Articulus 1
ENARRATIO
IN JEREMIAM PROPHETAM
DE LAUDIBUS JEREMIÆ.
LAUDATUR in primis sacer hic vates Jeremias, quia in utero matris suæ sanctificatus: hoc enim de nullo Sanctorum qui ante eum fuerunt, legitur evidenter in Scripturis divinis.1 Secundo, ex generis dignitate, quoniam ex sacerdotali prosapia oriundus: quæ in veteri Testamento tantæ fuit præstantiæ, ut regiæ tribui matrimonialiter jungeretur. Tertio, ratione officii, quia sacerdos: qui in veteri lege angelus Domini nuncupatur.2 Quarto, quia de Christo et ejus divinitate evidentissime prophetavit: Hoc est, inquiens, nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster.3 Similiter de ejus humanitate ac paupertate in sæculo isto. Etenim ad Filium Dei dirigens verbum: Quare, ait, quasi colonus futurus es super terram?4 Quinto, quoniam ipsemet Jeremias per excellentiam quamdam figura exstitit Christi: quoniam tota vita sua multiplici passione ac morte, personæ passionisque Christi fuit figura præclara. Siquidem vita Jeremiæ gravissimis persecutionibus, piis compassionibus, atque innumeris adversitatibus et afflictionibus fuit repleta. Unde in Ecclesiastico habetur: Male tractaverunt illum, qui ab utero matris consecratus est propheta.5
Sexto, laudatur ab innocentia vitæ, quoniam vanitatem, voluptatem ac vitia mundi in se ipso expertus non est; verum ab infantia in supernaturali ac admirabili innocentia perseveravit, secundum quod ipsemet ait: Non sedi in concilio ludentium, et diem hominis non concupivi, tu scis.6 Septimo, a virginali munditia, quia in virginitate permansit, atque se ipsum evangelicum exhibuit virum. Octavo, a prædicationis constantia et perseverantia in adversis, quod videlicet regibus Juda incredulis tam imperterrite prædicavit, et in tot dirissimis persecutionibus nequaquam defecit: imo semper eadem securitate, quæ Dei erant publice loquebatur. Nono, quoniam fraternæ caritatis zelo singulariter arsit, sicut in proœmio allegavi. Decimo, a venerabili senio. Antiquus namque et venerabilis pater fuit quando quievit et obdormivit in Domino. Nam quamvis in pueritia prophetare exorsus sit, nihilo minus ante mortem consenuit: nam in Judæa quadraginta uno annis prophetavit, quemadmodum in sequenti pandetur articulo; deinde Ægyptum ingressus est, atque ad tempus vixit ibidem. Undecimo, propter miracula ejus, quæ secundo Machabæorum et in Scholastica historia plenius recitantur: qualiter scilicet arcam Dei cum his quæ erant in ea, tulit de templo, et abscondit in petra; qualiter etiam precibus suis liberavit Ægyptios a serpentibus, bestiisque aquarum, videlicet crocodilis.78 Duodecimo, ratione martyrii. Quum enim in terra Ægypti Judæos de sua idololatria diligenter argueret, et impœnitentes a rege Babylonis vastandos prædiceret, illi contra eum exacerbati, ictibus lapidum occiderunt virorum sanctissimum : quem, ut fertur, Ægyptii memores beneficii sibi a Propheta collati, honorifice sepelierunt juxta suorum regum sepulcra. Postremo tota vita ejus eximia fuit sanctitate ornata. Et hic liber ipsius nunc Deo agente elucidandus, sententiarum majestate refulget.
Footnotes
Chapter 1 of 75