Skip to the text

Articulus 2

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI PRIMI LIBRI JEREMIÆ : VERBA JEREMIÆ FILII HELCIÆ.

PRÆMITTIT libro suo proœmium sanctus Propheta, dicens : Verba Jeremiæ filii Helciæ : Jeremiæ (inquam) sive Helciæ oriundi de sacerdotibus qui fuerunt in Anathoth, urbe parva seu viculo ad sacerdotes in tribu et sorte Benjamin pertinente.1 Unde in Isaia habetur :2 Paupercula Anathoth. Ideo subditur, in terra Benjamin : quia in portione tribus Benjamin fuit hic locus situs.3 Hujus ergo Jeremiæ verba sunt quæ sequuntur. Commendatur quoque humilitas Jeremiæ in hoc, quod se mox in voluminis sui principio prophetam non appellavit, quum tamen et pater ejus Helcias propheta fuisse credatur, juxta Hebræorum regulam, qua asserunt eos fuisse prophetas, qui in Prophetarum titulis atque principiis exprimuntur ut patres vel avi. Denique, sicut Christus in Nazareth civitate parva voluit nuntiari et concipi, ita et Prophetam suum in loco tam humili voluit nasci, ut innuat quod quæ abjecta sunt mundi, eligit Deus.456

Quod, pro Quia; vel, Quod factum est verbum Domini ad eum, id est, sermo qui ad Jeremiam divinitus factus est, in diebus Josiæ filii Amon regis Juda, in tertiodecimo anno regni ejus. Hic, inquam, sermo est qui infra describitur. Porro Josias, sicut quarto Regum habetur, regnavit triginta et uno annis.7 Quoniam ergo Jeremias orsus est verbum prophetalium revelationum audire et vaticinari tertiodecimo anno regni Josiæ, constat quod decem et novem annis sub Josiæ imperio prophetaverit, tertiodecimo quo incepit, quasi pro integro anno pariter computato. Eodem quoque tempore prophetavit et Sophonias.

Et factum est verbum Domini ad Jeremiam, non solum in diebus Josiæ, sed insuper in diebus Joakim filii Josiæ regis Juda. Quemadmodum quarto Regum legitur, mortuo religiosissimo rege Josia, populus filium ejus Joachaz constituit regem :8 quem, quum tribus mensibus regnasset, vinxit Nechao rex Ægypti, tulitque secum in terram Ægypti.910 Fratrem vero Joachaz, nomine Eliacim, posuit regem Juda pro Joachaz ; et verso nomine præfati Eliacim, vocavit eum Joakim. Et de isto Joakim nunc loquitur Jeremias. Qui undecim annis regnavit.11 Post quem regnavit filius ejus Jechonias, qui alio nomine etiam Joachin dicitur, regnavitque mensibus tribus : quem cepit rex Babylonis. Post Jechoniam hunc regnavit Sedecias annis undecim. Sub quibus et Jeremias vaticinabatur, sicut subjungitur : usque ad consummationem, id est finem, undecimi anni regni Sedeciæ filii Josiæ regis Juda. Itaque de Joachaz et Jechonia tacet Propheta, quanquam sub eorum temporibus sit locutus, quoniam tam brevi tempore regnaverunt, quod tempus illud in annis Joakim et Sedeciæ computatur.12 Quia itaque

Jeremias decem et novem annis prophetavit sub Josia, et undecim sub Joakim, undecim quoque sub Sedecia: relinquitur quod quadraginta et uno annis prophetavit in Judæa et Jerusalem, quousque caperetur civitas. Quoto autem vitæ suæ anno vaticinari sit orsus, et quot annis vel diebus in Ægypto moratus sit, ignoratur. Prophetavit ergo sub Sedecia usque ad transmigrationem Jerusalem, id est captivitatem civium ejus, in mense quinto ultimi anni regni Sedeciæ.13 Hoc etenim mense Jerusalem combusta fuit, et populus Juda in Babylonem14 abductus captivus, quamvis quarto mense anni istius fuerit civitas capta, sicut infra patebit.15

Et factum est verbum Domini ad me, dicens. Sicut in aliorum expositione Prophetarum frequenter jam dixi, atque divini Dionysii auctoritate perhibui, propheticæ revelationes angelorum ministerio factæ sunt. Idcirco, dum Jeremias et nunc et in subsequentibus asserit verbum Domini factum ad se, vel Dominum sibi locutum, intelligendum est quod per subjectam creaturam, puta per angelum, factum sit hoc allocutione interiori, juxta illud Zachariæ, Angelus loquebatur in me;16 vel etiam forte vicissim exteriori, secundum quod Danieli et Zachariæ evangelico Gabriel legitur apparuisse.1718

Priusquam te formarem, corpus tuum organizando, vel animam tuam creando ac corpori infundendo, vel totum compositum procreando, in utero matris tuæ, novi te, per prædestinationem æternam, per electionem præcipuam, per tuæ futuræ æquitatis approbationem. Hoc modo agnoscuntur a Deo electi: sicut ad Moysen Dominus loquitur, Te ipsum novi ex nomine.19 De nescientia autem notioni huic contraria, ait Salvator:20 Tunc confitebor illis:21 Quia nunquam novi vos; discedite a me, omnes operarii iniquitatis. De hac divinæ electionis notitia sempiterna scribit Paulus: Deus elegit nos in Christo ante mundi constitutionem.22 Et antequam exires de vulva, sanctificavi te, id est, per gratiam justificantem ac gratificantem, a peccato originali mundavi te, in quo fuisti conceptus. Sicque Jeremiæ collatum est in utero matris, quod ceteris in veteri lege in circumcisione dabatur, et quod in evangelica lege in Baptismo præstatur. Unde in illa sanctificatione infusa est animæ ejus gratia gratum faciens, virtutes theologicæ, et dona cum virtutibus eis inseparabiliter junctis. Jeremias ergo tametsi in peccato conceptus sit, non tamen in eo natus est. Et Prophetam in gentibus dedi te: id est, quum nondum ex utero prodisses, ad prophetandum gentilibus te præordinavi; et nunc, quum hæc tibi revelo, istud officium tibi injungo. Unde et infra legitur Jeremias multa gentibus prophetasse.23

Et dixi, me a tanto officio humiliter excusando: A, a, a, Domine Deus, ecce nescio loqui tam perfecte, sapienter et eleganter, ut pertinet ad Prophetam, quia puer ego sum ætate, non tamen animi levitate, aut sensuum stoliditate. Moris fuit Prophetarum, propter majorem seriositatem et attentionem vel assertionem, idem ter pronuntiare: sicut et infra loquitur Jeremias, Terra, terra, terra, audi verbum Domini;2425 et Ezechiel sæpe exclamat, A, a, a, Domine Deus. Et sicut aliqui dicunt, Jeremias tribus vicibus dicit, A, ut se propter triplicem defectum, videlicet scientiæ, eloquentiæ et ætatis, quæ ad doctorem, prædicatorem ac vatem pertinent, a tanto excuset officio. Et hoc subtiliter dictum est, quanquam quidam affirmet ex Hebraici ignorantia sermonis id dici: contra quod super Ezechielem nuper satis, (ut arbitror) tetigi.26 At vero, secundum Hieronymum, Jeremias detestatur officium, quod pro ætate sustinere non potest, eadem verecundia qua et Moyses tenuis et gracilis vocis esse se dicit:27 sed ille, quasi magnæ et robustæ ætatis, corripitur:28 hujus pueritiæ datur venia, quæ verecundia et pudore ornatur. Gratiose ergo et molliter respondet Dominus humili verecundoque juveni, propriam insufficientiam sagaciter intuenti.

Et dixit Dominus ad me: Noli dicere, Puer sum. Si Jeremias laudabiliter dixit, Puer ego sum, et cetera verba quibus se excusavit, sapienter atque humiliter protulit: quomodo Dominus ait ad eum, Noli dicere, Puer sum? præsertim quum verbis his saluberrimum omnibus nobis exemplum largitus sit, ne ad pastoralis aut prædicationis officii susceptionem leviter acquiescamus, potissimum si puerilis adhuc ætatis teneritudine circumcingamur. Et respondendum, quod Jeremias bene dixit, et recte se excusavit, ac virtuose locutus sit. Nihilo minus melius fuit quod Dominus ei indixit: quemadmodum etiam bonum fuit quod Christus dicebat, Pater, transfer calicem istum a me;29 sed melius fuit quod Pater volebat. Nec tamen creata atque humana Christi voluntas paternæ fuit contraria voluntati: quoniam secundum diversas considerationes, et bona exstitit illa, sed melior ista. Itaque Dominus gratiosissimo ac virgineo adolescenti respondit: Noli dicere, Puer sum, hoc est, ne ætatem consideres. Siquidem, ut in libro Sapientiæ legitur: Cani sunt sensus hominis (ubi alia translatio continet: Cani hominis sapientia ejus), et ætas senectutis vita immaculata.30 Non ergo, o sacer Jeremia, ad tui ipsius defectibilitatem eatenus dirigas oculum, ut gratiæ meæ negligas intueri subsidium; sed utrumque simul considera, quatenus ex consideratione unius humilieris et paveas, ex consideratione vero alterius animatus confidas. Quoniam ad omnia loca sive negotia, ad quæ visitanda vel peragenda seu exsequenda, mittam te, ibis; et universa quæcumque mandavero tibi, loqueris: id est, imperfectum tuum supplebo, et obediendi, loquendi exsequendique gratiam tibi præstabo.

Ne timeas timore carnali, sæculari, seu inordinato:31 de quo Salomon loquitur ex persona Sapientiæ, Qui me audierit, absque terrore requiescet;3233 et postea, Justus quasi leo confidens, absque terrore erit;34 a facie eorum, id est ab intuitu et comminationibus crudelium Judæorum; quia tecum ego sum, te per gratiam protegendo, patientiam tribuendo, fortitudinem conferendo: ideo debes esse securus. Sicut et sanctus Job ait: Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me;35 itemque Psalmista: Nam et si ambulavero in medio umbræ mortis, non timebo mala, quoniam tu mecum es.36 Ut eruam te, dicit Dominus, id est, ab adversitatibus et persecutionibus tibi infligendis te liberem, ipsis afflictionibus finem imponendo, per eas te ad requiem sempiternam perducendo, atque in ipsis tribulationibus inconcussam patientiam omnia superantem condonando. Hinc ait Hieronymus: Liberat Dominus, non quo Propheta persecutionibus et angustiis careat, quippe quum legamus eum multa perpessum; sed ut patiens omnia superet, nec cedat angustiæ.

Et misit Dominus manum suam, et tetigit os meum. Hoc primo ita intelligi potest, ut quia propheticæ revelationes communiter fiebant per alienationem ab omni sensu exteriori et raptum animæ ad divina, ipse Jeremias in tali abstractione viderit imaginaria visione similitudinem manus corporalis, vel hominis Dei personam repræsentantis, et corporeum os Prophetæ tangentis. Et æstimo quod angelus Jeremiæ apparens, eumque instruens, his verbis in similitudine hominis apparuisse insinuatur. Et Dominus appellatur, quia in Dei persona hæc dixit: sicut et Moyses angelum sibi apparentem, nunc Dominum, nunc angelum vocat; Zacharias quoque propheta angelum sibi loquentem, Dominum suum frequentius nuncupat. Huic expositioni consonat verbum Hieronymi, perhibentis: Pulchre, juxta litteram, manus mittitur, ut humanorum membrorum similitudinem videns, tactum manus non formidet. Secundo, spiritualius accipi potest, ut Dominus manum suam misisse, id est illustrationis suæ effectum seu potestatem infudisse, osque Jeremiæ tetigisse, id est intellectum ejus, quo verbum mentale profertur, docuisse dicatur. Sed expositiones istæ in idem videntur redire, quia per exterioris oris a similitudine manus contactum imaginarium, significabatur collatio prophetiæ seu idoneæ in prophetando facundiæ.37 Denique huic verbo Jeremiæ simile est quod de se ipso ait Ezechiel: Vidi, inquit, et ecce manus missa ad me, in qua erat liber. Isaias quoque, quum se ad prophetandum prædicandumque missum describit, os suum asserit tactum calculo per ministerium Seraphim.

Et dixit Dominus ad me: Ecce dedi verba mea in ore tuo, id est, gratiam efficaciter loquendi tibi concessi, ut dicere possis id Isaiæ: Dominus dedit mihi linguam eruditam. Ecce ego constitui te hodie super gentes et super regna, id est, officium prophetandi tibi injunxi, non contra solum populum et regnum Juda, sed etiam contra gentilium nationes atque imperia. Unde infra legitur Jeremias contra Ammonitas, Moabitas, Ægyptios et Babylonios vaticinatus. Ut evellas, et destruas, et disperdas, et dissipes, id est, gentes impias de suis provinciis evellendas seu auferendas pronunties, et destruendas seu occidendas ac disperdendas per loca diversa, et dissipandas seu finiendas, prophetes; et ædifices, et plantes, id est, tam Judæos quam gentes, post justam ac debitam castigationem, ad pristinum locum ac statum reparandos ac stabiliendos in propriis terris, denunties. Juxta hunc modum loquendi ait Dominus Ezechieli: In primo mense sumes vitulum de armento immaculatum, et expiabis sanctuarium, id est, sumendum et expiandum prædices. — Possunt quoque hæc in bono ac spiritualius accipi, eritque sensus: Evellas, id est, per tuas exhortationes, comminationes et prædicationes, de audientium cordibus vitia auferas, et destruas mala culpæ, et disperdas, id est, variis modis repellas, et dissipes; et ædifices eos in vita virtuosa ac moribus: sicut Apostolus loquitur, Omnia ad ædificationem fiant; et plantes, hoc est, in fundamento virtutum defigas, non tua, sed Dei potestate, et gratia operante. Deus quippe est plantator principalis, ut in Evangelio testatur Christus: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus cœlestis, eradicabitur. Homo autem plantator est instrumentalis, qui propria potestate nil efficit, juxta illud Apostoli: Neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat, Deus.

Deinceps finito proœmio, inchoatur tractatus. Et factum est verbum Domini ad me, dicens: Quid tu vides, Jeremia? Verecundum ac pavidum juvenem Dominus exprimit nominatim, dulciterque affatur, ut confortatus paulatim sumat fiduciam. Interrogat quoque, non quia ignorat, sed ut ex responsione interrogati, eum congruentius excitet et informet ad advertentiam dicendorum. Loquebatur autem angelus ex persona Dei locutione interna. Et dixi: Virgam vigilantem, id est florentem et mobilem vel activam, ego video imaginaria visione. Hujuscemodi enim virgæ similitudinem vidit in spiritu. Per hanc virgam vigilantem, designabatur divina justitia, seu ultio et correctio ejus, de qua fertur in Psalmo: Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt. Solet nempe per virgam rigor justitiæ exprimi: ut quum ait Apostolus scribens Corinthiis: Quid vultis? In virga veniam ad vos, an in spiritu mansuetudinis? Interdum vero per virgam accipitur lex evangelica, seu potestas divina: sicut in Psalmo de Christo cantatur, Virga directionis virga regni tui; et alibi, Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion. Interea advertendum, quod Septuaginta pro virga vigilante, transtulerunt, Baculum nuceum; et ut aliqui asserunt, in Hebræo habetur, Baculum amygdalinum. Et puto quod sermo Hebraicus forte æquivocus sit. Sed sensus redit ad idem: quia per ista figurabatur gravis percussio civitatis Jerusalem mox futura. Propter quod subditur:

Et dixit Dominus ad me: Bene vidisti, quia vigilabo ego super verbo meo, id est, comminationem meam contra civitatem prolatam, diligenter considerabo, et rebus complebo: ideo additur, ut faciam illud.

Matth. xv, 13.

I Cor. III, 7.

11

Ps. XXII, 4.

I Cor. IV, 21.

Ps. XLIV, 7.

Ps. CIX, 2.

12

Ezech. II, 9.

Is. VI, 6, 7.

Ibid. L, 4.

10

Jer. XXV, XXVII, XLVI, XLVIII-LI.

Ezech. XLV, 18.

I Cor. XIV, 26.

Quocirca ait Hieronymus : Vigilat virga, videlicet Deus, universa populi peccata considerans, ut percutiat et corripiat delinquentes. Unde et pulchre ait Psalmista, Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt :38 quia ad hoc Dominus corripit, ut emendet. Et sicut nux sive amygdalum amarissimum habet corticem atque durissimam testam, ut his detractis, dulcissimus fructus capiatur; sic omnis correptio et labor continentiæ, ad præsens videntur amara, sed fructum suavissimum pariunt, juxta antiquam illam sententiam : Litterarum radices amaræ sunt, sed fructus suaves. Hoc est quod Paulus, Hebræis scribens, ait : Omnis disciplina in præsenti quidem videtur non esse gaudii, sed mœroris; postea autem fructum pacatissimum exercitatis per eam reddet justitiæ.39

Et factum est verbum Domini secundo ad me, dicens : Quid tu vides? Et dixi : Ollam succensam ego video, id est igni plenam, vel fortiter bullientem, et faciem, id est adspectum vel superficiem seu os ejus video a facie aquilonis, id est ex parte Babylonis : quia ex illa parte erat olla hæc visioni Prophetæ objecta. Per ollam succensam, figurabatur Jerusalem incendenda. Porro, quod olla a facie aquilonis apparuit, id designat quod a rege Babylonis civitas combureretur, qui in hoc fuit divinæ justitiæ instrumentum. Unde et ipse per virgam vigilantem intelligi potest, tanquam exsecutor æquitatis divinæ, eo modo quo de rege Assyriorum Dominus loquitur per Isaiam :40 Væ Assur, virga furoris mei et baculus ipse est. Sicque utraque visio spectat ad idem, ad majorem certitudinem veritatis : quemadmodum Pharaoni per boves ac spicas idem ostensum est : quod Joseph interpretans, ait :41 Quod secundo vidisti, ad eamdem pertinet rem, et somnium veritatis indicium est, eo quod fiat sermo Domini, et velocius compleatur.42 Interea, quod hic per ollam succensam, hoc Ezechieli per ollam æream supra prunas positam, prolixius explicatur.43

Deinde ipse Dominus visionem Prophetæ suo exponit. Et quoniam ex dictis patet sententia, non arbitror litteræ immorandum, sed clara et brevi expositione est percurrenda. Et dixit Dominus ad me : Ab aquilone pandetur malum, id est, a regione Chaldæorum aquilonari, videlicet a rege Babylonis et populo ejus, eveniet clare persecutio grandis, super omnes habitatores terræ, præsertim Judææ, de qua nunc ad litteram sermo. Quia ecce ego convocabo, hoc est, per inspirationem occultam coadunabo, omnes cognationes regnorum aquilonis, ait Dominus, id est gentes regionum regi Babylonis subditarum in plaga aquilonari, vel simpliciter omnes, vel quasdam de omnibus. Quas Deus dicitur convocasse, quoniam voluntatem veniendi contra Jerusalem ipsis inspiravit, et potestatem faciendi ea quæ fecerunt ipsis largitus est : quanquam ipsi non venerunt ea intentione qua debuerunt, et collata potestate abusi sunt. Et venient, et ponent unusquisque eorum, potissime principales, solium suum in introitu portarum Jerusalem, et super omnes muros ejus in circitu, et super universas urbes Juda. Distributio ista qua dicitur, Unusquisque, non est stricte accipienda ; neque sic intelligendum, quod Chaldæi sedilia sua vel thronos a Chaldæa secum detulerint, et ea in portis Jerusalem et super omnes muros Jerusalem universasque Juda locarint urbes ; sed locutio ista hyperbolica est, scilicet per excessum prolata, ad insinuandum quod Chaldæi plenissimam contra Judæos obtinerent victoriam, et quocumque vellent, se ad sedendum component. Distributio quoque ista, sicut et ceteræ, communiter intelligenda est, non pro singulis generum, sed pro generibus singulorum.

Et loquar judicia mea cum eis, id est, per verba et persecutiones Chaldæorum, ostendam Judæis justitiæ meæ censuram ac pœnas. Unde infra habetur, quod Nabuchodonosor locutus est cum Sedecia rege Juda judicia.44 Nabuzardan quoque princeps militiæ Chaldæorum professus est quod45

Judæi propter peccata sua in Deum commissa dejecti sint.46 Super omnem malitiam eorum qui dereliquerunt me, cor suum a meo amore, cultu, fide ac obedientia avertendo : juxta illud Osee, Dereliquerunt Dominum in non custodiendo, id est divina præcepta transgrediendo;47 et libaverunt diis alienis, et adoraverunt opus manuum suarum, videlicet idola. Libatio autem proprie dicitur sacrificatio de materia liquida, ut de vino et oleo.

Tu ergo accinge lumbos tuos, hoc est, paratus et agilis esto ad ea quæ tibi injungo; et surge, et loquere ad eos, puta Judæos, omnia quœ ego prœcipio tibi. Ne formides a facie eorum, quamvis increduli sint et crudeles. Nec enim timere te faciam vultum eorum, id est, propriæ tuæ infirmitati ac formidolositati te non relinquam, nec inordinato pavore affici te permittam. Ego quippe dedi te hodie in civitatem munitam, et in columnam ferream, et in murum œreum : id est, tantæ fortitudinis gratiam tibi nunc tribuo, ut similis dici possis urbi roboratæ, columnæque ferreæ ac æreo muro, ita quod sicut talis civitas capi non potest, nec hujusmodi columna confringi, nec æreus murus pertransiri, ita nec tu poteris superari. Vel, altius considerando, sensus est quod Deus per gratiam exuberantem in tantum perfecerit Jeremiam, ut assimilaretur civitati, id est Ecclesiæ seu congregationi fideli, in qua sunt diversa gratiarum charismata, et quod unus non habet, possidet alius. Unusquisque enim proprium donum habet :48 nihilo minus aliquibus datur indivise cum plenitudine quadam, atque in toto sive collectim, quod aliis datur per partes. Insuper dedit eum in columnam ferream, ita quod aliorum imbecillitatem poterit sustentare, eosque perficere et portare : juxta quem modum Petrus, Jacobus et Joannes videbantur columnæ esse.49 In æreum quoque murum, qui imbribus non læditur, nec rubigine violatur, sed vetustate fit fortior. Vel, In murum æreum, quatenus inter Deum et populum transgressorem stare valeat medius seu mediator robustus, ne illud Ezechielis ei objiceretur : Non ascendistis ex adverso, nec opposuistis vos murum pro domo Israel, ut staretis in prælio in die Domini.50 Talem ergo te dedi super omnem terram, id est cunctis hominibus, scilicet ad eorum profectum et ad resistendum pravitati malorum, de quibus subjungitur : regibus Juda, videlicet Jechoniæ, Sedeciæ, etc., et principibus ejus, id est populi Juda, et sacerdotibus, et omni populo terrœ Judææ, qui pro maxima parte impii erant.

Et bellabunt adversum te, te multipliciter persequendo, et non prœvalebunt, tuam patientiam atque constantiam superando, nec etiam te pro suo libito occidendo, donec tandem illud permisero; quia ego tecum sum, ait Dominus, tanquam auxiliator omnipotens cui nemo poterit resistere. Etenim, si Deus pro nobis, quis contra nos?51 Ut liberem te de manibus impiorum et ab impatientiæ casu. Postremo, quam mirabiliter et frequenter Dominus Jeremiam eruerit, infra in hoc libro describitur, et patebit.

Eodem modo quo nunc legitur Dominus Jeremiam consolatus, corroborans et affatus, etiam Ezechieli fecit, juxta illud : Tu ergo, fili hominis, ne timeas eos, neque sermones eorum, quoniam increduli et subversores sunt tecum; ne timeas vultus eorum.52 Et ibidem sequenti capitulo Deus Ezechieli locutus est :53 Ecce dedi faciem tuam valentiorem faciebus eorum; ut adamantem et silicem dedi faciem tuam.

Footnotes

  1. Soph. 1, ↩

  2. Is. x, 30. ↩

  3. Josue xxi, 17, 18. ↩

  4. IV Reg. xxiv, 6. ↩

  5. 1 Par. 16. ↩

  6. 1 Cor. 1, 27, 28. ↩

  7. IV Reg. xxii, 1. ↩

  8. IV Reg. xxiii, 30. ↩

  9. Ibid. 31, 34. ↩

  10. IV Reg. xxiv, 8. ↩

  11. IV Reg. xxiii, 36 ↩

  12. IV Reg. xxiv, 17, 1 ↩

  13. Reg. xxv, 11. ↩

  14. Ibid. 12, 14. ↩

  15. r. lli, 6, 7. ↩

  16. Zach. i, 11. ↩

  17. Luc. i, 19. ↩

  18. Dan. viii, 19. ↩

  19. Exod. xiii, 12. ↩

  20. Matth. vii, 1. ↩

  21. Luc. xiii, 1. ↩

  22. Phes. i, 4. ↩

  23. Jer. xxv, xxvii, xlvi-li. ↩

  24. Ezech. iv, 14; xx, 49. ↩

  25. Ezech. xxii, 29. ↩

  26. In Ezech. xli, 16. ↩

  27. Exod. iv, 10; vi, 12, 30. ↩

  28. Ibid. iv, 11, 12. ↩

  29. Luc. xxii, 42. ↩

  30. Sap. iv, 8, 9. ↩

  31. Zach. 1, 9 iv, 4, 5; vi, 4 ↩

  32. Prov. 1, 33. ↩

  33. Prov. i, 33. ↩

  34. Prov. xxviii, 1. ↩

  35. Job xvii, 3 ↩

  36. Ps. xxii, 4 ↩

  37. Zach. i, 9; iv, 4, 5; vi, 4 ↩

  38. Ps. xxii, 4. ↩

  39. Hebr. xii, 11. ↩

  40. Is. x, 5. ↩

  41. Cen. xli, 32. ↩

  42. Gen. xli, 32. ↩

  43. Ezech. xxiv, 3 et seq. ↩

  44. Jer. xxxix, 5. ↩

  45. Hebr. xii, 11. ↩

  46. Jer. xi, 3. ↩

  47. Osee iv, 10. ↩

  48. I Cor. vii, 7. ↩

  49. Galat. ii, 9. ↩

  50. Ezech. xiii, 5. ↩

  51. Rom. viii, 31. ↩

  52. Ezech. ii, 6. ↩

  53. Ezech. iii, 8, 9. ↩

Chapter 2 of 75