.64

Vides, id est, ex his intelligere debes, quoniam fides cooperabatur operibus illius. Fides enim est oculus rationis, dirigens in agendis, et opera ad ultimum referens finem, qui sola fide, non clare per speciem in hac vita conspicitur. Et ex operibus fides consummata est, id est, fides Abrahæ per obedientiam ejus et ea quæ circa Isaac Deo jubente exercuit, actuationem et complementum accepit. Habitus namque et actus ipsius se mutuo ornant ac roborant: quia ex habitu actus procedit, et habitum actus ejus stabilit et conservat ac perficit.

23

Et suppleta, id est verificata ac aliis manifeste probata, est Scriptura Geneseos dicens: Credidit Abraham Deo dicenti ad eum: Suspice cœlum, et numera stellas ejus, si potes: sic erit semen tuum; et reputatum est illi ad justitiam:65 id est, actus ille credendi fuit Deo acceptus, et per eum Abraham a Deo judicatus est justus, præsertim prout justitia virtus est generalis; sicque credendo, meruit justitiæ incrementum, omniumque virtutum profectum. Oportet scire quod verba ex Genesi nunc introducta, dicta sunt Abrahæ antequam Deus ei præcepit ut sibi filium suum Isaac in holocaustum offerret, imo et antequam ei præceptum circumcisionis donavit. Sed fidei magnitudo, qua tunc Abraham credidit Deo, postmodum est suppleta seu approbata a Deo, ac aliis declarata, per hoc quod filium suum paratus fuit offerre, et circa hoc multa exercuit. Unde Deus tunc dixit ad eum: Nunc cognovi, id est, per hæc opera tua alios cognoscere faciam, quod timeas Deum. Et amicus Dei appellatus est Abraham:66 non in Genesi, sed in Isaia, ubi legitur Deus dixisse, Semen Abraham amici mei.67

In libro Judith quoque legitur:68 Abraham per multas tribulationes probatus, amicus Dei effectus est. Meruit ergo amicus Dei esse et appellari, Deo in tam arduis consentiendo, atque promptissime obediendo, adversa quoque patientissime tolerando. Nempe in Isaac immolatione resplenduit magna perfectio Abrahæ in fide et obedientia: in fide, quia unicum filium suum ex Sara conjuge sua, paratus fuit offerre, quum tamen ei Deus jam ante promiserit quod ex Isaac nasceretur ei semen electum et innumerabilis populus.69 Credidit enim Abraham quod Deus posset filium immolatum suscitare a mortuis, ut Apostolus dicit.70 In eodem quoque resplenduit obedientia maxima, quod carissimum filium promptissimus fuit offerre, propria manu occidere, et occisum incendere, quum tamen hoc esset opus insolitum, durum et nusquam auditum.

Sed prædictis obviare videntur multa quæ ad Romanos scribit Apostolus: Arbitramur, inquiens, hominem sine operibus justificari;71 et rursus, Si Abraham ex operibus legis justificatus est, habet gloriam, sed non apud Deum.72 Et prolixe probat ibi Apostolus, quod fides reputata est Abrahæ ad justitiam, non opera. Unde ait ibidem Apostolus: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro.73 Idem etiam ad Galatas docet Apostolus, inter cetera dicens: Qui ex fide sunt, benedicentur cum fideli Abraham: justus enim ex fide vivit.74 Sed et in Actibus legitur: Fide purificans Deus corda eorum.75 — Ad ista est duplex responsio: Prima, quod Paulus apostolus vult probare opera præceptorum cærimonialium legis, non esse necessaria ad salutem, quoniam sine eis Abraham placuit Deo, etiam nondum circumcisus. Jacobus vero hic loquitur de operibus præceptorum moralium, quæ in utraque lege jubentur;76 de his item operibus quæ a Deo alicui specialiter injunguntur, quale fuit quod Abrahæ jussit Isaac immolare. Secunda responsio est, quod apostolus Paulus probare intendit, nulla opera legis alicui ad salutem suffecisse, sine explicita vel implicita fide Christi, qui omnium electorum caput est et salvator.777879 Idcirco fides de ejus adventu, ab exordio necessaria fuit. Hinc Jacobus infert :

Videtis oculo interiori ex probatis, quoniam ex operibus justificatur homo, et non ex fide tantum : utrumque enim est necessarium ad salutem, imo potissime caritas, sine qua nec fides, nec operatio quæcumque potest esse meritoria ac Deo accepta. Denique dupliciter dicitur aliquis justificari : Primo, per hoc quod a vitiis expurgatur, et gratiam recipit ac virtutes : quod non fit directe et proprie per opera, quum ante caritatis et gratiæ infusionem, nulla sit meritoria actio, aut quæ gratiam mereatur de condigno. Ad hanc tamen justificationem opera bona ex genere, suo modo disponunt et aptant de congruo, dum quod in se est efficit homo. Sic enim et attritio ad contritionem disponere perhibetur. Secundo, dicitur homo justificari, opera justa, virtuosa ac meritoria exercendo, atque in gratia, donis, virtutibusque crescendo. Et ita nunc loquitur sanctus apostolus Jacobus.

Postremo, ne Judæi ac alii pusillanimes ac pigri, se excusarent, dicendo non posse se tanti Patriarchæ assequi opera tam perfecta, subjungit Apostolus exemplum mulieris peccatricis atque paganæ, quæ tamen per fidem et opera fuit justificata. Nam subditur : Similiter et Rahab meretrix, nonne ex operibus justificata est, in quantum opera illa processerunt ex fide, suscipiens nuntios, id est duos viros exploratores a Josue in Jericho80 missos, et alia via ejiciens, id est per aliam viam eos ad Josue redire persuadens? Quum enim recepisset eos per ostium suæ domus, et per fenestram exposuisset trans murum, cui domus ejus hærebat, dixit :81 Ad montana conscendite. Quæ omnia in libro Josue plenius describuntur : ubi fides ejus de Deo Israel, hospitalitas, misericordia, liberatio, quas viris præfatis impendit, diffuse narrantur. Propter quæ omnia meruit populo Israelitico annumerari, et tribui Juda conjugio sociari, genealogiæque inseri Salvatoris, ex ejus semine secundum humanam propaginem descendentis.82

Postremo, ex præinductis concludit Apostolus : Sicut enim corpus sine spiritu mortuum est, ita et fides sine operibus mortua est, secundum expositionem præhabitam. Sic etiam dici potest, quod fides sine caritate sit mortua, quoniam caritas est forma et vita virtutum. Et tamen sive dicatur sine operibus, sive sine caritate, redit in idem, quoniam caritas otiosa esse non potest : operatur enim magna, si est, quum signum dilectionis sit exhibitio operis. Verumtamen non oportet, nec in vita ista possibile est, ut caritas indesinenter sit in actu seu exercitio actuali. Sed opportuno tempore procedit in actum, operaturque magna, etsi non opera exteriora, tamen interiora desideria et fervores, gaudium, pacem, congratulationem, et elevationem frequenter in Deum. Imo nulla forma tam prompte agit ut caritas.

Footnotes

  1. Matth. XXV, 34. ↩

  2. Ps. XXIII, 9, 10. ↩

  3. Ps. x, 14. sec. ↩

  4. Hebr. ↩

  5. Is. xxv, 1, 4. ↩

  6. 1 Cor. 1, 26-28. ↩

  7. Deut. x, 18. ↩

  8. Ps. cxlv, 7, 9. ↩

  9. Matth. iv, 18-22. ↩

  10. Luc. vi, 20. ↩

  11. 1 Tim. vi, 17, 18. ↩

  12. Rom. viii, 28. ↩

  13. Matth. v, 3. ↩

  14. Ps. xiv, 4. ↩

  15. Prov. xix, 1. ↩

  16. Prov. xv, 16. ↩

  17. Is. xxx, 21. ↩

  18. Ps. xviii, 8. ↩

  19. Prov. vi, 23. ↩

  20. Matth. v, 43. ↩

  21. Lev. xix, 18; ↩

  22. Joann. i, 14. ↩

  23. Lev. xix, 15. ↩

  24. Deut. i, 16, 17. ↩

  25. Joann. vii, 24. ↩

  26. Job xxxii, 21. ↩

  27. Rom. x, 12. ↩

  28. II Par. xix, 7; Job xxxiv, 19; etc. ↩

  29. Act. x, 34, 35. ↩

  30. Jer. xxx, 21. ↩

  31. Job xxxiv, 14. ↩

  32. Deut. x, 17; ↩

  33. Rom. xiii, 10. ↩

  34. Matth. xxii, 40. ↩

  35. Jer. xxxii, 17-19. ↩

  36. Ps. xxxiii, 16, 17. ↩

  37. Eccli. xxiii, 28. ↩

  38. Job xxxi, 4. ↩

  39. 1 Cor. xi, 31. ↩

  40. Matth. v, 7. ↩

  41. Luc. xvi, 19 et seq. ↩

  42. Luc. vi, 37, 38. ↩

  43. Matth. vi, 15. ↩

  44. Luc. xii, 48. ↩

  45. Matth. xviii, 32-34. ↩

  46. Ps. xxiv, 10. ↩

  47. Prov. xxii, 9. ↩

  48. Luc. vi, 36. ↩

  49. Matth. xxv, 41 et seq. ↩

  50. Ps. cxlIV, 9. ↩

  51. Ezech. xviii, 23. ↩

  52. Is. xxviii, 21. ↩

  53. Luc. xii, 47. ↩

  54. Eccli. xviii, 16, 17. ↩

  55. Eccli. iv, 7. ↩

  56. Joann. vi, 29. ↩

  57. Job xxxiv, 11. ↩

  58. Galat. v, 6. ↩

  59. Marc. xvi, 16. ↩

  60. Luc. IV, 34. ↩

  61. Luc. IV, 41. ↩

  62. Galat. III, 7. ↩

  63. Joann. VIII, 39. ↩

  64. Gen. xxii, 9, 10. ↩

  65. Gen. xv, 5, 6. ↩

  66. Rom. xxu, 12. ↩

  67. Is. xli, 8. ↩

  68. Judith viii, 22. ↩

  69. Gen. xvii, 16. ↩

  70. Hebr. xi, 17-19. ↩

  71. Rom. iii, 28. ↩

  72. Rom. iv, 2. ↩

  73. Rom. iii, 20. ↩

  74. Galat. iii, 9, 11. ↩

  75. Act. xv, 9. ↩

  76. Gen. xxu, 2. ↩

  77. Gen. xxii, 2. ↩

  78. Ibid. xxii, 12. ↩

  79. Gen. xxii, 9, 10. ↩

  80. Josue ii, 1 et seq. ↩

  81. Ibid. 16. ↩

  82. Matth. 1, 5. ↩

Chapter 6 of 9