Skip to the text

Articulus 7

ELUCIDATIO MYSTICA ET MORALIS EJUSDEM CAPITULI TERTII.

VULGO dicitur : Si dimiserit vir uxorem suam : quod, Christo docente, excepta fornicationis causa, non licet;1 et recedens ab eo, duxerit virum alterum : numquid revertetur, etc.? Etsi hoc non fiat in corporalibus illis commerciis matrimonioque carnali, nihilo minus Pater misericordiarum et Deus totius consolationis, ex incomprehensibili sua benignitate loquitur animæ peccatrici, vel cuicumque Ecclesiæ particulari prævaricatrici :2 Tu autem fornicata es cum amatoribus multis, peccando cum impiis et immundis, imo etiam finaliter inhærendo rebus vilissimis, caducis et inanimatis, quas Deo altissimo prætulisti, et ob illarum amorem omnipotentis legislatoris mandata sprevisti.

Ecce quanta est ingratitudo, vilitas atque perversitas peccatoris, qui Deo sublimi, bono, immenso, a quo tanta beneficia sumpsit, terrena et carnalia ista præponit. Et merito prorsus anima illa fornicatrix, meretrix et adultera nuncupatur, quæ mentem suam amplius unit istis vilissimis, quam superdignissimo Creatori. Quemadmodum namque carnalis conjunctio fit per seminum commixtionem, ita spiritualis conjunctio fit per affectuum unionem. Et sicut carnalis conjunctio, matrimonialis asseritur, dum est inter personas legitimas; sic quoque spiritualis conjunctio mentis creatæ, nuptialis ac matrimonialis, imo et virginalis censetur, dum est cum mente increata, Deo æterno, cui soli debet inhærere finaliter, et ei præcipue caritative uniri. Unde cum tot amatoribus fornicatur, quot rebus creatis, caducis atque vanis, magis quam Deo, conjungitur aut inhæret. Quidam equidem fornicantur cum carne, quidam cum argento et auro, quidam cum temporali honore, quidam cum veste et domo, quidam cum propria voluntate, quidam cum informi scientia, quidam cum omnibus istis aut pluribus horum.

Nihilo minus ipse misericordissimus Deus, qui offensus est et contemptus, et primo ad miserendum pulsari debuerat, primitus ad pœnitentiam provocat et invitat, seque ad ignoscendum, diligendum, ac benefaciendum paratissimum præbet. Nam subditur : Tamen revertere ad me, dicit Dominus. Redeundum est autem ad Deum intra nos, quoniam ipse tanquam immensus et incircumscriptus, in omnibus est, non inclusus, et extra omnia, non exclusus : et ista reditio, est mentis ad Deum conversio; hæcque conversio, est Dei contemplatio atque dilectio. Ideo loquitur Dominus : Convertimini ad me in toto corde vestro, puta per intellectum ac bonam voluntatem, ut mentis aciem ad Dei considerationem, voluntatisque aviditatem ad ejus amorem, imo ad ipsum Deum intuendum ac diligendum, viriliter intra nos erigamus.3 Et ego suscipiam te, id est, ulnis clementiæ, pietatisque brachiis te constringam instar indulgentissimi patris, qui filio prodigo revertenti occurrit, eumdem deosculans et amplexans.4 Sic enim Dominus per Prophetam ait : Ego quasi nutricius Ephraim, portavi eos in brachiis meis.5 Unde de ipso loquitur :6 In brachio suo congregabit agnos, et in sinu suo levabit.

Leva oculos tuos in directum, quasi linealiter ad veritatem, et solum Deum præ oculis habendo; et vide ubi nunc prostrata sis, id est, in quibus vitiorum generibus succubuisti, et quibus tentatio-7 nibus victa es, circumstantias etiam peccatorum pensando, scilicet locum, tempus, quoties, quo fine, cum quibus, et qualiter, seu ex qua causa. Præterea considerandum, quod aliqui peccatores oculos suos aperiunt, quia se peccatores esse cognoscunt; sed eos non levant seu erigunt sursum, quia ad temporalem diffamiam sive præsens incommodum magis respiciunt, quam ad Deum. Alii oculos levant ad Deum, sed oblique, non penitus in directum. Nam quamvis intuitu Dei peccatores se esse fateantur, impietates tamen suas perfunctorie et semiplene corde pertactant: et quod magnum est vitium, reputant parvum; quod est fraudis ac doli, prudentiam. Sed miseri fallunt se ipsos. De quolibet tali accipi potest illud Psalmi: Quoniam dolose egit in conspectu ejus.8 Verum sapienter agamus, et peccata nostra gravissima reputemus, quoniam vere graviora omnino sunt quam comprehendere possumus; et quidquid adversitatis acciderit propter ea et pro eis, cum gaudio patiamur.

In viis sedebas exspectans eos, cum quibus impietatem et vanitatem committeres. Hoc competit iis qui peccandi occasionem exquirunt, et tentatorem præveniunt potius quam exspectant, pergentes ante faciem subsequentis.9 Qui, sicut scriptum est, parati sunt suscitare Leviathan.10 Item in Psalmo: Prodiit quasi ex adipe iniquitas eorum;11 transierunt in affectum cordis. Hujusmodi assimilantur et latroni. Nam sicut ille corpora, ita hi et suam et aliorum perimunt animas. Quod totum etiam de his quoque accipiendum est, qui et alios scandalizare et male informare non trepidant. Ideo subjunctum est in textu: Quasi latro in solitudine. Et polluisti terram, id est propriam carnem, in fornicationibus et in malitiis tuis: quum dicat Apostolus: Qui fornicatur, in corpus suum peccat;12 et qui adhæret meretrici, unum cum ea corpus efficitur. Denique qui vitiose agendo, congregationem suam seu alios quosque inficiunt, polluunt in fornicationibus suis spiritualibus vel corporalibus terram. Quibus convenit illud: Polluerunt tabernaculum nominis tui. Omne autem peccatum mortale, est fornicatio spiritualis:13 quia per ipsum anima a Sponso cœlesti recedit, atque caducis ac dæmonibus se prosternit. Quoddam vero mortale est etiam fornicatio corporalis. Ideo sanctus vir loquitur Deo: Perdidisti omnes qui fornicantur abs te.

Quamobrem prohibitæ sunt stillæ pluviarum, id est, ob hæc tua peccata ablata est tibi gratia doctrinarum et illuminationum cœlestium.14 In malevolam enim animam non introibit sapientia.15 Et serotinus imber, id est ros et humor gratiæ supernæ, non fuit tibi concessus. Unde ait Isaias: Mandabo nubibus meis ne pluant super eam imbrem;16 item alius, Petite pluviam a Domino in tempore serotino.17 Quod enim peccatis nostris meremur nobis, imo et prælatis nostris, auferri verbum prædicationis idoneæ, innotescit ex eo quod apud prophetam Ezechielem scriptum est: Linguam tuam adhærere faciam palato tuo, et eris mutus, nec quasi vir objurgans, quia domus exasperans est.1819

Frons mulieris meretricis facta est tibi, noluisti erubescere. In quibusdam est pudor castus, ex ipso bonitatis sincero amore et dono sapientiæ profluens, quo in præsentia lucis, sanctitatis ac sapientiæ summi Dei, inhoneste ac turpiter cogitare, desiderare, loqui aut agere verecundantur. In aliis vero hic pudor non est, sed pudor humanus, quo propter communem honestatem hominumque judicium vel adspectum, vitiose se habere verentur.20 Alii demum ita corrupti sunt, ut veluti impudentissimi canes, sine omni verecundia pessime vivant, et omnes generaliter scandalizent, atque in rebus exsultent pessimis:21 qui in tantum obtenebrantur, ut prava appareant eis bona, et quæ vere vituperabilia damnabiliaque consistunt, laudabilia reputent. De quibus ait Isaias: Væ qui dicitis malum bonum, et bonum malum, ponentes tenebras lucem, et lucem tenebras.22 Insuper quidam sunt, qui quum de suis excessibus increpantur, non erubescunt nec formidant, imo de sua securitate et inverecundia gloriantur: qui si in conscientia sua immunes sunt, recte gloriantur in Domino; si autem culpabiles sunt, de sui peccati deformitate erubescere debent, increpationem tamen et debitam castigationem non timere, imo appetere debent, tanquam animæ purgamenta et salutis antidotum. Expedit tamen ut se homo semper humiliet, nec nimis securus sit, quum, teste Gregorio, piarum mentium sit illic timere culpam, ubi non est culpa. Et in Proverbiis Salomon fassus est: Beatus homo qui semper est pavidus.23 Postremo, quod Jeremias nunc ait, convenit his qui sine rubore transgrediuntur: quod est infelicissimum hominum genus, cui illud prophetæ Isaiæ aptatur: Scio quia durus es tu, et nervus ferreus cervix tua, et frons tua ærea. Erubescamus ergo, et infinito rubore verecundemur, coram supermundissimo ac sanctissimo Deo et sanctis angelis ejus, habere nos inhoneste ac turpiter, pensantes illud quod ipse asserit: Ego glorificantes me glorifico; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. Veneremur ergo totis præcordiis atque conatibus præsentiam divinæ majestatis, ubique cordis puritati semper intenti.

Ergo saltem amodo voca me, Pater meus et dux, id est dator, conservator et custos, virginitatis meæ spiritualis (quæ in Dei cultu per fidem, spem, et caritatem consistit) tu es. Ex quo elicitur, quod Deus in vita præsenti nunquam despicit veraciter pœnitentem, nec vitæ nostræ reliquias, quantumlibet parvas, contemnit. Propterea Salvator ait: Et si in secunda vigilia vel tertia venerit, et ita invenerit, beati sunt servi illi;24 itemque Psalmista, Exitus matutini et vespere delectabis.25 Et in hoc ostenditur dignatio infinita superbeatissimi Dei, quod a nobis miseris atque vilissimis, a quibus toties et tam graviter offensus est, monet se patrem vocari. Unde et Christus docuit ut orantes Deum, dicamus: Pater noster, qui es in cœlis.26 Sed qui Deum nominat patrem, ejus dignationi ac gratiæ non sit ingratus. Sic namque scriptum reperimus: Si pater, inquit, ego sum, ubi est honor meus?27 Nec digne eum patrem vocamus, nisi filialiter eum amemus. Tuncque filialiter eum diligimus, si ejus præcepta sollicite adimplemus. Numquid, o miser peccator, irasceris in perpetuum, in vitiis pertinaciter remanendo, quum dicat Apostolus, Non obduretur quis ex vobis fallacia peccati?28 Sic irascentibus, et quasi cum furioso pravitatis affectu peccantibus, competit illud: Omnes quasi clibanus succensus a coquente.29 Pro verbis pœnitentiæ, verbis superbiæ blasphemasti. Tales sunt, qui quum Deum pro malis præteritis remittendis precari deberent quotidie cum omni humilitate, econtrario omni die eum verbis vitiosis offendunt.

Et dixit Dominus ad me: Numquid vidisti quæ fecerit adversatrix Israel? Jeremias speciem tenet prælatorum seu prædicatorum et doctorum Ecclesia, quibus ex divina commissione incumbit, ut subditorum Deo adversantium peccata diligenter considerent, increpent et castigent. Insuper, per populum Israel seu decem tribuum, intelliguntur vulgares et illitterati; per populum Juda, religiosi et clerici. Quemadmodum ergo duæ tribus non fuerunt correctæ exemplo punitionis decem tribuum, sed eis deteriora fecerunt; sic nunc multi religiosi, litterati et clerici, ruinam laicorum simpliciumque videntes, non se continuo correxerunt aut corrigunt, sed gravius illis delinquunt, in tantum ut laici comparatione istorum justi appareant, quemadmodum dicit Scriptura: Tempus est ut incipiat judicium a domo Dei. Imo isti per populum Juda signati, facilitate fornicationis et impiæ conversationis suæ contaminant terram, quoniam suo exemplo dant aliis peccandi audaciam.30

Clama contra aquilonem, id est ad eos qui in vitiis congelant, et sanctæ dilectionis calore privati sunt.3132 Revertere, adversatrix Israel, id est, plebs christiana Deum fide conspiciens, et non avertam faciem meam. Quis enim invocavit illum, et despexit eum? Sed quomodo sit orandum, edocet Christus: Oportet, inquiens, semper orare, et non deficere. Verumtamen scito iniquitatem tuam. Nam quamvis Deus mox ut cordialiter pœnitemus, peccata indulgeat quantum ad culpam, non tamen quantum ad pœnam; sed vult ut sacerdoti confiteamur, et juxta ejus judicium satisfaciamus: sicut et nos injuriantibus nobis tenemur dimittere culpam, non tamen emendam seu pœnam, quam secundum ordinem juris expetere licet. Et dispersisti vias tuas alienis, id est, affectiones et opera tua non adunasti in Domino Deo, sed per creata hinc inde ea dimisisti, et animo vagabundo per inania discurristi: juxta illud: In circuitu impii ambulant; item: Non te ventiles in omnem ventum; esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui, et prosequatur te verbum pacis. Convertimini, filii revertentes, a multis ad unum illud quod solum necessarium est, et a vanitatibus sæculi ad veritatem Dei; quia ego vir vester, id est sponsus animarum vestrarum. Unde in Apocalypsi inducitur: Venerunt nuptiæ Agni, et uxor ejus præparavit se. Et assumam vos, unum de civitate, et duos de cognatione. Per hoc signatur paucitas salvandorum, quoniam multi vocati, et pauci electi.

In diebus illis ibit domus Juda ad domum Israel, et venient simul de terra aquilonis, etc.33 Hoc (sicut jam dictum est) fit, lum spirituales et litterati pergunt ad vulgares ac simplices, ut eos informent, et de reproborum societate ac dæmonum grege eos educant, simulque veniant ad patriam Beatorum. Præterea, quod subditur, Christus de Ecclesia dicere potest et conqueri: Quomodo si contemnat mulier amatorem suum, sic contempsit me domus Israel. Unde Apostolus: An divitias bonitatis ejus, et patientiæ, et longanimitatis contemnis?3435 Vox in viis audita est, ululatus et ploratus filiorum Israel, id est fidelium pœnitentium, qui post pristina vitia gradiuntur in viis præceptorum consiliorumque Christi, in quibus peractas deplangunt malitias, ut quantum se glorificaverunt vane et in deliciis fuerunt, tantum nunc sibi infligant tormenti ac luctus, injuriam quam Deo intulerunt, in se ipsis salubriter ulciscentes.3637

Quumque audierimus benignissimam Dei exhortationem quæ subditur, Convertimini, filii revertentes, et sanabo aversiones vestras; acquiescamus celeriter, et mente compuncti, respondeamus veraciter: Ecce nos venimus ad te; tu enim es Dominus Deus noster, animarum amator, qui toties a nobis contemptus, non cessas nos revocare ad te. Vere mendaces erant colles, et multitudo montium: id est, fallax et vana est omnis mundi hujus prosperitas, eminentia, opulentia, et qui confidunt in eis. Nam beatitudinem quamdam amatoribus suis promittunt, sed solvere nequeunt, imo seducunt: quod in judicio particulari ac generali plane patebit, quando dicturi sunt impii illud Sapientiæ:

Quid profuit nobis superbia? aut quid divitiarum jactantia contulit nobis? Transierunt omnia illa tanquam umbra. Hinc quoque est illud:38 Laus impiorum brevis est, et gaudium hypocritæ ad instar puncti. Vere in Domino Deo nostro salus Israel.39 Deus enim sublimis et benedictus, est beatitudo nostra objectalis, et ejus clara per speciem visio, est nostra beatitudo formalis: quemadmodum Unigenitus Dei in Evangelio ait ad Patrem: Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum.40

Confusio comedit laborem patrum nostrorum, id est, confusiva vitiosaque actio spiritualiter mortificavit, præmioque privavit præcedentia merita majorum seu parentum nostrorum. Nam peccato mortali sequenti præcedentia merita consumuntur; per pœnitentiam tamen reviviscunt. Greges eorum et armenta, id est passiones et opera sensitivæ partis, qua bestiis communinicamus; filios eorum et filias eorum, qui patrum vitia sunt secuti, in quantum ea secuti sunt, ita quod confusio similis etiam istos consumpsit. Alias autem filius non portabit iniquitatem patris.41 Specialiter autem confusio vitæ luxuriosæ, omnia ista absorbet.

Dormiemus in confusione nostra : id est, tantum de vitæ nostræ impietate ac turpitudine verecundari debemus, ut die ac nocte perseveret in nobis confusio verecundiæ salutaris, et vicissim obdormiamus in ea. Operiet nos ignominia nostra. Beatus homo qui nunc sic corripitur atque confunditur a Domino omnipotente, ut per temporalem punitionem evadat æternam. Quoniam Domino Deo nostro peccavimus nos et patres nostri, ab adolescentia nostra usque ad hanc diem. Imo ab ea hora qua ratione uti cœpimus, ne unum quidem diem sine peccato transegimus. Idcirco tenemur nos ipsos maxime humiliare, ac servos inutiles reputare, atque de infinitis imperfectionibus ac inhonestatibus nostris coram Deo perfecto et supersapientissimo verecundari. Et non audivimus vocem Domini Dei nostri, nec semper, nec in omnibus; qui inter ceteras sermonum suorum ait sententias : Quum feceritis omnia quæ præcepta sunt vobis, dicite : Servi inutiles sumus; quod debuimus facere, fecimus.42 Quo saluberrimo documento omnem superbiendi nobis abstulit occasionem. Postremo intueamur peccata nostra tanto esse enormiora, quanto major est bonitas, sanctitas, majestas et justitia legislatoris nostri Domini Dei, quo item plura nobis beneficia præstitit, et quanto majora promisit, quo et ipse magis dilexit nos :43 quæ omnia si diligenter pensemus, vehementer erubescemus.

Footnotes

  1. Matth. v, 2; xix, 9. ↩

  2. 1 Cor. 1, 3. ↩

  3. Joel II, 12. ↩

  4. Luc. XV, 20. ↩

  5. Osee XI, 3. ↩

  6. Is. XL, 11. ↩

  7. * alias non ↩

  8. Ps. xxxv, 3. ↩

  9. Thren. i, 6. ↩

  10. Job iii, 8. ↩

  11. Ps. lxxii, 7. ↩

  12. I Cor. vi, 18, 16. ↩

  13. Ps. lxxiii, 7. ↩

  14. Ps. lxxiii, 27. ↩

  15. Sap. i, 4. ↩

  16. Is. v, 6. ↩

  17. Zach. x, 1. ↩

  18. Ezech. m, 26. ↩

  19. Ezech. iii, 26. ↩

  20. Prov. u, 14. ↩

  21. Prov. ii, 14. ↩

  22. Is. v, 20. ↩

  23. Prov. viii, 14. ↩

  24. Luc. xii, 38. ↩

  25. Ps. lxiv, 9. ↩

  26. Matth. vi, 9. ↩

  27. Malach. i, 6. ↩

  28. Hebr. iii, 13. ↩

  29. Osee vii, 4. ↩

  30. 1 Petr. iv, 17. ↩

  31. 1 Reg. ii, 30. ↩

  32. Isa. xlviii, 4. ↩

  33. Matth. xx, 16; xxii, 14. ↩

  34. Rom. ii, 4. ↩

  35. Rom. ii, 4. ↩

  36. Apoc. xviii 7. ↩

  37. Apoc. xviii, 7. ↩

  38. Sap. v, 8, ↩

  39. Job xx, 5, ↩

  40. Joann. xvii 3. ↩

  41. Ezech. III, 20. ↩

  42. Luc. xvii, 10. ↩

  43. I Joann. IV, 10, 19. ↩

Chapter 7 of 75