Articulus 3
EJUSDEM CAPITULI PRIMI EXPOSITIO MYSTICA.
SICUT in primo dixi articulo, Jeremias evidentissima fuit Christi figura. Unde et sanctificatio ejus in utero matris, sanctificationem Christi secundum naturam assumptam in utero Virginis præfiguravit. Eodem nempe momento quo anima Christi creata est, omni gratiarum charismate, donis atque virtutibus fuit plenissime decorata. Idcirco, quod Dominus ait ad Jeremiam, Priusquam te formarem in utero, novi te, etc., de Christo convenienter exponitur, qui secundum formam servi, in instanti fuit in utero virginali formatus : quia eodem nunc, quo anima ejus creabatur, corpus ipsius perfecte organizatum est. Et Prophetam in gentibus dedi te. Christus proprie gentium appellatur Propheta : de quo Dominus ait per Isaiam, Ecce testem populis dedi eum, ducem ac præceptorem gentibus; itemque, Posui te in lucem gentium. Christus enim quamvis in propria persona non nisi paucis gentilibus prædicaverit, nihilo minus per Apostolos omnes nationes convertit, et ejus prophetia atque doctrina gentibus profuit ad salutem.
Is. III, 7.
Is. LV, 4. Ibid. XLII, 6; XLIX, 6.
Præterea, per hoc quod audiens Jeremias se in utero matris sanctificatum, et in Prophetam divinitus consecratum, nihilo minus a prædicationis et prophetationis officio humiliter se excusat, arguuntur præsumptuosi et ambitiosi, qui ad prælationem et aliorum instructionem ingerunt semetipsos, quum tamen dicat Apostolus : Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tanquam Aaron : sic et Christus non semetipsum clarificavit ut pontifex fieret. Quid ergo damnationis imminet his qui quum ipsi vitiis pleni sint, ad pastoralem dignitatem adspirant? Qui utinam illud Isaiæ attenderent et proferrent : Non sum medicus, et non est in domo mea panis; nolite me constituere principem populi. Exemplo igitur Jeremiæ docemur nos a cura pastorali et ab aliorum regimine humiliter excusare. Sed quia et ipse divinæ jussioni dicenti, Noli dicere, Puer sum, quoniam ad omnia ad quæ mittam te, ibis, obtemperavit; rursus ejusdem exemplo instruimur, ut canonice electi sive promoti, non pertinaciter renitamur, sed post moderatam excusationem, cum spe divini auxilii acquiescamus.
Hebr. v, 4, 5.
Verumtamen advertendum quod ait S. Gregorius : Officium, inquit, prædicationis alii laudabiliter appetunt, ad quod alii laudabiliter compelluntur. Isaias ultro se obtulit, dicens : Ecce ego, mitte me. Jeremias humiliter reluctatur. Ab utrisque diversa vox prodiit, sed non a diverso dilectionis fonte processit. Duo enim præcepta sunt caritatis, Dei videlicet amor, et amor proximi. Per activam ergo vitam Isaias proximis prodesse cupiens, officium prædicationis appetiit; per contemplativam vero Jeremias amori Dei inhærere desiderans, mitti ad prædicandum renuit. Sed notandum quod qui excusavit, pleniter non restitit; et qui mitti voluit, ante se per altaris calculum purgatum vidit, ne aut non purgatus adire quis sacra mysteria audeat, aut quem Deus elegit, sub humilitatis specie superbe contradicat. Quia ergo difficile est se purgatum agnoscere, prædicationis officium tutius declinatur. Non tamen pertinaciter declinari debet, quum ad hoc suscipiendum superna voluntas agnoscitur. Quod utrumque Moyses mirabiliter explevit, qui præesse tantæ multitudini noluit, et tamen obedivit. Forte enim superbus
Ibid. VI, 8. esset, si ducatum intrepidus susciperet, vel auctoris imperio obedire recusaret.
Præterea, quod Dominus loquitur Jeremiæ, Ne timeas a facie eorum, quia tecum ego sum ut eruam te, omnis prælatus, prædicator et doctor advertere debet atque implere, ne scilicet carnali aut sæculari timori succumbens, a debita peccantium increpatione, aut informatione, seu castigatione desistat;1 sed in Deo confidens, usque ad mortem pro justitia elaboret, præsertim quum scriptum sit: Pro justitia agonizare pro anima tua, et usque ad mortem certa pro justitia, et Deus expugnabit pro te, etc.2 Denique Christus qui dixit discipulis, Ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum, jussit eisdem:34 Nolite timere eos qui corpus occidunt. O quam longe ab hac Christi doctrina ac jussione distant, qui propter temporale aliquod damnum, vel humani favoris amissionem, a fraterna correctione os claudunt; qui proximum suum vident jugiter ad inferos currere, nec curant eum retrahere!
Si ergo prælatus, prædicator, aut doctor pro justitia fuerit constans, et officium suum implere sategerit, implebitur quoque in eo quod subdit Propheta: Misit Dominus manum suam, et tetigit os meum, et dixit ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo. Si enim natura non deficit in necessariis, multo minus gratia. Idcirco quum Deus quempiam ad aliquod officium eligit, dat ei illa gratiæ dona quibus ad officii sui exsecutionem idoneam indiget. Itaque electorum prædicatorum mentalia ora, quibus intra se cum Deo loquuntur, Dominus manu sua tangit, dum divina virtute intellectum eorum illuminat, ita quod unctio ejus instruit eos, quemadmodum ad Timotheum scribit Apostolus:5 Dabit tibi Dominus in omnibus intellectum. Et Psalmista testatur: Benedicam Dominum qui tribuit mihi intellectum. Tunc demum dat verba sua in ore nostro, juxta illud in Psalmo:6 Dilata os tuum, et implebo illud. Specialiter autem per manum Dei, intelligi potest unigenitus Filius Patris æterni: qui virtus, manus, et brachium Dei Patris vocatur, quia per ipsum omnia operatus est Pater. De quo brachio scribitur: Paravit Dominus brachium sanctum suum in oculis omnium gentium.7 Ita et Spiritus Sanctus digitus Dei asseritur, quia per eum nobis salutaria indicantur seu ostenduntur. Hanc manum misit ad nos Pater per incarnationis ejus mysterium, et per eam ejusque prædicationem tetigit os nostrum.
Ecce constitui te hodie super gentes et super regna. Hoc majoribus prælatis Christi vicariis competit: quorum quo major est honor ac dignitas, eo et majus periculum ac gravius onus.8 Sed et unusquisque fidelium super gentes et regna constituitur, dum tanta gratia decoratur, quod nec blanditiis emollitur, nec terroribus commovetur. Quod aliorum rectoribus valde est necessarium, quibus incumbit nec honoribus seu favore extolli, nec minis aut persecutionibus deprimi, quatenus inter prospera et adversa, regia semper via incedant. Ut evellas pravas suggestiones, et destruas consensum illicitum, et disperdas opera vitiosa, et dissipes consuetudines malas. Hæc in se ipso ac sibi commissis agere debet pro suis viribus omnis prælatus; deinde quod subditur, et ædifices: nam verbo et conversatione tenetur prælatus suos ædificare, secundum illud Apostoli: Esto exemplum in verbo, in conversatione, in caritate; profectus tuus manifestus sit omnibus.9 Et plantes in eorum cordibus semen virtutum, quod est verbum Dei. Primo igitur eradicanda sunt vitia, deinde bona gratiæ inserenda. Hæreses quoque et schismata a prælatis atque doctoribus potissime sunt evellenda. Origenes exponit hunc locum de Christo, quem secundum naturam assumptam constituit Pater, imo Trinitas superbenedicta, super gentes et regna, juxta illud Danielis: Dedit ei potestatem, honorem et regnum; et omnes populi, tribus et linguæ servient ei.10 Christus autem peccata evulsit, idololatriam dissipavit, aerias potestates dejecit.
Virgam vigilantem ego video. Hanc virgam vigilantem, videlicet divinæ æquitatis rigorem seu correctionem, qui animarum curam habent, singulariter ac jugiter considerare prædicareque debent, quatenus cum metu, timore ac tremore, suam ac gregis sui operentur salutem, et cum Præcursore ad peccatores loquantur : Progenies viperarum, quis ostendit vobis fugere a ventura ira? Facite ergo dignum fructum pœnitentiæ; jam enim securis ad radicem arboris posita est.1112 Quod ergo Joannes per securim, hoc Jeremias designavit per virgam. Origenes per virgam vigilantem, intelligit Christum judicem, de quo loquitur Isaias : Egredietur virga de radice Jesse;13 et rursus, Percutiet terram virga oris sui. Hæc virga in passione mortua fuit, sed in resurrectione tertia die refloruit : quod virga Aaron miraculose virens, præfiguravit. Vigilabo et ego super verbo meo ut faciam illud, ait Dominus, id est, comminationes meas contra impœnitentes prælatos perducam ad actum. Huic simile est quod per Ezechielem Dominus protestatur : Non prolongabitur ultra omnis sermo meus, et non erit omnis visio cassa.14 Hoc attendant qui sibi de misericordia Dei stultissime blandiuntur, et peccant in spe; de quibus in Ecclesiaste habetur : Quia non cito profertur contra malos sententia, absque ullo timore filii hominum perpetrant mala.15
Ollam succensam ego video, et faciem ejus a facie aquilonis. Per hanc ollam succensam intelligi potest pœna infernalis, quam sibi et aliis prævidere debet et præcavere prædicator et pastor. In ollam istam projiciuntur, qui per virgam disciplinæ Dei in præsenti vita non emendantur.16 Per aquilonem autem designatur aeriarum potestatum crudelitas, vel frigus impietatis oppositum calori caritatis.17 Aquilo namque frigidissimus est ventus. Ab hoc igitur aquilone imminet olla succensa, quam peccando meremur. Hinc Amos terribiliter nobis minatur : Juravit Dominus in Sancto suo, quia ecce dies venient super vos, et levabunt vos in contis, et reliquias vestras in ollis ferventibus.18
Et dixit Dominus : Ab aquilone pandetur malum, id est, a dæmonum impugnatione proveniet ruina peccati et ingens calamitas, super omnes habitatores terræ, id est amatores terrenorum hominesque mundanos : qui proprie habitatores terræ dicuntur, quoniam amant præsentia quasi semper mansura, et quasi hic locum fixum et certum haberent. De quibus in Apocalypsi prædictum est : Væ super omnes habitatores terræ. Sancti autem non sunt habitatores terræ, sed advenæ et peregrini; in quorum persona ait Apostolus ad Hebræos : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.19 Et Psalmista Deum exorans, inquit : Ne sileas, quoniam advena ego sum apud te et peregrinus, sicut omnes patres mei.20 Per aquilonem etiam accipi potest sæcularium potestatum crudelitas ac potestas, imo et omnium qui in frigore vitiorum morantur inquietudo atque tyrannis :21 a quibus infliguntur mala fidelibus. Quia ecce ego convocabo omnes cognationes regnorum aquilonis, id est præmemoratos Ecclesiæ invisibiles ac visibiles hostes, tentatores et persecutores. Et venient, et ponent unusquisque solium suum in introitu portarum Jerusalem, id est Ecclesiæ : cujus specialiter portæ esse debent prælati, per quos subditi introducendi sunt ad vitam beatam. Sed portas istas jam possident atque inhabitant adversariæ potestates, in illorum corde per peccata regnantes.22 Et super omnes muros ejus in circuitu, id est undique super potentes ac principales, qui aliorum muri seu defensores esse tenentur, quum jam dæmone eis dominante, sint inferiorum oppressores. Et super universas urbes Juda, id est particulares Ecclesias Domino confitentes, seu congregationes religiosas Deum laudantes : ut a præfatis persecutionibus nemo inveniatur immunis. Siquidem omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.23
Verumtamen mala hæc malis nostris meremur, et propter impietates nostras hostibus tradimur. Ideo Dominus addit : Et loquar judicia mea cum eis, id est, justitiæ meæ rectitudinem et effectum in ipsis monstrabo, qui dereliquerunt me, et libaverunt diis alienis, id est, rebus carnalibus, temporalibus et caducis inhærentes ac obsequentes magis quam Deo vero, omnipotenti, altissimo, et adoraverunt opus manuum suarum. Hoc agunt hæretici, avari ac ceteri vitiosi, qui sua figmenta, nummos et vanitates quasi adorant, dum in eis potius quam in Deo confidunt.
Tu ergo accinge lumbos tuos, concupiscentias restringendo, et continenter vivendo. Propter quod ait Salvator discipulis : Sint lumbi vestri præcincti. Et sancto Job Dominus ait :24 Accinge sicut vir lumbos tuos. Unde Hieronymus dicit :25 Quicumque locuturus est sermones Dei, debet accingere lumbos suos, sciens quod diaboli virtus in lumbis sit. Et surge de torpore pigritiæ ad agilitatem virtutum, et loquere ad eos tibi commissos, omnia quæ ego præcipio tibi.26 Omnia hæc prædicatoribus et prælatis dicuntur. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum æreum, etc. Quomodo id bonis Christi vicariis conveniat, et cunctis prædicatoribus ac prælatis competere debeat, ex præcedentis articuli elucidatione satis reor patere. Etenim prælatus bonus est civitas, omnes sibi commissos sine personarum acceptione per caritatis latitudinem suscipiendo; columna, pusillanimes et infirmos hilariter sustentando; murus, ab inimicis humanæ salutis tuendo. Prædicandum est autem regibus Juda, et principibus ejus, et sacerdotibus, ut pro loco et tempore nulli parcatur, nullus palpetur. Et bellabunt adversum te. Veritas enim parit odium, et perversis amara est, qui increpationem non sustinentes, corripienti tendunt insidias. De quibus scriptum est : Odio habuerunt corripientem, et loquentem perfecte abominati sunt.27 Et non prævalebunt, quia ego tecum sum, ait Dominus, ut liberem te. In hoc ergo piissimo divinæ consolationis eloquio fixa sit spes prædicatorum et prælatorum, et debitum opus fiducialiter exsequantur.
Footnotes
-
Luc. XI, 20. ↩
-
1 Cor. 1, 24; ↩
-
Ibid. 28. ↩
-
Matth. X, 6. ↩
-
Ps. xcvii, 1. ↩
-
Ps. lxxx, 11. ↩
-
Is. LII, 10. ↩
-
Eccli. IV, 3. ↩
-
I Tim. IV, 12, 15. ↩
-
Dan. VII, 14. ↩
-
Luc. III, 7-9. ↩
-
Matth. III, 7, 8, 10; ↩
-
Is. XI, 1. ↩
-
Ezech. XII, 28, 24. ↩
-
Eccle. VIII, 11. ↩
-
Matth. iii, 4. ↩
-
Num. XVII, 8. ↩
-
Amos IV, 2. ↩
-
Hebr. XIII, 14. ↩
-
Ps. XXXVIII, 13. ↩
-
Apoc. VIII, 13. ↩
-
*alias* misera serorum ↩
-
III Tim. II, 12. ↩
-
Luc. xii,35. ↩
-
Job xxxviii, xl, 2. ↩
-
Job xl,11. ↩
-
Amos v,10. ↩
Chapter 3 of 75