Skip to the text

Articulus 5

EJUSDEM CAPITULI SECUNDI SPIRITUALIS EXPOSITIO.

PER Jeremiam, qui excelsus Domini interpretatur, designatur quicumque prælatus, prædicator, seu doctor Ecclesiæ, qui in alto est officio constitutus, et per sapientiæ ac virtutum decorem ceteris eminet. Huic itaque Dominus jubet: Vade, et clama, id est, voce sonora, distincte atque tubaliter prædica: juxta illud: Clama, ne cesses; quasi tuba exalta vocem tuam, et annuntia populo meo scelera eorum. In auribus Jerusalem, id est Ecclesiæ, seu cujuslibet Christiani. Jerusalem quippe interpretatur visio pacis: et constat quod pacem Christi, quæ omnem sensum exsuperat, contemplari atque appetere debet Ecclesia, omnis quoque anima christiana, juxta illud Apostoli: Pax Christi exsultet semper in cordibus vestris. Quum enim, secundum divinum Dionysium et S. Augustinum, omnes homines naturaliter appetant pacem, Christiani pacem veram, internam, cœlestem jugiter debent expetere.

Hæc dicit Dominus: Recordatus sum tui. Incessabiliter memor est Christus suæ Ecclesiæ, devotæque animæ. Sic namque promisit: Ecce ego vobiscum sum cunctis diebus. Miserans adolescentiam tuam: quæ fuit in exordio primitivæ Ecclesiæ, quando excellentissima gratiæ suæ dona, imo primitias Spiritus contulit Deus fidelibus; et caritatem desponsationis tuæ, quando te in Baptismo vel in evangelicæ legis latione mihi in sponsam conjunxi, et tunc caritatem ad me præcipuam habuisti seu recepisti. Desponsatur autem anima Christo, quum ei per caritatem, fidem, ceterasque virtutes unitur, juxta illud Prophetæ: Sponsabo te mihi in judicio et justitia, et in misericordia et miserationibus, et sponsabo te mihi in fide. Quam vero fuerit ardentissima primitivæ Ecclesiæ ad Christum dilectio, pandit Apostolus: Scio, inquiens, quia neque mors, neque vita, neque angeli, neque principatus, neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei, quæ est in Christo Jesu. Quando secuta es me in deserto, id est in hoc sæculo nequam gratiarum charismatibus destituto. Vel desertum est ipsa gentilitas a Deo diu relicta. De primo deserto accipi potest illud: In terra deserta, et invia, et inaquosa, sic in sancto apparui tibi; de secundo, illud: Multi filii desertæ (id est gentilitatis), magis quam ejus quæ habet virum, id est Synagogæ. Plures quippe ex gentilibus quam ex Judæis, ad Christum conversi sunt. In hoc deserto sequuntur Christum credentes in eum: quemadmodum et ipse hortatur, Si quis mihi ministrat, me sequatur; item secundum illud, Qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare. Denique sic Christum sequi, est in medio iniquorum laudabiliter vivere, atque a Christo efficaciter discere quia mitis est et humilis corde. Istud desertum est terra quæ non seminatur, id est multitudo hominum impiorum, qui a bonis operibus sunt steriles, nec semen verbi cœlestis fructuose recipiunt: non enim habent radicem mentis in Deo, nec rore cœlesti seu gratiæ irrigantur humore.

Sanctus Israel Domino, primitiæ frugum ejus. Per Israel, quod interpretatur, vir videns Deum, intelligitur populus christianus, Dominum fide sincera contemplans. Populus iste sanctus est Domino, quia divino cultui excellentissime præ cunctis nationibus mancipatus. Propterea quoque est primitiæ frugum ejus, id est Deo præ cete-

Rom. VIII, 38, 39.

Ps. LXII, 3.

Is. LIV, 1.

Joann. XII, 26.

1 Joann. II, 6.

Matth. XI, 29. ris populis tam specialiter deputatus, quam specialiter primitiæ fructuum terræ Deo ac sacerdotibus offeruntur. Hinc Christianis in prima sua epistola loquitur beatissimus Petrus: Vos autem genus electum, regale sacerdotium, gens sancta, populus acquisitionis. Non enim unquam fuit, nec erit aliquando in mundo hoc lex tantæ perfectionis, sicut lex Christi. Hinc Christianis multo eminentius quam Judæis competit dicere illud: Non est alia natio tam grandis quæ habeat deos appropinquantes sibi, sicut Deus noster adest nobis et cunctis obsecrationibus nostris; et item illud verbum Salomonis, Quæ est gens una in terra, sicut populus tuus Israel? Omnes qui devorant eum, delinquunt, id est, qui populum christianum impie persequuntur, spoliant aut exstinguunt, graviter peccant. Mala venient super eos. Audiant hoc et formident subditorum oppressores, raptores, cupidi, exactores, qui populum Christi devastant, contristant, depauperant. Quibus Dominus loquitur: Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Item illud: Comederunt carnes populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt. Unde fatetur Psalmista: Dum appropiant super me nocentes ut edant carnes meas, ipsi infirmati sunt, et ceciderunt.

Audite verbum Domini, domus Jacob, id est, Christianorum familia, quæ vitia supplantando, Patriarcharumque fidem sectando, digna es patriarchæ Jacob progenies nuncupari. Hæc dicit Dominus Jesus mundi Salvator, vel Trinitas Deus: Quid invenerunt patres vestri in me iniquitatis, quia elongaverunt a me, et ambulaverunt post vanitatem? Hoc Deus contra nos loquitur, dum patrum nostrorum carnalium terrena, caduca et vana Deo ac spiritualibus præferentium, vanitates et vitia imitamur, ut consideratione impietatis eorum amplius humiliemur ac corrigamur, præsertim quum ineffabilia Christi beneficia contuemur. Denique qui viam justitiæ agnoscentes, et verbum Dei frequentius audientes, non emendantur, sed in suis fæcibus perseverant, isti elongant se a Deo, et post vanitatem incedunt; de quibus scriptum est:1 Dixerunt Deo: Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Et vani facti sunt. Vani sunt universi qui terrenis istis caducis magis quam summo et incommutabili bono inhærent, qui præceptis divinis non parent, qui ea per quæ ab ultimo fine et vera beatitudine impediuntur, exercent. De quibus cantamus: Filii hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?2 Quos Salomon deplorando alloquitur: Usquequo, parvuli, diligitis infantiam, et stulti ea quæ sibi nociva sunt, cupient?3 Vani sunt omnes qui omissis iis quæ Deus ab eis requirit, in aliis occupantur. Ideo scriptum est:4 Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in supervacuis rebus noli scrutari multipliciter.5

Et non dixerunt. Similiter nos ingrati ac negligentes non dicimus: Ubi est Dominus qui ascendere nos fecit de terra Ægypti, id est, qui nobis præcepit, et gratiam dedit egrediendi de vitiorum caligine et sæculari conversatione? Ægyptus quippe interpretatur caligo, estque sæculi hujus vitiis obtenebrati figura. Sic egredi, est vere ascendere de bassitudine vitiorum in sublimitatem virtutum. Manifestum est autem quod Christus sic nos fecit ascendere de Ægypto, qui jussit Apostolis:6 Prædicate Evangelium omni creaturæ; cujus passione ac merito gratiam pœnitendi et salutem consequimur, juxta illud: Non corruptibilibus auro vel argento redempti estis de vana vestra conversatione, sed pretioso sanguine Agni immaculati.7

Qui traduxit nos per desertum, de quo jam dictum est, scilicet per lubrica et tetra hujus mundi itinera, ita quod in eis dejecti non sumus, sed Christo duce evasimus. At vero qui in medio nationis perversæ ac pravæ irreprehensibiliter conversatur, per desertum istud salubriter ducitur. Per terram inhabitabilem: quia in terra hac non cives et habitatores, sed peregrini, viatores et exsules esse debemus, secundum illud Apostoli : Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus. Et in eadem epistola, de Sanctis veteris Testamenti fatetur : Defuncti sunt omnes isti, confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Et inviam : quia difficile est per desertum sæculi hujus vastissimi ad patriam electorum pertingere. Per terram sitis : quia in sæculo isto majoribus bonis egemus, atque cœlestia appetendo clamamus : Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus ; sitivit anima mea ad Deum fontem vivum. Et imaginem mortis*, propter pericula quibus* circumdati sumus. Ideoque oramus : Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent. Per terram in qua non ambulavit vir*, ab animi vigore sic dictus,* qui etsi per mundum istum tendat ad patriam, non tamen per latas sæculi proficiscitur vias, de quibus præcepit Sapiens : Ne delecteris in semitis impiorum, et via impiorum tenebrosa. Neque habitavit homo rationabiliter intuens*, et sapienter se* habens. Talis namque, ut dixi, non arbitratur se hic habere manentem locum, sed quotidie suspirat ad patriam.

Et induxi vos in terram Carmeli, id est ad regnum militantis Ecclesiæ, in qua est spiritualium divitiarum fertilitas, ubertas virtutum, gratia sacramentorum, opulentia Scripturarum. De qua terra cantamus : Dominus regit me, et nihil mihi deerit; in loco pascuæ, ibi me collocavit. Carmelus interpretatur, cognitio circumcisionis : per quod sacra Scriptura vel ipsa designatur Ecclesia, in qua est veræ circumcisionis spiritualis scientia. De hac quoque inductione ait Apostolus : Deus Pater eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ. Ut comederetis fructum ejus et bona illius*, id est, præfatis Ecclesiæ* spiritualibus atque internis divitiis animas vestras reficeretis : quod de Sacramento altaris præcipue accipi potest. Nempe, ut

A Sapiens ait, Sapientia ædificavit sibi domum, miscuit vinum, et posuit mensam. Sapientia ista est Christus, virtus et sapientia Patris. Qui utique Christus de se ipso in Evangelio profitetur : Justificata est Sapientia a filiis suis. Et denuo ad Judæos : Propterea (inquit) Sapientia Dei dixit : Ecce ego mitto ad vos Prophetas et sapientes. Et ingressi, contaminastis terram meam, in ipsa Ecclesia impie conversando, et corda credentium scandalizando ; et hereditatem meam posuistis in abominationem*, id* est, sacra loca violastis, et plebem christifidelem ad vitia induxistis, ita quod mihi abominabilis est effecta. Hoc potissimum contra prælatos negligentes et clericos carnaliter se habentes, profert sermo divinus.

Sacerdotes non dixerunt : Ubi est Dominus? Hoc contra presbyteros Ecclesiæ dicitur qui sacerdotalem vitam non ducunt, sed scurrilitati, jocis atque risibus vacant, divini timoris obliti, nec debita sollicitudine considerantes sacra et metuenda atque divina mysteria quæ quotidie tractant. Et tenentes legem, nescierunt me. Isti sunt litterati, et doctores, ac prædicatores, qui Scripturas agnoscunt, aliosve docere præsumunt, nec tamen juxta Scripturas vitam suam gubernant; de quibus ait Apostolus : Inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia ; confitentur se nosse Deum, factis autem negant, quum sint abominati et reprobi. Denique, teste Joanne apostolo, Qui dicit se nosse Deum, et mandata ejus non custodit, mendax est. Hæc de scientia formata dicuntur. Est autem scientia seu cognitio Dei informis, de qua scribit Apostolus ad Romanos : Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt.

Et pastores prævaricati sunt in me. Isti sunt pastores nomine, non re, mercenarii et carnales, qui gregem sibi commissum non digne custodiunt, nec spiritualiter fovent, imo pessimis moribus scandalizant, et detestabili sua vita inficiunt et corrumpunt. De quibus in Isaia propheta Scriptura testatur : Ipsi pastores ignoraverunt intelligentiam, unusquisque in viam suam

Prov. IX, 1, 2.

I Cor. I, 24.

Luc. VII, 35.

Ibid. XI, 49.

Tit. I, 15, 16.

I Joann. II, 4.

Rom. I, 21.

Is. LVI, 11.

Hebr. XIII, 4.

Ibid. XI, 13.

Ps. XLI, 2, 3.

Luc. I, 79.

Prov. IV, 4, 19.

Ps. XXII, 1, 2.

Galat. I, 4; Coloss. I, 13.

I Petr. v, 1-3. declinavit. Advertant hi quod beatissimus Petrus ait: Obsecro, pascite qui in vobis est gregem Dei, providentes spontanee secundum Deum, non turpis lucri gratia; neque ut dominantes in cleris, sed forma gregis facti et ex animo. Et prophetæ prophetaverunt in Baal, et idola secuti sunt. Isti sunt somniatores et divini inanes, qui ex divina revelatione se loqui arbitrantur vel jactant quæ ex propria imaginatione vel diabolica inspiratione concipiunt; qui sua phantasmata tanquam idola assequuntur.

Luc. xii, 48.

I Petr. iv, 17.

Habac. ii, 1.

Rom. vi, 19.

Propterea adhuc judicio contendam vobiscum, et cum filiis vestris disceptabo. Quanto majora Deus omnipotens et æternus, invariabilis et perfectus, beneficia populo contulit christiano, tanto cum ingratis contendet districtius, et rigorosius procedet cum eis, dirioremque pœnam infliget, secundum quod protestatur ipsemet Christus: Cui multum datum est, multum quæretur ab eo.8 Insuper loquitur Petrus apostolus: Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei.9 Faciamus ergo illud Habacuc: Super custodiam meam stabo, et figam gradum meum super munitionem, et contemplabor quid dicatur mihi, et quid respondeam ad arguentem me.10 Transite ad insulas Cethim, etc. Hoc testimonio, secundum Hieronymum, uti possumus contra eos qui majori studio sequuntur vitia quam virtutes, vel qui post conversionem non ita ferventes inveniuntur ad placendum Deo, ut ante ad placendum mundo; itemque contra instabiles, qui etsi bonum proposuerunt vel inceperunt, non tamen id tam constanter exsequuntur atque continuant, sicut sæculi amatores illicita. Quibus ad Romanos ait Apostolus: Humanum dico propter infirmitatem carnis vestræ; sicut enim exhibuistis membra vestra servire immunditiæ et iniquitati ad iniquitatem, ita nunc exhibete membra vestra servire justitiæ in sanctificationem.11 Populus meus mutavit gloriam suam in idolum. Hoc proportionabiliter faciunt Christiani qui cordis affectum carnalibus et terrenis magis quam Deo bonitatis immensæ infigunt; qui pro eo quod in solo Deo delectari deberent tanquam in objecto vel ratione delectandi, in transitoriis et turpibus gloriantur: imo lætantur quum male fecerint, et exsultant in rebus pessimis.

Prov. ii, 14. us obstupescere asseruntur, juxta sensum in præcedenti articulo introductum. Duo enim mala fecit populus meus christianus, et potissime clerici: me dereliquerunt fontem aquæ vivæ: qui sum essentialiter ipsa vita; qui loquor in Evangelio, Ego sum via, veritas et vita. Et foderunt sibi cisternas dissipatas, id est temporalium affluentiam, vanam et curiosam scientiam, dogmata perversa, ex quibus affectum suum reficiunt. Quod hæreticis et proprii capitis immansoribus maxime competit, qui illud Salomonis dicunt: Aquæ furtivæ dulciores sunt, et panis absconditus suavior.12 Quocontra rursus Salomon exhortatur: Bibe aquas de cisternis tuis, id est de sanctis ac divinis Scripturis, sanctorumque Patrum documentis, in quibus veraciter continetur aqua sapientiæ salutaris, quam præfatæ cisternæ confractæ nequeunt conservare. De quibus aquis proclamat Propheta: Omnes sitientes, venite ad aquas. De istis autem cisternarum fractarum fossoribus ait Apostolus: Erit tempus quum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus.13141516

Joann. xiv, 6.

Prov. ix, 17.

Ibid. v, 15.

Is. lv, 1.

II Tim. iv, 3.

Numquid servus est Israel, id est populus christianus, aut vernaculus? quasi dicat: Non, quoniam spirituali libertate a Christo ornatur: quemadmodum ipsemet ait, Si Filius vos liberaverit, vere liberi eritis; et alibi, Ergo liberi sunt filii, illi utique quibus ipse dedit potestatem filios Dei fieri. De qua re tractat diffusius Apostolus, inter cetera dicens: Itaque jam non171819

Joann. viii, 36.

Matth. xvii, 25.

Galat. iv, 7.

Galat. IV, est servus, sed filius; et rursus, Nos secundum Isaac, promissionis filii sumus. Liberati enim sumus per Christum, ejusque fidem et sacramenta, a servitute peccati ac dæmonum. Verumtamen per negligentiam nostram pristinæ servituti subjicere possumus nosmetipsos. Corporalis vero servitus Christianis non derogat nec repugnat. Imo ad Corinthios monet Apostolus in servitute hac permanere, quum sit majoris humilitatis occasio. Quare ergo factus est in prœdam, id est in inimicorum suorum potestatem redactus, et tam invisibilium quam visibilium hostium impugnatione ac vinculis irretitus? quasi diceret: Non nisi propria impietate hoc meruit et evenit. Unde de peccatoribus ait Apostolus ad Timotheum: Resipiscant a diaboli laqueis, a quo captivi tenentur ad ipsius voluntatem.

I Cor. VII,

II Tim. II,

15

Petr. V, 8.

Sap. II, 25.

Osee VII, 4.

16

Super eum rugierunt leones, id est præfati crudelissimi hostes. Nam et diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret: cujus crudelitatem in persecutione bonorum sectantur hæretici, schismatici, ac tyranni, et ceteri malitiosi, juxta illud Sapientiæ: Imitantur autem illum qui sunt ex parte ipsius. Posuerunt terram ejus in solitudinem, civitates ejus exustæ sunt. Hoc in Terra sancta et alibi frequenter contigit populo christiano a Sarracenis et ceteris perfidis. Aeriæ quoque potestates terram corporis nostri in solitudinem redigunt, dum illud Spiritus Sancti habitatione destituunt; et civitates exurunt, dum collegia, congregationes et claustra ad carnalium vitiorum ardorem, ad iræ et impatientiæ succensionem, vel cetera pertrahunt mala: ut illud Osee eis conveniat, Omnes adulterantes quasi clibanus succensus a coquente. Et non est qui habitet in eis, regulares observantias sive canonicas sanctiones implendo, sed mente redeunt in Ægyptum sæculi hujus, et vitam ducunt mundanam in locis sacratis. Filii quoque Mempheos et Taphneos, id est sæcularium vanitatum dilectores, constupraverunt te usque ad verticem, id est, omnia membra tua ad impietatis obsequium pertraxerunt: ita ut omnibus membris tibi ad bene vivendum concessis abutens, toto corpore violareris; et fornicationem illam quæ in omni peccato mortali est, de qua legitur in Osee, Fornicati sunt a Deo suo, per cuncta membra efficeres; atque per hoc, illud Isaiæ, Vulnus, et livor, et plaga tumens, tibi competeret. Vel, Usque ad verticem constuprari, est usque ad mentis consensum seu fidei infectionem, tentationi succumbere.

Osee IV, 12.

Is. I, 6.

17

Numquid non istud factum est tibi, quia dereliquisti Dominum Deum tuum eo tempore quo ducebat te per viam? id est hoc tempore ad pœnitendum concesso, de quo dicit Apostolus: Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Nunc enim per angelorum custodiam, per pastorum directionem, per Scripturarum lectionem, seu inspirationem internam, per gratiæ irradiationem, ducit nos Christus per viam arctam ad patriam. Quum autem actualiter in caritate et gratia sumus, sed carnali affectioni et diabolo qualibet occasione locum damus, tunc Deum nos per viam salutis ducentem relinquimus, idcirco meremur gravius relinqui ab ipso, et majora peccata incidere: sicque peccata nostra sunt peccata et pœna peccati.

II Cor. VI, 2.

18

Et nunc quid tibi vis, o plebs christiana, potissime religiosa vel ecclesiastica, in via Ægypti, id est in actione sæculari tenebrosa ac vana, ut bibas aquam turbidam, id est falsam doctrinam aut voluptatem carnalem? Unde in locis humentibus dicitur esse quies diaboli, quoniam in luxuriosorum cordibus requiescit. In Ezechiele quoque, fluxus Ægyptiorum esse asseritur ut fluxus equorum, et carnes eorum ut carnes asinorum. Et quid tibi vis in via Assyriorum, id est in communione et societate seu operatione rebellium superborum, qui in oculis suis sapientes sunt, et ideo dirigere volunt se ipsos, non regi nec subjici? Assyrii quippe dirigentes interpretantur. Ut bibas aquam fluminis, id est abundantiæ temporalis, vel sapientiæ

Job XI, 16.

D

Ezech. XXIII, 20. sæcularis : de qua dicit Apostolus, Stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi.20 Nam hoc loco per fluvium intelligitur Euphrates, qui frugifer interpretatur. Hæc autem est religiosis et clericis præcipua causa ruinæ, quod postquam ad claustrum vel Dei obsequium se ipsos dedicaverint, sæcularibus, puta Ægyptiis, se immoderate commiscent, sicque in via Ægypti incedunt. Unde et filii Israel terram promissionis ingressi, quum se Chananæis ac ceteris illis nationibus conjunxissent, mox ad eorum idololatriam declinaverunt.21

Arguet te malitia tua, et aversio tua increpabit te. Consideremus ergo diligenter, et confiteamur humiliter nostra peccata, redarguentes nosmetipsos, juxta illud, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco;22 ne audiamus a Deo, Arguam te, et statuam te contra faciem tuam.23 Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum. Quum enim Deus sit fons universæ bonitatis atque dulcedinis, omni menti creatæ convenientissimus, certum quod sicut optimum suavissimumque consistit ei inhærere, sic pessimum et amarum est ab ipso recedere. Ideo mens in Deo tranquilla ac secura, est quasi juge convivium.24

A sæculo confregisti jugum meum. Quamvis jugum Christi amanti suave sit, multi tamen illud super se ferre renuunt :25 qui recte dicuntur filii Belial, id est sine jugo ;26 qui sine timore Deum offendunt. Rupisti vincula mea, id est evangelicæ legis præcepta, quibus anima cum Deo ligatur, ne per vitiorum abrupta vagetur. Et dixisti : Non serviam Salvatori. Hoc omnes rebelles et impœnitentes, etsi non verbis, tamen factis dicunt. In omni enim colle sublimi, id est altitudine potestatis, vel perspicacitatis ingenii, vel in appetitu excellentiæ et honoris, et sub omni ligno frondoso27, id est sub amœnitate vanitatum ac voluptatum carnalium, tu prosternebaris meretrix, id est tu plebs mentem tuam a Deo avertens, et cum dæmonibus spiritualiter fornicans. De qua ait Psalmista :

Qui elongant se a te, peribunt;28 perdidisti omnes qui fornicantur abs te. De qua accipi potest illud Osee :29 Quasi vacca lasciviens declinavit Israel. Per ligna quoque frondosa intelliguntur principes et divites mundi, qui potestate et copia facultatum atque familia, velut frondibus, decorantur, quemadmodum in Ezechiele docetur. Sub his lignis prosternuntur adulatores ac ambitiosi, et qui hominibus placere desiderant, de quibus fertur in Psalmo : Deus dissipavit ossa eorum qui hominibus placent;30 confusi sunt, quoniam Deus sprevit eos.

Ego autem plantavi te vineam electam. Quod Ecclesia sit vinea Dei, Christus in Evangelio docet.31 Hanc Deus tempore Apostolorum primo in Judæa, deinde per totum mundum electissimam sibi plantavit, dulcissimis fructibus Spiritus Sancti implevit, et verum semen suum effecit; sed quia paulatim ad opera vitiosa sterilitatemque devenit, audire meretur : Quomodo conversa es in pravum, vinea aliena?

Si laveris te nitro, etc. Hoc dicitur contra eos qui per exteriora exercitia justificari se arbitrantur, quum tamen interiores suas non satagunt affectiones purificare coram Deo et ordinare in eo, non attendentes illud Apostoli :32 Corporalis exercitatio ad modicum utilis est. Porro, secundum Hieronymum, nitrum nostrum et herba fullonum, quibus purgamur a Domino, sunt pœnitentia et sermo divinus. Quomodo dicis, Non sum polluta? Hoc verbo reprobat Dominus impudentiam ac frontositatem eorum qui vitia sua audent negare, quum excusatio propriæ culpæ sit gravissimum peccatum. Propter quod orat vir sanctus : Non declines cor meum in verba malitiæ, ad excusandas excusationes in peccatis.33 Et in libro Josue scribitur : Fili mi, da gloriam Deo, et confitere atque indica quid feceris.34 Vide vias tuas in convalle, id est, peccata quæ in hac valle miseriæ vel in carne mortali fecisti, perpende. Scito quid feceris, id est, pravitates tuas oblivioni non tradas, sed imple quod scriptum est :3536 Justus in principio accusator est sui.

24

Cursor levis explicans vias suas. Onager assuetus in solitudine, in desiderio animæ suæ attraxit ventum amoris sui. Eodem modo parique sensu quo id in præcedenti articulo de populo Judæorum expositum est, propter pronitatem et fervorem eorum ad idololatriæ scelus; ita de impiis Christianis accipi debet, qui toto affectu tendunt ad ea quæ mundi sunt, et non solum ex ignorantia et passione, verum etiam ex habitu pravo et electione deliberationeve peccant: qui rite cursori veloci et onagro infreni ac voluptuoso comparantur, et omni bruto pejores ac viliores monstrantur. Nullus avertet eam, id est plebem talem a sua malitia. Qui enim ex habitu vitioso et complacentia mali peccat, difficulter corrigitur, quamvis non sit impossibile apud Deum omne verbum; et quem Deus spernit, nullus corrigere potest. Omnes qui quærunt eam, non deficient, id est, qui cum talibus peccare molitur, mox invenit eos ad iniquitatem paratos. Tales sunt omnes qui Deum non habent præ oculis: propter quod in Proverbiis scriptum est: Qui timet hominem, cito corruet. Hinc ergo vitanda sunt vana consortia, et omnes qui justitiæ zelum non habent: propter quod levi occasione ad peccandum trahuntur, quum tamen peccatum sit infinitæ fugibilitatis, potiusque deberet homo mortem subire, quam Deum offendere, imo quam peccatum veniale committere. In menstruis ejus invenient eam, videlicet in vitiosis habitibus consuetudinibusque perversis, quæ sunt velut impurissima atque superflua animæ semina, ex quibus prorumpit homo sine pudore in fornicationes spirituales ac corporales.

25

Prohibe pedem tuum, id est cordis affectum vel actionis processum, a nuditate, id est a perditione caritatis Dei ac gratiæ, ne scilicet peccando mortaliter, informis et nuda seu indecora sit coram Deo omnis affectio et operatio tua. Hanc nuditatem primi parentes peccando illapsi sunt; de qua in Apocalypsi ait Joannes: Beatus qui custodit vestimenta sua ne ambulet nudus. Vestimenta enim sunt virtutes. Hinc orat Psalmista: Non veniat mihi pes superbiæ. Et in Canticis dicitur Sponsæ: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis! Calceamenta vero hæc, sunt imitatio vestigiorum sanctorum præcedentium Patrum, atque assidua mortis memoria. Denique Apostolus calceatos vult esse pedes eorum qui Evangelio præparantur, ne, dum per sæculi hujus solitudinem gradiuntur, venenatis animalibus pateant, quæ evangelico pede calcanda sunt et conterenda, quemadmodum ait Salvator discipulis: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes et scorpiones, et super omnem virtutem inimici. Et guttur tuum a siti. Est guttur quoddam mentale, de quo scriptum est: Veritatem meditabitur guttur meum. Insuper sitis quædam est bona, videlicet aviditas spiritualis profectus, et desiderium divinorum. De qua in Apocalypsi Salvator: Ego, inquit, sitienti dabo aquam vitæ gratis; et alibi, Beati qui esuriunt et sitiunt justitiam. Hanc sitim non debemus vitare, sed augere, atque ad Fontem gratiæ jugiter adspirare, qui ait: Qui sitit, veniat ad me et bibat, id est, stillas consolationis et gratiæ rivos suscipiat. Alia autem est sitis mala, videlicet æstus mundanæ cupiditatis, desideriumque peccati, et voluptatis affectus. Hanc sitim nefariam a gutture mentis abdicemus.

Et dixisti, Desperavi. Hoc æquivalenter dicunt, quibus via salutis adeo difficilis videtur, ut aggredi eam non audeant. Non enim miseri isti divinæ bonitatis immensam pensant clementiam, quæ omnibus ad se confugientibus gratiæ suæ subsidium et spopondit, et dare parata est. Nequaquam faciam quod hortaris. Hoc rebelles et incorrigibiles dicunt, qui de caritativa increpatione qua emendari debuerant, deteriores redduntur. Contra quos Salomon loquitur: Viro qui dura cervice corripientem contemnit, repentinus super-

Apoc. XVI, 15.

Ps. XXXV, 12.

Cant. VII, 1.

Ephes. VI, 15.

Luc. X, 19.

Prov. VIII, 7.

Apoc. XXI, 6.

Matth. V, 6.

Joann. VII, 37.

Prov. XXIX, 1.

Luc. I, 37.

Eccle. VII,

Prov. XXIX, n. III, 11. veniet interitus. Et denuo ait: Qui abjicit disciplinam, despicit animam suam; qui autem acquiescit increpationibus, possessor est cordis.37 Ista indocilitas atque rebellio ex ipso impietatis procedit amore. Propter quod subditur: Adamavi quippe alienos, id est vanitatis affectus et actus, errores et vitia, seu perversos et carnales homines, secundum quod tales, de quibus in Isaia habetur: Abalienati sunt retrorsum; et in Psalmo, Alienati sunt peccatores a vulva, erraverunt ab utero.38 Et post eos ambulabo, perseverando in malis. Hæc est consummata perversitas, amatoribus mundi conveniens, juxta illud Sapientiæ: Dixerunt impii: Venite, et fruamur bonis quæ sunt, et utamur creatura tanquam in juventute celeriter;39 vino pretioso et unguentis nos impleamus, et non prætereat nos flos temporis.

Quomodo confunditur fur quando deprehenditur, sic confusi sunt domus Israel, id est Christiani inferiores ac subditi, et reges eorum, principes et sacerdotes eorum. Hoc testimonio utendum est contra eos qui humanum oculum potius quam divinum verentur, idcirco coram Deo multa agunt illicita sine timore, quæ coram hominibus, vel eis scientibus, facere non auderent. De quibus ait Apostolus: Quæ in occulto fiunt ab eis, turpe est et dicere.40 Sed frequenter contingit eorum vitia publicari, et tunc instar furis deprehensi verecundantur. Propter quod loquitur Christus: Omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem, ut non arguantur opera ejus.41 Talibus ut pœniteant, commemorandum est illud Apostoli ad Romanos: Quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? Nam finis illorum mors est.42 Verterunt ad me tergum, et non faciem. Hoc agimus quando peccamus mortaliter, præsertim quum nec increpati pœnitemus. Et quoniam Christus suis ait vicariis, Qui vos spernit, me spernit; si superiorum nostrorum monita ac præcepta contemnimus in tantum, ut animi pompam gestu corporis indicemus, tergum et non faciem ad Dominum vertimus: in quo magnam nimis irreverentiam Altissimo exhibemus. Propter quod ipse terribiliter comminatur: Quia vocavi, et renuistis, despexistis omne consilium meum, et increpationes meas neglexistis;43 ego quoque in interitu vestro ridebo. Et in tempore afflictionis suæ dicent: Surge, et libera nos. Tales sunt hodie multi, qui tempore sanitatis ac prosperitatis, Dei sui obliviscuntur, sed adversitate instante, ad ipsum exclamant.44

B Quod potissime congruit iis qui tempore juventutis ac sospitatis negligunt pœnitentiæ actibus insudare, proponentes tempore senectutis, infirmitatis, vel in articulo mortis de peccatis dolere: quod prorsus stultissimum est.

Quumque talium pœnitentia non sit ex odio peccati vel zelo justitiæ seu Dei amore, sed ex servili timore, et ex necessitate; idcirco nihil merentur, imo a Domino respondetur: Ubi sunt dii tui quos fecisti tibi? id est, ubi jam ista carnalia et caduca quibus magis inhæsisti quam Deo? Surgant, et liberent te in die afflictionis tuæ. Hoc increpatorie ac subsannatorie loquitur Deus, juxta illud Psalmi:45 Qui habitat in cœlis irridebit eos, et Dominus subsannabit eos. Præterea, teste Hieronymo, impudens est postulatio, tempore necessitatis et angustiæ ab eo auxilium quærere, quem quis in pace contempserit. Hinc quoque in Isaia ait Spiritus Sanctus:46 Si quæritis, quærite; convertimini et venite: hoc est, si quæritis Deum, ex caritate, non sola necessitate atque formidine, quærite eum.

Secundum numerum quippe civitatum tuarum erant dii tui, Juda. Hoc quidam satis congrue applicant contra eos qui in qualibet civitate vel Ecclesia quærunt honorari ac beneficiari, idola ambitionis ac cupiditatis erigentes sibi hinc inde.

Quid vultis mecum judicio contendere, vos ipsos præsumptuose justificando, et adversitates vestras vestris peccatis non adscribendo?4748 quum scriptum sit, Non te tur homo compositus Deo, et si voluerit cum eo contendere, non poterit respondere unum pro mille. Omnes dereliquistis me, dicit Dominus. Ideo ait Apostolus: Omnes peccaverunt, et indigent gloria et gratia Dei. Discipulus quoque quem diligebat Jesus: Si dixerimus, inquit, quia peccatum non habemus, nos ipsos seducimus. Quasi leo vastator generatio vestra. Hoc, secundum sensum præcedenti articulo positum, allegandum est contra feroces. Viscera enim impiorum crudelia. Quibus timendum est illud Jacobi: Judicium sine misericordia illi qui non fecerit misericordiam; illud quoque Ecclesiastici, Cor nequam gravabitur in doloribus; et illud Proverbiorum, Qui mentis est duræ, corruet in mala.

Hæc dicit Dominus: Numquid solitudo factus sum Israeli, aut terra serotina? etc. Hoc loquitur Christus contra Christianos ingratos ac impœnitentes, qui nec caritatem nec fiduciam habent in ipso, a quo tam immensa beneficia receperunt. Numquid obliviscetur virgo ornamenti sui, et sponsa fasciæ pectoralis suæ? Et patet quod non. Populus vero meus christianus oblitus est mei diebus innumeris, id est valde multis. In quo patet quod plurimi nimium parvi pendunt Deum excelsum. Denique virgo debet esse anima christiana, soli cœlesti Sponso conjuncta: cujus ornamentum est caritas, quæ vestis est nuptialis; fascia vero pectoralis, est sobria intelligentia Scripturarum, quæ in pectore designatur. Sed et sponsa est sancta Ecclesia, cujus sponsus est Christus, de quo ait Joannes Baptista: Qui habet sponsam, sponsus est. Hæc igitur virgo ornamenti præfati non obliviscatur, nec sponsa hæc fasciam suam pectoralem relinquat.

Quid niteris bonam ostendere viam tuam, id est conversationem tuam probare justam, ad quærendam dilectionem, id est, ut diligaris a me? Hoc contra eos qui suis meritis se gratia dignos existimant. Qui ergo cupit amari a Deo, ab humilitate incipiat, atque se ipsum omni odio et tormento dignissimum reputet; sicque divinis studeat obtemperare præceptis, et Deum in omnibus honorare conetur. Quæ insuper et malitias tuas docuisti alios; et in alis tuis inventus est sanguis animarum pauperum et innocentium. Prælati ac principes sub alis suis subditos suos tenentur protegere ac fovere; sed, heu! contrarium plurimi faciunt, subditos opprimendo ac spoliando. De quibus loquitur Dominus per Amos: Væ qui opulenti estis, optimates, capita populorum, ingredientes pompatice, bibentes in phialis vinum, et optimo unguento delibuti: et nihil compatiuntur super contritione Joseph, id est populi sibi subjecti.4950 Denique qui alios pertrahunt ad peccandum, animarum sanguinem fundunt.

Et dixisti: Absque peccato et innocens ego sum. Ecce quanta est cæcitatis humanæ perversitas. Quo enim diutius graviusque peccamus, eo peccata nostra minus pensamus. Peccata enim obtenebrant mentem, atque a luce veritatis avertunt eamdem. Porro quanto quis cordis puritati vigilantius vacat, eo peccata sua etiam parva amplius ponderat. Propterea sanctus Job profitetur: Si justificare me voluero, os meum condemnabit me.51 Ecce ego judicio contendam tecum, eo quod dixeris, Non peccavi. Non enim est homo super terram qui faciat bonum, et non peccet.52 Sed et justus septies cadit in die. Et in Job habetur:53 Etiamsi simplex fuero, hoc ipsum ignorabit anima mea.54 Itaque, ut divinæ examinationis districtionem evadamus, incessabiliter toto corde redarguamus, omnique reprehensione dignos fateamur nos ipsos, quum dicat Apostolus: Si nos ipsos dijudicaremus, non utique judicaremur.55 Et cum Psalmista humiliter deprecemur: Non intres in judicium cum servo tuo, Domine, quia non justificabitur in conspectu tuo omnis vivens.5657

Quam vilis facta es nimis, iterans vias tuas! Ecce quo frequentius in pristina vitia recidivamus, eo viliores efficimur, et gravius vulneramur: siquidem vulnera re-

34

35

36

30

33 petita dirius lædunt, difficiliusque curantur. In hoc quoque major est ingratitudo, quod post consecutam a Domino veniam gratiamque refusam, iterum sine pudore offendimus eum. Et ab Ægypto confunderis, sicut confusa es ab Assur : id est, fiducia quam in mundanis atque superbis habuisti, erit tibi confusionis damnationisque causa. Nam et ab ista egredieris, id est, de præsenti sæculo per mortem corporalem tolleris ; et manus tuæ erunt super caput tuum : id est, opera manuum tuarum te sequentur, vitiorumque tuorum pondus tecum ad Christi tribunal portabis ; quoniam obtrivit Dominus confidentiam tuam : quia in hora mortis ac divini judicii te juvare non poterunt mundus et ea quæ mundi sunt, principum favor, opulentia rerum, et cetera quæ amasti ; et nihil habebis prosperum, quia damnaberis in æternum. Hæc est merces, et hic est finis eorum qui summo et incommutabili bono præponunt ista temporalia et terrena, qui hominibus contra divinam justitiam quærunt placere, qui sibi thesaurizant in terra, qui quotidie peccatis peccata adjiciunt. De quibus ait

B Baruch : Qui argentum thesaurizant et aurum, exterminati sunt, et ad inferos descenderunt. Baruch III, 18, 19.

Footnotes

  1. Job xxi, 14. ↩

  2. Ps. iv, 3. ↩

  3. Prov. i, 22. ↩

  4. Eccli. m 22, 24. ↩

  5. Eccli. iii, 22, 24. ↩

  6. Marc. xvi 15. ↩

  7. 1 Petr. i, 18, 19. ↩

  8. Luc. xii, 48. ↩

  9. I Petr. iv, 17. ↩

  10. Habac. ii, 1. ↩

  11. Rom. vi, 19. ↩

  12. Prov. ix, 17. ↩

  13. Joann. xiv, 6. ↩

  14. Prov. v, 15. ↩

  15. Is. lv, 1. ↩

  16. II Tim. iv, 3. ↩

  17. Joann. viii, 36. ↩

  18. Matth. xvii, 25. ↩

  19. Galat. iv, 7. ↩

  20. 1 Cor. 1, 20. ↩

  21. Judic. 11-13; III, 6, 7. ↩

  22. Ps. L, 5. ↩

  23. Ps. XLIX, 21. ↩

  24. Prov. xv, 15. ↩

  25. Matth. XI, 30. ↩

  26. Deut. XIII, 13. ↩

  27. Ezech. XXXI, 3. ↩

  28. Ps. LXXII, 27. ↩

  29. Osee IV, 16. ↩

  30. Ps. LII, 6. ↩

  31. Joann. XV, 1-5. ↩

  32. 1 Tim. IV, 8. ↩

  33. Ps. CXL, 4. ↩

  34. Josue VII, 19. ↩

  35. Judic. II, 11-13; III, 6, 7. ↩

  36. 1 Cor. I, 20. ↩

  37. Prov. xv, 32. ↩

  38. Ps. LVII, 4. ↩

  39. Sap. II, 1, 6, 7. ↩

  40. Ephes. v, 12. ↩

  41. Joann. III, 20. ↩

  42. Rom. VI, 21. ↩

  43. Prov. I, 24-26. ↩

  44. Is. 1, 4. ↩

  45. Ps. II, 4. ↩

  46. Is. XXI, 12. ↩

  47. Eccli. VII, 5. Job IX, 2, 3. ↩

  48. Luc. x, 16. ↩

  49. Amos vi, 1, 6. ↩

  50. Amos vi, 1, 6. ↩

  51. Job ix, 20. ↩

  52. Eccle. vii, 21. ↩

  53. Prov. xxiv, 16. ↩

  54. Job ix, 21. ↩

  55. 1 Cor. xi, 31. ↩

  56. Ps. cxli.ii, 2. ↩

  57. Ps. cXLII, 2. ↩

Chapter 5 of 75