Skip to the text

Articulus 6

EXPOSITIO LITTERALIS CAPITULI TERTII : VULGO DICITUR, ETC.

POST populi Juda increpationem, invitatur a Domino ad emendationem; et ne scelerum suorum magnitudine territus desperet, Deus clementissimus pœnitentibus incomprehensibilem misericordiam pollicetur. Vulgo, id est vulgariter, dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam propter adulteria ejus, et recedens ab eo uxor illa per divortium, duxerit virum alterum, nolens continere, nec curans de viro priore ; numquid revertetur ad eam ultra primus maritus ? quasi dicat, Non. Numquid non polluta et contaminata erit mulier illa ? Tu autem, o Jerusalem, seu plebs regni Juda, fornicata es per idololatriam, quæ est fornicatio spiritualis, cum amatoribus multis, id est diis alienis, vel regibus populisque gentilibus, in quorum auxilio magis quam in Dei adjutorio es confisa. De quibus amatoribus legitur in Osee : Dixit, Vadam post amatores meos, qui dant panes mihi.1 Tamen revertere ad me per veram pœnitentiam atque internam conversionem, dicit Dominus. Porro quod subditur, et ego suscipiam te, non habetur in expositione et textu Hieronymi, et per consequens nec in Hebræo. Ecce quam superinfinita est misericordia Dei, et quam superdulcis est bonitas ejus, et quam magna est dilectio ad rationalem creaturam. Etenim per locum ab impossibili, accipit argumentum suæ clementiæ; et quod in aliis non fit per viam justitiæ, ipse se perhibet facturum per viam clementiæ. Synagoga quippe fuit uxor Dei, et propter idololatriam ejus Deus eam abjecit : quæ mox multis se amatoribus miscuit, et nihilo minus Deus se offert ad recipiendum eam paratum, dummodo pœnitere curaverit. Hinc de plebe hac pessima Dominus ait per Ezechielem : Filia matris tuæ es tu, quæ projecit virum suum.

D Ezech. XVI, 45.

Leva oculos tuos in directum, id est, mentis tuæ considerationem sine falsitatis atque erroris obliquitate ad operum tuorum pravitatem dirige intuendam. Et vide ubi non, vel nunc, prostrata sis. Quasi dicat : In omnibus terræ tuæ locis idololatriam commisisti. In viis sedebas exspectans eos, cum quibus idololatriæ scelera facere posses : juxta illud Ezechielis, In capite omnium platearum ædificasti tibi lupanar ;2 quasi latro in solitudine : id est, cum ingenti aviditate idololatrandi ita sedebas et exspectabas, quemadmodum latrones in deserto cum magno spoliandi affectu transeuntes observant ac præstolantur. Hinc populo huic dicitur :3 Nunc vastaberis, filia latronis. Et polluisti terram, id est habitantes in terra, puta te ipsam, et tibi communicantes, in fornicationibus tuis spiritualibus atque carnalibus, et in malitiis tuis, id est ceteris iniquitatibus. Proprie autem vocant malitias, peccata quæ non ex passione, infirmitate seu ignorantia, sed ex electione et habitu profluunt vitioso.

Quamobrem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, id est, propter hæc tua peccata, pluviam pro terræ fecundatione necessariam tibi subtraxi, et serotinus imber non fuit, id est, pluvia vespertina tibi concessa non est. Hoc filiis Israel accidisse cum magna caristia, patet in libro Regum. Et in Amos Dominus ait :45 Ego quoque prohibui a vobis imbrem, quum adhuc tres menses superessent usque ad messem. Unde et Jacobi ultimo scriptum est, quod sub Elia non pluerat annos tres et menses sex. Frons mulieris meretricis facta est tibi : id est, sine omni pudore peccasti, et characterem meretricis, qui est inverecundia, tuæ fronti impressisti ; noluisti erubescere de quacumque turpitudine vitiorum. Hanc inverecundiam supermiseriamque inducit consuetudo peccandi et amor peccati. Quumque verecundia soleat homines a multis peccatis retrahere, dum quis ad præfatam impudentiam bestialem pervenerit, sine mensura et numero gravissime peccat, ita quod tota vita sua est velut continuum quoddam peccatum. Hoc est quod per Isaiam Dominus loquitur :6 Peccatum suum quasi Sodoma prædicaverunt ; et item per Ezechielem, Facis hæc omnia opera mulieris meretricis et procacis.

Ergo saltem amodo voca me, Pater meus, id est, præterita mala tibi sufficiant, et post tantam ruinam saltem nunc de cetero dic me esse patrem tuum ratione creationis ac gubernationis : juxta illud Isaiæ, Ego Deus tuus, docens te utilia, gubernans te in via qua ambulas ;7 et iterum, Et nunc pater noster es tu, nos vero lutum.8 Dux virginitatis meæ tu es, id est ductor meus eo tempore quo spiritualiter virgo et sponsa tua fui per abstinentiam ab idololatria, ac ceteris gravioribus culpis. Numquid irasceris in perpetuum, aut perseverabis in finem? Hoc dupliciter potest exponi. Primo, ut sit verbum Dei ad populum istum : quasi dicat, Numquid jugiter quasi contra me indignans recedes a me, aut finaliter in vitiis permanebis? Secundo, ut sit verbum populi ad Deum : eritque sensus, Noli, o Domine, nobis implacabiliter irasci, aut perseverare in rigore justitiæ : ad quod dicendum, Dominus eos hortatur. Ecce hic rursus commendatur nobis immensitas dignationis ac misericordiæ Dei, quod a tam contaminata et ingratissima plebe, non solum dignatur, sed insuper exhortatur pater et dux appellari, et formam orandi eis præfigit. Quo innotescit, quam veraciter per Ezechielem Deus piissimus protestetur :9 Revertimini et vivite, quia nolo mortem peccatoris, sed ut convertatur et vivat. Verum (ut ait Hieronymus) quanto Deus clementior, qui post fornicationem et vitia viam salutis ostendit, tanto infelicior est peccatrix, quæ non vult post vulnera peccatorum recipere sanitatem.

D

Ecce locuta es, et fecisti mala, id est, ore et opere excessisti, et mala quæ te facturam dixisti, es exsecuta, et potuisti, id est, ad peccandum potens fuisti, potentia tibi concessa abutendo : juxta illud, Quid gloriaris in malitia, qui potens es in iniquitate? Et pro verbis pœnitentiæ, verbis superbiæ blasphemasti :10 id est, pro eo quod me verbis pœnitentiæ pro remissione peccatorum tuorum orare debueras, e contrario verbis superbiæ me inhonorasti, dicendo, Non serviam, et idola adorabo:11121314 juxta illud Isaiæ, Blasphemaverunt Sanctum Israel.15 Et implesti cogitationem tuam malam, ei non tantum consentiendo, sed opere implendo eam; et ostendisti contra virum fortitudinem tuam, id est, Prophetas et justos te increpantes es persecuta, ut posses facere quod sermone tractasti te esse acturam. De hac perfida plebe loquitur Moyses: Hæccine reddis Domino, popule stulte et insipiens?16 Numquid non ipse est pater tuus, qui possedit te, et fecit et creavit te? Præterea quidam affirmant hunc passum ab illo loco inclusive, Et pro verbis pœnitentiæ, non esse de textu, nec in Hebræo haberi. Verumtamen Hieronymus verba hæc ponit, nec sonant quasi ab aliquo expositore adjecta.

Et dixit Dominus ad me in diebus Josiæ regis: Numquid vidisti, id est, nonne, o Jeremia, provide considerasti, quæ fecerit adversatrix Israel, id est plebs decem tribuum divinis præceptis adversans et idola colens? Porro quid fecerit, subditur: Abiit sibimet, id est, ad suam perniciem a Deo recessit, ac profecta est super omnem montem excelsum, et subter omne lignum frondosum, et fornicata est ibi, id est, in locis terræ suæ sublimibus ac amœnis idolorum cultum exercuit:17 secundum illud Osee, Super capita montium sacrificabant, et super colles accendebant thymiama, subter quercum et terebinthum, quia bona erat umbra ejus.18 Et dixi, quum fecisset hæc omnia, Ad me revertere; et non est reversa.19 Hoc in Osee et Amos clarissime patet, quia per hos Prophetas Deus specialiter regnum Israel, scilicet decem tribuum, increpavit, atque ad pœnitentiam provocavit, sed se corrigere noluerunt: imo etiam per diversa flagella eos corripuit, nec tamen conversi sunt, prout in Amos prophetia continetur.

Consequenter ostendit Dominus enormitatem peccati duarum tribuum, comparatione peccati decem tribuum. Et vidit prævaricatrix soror ejus Juda. Loquitur Deus de duorum regnorum populis, sub figura duarum sororum, tum quia ex eodem patre, scilicet Abraham, descenderunt, tum quia in impietate similes factæ sunt: juxta quem etiam modum loquitur de eis in Ezechiele sub nomine Oollæ et Oolibæ.20 Est autem consuetudo Prophetis, totum populum nomine filiæ aut sororis significare; et sicut Ezechiel populum Israel vocat domum exasperantem et exasperatricem, ita hoc loco adversatrix est21 nominata. Quia pro eo quod mœchata esset adversatrix Israel, cum idolis seu aureis vitulis fornicando, dimisissem eam, id est, hostibus suis tradidissem, et dedissem ei libellum repudii, eam a spirituali conjunctione quam habuit mecum, separando. Est autem libellus repudii, scriptura continens causam divortii. Et non timuit prævaricatrix Juda soror ejus; sed abiit, et fornicata est etiam ipsa, id est, mente a Deo recessit, et idolis se conjunxit; et facilitate, id est consuetudine ac promptitudine, fornicationis suæ, id est idololatriæ, imo etiam aliorum vitiorum, contaminavit terram, et mœchata est cum lapide et ligno, id est cum diis ligneis atque lapideis. Et in omnibus his non est reversa ad me prævaricatrix soror ejus Juda in toto corde suo, id est vere et ex animo, sed in mendacio, ait Dominus, id est ex simulatione quadam, sicut hypocritæ. In quo patet duritia populi Juda, quod exemplo prævaricationis decem tribuum, in captivitatem ac mortem datarum, territus non est nec correctus: quum tamen aliorum tormenta, aliorum soleant esse remedia, juxta illud Proverbiorum: Pestilente flagellato, stultus sapientior erit.22 Unde communiter dicitur:23 Felix quem faciunt aliena damna peritum.

Et dixit Dominus ad me: Justificavit, id est, minus polluit, et respective loquendo, justam fecit, animam suam adversatrix Israel, comparatione prævaricatricis Judæ. Idololatria quippe populi Juda gravior facta est, quia in templo Dei idola coluit, et in Jerusalem civitate ad Dei cultum specialiter præelecta, et quoniam valde præcipua beneficia præstitit Deus populo Juda, multosque religiosos reges ac sanctos Prophetas. Hinc in Ezechiele legitur, quod Ooliba, id est Jerusalem, plus quam Oolla, id est Samaria, scilicet decem tribus, insanivit libidine.24 At vero de gravissima idololatria regni Juda, prolixe narratur in Ezechiele et in Isaia, quomodo scilicet reptilia et talpas ac vespertiliones adoravit.2526

12

Insuper Dominus præcipit Jeremiæ: Vade, et clama, id est, fortiter prædica, sermones istos contra aquilonem, id est ad eos seu versus eos qui sunt respectu Judææ in plaga aquilonari. Et dices: Revertere, adversatrix Israel, dicit Dominus, id est, pœnitentiam age; vel, ad propriam terram revertere, seu redibis, ut sit vaticinium de futuro, non exhortatio tantum. Sermo iste, secundum Hieronymum, dirigitur ad decem tribus in Assyriis captas, et item ad duas, quæ jam pro parte in Babyloniam ductæ fuerunt: quarum his verbis reversio prædicatur. Quidam vero affirmant Jeremiam a Deo in Assyriorum terram transmissum, ad prædicandum ibidem filiis Israel captis. Quod non videtur quibusdam probabile. Propter quod dicunt Jeremiam missum ad terram decem tribuum, ut prædicaret illis ibidem qui manus regis Assyriorum effugerant; terram vero decem tribuum, asserunt in aquilonari parte sitam respectu Jerusalem. Arbitror autem rationabiliter posse dici, quod his verbis non præcipitur Jeremias corporaliter ire ad aliam terram, sed vultum suum loquendo versus illam dirigere: ad innuendum quod ad eos qui ibi degebant, pertineret hic sermo, eo modo quo in Ezechiele habetur: Factus est sermo Domini ad me, dicens:27 Fili hominis, pone faciem tuam ad Jerusalem, et stilla ad sanctuaria, et propheta contra humum Israel. Nec obstat quod Jeremiæ dicitur, Vade: quia per hoc designatur officii sibi injuncti exsecutio. Et non avertam faciem meam, id est pietatis respectum, a vobis pœnitentibus: juxta illud Isaiæ, Si reversi fueritis et quiescatis, salvi eritis;28 quia sanctus ego sum, dicit Dominus, id est naturaliter bonus, purus, et verax: idcirco ex propria bonitate vobis miserebor. Unde Septuaginta transtulerunt: Misericors ego sum. Et non irascar in perpetuum veraciter pœnitentibus in præsenti. In inferno enim nulla est redemptio. Ideo ait Psalmista: Numquid in æternum projiciet Deus, aut non apponet ut complacitior sit adhuc?29

13

Verumtamen scito iniquitatem tuam, quia in Dominum Deum tuum prævaricata es: id est, peccata tua humiliter recognosce, et si motus elationis subrepserit, ea animo tuo propone, ne ab humilitate recedas. Hinc etiam Osee inducit:30 Noli lætari, et noli exsultare, Israel, quia fornicatus es a Deo tuo. Et dispersisti, id est, hinc inde divisisti, vias tuas alienis, videlicet idolis, eundo corporaliter ad diversa loca idolis dedicata. Ideo sequitur: sub omni ligno frondoso; et vocem meam non audisti interiori auditu, Prophetarum sermonibus acquiescendo, atque divinis obtemperando præceptis, ait Dominus.

14

Convertimini ad me, filii revertentes, dicit Dominus, etc. Quemadmodum partim ex verbis Hieronymi, partimque ex aliorum verbis elicitur, quidam Hebræi, et item quidam Catholici exponunt hunc passum usque ad finem capituli, pro tempore reversionis Judæorum a Babylonica captivitate. Et quamvis littera valeat applicari ad hoc, multa tamen hic inseruntur, quæ non proprie aptantur ad hoc, sicut procedendo patebit. Idcirco, secundum Hieronymum et multos Catholicorum, imo et secundum præcipuos Judæorum doctores, melius exponitur pro tempore Christi, de generali non solum Judæorum, sed et gentium conversione.

Itaque in Christi Unigeniti Dei Patris persona nunc dicitur: Convertimini ad Deum verum et evangelicæ legis doctrinam, filii revertentes a legalium observatione et umbra figurarum, ad lucem perspicuam veritatis impletæ, dicit Dominus; quia ego vir, id est sponsus vester. Christus namque est sponsus Ecclesiæ:31 de quo populus Israel ait in Osee, Revertar ad virum meum priorem; qui vir per Osee iterum protestatur, Sponsabo te mihi in fide.32 Et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione: id est, paucissimi ex vobis, o Judæi, convertentur, et credent in me: sicut Prophetæ concorditer prædixerunt. Unde est illud in Psalmo: Obscurentur oculi eorum ne videant;33 et in Daniele: Non erit ejus populus qui eum negaturus est; et finis ejus vastitas, et usque in finem perseverabit desolatio. Itemque in Isaia Christus secundum naturam assumptam testatur:34 Hæc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum, et Israel non congregabitur.35 Quod autem aliqui converterentur, Isaias prædixit:36 Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fumeremus. De quibus ait Apostolus: Reliquiæ per electionem gratiæ salvæ factæ sunt.37 Et introducam vos in Sion, id est in militantem Ecclesiam, de qua ait Psalmista:38 Diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob; Apostolus quoque ad Hebræos, Accessistis ad montem Sion. Denique nomine Sion, Ecclesia Christi convenientissime designatur, quia in monte Sion sumpsit exordium.39 Ibi enim Christus frequenter in templo suo, scilicet Jerusalem, in monte hoc sito, prædicavit, et multa fecit prodigia;4041 ibi quoque fecit Cœnam novissimam, in qua Ecclesiæ Sacramentum instituit, atque legalibus quodammodo finem imposuit.42 Insuper ibidem, in cœnaculo scilicet grandi, misit discipulis Spiritum Sanctum, quo illi impleti, mox in templo evangelicam legem prædicare exorsi sunt.43 Propter quod scriptum est in Isaia: De Sion exibit lex.44 In Psalmo quoque dicitur Christo:45 Virgam virtutis tuæ emittet Dominus ex Sion.

Et dabo vobis pastores juxta cor meum, id est mihi placentes et voluntati meæ conformes (sicut David fuit vir secundum cor Dei):46 puta Apostolos, quibus in Evangelio loquitur Christus: Ite ad oves quæ perierunt domus Israel.47 Quibus dicitur: Vos sacerdotes Domini vocabimini;48 ministri Dei nostri, dicetur vobis. Et pascent vos, id est, animas vestras reficient, scientia et doctrina, id est novi ac veteris Testamenti Scriptura; vel, Scientia, quantum ad theologiæ speculabilia, et doctrina, quantum ad practica sive moralia. Hoc egerunt Apostoli et apostolici viri prædicando, præsertim post Christi passionem, evangelicæ legis theoriam ac disciplinam. Petrus quoque, Jacobus et Judas, scripserunt Judæis epistolas, similiter Paulus unam.49

Quumque multiplicati fueritis, et creveritis in terra, id est, merito et numero aucti fueritis in Judæa. Quod statim post Spiritus Sancti missionem fiebat: sicut in Actibus legitur, quia addebat Dominus quotidie qui salvi fierent, et augebatur numerus discipulorum in Jerusalem valde;50 et rursus, Multa turba sacerdotum obediebat fidei.51 In diebus illis, ait Dominus, non dicent ultra ex Judaismo conversi, et ceteri Christiani: Arca pacti vel testamenti Domini. Mutatur autem hic modus loquendi a secunda persona ad tertiam, sed de eisdem est sermo. Neque ascendet super cor, id est, ejus præsentiam non optabunt, nec ponent in ea fiduciam, ut olim quando ferebant eam ad prælia, ut per eam triumpharent, juxta illud primi libri Regum: Afferamus ad nos arcam Domini, ut nos liberet de manu Philistinorum.52 Neque recordabuntur illius, ut circa eam fiat cultus divinus; nec visitabitur, id est, credentes non ibunt ad locum quo est, causa devotionis; nec fiet ultra arca nova. Ex quibus clarissime error Judæorum patescit, dicentium sibi in adventu Messiæ arcam Domini et cærimonialia ac sacrificia restituenda. Siquidem arca ista fuit figura Christi, quantum ad multa. Ideo Christo jam nato ac revelato, non curatur de arca.

In tempore illo vocabunt Jerusalem, id est militantem Ecclesiam, cui in Isaia di-

Is. LX, 1. citur : Surge, illuminare, Jerusalem; solium Domini : quia in ea est sedes Dei thronusque Christi, qui in fidelium cordibus commoratur, atque sub formis sacramentalibus in locis Ecclesiæ conservatur. Potest quoque de urbe illa Jerusalem accipi, in qua christiana religio viguit primo. Et congregabuntur ad eam omnes gentes, id est, quidam, imo et plurimi ex cunctis populis mundi ad Ecclesiam congregabuntur, in nomine Domini in Jerusalem. Repetitio, confirmationis ac veritatis indicium est. Hoc prædixit Psalmista : Reminiscentur, inquiens, et convertentur ad Dominum universi fines terræ. Et in Isaia huic Jerusalem dicitur : Mirabitur et dilatabitur cor tuum, quando conversa fuerit ad te multitudo maris, fortitudo gentium venerit tibi. Hoc autem post reditum a Babylone, impletum non est ante Christi adventum. Et non ambulabunt post pravitatem cordis sui pessimi : quia de pristinis malis efficaciter pœnitebunt.

In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, id est quidam de populo Juda, ad quosdam de populo decem tribuum; et venient simul de terra aquilonis, ad terram quam dedi patribus vestris. Istud non fuit impletum tempore reversionis Judæorum a Babylonica captivitate, nec leguntur tunc aliqui de populo Juda ivisse ad decem tribus inter Assyrios captas, ita quod simul cum eis ad terram Israel sint reversi. Istud igitur tempore gratiæ constat impletum, quando nonnulli ex Judæis in Christum credentes, in terris aquilonaribus evangelicam legem prædicaverunt tam ipsis gentilibus quam filiis Israel ibi detentis : cum quibus simul venerunt ad terram viventium seu patriam Beatorum, quam Deus Patriarchis principaliter repromisit, quum bona ista terrena non sint sufficiens, ultimatum principaleve præmium operum virtuosorum. Unde Isaias inducit : Si glorificaveris Dominum, sustollam te super altitudinem terræ, ait Dominus. Præterea probabile reor, nonnullos istorum ex devotione vicissim Terram sanctam visitasse et loca passionis dominicæ. Quidam autem per terram aquilonis, intelligunt generaliter eos in quibus durissimum frigus impietatis atque diaboli imperium regnant.

Consequenter Dominus quærit ac respondet, qualiter memorata terra viventium obtineatur. Ego autem Dominus dixi per Prophetas : Quomodo ponam te in filios, id est in numero filiorum adoptionis, seu electorum, seu in sorte credentium, et tribuam tibi terram desiderabilem, id est terram regni cœlestis, quæ ob firmitatem ac soliditatem terra vocatur, hereditatem præclaram, quoniam terra hæc est nobilissima hereditas, exercituum gentium? id est omnium turbarum fidelium nationum, de quibus ait Joannes : Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, ex omnibus gentibus, stantes ante thronum. Quidam per exercitus gentium, intelligunt angelos sanctos, regnorum hominumque custodes. Et dixi, id est, ad hanc quæstionem respondi, docendo per Prophetas quomodo istud fiat : Patrem vocabis me, mihi filialiter, caritative et reverenter adhærendo ac obsequendo, et post me ingredi non cessabis, id est, me indesinenter sequeris, meæ bonitati, pietati, caritati, sanctitati, te pro modulo tuo conformando. Sic namque per Moysen Dominus dixit : Sancti estote, quia ego sanctus sum. Verum, quia Judæi pro majori parte in infidelitate manserunt, adjunctum est : Sed quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel, dicit Dominus rex Messias, quem Judæi leguntur in Evangelio multipliciter persecuti, aspernati, ac blasphemasse. Ad quod allegat Apostolus illud ex Isaia : Tota die expandi manus meas ad populum non credentem, et contradicentem mihi. Christus quoque ait ad Patrem : Improperia exprobrantium tibi ceciderunt super me; et rursus, Omnes videntes me, deriserunt me.

Cujus impietatis debita pœna subjungitur : Vox in viis audita est, ululatus et ploratus filiorum Israel. Nempe propter

19

Apoc. VII, 9.

Lev. XI, 44; XIX, 2.

20

Rom. X, 21; Is. LXV, 2.

Ps. LXVIII, 10; Rom. XV, 3. Ps. XXI, 8.

21 hanc culpam a Romanis vastati sunt, partim occisi, partim venundati, partim captivi abducti, ita quod ululando atque plorando per vias hinc inde progressi sunt. Hinc per Isaiam de eis prædictum est: Ipse autem populus direptus et vastatus; laqueus juvenum omnes, facti sunt in rapinam. Quoniam iniquam fecerunt viam suam, id est, conversationem suam vitiosam fecerunt: idcirco excæcavit eos malitia eorum, ita quod Christum qui est lux, via, veritas et vita, non cognoverunt, imo gravis fuit eis ad videndum; et obliti sunt Domini Dei sui, non credendo in eum. Nihilo minus invitantur adhuc ad emendationem, ut vel pœnis attriti, intelligant quod propter perfidiam suam et Christi negationem, ista perpessi sint. Convertimini ad fidem Christi, filii revertentes ab errore ad veritatem, et sanabo aversiones vestras, id est, blasphemias ceteraque peccata in Christum, per gratiæ infusionem delebo. Unde Petrus dixit Judæis: Pœnitentiam agite, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Jesu Christi in remissionem peccatorum.

Deinde in persona conversorum nunc subditur: Ecce nos venimus ad te, Christe Salvator, spirituali mentis accessu per fidem et caritatem, de quo fertur in Psalmo: Accedite ad eum, et illuminamini. Tu enim es Dominus Deus noster. Unde infra habetur de Christo: Hoc est nomen quod vocabunt eum, Dominus justus noster. Et de ipso dicit Psalmista: Concupiscet rex decorem tuum, quoniam ipse est Dominus Deus tuus. Denique in persona istorum credentium scriptum est in Isaia: Ecce Deus noster, exspectavimus eum, et salvabit nos. Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: id est, Scribæ et Pharisæi ac sacerdotes, qui erant eminentiores in populo, Jesum Christum negando men-

Is. XLII, 22.

Joann. VIII, 12; Ibid. XIV, 6.

Sap. II, 15.

22

Act. II, 38.

Ps. XXXIII, 6.

Jer. XXIII, 6.

Ps. XLIV, 12.

Is. XXV, 9.

23 daces fuerunt. Quibus et loquitur Christus: Si dixero quia non novi Patrem, ero similis vobis, mendax. Et in libro Sapientiæ dixisse leguntur: Tanquam nugaces æstimati sumus ab eo. Solet Scriptura nomine collium et montium, superbos exprimere, juxta illud Zachariæ: Quis tu, mons magne, coram Zorobabel in planum? Atque in Isaia: Omnis mons et collis humiliabitur. Vere in Domino Deo nostro salus Israel, id est, beatitudo Israelitici populi in Christo consistit: quemadmodum in Actibus Petrus testatur: Nec est nomen aliud sub cœlo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri.

B

Insuper isti pœnitentes adjiciunt: Confusio, id est punitio confusiva nobis, propter peccata nostra in Christum commissa, comedit laborem patrum nostrorum ab adolescentia nostra, greges eorum et armenta eorum, filios eorum et filias eorum: quia non solum a Romanis fuerunt spoliati et partim occisi Judæi, sed etiam multis diebus ante Romanorum adventum plura eis acciderunt adversa, ut patet ex Josepho. Dormiemus in confusione nostra, et operiet nos ignominia nostra, id est, diebus ac noctibus confusio nostra durabit, et tantam ignominiam pro nostris recipiemus sceleribus, ut ea operiri dicamur. Et hoc accipi potest de confusione salubri, qua de suis peccatis in se ipsis confusi sunt. Quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad hanc diem, Christum negando ad irreverentiam Patris (qui enim non credit in Filium, mendacem facit Patrem, ut ait Joannes), imo totius supergloriosissimæ Trinitatis; et non audivimus vocem Domini Dei nostri propter nos incarnati, qui locutus est nobis: Si crederetis Moysi, crederetis forsitan et mihi.

Joann. VIII, 55.

Sap. II, 16.

Zach. IV, 7.

Is. XL, 4.

Act. IV, 12.

24

25

I Joann. V, 10.

Joann. V, 46.

Footnotes

  1. Osee II, 5. ↩

  2. Ezech. xvi, 4, 31. ↩

  3. Itich. v, 1. ↩

  4. I mos iv, 7. ↩

  5. I Reg. xvii. ↩

  6. Ps. III, 9. ↩

  7. Is. XLVIII, 17. ↩

  8. Is. LXIV, 8. ↩

  9. Ezech. XVIII, 32 ; XXXIII, 11. ↩

  10. Ps. LI, 3. ↩

  11. Is. III, 9. ↩

  12. Jacob. v, 17. ↩

  13. Amos iv, 7. ↩

  14. Jer. v, 1. ↩

  15. Is. 1, 4. ↩

  16. Deut. xxxii, 6. ↩

  17. * sub omni ligno fron- doso ↩

  18. Osee IV, 13. ↩

  19. Osee VII; Amos IV. ↩

  20. Ezech. xxiii. ↩

  21. Ezech. II, III, XII, XVII, XLIV. ↩

  22. Prov. xix. 25. ↩

  23. Amos IV, 6- 11. ↩

  24. Ezech. xxiii, 11. ↩

  25. Ezech. viii; ↩

  26. Is. ii, 20. ↩

  27. Ezech. xxi, 1, 2. ↩

  28. Is. xxx, 15. ↩

  29. Ps. lxxvi, 8. ↩

  30. Osee ix, 1. ↩

  31. Osee II, 7. ↩

  32. Ibid. 20. ↩

  33. Ps. LXVIII, 24. ↩

  34. Dan. IX, 26, 27. ↩

  35. Is. XLIX, 5. ↩

  36. Is. I, 9. ↩

  37. Rom. XI, 5. ↩

  38. Ps. LXXXVI, 2. ↩

  39. Hebr. XII, 22. ↩

  40. Hebr. XXI, 14. ↩

  41. Matth. XXVI, 55. ↩

  42. Luc. XXII, 7-20. ↩

  43. Marc. XIV, 15; ↩

  44. Is. II, 3. ↩

  45. Ps. CIX, 2. ↩

  46. Act. XIII, 22. ↩

  47. Matth. X, 6. ↩

  48. Is. LXI, 6. ↩

  49. Act. I, 13, 14; II, 1-4. ↩

  50. Act. II, 47. ↩

  51. Act. VI, 7. ↩

  52. I Reg. IV, 3. ↩

Chapter 6 of 75