Articulus 5
EXPLANATIO CAPITULI TERTII : NOLITE PLURES MAGISTRI FIERI.
POSTQUAM instruxit nos sanctus Apostolus, quam necessaria sint opera virtuosa, ad quæ multi sunt pigri, nunc docet quam necessarium sit, vitia vanitatis ac levitatis in docendo ac loquendo vitare, ad quæ multi sunt proni, sicut ad cetera quæ sunt excellentiæ et gloriationis.
Itaque ait : Nolite plures magistri fieri, fratres mei, id est, ad cathedram magistralem, ad aliorum informationem, ad magisterium non ingeratis vos ipsos importune, vane et inordinate, desiderio commodi proprii aut honoris, et antequam estis idonei. Ut enim ex prologo Lucæ evangelistæ, quem ipsemet evangelio suo præmittit, ex epistolis Pauli, atque ex Actibus patet Apostolorum, prædicantibus sanctis Apostolis, multi ad prædicandum nondum idonei, conabantur evangelium scribere, prædicare, et nomen sibi efficere.123 Quorum etiam aliqui seminaverunt errores, et deceperunt se ipsos ac alios, affirmando legalia cum Evangelio esse servanda : per quod sibi damnationem auxerunt. Ideo subditur : scientes quoniam majus judicium sumitis, id est, graviorem reprobationem et condemnationem a Christo accipietis. Eorum namque quos decepistis, peccata redundabunt in vos. De talibus ad Timotheum habetur : Quidam aberrantes, conversi sunt ad vaniloquium, volentes esse legis doctores, non intelligentes neque quæ loquuntur, neque de quibus affirmant.4 Denique huic Jacobi verbo consonat, quod apud Matthæum ait Salvator : Nolite vocari Rabbi ;5 unus enim est magister vester : nec vocemini magistri ; unus est enim magister vester, Christus.
Per quæ omnia non prohibetur absolute desiderium magistratus aut doctoratus, aut appellatio inde sumpta, sed ne ex vanitate propter nomen sublime aut dignitatem, talia appetantur. Si vero referantur ad debitum finem, ut scilicet actus prædicandi ac docendi caritative, defendendique fidem efficacius expleantur, et ipsa prædicatio ac doctrina salubris a populo diligentius audiantur, sunt licita, quum et Paulus dicat quod Deus dedit quosdam Apostolos, quosdam Prophetas, quosdam doctores.6 Se ipsum quoque doctorem nominat gentium.7 Et in Actibus legitur : Erant in Ecclesia Antiochiæ prophetæ et doctores.8 Præterea, ut super quartum Sententiarum Thomas ostendit, mortaliter peccant, qui prædicationis actum indigne exercent, non agendo quæ docent.9
In multis enim offendimus omnes, id est, non solum vos, fratres nondum perfecti, in multis estis culpabiles, sed et nos qui primitias Spiritus Sancti accepimus, frequenter veniale peccatum incurrimus in cogitatu, verbo, aut opere, seu omissione.10 Propter quod ait Scriptura :11 Justus septies cadit in die. Et iterum Salomon contestatur : Non est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet.1213 Sanctus quoque Job loquitur :14 Non justificabitur homo comparatus Deo ; si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille.15 Et Propheta oravit :16 Delicta quis intelligit ? ab occultis meis munda me, Domine ;17 itemque, Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, etc. Verumtamen pro istis venialibus, ex humana fragilitate manantibus, viri heroici et perfecti quotidie satisfaciunt plene : et ultra hoc, in caritatis fervore, ceterisque virtutibus, donis et fructibus proficiunt valde : corda sua ad Deum sæpissime elevando, orando, meditando, pœnitendo, confitendo, corpus suum multipliciter castigando, dominicam passionem frequenter ac cordialiter revolvendo, Deum laudando, se ipsos profundissime diversisque modis humiliando, accusando, despiciendo, correptiones et correctiones in vita hac libenter suscipiendo. In quibus omnibus nos ipsos quotidie exerceamus.
Si quis in verbo non offendit, id est, non peccavit inordinate loquendo sive tacendo, ita quod nec protulit non loquenda, nec siluit proferenda : ut nec de indiscreto silentio indigeat pœnitere, illud Isaiæ dicendo, Væ mihi quia tacui ;1819 et illud in Psalmo, Quoniam tacui, inveteraverunt ossa mea ;20 neque de illicita locutione habeat dolere, et illud Job proferre : Leviter locutus sum : unum locutus sum quod utinam non dixissem, et alterum ; quibus ultra non addam.21 Hic perfectus est vir : non quod in evitatione prolationis verbi illiciti, seu taciturnitate verbi proferendi, essentialiter consistat perfectio hominis, alioqui totaliter muti essent perfecti; sed quia non excessisse in verbo, signum est magnæ custodiæ cordis, magnæ sapientiæ mentis, magnæ perfectionis interioris. Siquidem ea quæ sunt in voce, sunt earum quæ sunt in anima conceptionum affectionumque notæ. Idcirco linguam perfecte reprimere, signum ac opus est affectionis, ac grandis illuminationis mentalis, et supra vires humanas. Propter quod in Proverbiis fertur: Hominis est animum præparare, et Domini gubernare linguam. In Ecclesiastico quoque dicitur: Beatus vir qui non est lapsus in verbo ex ore suo. Et denuo ait Scriptura: Quis est homo qui non est lapsus ex lingua sua?
Prov. xvi, 1.
Eccli. xiv, 1.
Ibid. xxv, 11.
Potest etiam freno circumducere totum corpus, id est, vir perfectus qui non offendit in verbo, potest totum corpus suum domare, et cetera membra sua, quæ facilius refrenantur quam lingua, compescere: quia qui potest quod majus est, potest et id quod minus est. Hoc facit qui illud implet Apostoli: Non regnet peccatum in vestro mortali corpore; neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed arma justitiæ Deo. Et qui exteriores sensus suos custodit, ne peccet per eos (quemadmodum in Ecclesiastico orat vir sapiens: Domine, pater et dominator vitæ meæ, extollentiam oculorum meorum ne dederis mihi, et omne desiderium pravum averte a me; aufer a me ventris concupiscentiam), potest custodire sua interiora. Hinc oravit Psalmista: Confige timore tuo carnes meas; itemque, Averte oculos meos, ne videant vanitatem. Unde frenum quo totum corpus circumducitur, atque ad Dei servitutem movetur, in perfectis est amor divinus seu timor filialis; in incipientibus, timor servilis aut aliqualiter initialis; in proficientibus, timor initialis, ad filialem timorem propinquus. Potius tamen istud diversis est adscribendum virtutibus, utpote castitati, æquitati ac latriæ.
Rom. vi, 12, 13.
Eccli. xxiii, 1, 4-6.
Ps. cxviii, 120.
Ibid. 37.
Consequenter Apostolus variis modis refrenationem linguæ persuadet ac docet.
Si autem equis frena in ora mittimus ad consentiendum nobis, id est, quia equis ponimus frena in ore, ut dirigamus eos quo volumus, et omne corpus illorum circumferimus, id est, totum corpus equorum freno hinc inde ad libitum movemus: subaudi, Multo plus debemus proprii oris claustra frenare, linguam compescere, labia moderari ad consentiendum Deo ac rationi: quia ut Salomon ait, Qui moderatur labia sua, prudentissimus est; et Propheta testatur: Dixi, Custodiam vias meas, ut non delinquam in lingua mea; posui ori meo custodiam. Et ecce naves quum magnœ sint, et a ventis validis minentur, id est, in anteriora impellantur, circumferuntur tamen a modico gubernaculo, ubi impetus dirigentis voluerit, id est, a gubernatore navigii diriguntur per gubernaculum suum, quo vult: ita et lingua gubernaculo rationis est dirigenda, ne declinet in verba illicita. Hinc subditur: Ita et lingua modicum quidem membrum est, id est in substantia parvum. Propterea turpe est nobis si eam non coarctamus, quum magnas circumferamus per rationis industriam naves. Est quoque periculosum. Idcirco subjungitur: et magna exaltat, id est, verba jactantiæ profert, lites concitat, et multa producit pericula, nisi compescatur. Propterea in Ecclesiastico dicitur: Odibilis est, qui procax est ad loquendum; et rursus: Susurro et bilinguis maledictus; multos enim turbavit pacem habentes. Salomon quoque, Os, inquit, fatuorum ebullit stultitiam.
Prov. x, 19.
Ps. xxxviii, 2.
Eccli. xx, 5.
Ibid. xxviii, 15.
Prov. xv, 2.
Ecce quantus, id est quam parvus, ignis, quam magnam silvam incendit! utique valde magnam. Nam ignis nunquam dicit, Sufficit; et inter elementa summe activus est et formalis, formam suam in alia celeriter introducens. Et lingua ignis est, id est similis igni: quoniam sicut ignis comburit ligna silvarum, sic lingua inordinate, superflue, vitiose loquendo, actus virtutum mortificat, et animam diversis exponit flagitiis. Propter quod in Proverbiis inducitur: Sicut urbs patens et abs-
Ibid. xxx, 16.
Ibid. xxv, 28. que murorum ambitu, ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum. Hinc ait Apostolus:22 Corrumpunt bonos mores colloquia mala. In Ecclesiastico quoque legitur: Apertio oris illius (qui scilicet multis utitur verbis) inflammatio est.23
Universitas iniquitatis lingua, id est per linguam et ejus loquacitatem ac incustodiam, constituitur in membris nostris. Nam universa peccata ex irrefrenatione linguæ nascuntur: quum et ex verbis inordinate prolatis hæresis incurratur. Detractiones etiam, mendacia, contentiones, susurrationes, et quidquid iniquitatis est, ex linguæ incustodia nascuntur. Idcirco in libro Proverbiorum fertur: Qui custodit os suum, custodit animam suam;24 qui autem inconsideratus est ad loquendum, sentiet mala. Porro iniquitas dicitur in membris constitui, in quantum exercetur per ea. Ideo sequitur: quæ maculat totum corpus, quia in illud vitia cordis redundant. Carnalia quoque peccata, quæ ex vitiis linguæ, ex verbis procatoriis, ex mulierum alloquio oriuntur, directe inquinant corpus, et ejus inquinamenta vocantur: quoniam teste Apostolo, Qui fornicatur, in proprium corpus peccat.25 Et inflammat rotam nativitatis nostræ, id est totum vitæ nostræ circuitum, incessabilemque decursum ab infantia usque decrepitam senectutem: quia per omnes ætates, imo per singulos dies, ad inordinate loquendum infeliciter inflammamur, et vitiis linguæ spiritualiter devoramur, juxta illud Job: Etiam si locutus fuerit homo, devorabitur.26 Hinc ait Scriptura: Os quod mentitur, occidit animam.27
Hoc ergo instrumentaliter facit lingua, male mota ab anima, et ab homine ipso: lingua, inquam, inflammata a gehenna, id est diabolo habitatore et cive inferni. Sicut enim per terram designantur habitantes in ea, et per civitatem cives, atque per cœlum angeli, sic per gehennam diaboli. Diabolus ergo dicitur linguam inflammare, in quantum ad verba vitiosa incitat hominem. Hoc loco scribit venerabilis Beda: Diaboli ubicumque volitent, in aere, aut in terris, vel sub terris vagentur aut detineantur, suarum semper secum ferunt tormenta flammarum, instar febricitantis, qui etsi in lectis ponatur eburneis, ardorem aut frigus insiti sui languoris vitare non potest. Sic dæmones, quamvis in templis colantur auratis, aut per aera discurrant, igne semper ardent gehennali, atque ex pœnis suis commoniti, fomitem vitiorum hominibus suggerunt. Econtra sancta Dei civitas nova Jerusalem, puta Ecclesia militans, de cœlo descendere dicitur:28 quoniam quidquid meritorium et cœleste in terra gerimus, hoc munere cœlesti accepimus.
Deinde ostendit quam difficile sit linguam domare. Omnis enim natura bestiarum et volucrum et serpentium, et ceterorum brutorum, domantur, et domita sunt a natura humana, id est, per humanæ rationis industriam aliquo modo possunt domari. Estque distributio ista accommoda, et pro generibus singulorum, non pro singulis generum, suo modo intelligenda. Nec dubium quin virtute divina, per gratiam Christi fideique virtutem, ista copiosius atque frequentius sint peracta: quemadmodum etiam ait discipulis suis Salvator, Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones.2930 Unde et in Psalmo: Super aspidem et basiliscum ambulabis, etc. Denique maxima bestia, elephantus, humana capitur, domatur et informatur industria, ut et regem adoret. Ait demum hic Beda: Legimus in Plinio immanissimam aspidem in Ægypto, a quodam patrefamilias domitam, quæ de caverna sua quotidie exiens, a mensa illius suam accepit annonam, etc. Legimus item, scribente comite Marcellino, mansuefactam tigridem, ab India Anastasio principi missam. Sic et leo beneficii exhibitione domatur. Vult ergo Apostolus per hæc verba insinuare, quod pravorum hominum lingua bestiis sit ferocior, avibus levior, serpentibus venenosior. Feris namque assimilantur, de quibus fertur in Psalmo, Exacuerunt ut gladium linguas suas; volucribus, de quibus Psalmista, Posuerunt in cœlum os suum; serpentibus, de quibus idem, Venenum aspidum sub labiis eorum.
Linguam autem nullus hominum domare potest. Quod dupliciter potest intelligi: Primo, quod nullus hominum propriam potest compescere linguam, quin interdum venialiter peccet per eam. Sed contra objici potest, quia quum peccatum sit voluntarium, si impossibile est linguam domare, indomantia linguæ non erit culpabilis. Ad hoc potest duplex dari responsio: Prima, quod nullus hominum dicitur posse linguam domare, non propter omnimodam impossibilitatem, sed difficultatem prægrandem. Juxta quem modum Christus in Evangelio ait quibusdam: Hypocritæ, quomodo potestis loqui bona, quum sitis mali? Et apud Jeremiam dicitur: Si Æthiops potest mutare pellem suam, et pardus varietates suas, et vos poteritis benefacere, quum didiceritis malum, id est, assueti sitis in malis. Secunda responsio est, quia etsi singulæ oris culpæ queant vitari, non tamen forsitan omnes. — Secunda expositio hujus est, quod nullus etiam sapientium potest linguam pravorum domare: quia etsi ad horam compescantur a verbis illicitis, tamen occasione opportunitateque data, excedent loquendo. Sed et boni contra propositum, subinde ex fragilitate peccant in verbis. Propter quod in Ecclesiastico scriptum est: Est qui labitur lingua sua, sed non ex animo.31 Hinc quidam gentilium sapientium dixit: Quoties inter homines fui, minor homo redii. — Ex quibus constat quantum vitanda sint inordinata, inutilia et non necessaria colloquia, ei qui cupit vere proficere, et Deo in sanctitate ac justitia deservire.32
Inquietum malum, id est, lingua est membrum, non utique substantialiter, sed ex abusione propria, malum atque culpabile, inquietans mentem prave loquentis ac alios. Multæ enim perturbationes et inquietudines ex vitiis linguæ nascuntur. Nec quietem mentis habet in Deo, qui linguam suam non reprimit. Hinc lingua in lubrico posita dicitur. Et in Ecclesiastico asseritur:33 Lingua tertia multos commovit, et dispersit illos de gente in gentem. Apostolus quoque ad Timotheum: Lingua, inquit, vaniloquorum ut cancer serpit.34 Plena veneno mortifero, id est verbis infectivis, mortalibusque peccatis, utpote detractoriis, discordiæ seminativis, contumeliosis et pungitivis, nisi efficaciter reprimatur. Quamvis mortale peccatum formaliter sit in anima, in qua est aversio mentis a Deo; in lingua vero sunt ista, quasi in instrumento et causa. Verba autem vocalia subjective esse in ore cognoscuntur. Juxta hunc sensum in Jeremia habetur: Sagitta vulnerans lingua eorum.35 Qui enim detractoria, lasciva, prohibitaque verba effatur, non solum se ipsum, sed audientes quoque (si consentiant) spiritualiter trucidare censetur. Hinc multi se ipsos male loquendo occidunt, prout in Ecclesiastico scriptum est:36 Multi interierunt in ore gladii, sed non sic sicut qui interierunt per linguam suam.
Consequenter ostendit qualiter lingua sit plena veneno mortifero. In ipsa, id est per linguæ locutionem, benedicimus, id est laudamus, Deum Patrem propter bonitatem et beneficia ejus, et in ipsa maledicimus homines, qui ad imaginem et similitudinem Dei facti sunt.37 Per quod venenatam habere linguam probamur: quia per talem maledictionem in primis proprias occidimus animas, et etiam animas aliorum, quantum in nobis est. Siquidem iis quibus maledicimus, rancoris, iræ, detractionis et remaledictionis, contra nos occasionem præstamus. Proximis quoque maledicendo, Deum offendimus: primo, quoniam contra ejus præceptum hoc agimus;38 secundo, quia injuriatio imaginis redundat in eum cujus exsistit imago. Ex ipso ore procedit benedictio Dei, et maledictio proximi. Non oportet, fratres mei, hæc ita fieri. Minus dicit, et majus significat, ut sit sensus: Ista linguæ peccata prorsus illicita sunt, videlicet mala bonis ita miscere. Ideo subdit:
Numquid fons de eodem foramine emanat dulcem et amaram aquam? Non utique, nisi fons corrumpatur. Numquid potest, fratres mei: ecce quam dulciter, quam amorose atque humiliter loquitur in tota epistola sua sanctus iste Apostolus, quam crebro subditos suos nominat fratres! Numquid itaque potest, o fratres mei, ficus uvas facere, id est arbor ficorum, seu ficuum, producere uvas, aut vitis producere ficus? Nequaquam. Sic neque salsa aqua dulcem potest facere aquam. Conformiter contra rationem est, et contra legem divinam, ut eadem lingua verba bona et mala, verba benedictionis et verba maledictionis pronuntiet, quum lingua divinitus sit instituta et data ad usum laudabilem, ad verba virtutum. Verumtamen, nonnunquam ex zelo justitiæ et debita atque legitima auctoritate, viri sancti et prælati leguntur transgressoribus maledixisse, non appetitu ultionis aut livore rancoris: quemadmodum princeps Apostolorum dixit ad Simonem magum, Pecunia tua sit tecum in perditionem.39 Denique verbis his Jacobi consonat quod loquitur Christus:40 Numquid colligunt de spinis uvas, aut de tribulis ficus? Præterea, quemadmodum si aqua dulcis et aqua amara in eodem vasculo misceantur, dulcis in amaritudinem vertitur, non amara dulcis efficitur; sic benedictio ejus qui Deum benedicit, a maledictione corrumpitur qua proximo maledicit, sicut et virtus peccato aufertur. Ideo ait Apostolus: Modicum fermentum totam massam corrumpit.41 Et rursus ait Scriptura: Non est speciosa laus in ore peccatoris.42
Jam audivimus, quam vehementissime sanctissimus iste Apostolus irrefrenationem linguæ vituperet, quanta mala dicat de lingua, et quanta vitia oriantur ex ea. Ideo custoditi simus in verbis, præmediantes quid et qualiter sit loquendum, ut sermo noster, juxta doctrinam Pauli, semper in gratia sale discretionis sit conditus.43 Et Deum pro virtute et gratia moderandi loquelam in omnibus fervide deprecemur, cum Propheta dicentes: Pone, Domine, custodiam ori meo, et ostium circumstantiæ labiis meis.44
Hinc ait Hugo de S. Victore: Lingua dicitur, quoniam lingit adulando, mordet detrahendo, occidit mentiendo; ligat, et ligari non potest. Labilis est, et teneri non valet; sed labitur et fallit. Labitur ut anguilla, penetrat ut sagitta; tollit amicos, multiplicat inimicos, movet rixas, seminat discordias; uno ictu percutit occiditque plurimos; blanda est et subdola, lata et parata ad exhaurienda bona, et mala miscenda.45 Mors et vita in potestate linguæ est. Ait quoque S. Bernardus: Levis sermo leviter volat, sed non leviter vulnerat; leviter transit, sed graviter urit; leviter penetrat animum, sed non leviter exit eum; leviter profertur, sed non leviter revocatur; facile volat, ideo facile caritatem violat. Quum ergo tot vitia pariat lingua non refrenata, merito Sapiens exclamat: Quis dabit ori meo custodiam, et super labia mea signaculum certum, ut non cadam ab ipsis, et lingua mea me perdat?46 Hinc sancti Patres consultissime statuerunt, sacra silentia a religiosis servari. Et certe religiosi qui suam linguam refrenant, silentiumque stricte observant, varias evadunt tentationes, inquietudines et ruinas, atque facile possunt valde proficere. Qui autem incontinentis sunt linguæ, frequenter turbantur et turbant; peccant, et alios ad peccandum inducunt; potiusque deficiunt, quam proficiunt ut tenentur.
Præterea, quia apostolus Jacobus jam instruxit nos quantæ insipientiæ sit linguam non coarctare, consequenter docet quid ad verum pertineat sapientem. Quis sapiens in cognitione Dei et contemplationibus divinorum, et disciplinatus, id est moralibus virtutibus institutus, moribusque compositus, seu debitis observantiis exercitatus, vel in Scripturis bene instructus, inter vos? Ostendat ex bona conversatione operationem suam, id est, virtuose conversando, non inaniter se jactando, demonstret se opera sancta juxta evangelicæ legis doctrinam habere.47 Et hoc ostendat, virtuoseque vivat, in mansuetudine sapientiæ, id est, cum mansuetudine ex sapientia progrediente omnia faciendo, juxta illud Ecclesiastici:48 Fili, in mansuetudine opera tua perfice, et super hominum gloriam diligeris. Mansuetudo namque facit hominem Deo ac proximis specialiter esse amabilem. Unde in epistola ad Demophilum monachum divinus Dionysius protestatur, quod Joseph, Moyses et David maximam apud Deum gratiam invenerunt, quoniam mansueti fuerunt. Ideo Christus: Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde.49 Unde Psalmista ait de Deo:50 Exaltabit mansuetos in salutem. Et Judith ait:51 Humilium et mansuetorum semper tibi placuit deprecatio, Domine. Denique, sicut ira in sinu stulti, sic mansuetudo in sinu sapientis requiescit.52 Et sapientia mansuetudine in suis actibus dirigitur.
Itaque nemo se putet vere sapientem et disciplinatum, nisi inveniat se reformatum, fractum et mitem, divina præcepta implentem, virtutibus præditum et exemplarem:53 quia ut ait Scriptura, In malevolam animam non introibit sapientia;54 atque ut Job asserit, Non invenitur sapientia in terra suaviter viventium, id est in cordibus carnalium hominum, oblectamenta carnis quærentium.55 Propter quod loquitur Isaias: Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum?56 Ablactatos a lacte, avulsos ab ubere. Et Sapiens ait: Qui amat vinum et pinguia, non erit sapiens.57 Hæc autem de sapientia quæ est donum, præsertim intelliguntur. Hinc et Leo papa fatetur: Christianæ, inquiens, sapientiæ altitudo, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, sed in vera humilitate consistit.
Quod si zelum amarum, id est indiscretum, sive livorem et irrationabilem mentis amaricationem contra vos invicem, habetis, et contentiones sunt in cordibus vestris; nolite gloriari, sed potius flete propter tantos excessus: quid enim gloriaris in malitia? et mendaces esse adversus veritatem, æstimando aut asserendo quod talia placeant Deo, ut per ea salutem consequi valeatis. Qui enim amaro zelo afficiuntur contra alium, et contra eum contendunt, solent justificare se ipsos, et suam partem insipienter defendere, propriis vitiis excæcati. Non est illa sapientia desursum descendens, id est, talis opinio ac falsa sapientia non datur a Deo, sed error est ab homine adinventus, atque a dæmone persuasus. Ideo sequitur: sed terrena, id est temporalia ac transitoria quærens, animalis, id est sensuales delicias cupiens, et diabolica, quia a diabolo inspirata, et quasi honoris ac prælationis est avida. Vel dicitur terrena, prout oritur ex concupiscentia oculorum; animalis, in quantum procedit ex concupiscentia carnis; diabolica, in quantum nascitur ex superbia vitæ. — De hac sapientia falsa (per quam homo statuit sibi finem in divitiis, deliciis et honoribus mundi, et media sua astute disponit ad obtinenda talia) scriptum est ad Romanos: Prudentia carnis, mors est;58 et rursus: Prudentia carnis inimica est Deo; legi enim Dei non est subjecta. De his sapientiæ filiis loquitur Jeremias: Sapientes sunt ut faciant mala, bene autem facere nescierunt;59 et Christus in Evangelio, Filii hujus sæculi prudentiores filiis lucis in generatione sua sunt.60 Unde et Baruch ait propheta: Filii Agar qui exquirunt prudentiam quæ de terra est, viam sapientiæ nescierunt.61
Ubi enim zelus, id est amaritudo, indignatio seu livor, et contentio, ibi inconstantia, id est fluctuatio cordis, et agitatio passionum, perturbatio, aversio, multiplexque corrosio ac distractio mentis. Animus enim inordinatus, sibi ipsi est gravis. Atque ut asserit Isaias, Impii sunt quasi mare fervens, quod quiescere62 non63
Hebr. xiii, 9.
Prov. xiv, 30.
II Cor. xii, 20.
II Tim. u, 14.64
I Cor. iii, 3.
Eccli. xxviii, 10. Job vi, 29.
Prov. xx, 3.
Ibid. xii, 10. potest. Optimum ergo est, juxta Apostolum, gratia stabiliri cor, et virtutibus illud firmare in Deo, ne per errores et vitia distrahatur. Specialiter vero vitia ista, videlicet zelus et contentio, sunt inquietudinis causa et animæ afflictiva, quia putredo ossium invidia, et contentiosus turbat se ipsum. Nec solum est ibi inconstantia, sed et omne opus pravum : non quod omnia opera mala sint actualiter ac inseparabiliter zelo et contentioni annexa, sed quia ex eis procedere possunt ac solent, imo plerumque diversa vitia sunt eis conjuncta.
Porro contentio proprie dicta, quam Apostolus inter mortalia peccata annumerat, et de qua nunc loquitur Jacobus, est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris, secundum Ambrosium. Contentio autem quæ est impugnatio falsitatis cum moderata acrimonia vocis, est laudabilis. Quod si modus excedatur, erit culpabilis. Contentio autem quæ non est cum intentione impugnandi veritatem, sed dum quisque defendit quod sibi verum aut bonum apparet, non est perfecta contentio nec mortale peccatum. Contentio vero de qua nunc sermo, in Scripturis valde vituperatur. Ait enim ad Timotheum Apostolus : Noli verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium.65 Et rursus ad Corinthios scribit : Quum sit inter vos zelus et contentio, nonne carnales estis? In Ecclesiastico quoque jubetur : Abstine te a lite; et in Job, Respondete absque contentione. Est quoque inhonestum et aliorum scandalizativum, contendere. Propter quod ait Scriptura : Honor est homini quum separat se a contentione. Postremo, contentio ex superbia aut vana gloria generatur. Propter quod Salomon protestatur : Inter superbos sunt semper jurgia.
Vitemus ergo hæc vitia, et dulci caritatis affectu in alterutrum afficiamur. Sed et discretum habeamus zelum justitiæ absque animi perturbatione. Accendamur quoque zelo divini honoris, et zelum amarum penitus a corde nostro repellamus, quum in Ecclesiastico dicatur : Non est sensus ubi abundat amaritudo; et in Deuteronomio, Non sit inter vos radix germinans fel et amaritudinem. Hinc ad Hebræos dicitur : Pacem sequimini cum omnibus, contemplantes ne qua radix amaritudinis sursum germinans impediat, et per illam inquinentur multi. Et rursus ait Apostolus : Si invicem mordetis et comeditis, videte ne ab invicem consumamini.
Eccli. xxi, 15.
Deut. xxix, 18.
Hebr. xii, 14, 15.
Galat. v, 15. sapientiam, illam præcipue quæ est unum et primum inter septem dona Spiritus Sancti. Illam ergo describit per proprietates et operationes ipsius, subdendo : Quæ autem desursum est sapientia, puta sapientia spiritualis, supernaturalis, infusa : per quam homo contemplatur Deum per gustum internum, et bene sentit ac judicat de eo per connaturalitatem et conformitatem affectus ad eum, videlicet quod ei soli sit finaliter adhærendum tanquam summo et incomparabili bono, finique ul-
Is. xi, 2. timo; primum quidem pudica est, id est peccati fœditatem turpitudinemque detestans ac erubescens. Et ita sapientia ista facit a malo recedere, seu peccata vitare. Nempe per hoc quod summæ veritatis ac primæ lucis puritatem ac pulchritudinem contemplatur, parit in mente castum pudorem, quo homo erubescit se in divinæ majestatis præsentia et adspectu viliter turpiterque habere, cogitatione, affectione, verbo, actu, aut omissione peccando. Iste est sapientialis ac optimus pudor, de quo scriptum est : Est confusio adducens
Eccli. iv, 25. gratiam et gloriam. Facit quoque sapientia ista hominem habere de præteritis culpis suis salubrem pudorem, qui ad deletionem peccati, etiam quoad pœnam, non mediocriter confert. Rursus sapientia ista dicitur esse pudica, quia ad contemplationem Dei reverenter accedit, non præsumptuose, impudenter aut temerarie ingerens se ad divinorum ac incomprehensibilium perscrutationem. Est demum et vituperabilis pudor, quo homo sua peccata fateri, et pro eis corripi ac corrigi erubescit. De quo dictum est :66 Est confusio adducens peccatum; et rursus, Non confundaris confiteri peccata tua.67
Deinde pacifica, id est tranquillitatem seu pacem internam gignens in sapiente : quia per hanc sapientiam quiescit, tranquillatur et figitur mens in Deo, juxta illud Sapientiæ : Intrans in domum meam, conquiescam cum illa :68 non enim habet amaritudinem conversatio illius, nec tædium convictus illius, sed gaudium et lætitiam. Pax autem idem est quod gaudium imperturbatum. Ideo ait Scriptura :69 Vir sapiens suavis est animæ suæ. Et ad Romanos habetur : Prudentia spiritus vita et pax.70 Dicitur quoque sapientia ista pacifica, quia per eam fideles concordant in bonis, nec per elationem se ab invicem dividunt, quemadmodum per humanam et naturalem sapientiam sæpe contingit : quia in ea invenitur opinionum diversitas, nec est tanta in ea certitudo sicut in ista; et parit elationem, hæc vero humiliationem spontaneam, Salomone attestante, Ubi sapientia, ibi humilitas.71
Est quoque sapientia ista modesta, id est moderamen servans in omnibus, quum sapientis sit ordinare, secundum Philosophum. Facitque hominem circumspectum, non impetuosum. Ideo monet Apostolus : In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt.72 Et Sapiens :73 Est enim in illa spiritus intelligentiæ sanctus, unicus et modestus. Suadibilis, id est docilis ac dirigibilis :74 quemadmodum et juxta philosophos, prima pars prudentiæ est docilitas. Qui ergo in suo sensu sunt pertinaces, sapientiæ sunt expertes.75 Bonis consentiens, id est rationabilibus verbis præbens assensum. Non enim qui veraciter est sapiens, proprium judicium aliorum judicio immansive præponit. Hinc princeps Apostolorum, increpationi informationique Pauli humiliter acquievit. Propter quod in Proverbiis asseritur :7677 Argue sapientem, et diliget te;78 doce justum, et festinabit accipere. Propterea iterum Salomon loquitur :
Non sis sapiens apud temetipsum.79 Et ad Romanos fertur : Nolite esse prudentes apud vosmetipsos.80 Plena misericordia et fructibus bonis. Hæc enim sapientia facit hominem compassivum atque beneficum aliis : quoniam intuetur quod Deo sit proprium misereri ac subvenire, quod etiam omnis homo ex se ipso sit fragilis, atque in magno periculo constitutus.81 Idcirco condolet aliis, ac subvenit eis pro posse, ne tanta beatitudine ad quam conditi sunt, priventur. Judicans sine simulatione, id est sincere se habens in judicando; nec vitia sub colore virtutum exercens, quemadmodum qui ex odio, ira, aut impatientia corripiunt proximos, ex caritate et zelo justitiæ id se facere confingentes. Idcirco Sapiens ait :82 Spiritus sanctus disciplinæ effugiet fictum.83 Hinc Christus docuit, ut simus simplices sicut columbæ : qui hypocrisim in Evangelio specialissime reprobat et condemnat.84
Fructus autem justitiæ in pace seminatur. Fructus justitiæ interdum vocatur operatio virtuosa, ex justitia manans. Et hujus fructus, merces ac finis, est vera felicitas, juxta illud Apostoli :85 Habetis fructum vestrum in sanctificatione, finem vero vitam æternam. Unde in Joanne ait Salvator discipulis :86 Posui vos ut eatis, et fructum afferatis. Joannes quoque Baptista : Omnis, inquit, arbor quæ non facit fructum bonum, excidetur.87 Hic itaque fructus seminatur in pace, id est, exercetur cum pace pectoris, sine qua nemo Deo placere potest, quia oportet mentem concordare cum Deo in observantia præceptorum et caritatis tenore. Cujus effectus est pax, quemadmodum scriptum est :88 Pax multa diligentibus legem tuam. Hinc in libro Job docetur : Acquiesce Deo, et habeto pacem, et per hæc habebis fructus optimos.89 Seminatur itaque fructus justitiæ in pace, facientibus pacem, id est ad meritum præmiumque eorum; vel, Facientibus, id est a facientibus, pacem, puta a pacificis, de quibus dicitur :90 Beati pacifici, quoniam filii Dei vocabuntur. —
Denique unusquisque facere debet pacem in primis sibi ipsi cum Deo, eum sibi per pœnitentiam reconciliando, atque per contemplationem et dilectionem cor suum in ipso figendo ac tranquillando. Propter quod ait Apostolus ad Romanos:91 Justificati ex fide, pacem habeamus ad Deum; et iterum: Obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Secundo, debet unusquisque sibi pacem facere et servare pro posse cum proximo suo, sicut in Evangelio præcipit Dominus:9293 Vade, reconciliare fratri tuo. Et Paulus: Si fieri potest, quod in vobis est, cum omnibus hominibus pacem habete.94 Deinde debemus ex caritate fraterna proximis nostris pace carentibus, pacem cum Deo et hominibus procurare, orando, hortando, confœderando, ac aliis viis.
Insuper fructus justitiæ nominatur interim æterna felicitas, juxta illud Sapientiæ: Bonorum laborum gloriosus est fructus.95 Porro operatio vitæ præsentis, est seminatio respectu futuræ remunerationis, dicente Apostolo: Quæ seminaverit homo, hæc et metet.96 Unde in Osee legitur: Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ. Hujus seminationis fructus est beatitudo cœlestis, juxta illud Apostoli: Qui seminat in spiritu, de spiritu metet vitam æternam. Hic igitur fructus, qui est beatifica Dei fruitio, seminatur in pace, id est, per opera virtuosa in pace spirituali peracta, promeretur ac obtinetur; vel, Seminatur in pace, id est, in pacificatione mentis cum Deo in vita hac virtualiter continetur, atque ex ea tanquam ex causa meritoria derivatur ac condonatur in patria. Nam, sicut fructus potentialiter ac radicaliter continentur in semine: ita pax æternitatis, in pace pectoris; pax patriæ, in pace viæ; plena tranquillatio Beatorum in Deo, in tranquillatione inchoata viatorum in eo. Hinc paci internæ semper studere debemus, quia in pace est locus Omnipotentis. Non enim est Deus dissensionis, sed pacis.97
Footnotes
-
Galat. i, 7; etc. ↩
-
Rom. xvi, 17; ↩
-
Luc. i, 1-4. ↩
-
1 Tim. i, 6, 7. ↩
-
Matth. xxiii, 8, 10. ↩
-
Ephes. iv, 11. ↩
-
1 Tim. ii, 7. ↩
-
Act. xiii, 1. ↩
-
Act. xiii, 1, 5; etc. ↩
-
Rom. viii, 23. ↩
-
Prov. xxiv, 16. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
Eccle. vii, 21. ↩
-
Job i, 2, 3. ↩
-
Job ix, 2, 3. ↩
-
Ps. xviii, 13. ↩
-
Ps. cXLII, 2. ↩
-
Ps. xxi, 3. ↩
-
Is. vi, 5. ↩
-
Ps. xxxi, 3. ↩
-
Job xxxix, 34, 35. ↩
-
1 Cor. xv, 33. ↩
-
Eccli. xx, 15. ↩
-
Prov. xiii, 3. ↩
-
1 Cor. vi, 18. ↩
-
Job xxxvii, 20. ↩
-
Sap. i, 11. ↩
-
Apoc. xxi, 2. ↩
-
Luc. x, 19. ↩
-
Ps. xc, 13. ↩
-
Eccli. xix, 16. ↩
-
Luc. 1, 74, 75. ↩
-
Eccli. xxviii, 16. ↩
-
II Tim. II, 17. ↩
-
Jer. IX, 8. ↩
-
Eccli. xxviii, 22. ↩
-
Gen. I, 26, 27. ↩
-
Matth. V, 22, 44. ↩
-
Act. VIII, 20. ↩
-
Matth. VII, 16. ↩
-
1 Cor. V, 6. ↩
-
Eccli. XV, 9. ↩
-
Coloss. IV, 6. ↩
-
Ps. CXL, 3. ↩
-
Prov XVIII, 21. ↩
-
Eccli. XXV, 33. ↩
-
Ps. LI, 3. ↩
-
Eccl. III, 19. ↩
-
Matth. XI, 29. ↩
-
Ps. CXLIX, 4. ↩
-
Judith IX, 16. ↩
-
Eccle. VII, 10. ↩
-
Ibid. 7. ↩
-
Sap. I, 4. ↩
-
Job XXVIII, 13. ↩
-
Is. XXVIII, 9. ↩
-
Prov. XX, 1; XXI, 17. ↩
-
Rom. VIII, 6. ↩
-
Jer. IV, 22. ↩
-
Luc. XVI, 8. ↩
-
Baruch III, 23. ↩
-
Is. LVII, 20. ↩
-
Eccli. III, 19. ↩
-
Eccli. xiii, 10. ↩
-
II Tim. ii, 14. ↩
-
Eccli. IV, 25. ↩
-
Ibid. 31. ↩
-
Sap. VIII, 16. ↩
-
Eccli. XXXVII, 22. ↩
-
Rom. VIII, 6. ↩
-
Prov. XI, 2. ↩
-
Coloss. IV, 5. ↩
-
Sap. VII, 22. ↩
-
*alias suasibilis* ↩
-
Sap. VI, 2, 5, 16; XXIII, passim; ↩
-
Galat. II, 11, 14; ↩
-
Act. XV, 7 et seq. ↩
-
Prov. IX, 8, 9. ↩
-
Prov. III, 7. ↩
-
Rom. XII, 16. ↩
-
Gen. VIII, 21. ↩
-
Sap. I, 5. ↩
-
Matth. X, 16. ↩
-
Luc. XII, 1; etc. ↩
-
Rom. VI, 22. ↩
-
Joann. XV, 16. ↩
-
Matth. III, 10. ↩
-
Ps. CXVIII, 165. ↩
-
Job XXII, 21. ↩
-
Matth. V, 9. ↩
-
Rom. v, 1. ↩
-
Matth. v, 24. ↩
-
II Cor. v, 20. ↩
-
Rom. xii, 18. ↩
-
Sap. iii, 15. ↩
-
Galat. vi, 8. ↩
-
Ps. lxxv, 3. ↩
Chapter 7 of 9