Skip to the text

Articulus 8

EXPLANATIO LITTERALIS CAPITULI QUARTI : SI REVERTERIS, ISRAEL, AIT DOMINUS, AD ME CONVERTERE.

CONSUETUDO Prophetarum est, ut de Judæorum populo loquentes ac prophetantes, eorum peccata redarguant, ad pœnitentiam provocent, futuras punitiones non pœnitentibus prænuntient, et inter hæc de Christo nonnulla vicissim interserant. Imo hoc est eorum principale intentum, Christi atque Ecclesiæ prænuntiare mysteria, prout in Actibus scribitur : Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps qui locuti sunt, prænuntiaverunt dies istos.1 Quod et evangelicus Zacharias insinuans : Benedictus, inquit, Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suæ, sicut locutus est per os sanctorum, qui a sæculo sunt, Prophetarum ejus.2 Pariformiter igitur sanctus Jeremias procedit.

Et qui in ultima parte capituli præcedentis de Christi adventu et populo Judæorum locutus est pro tempore illo, nunc denuo populum sui temporis affatur, hortatur, et non se corrigentibus, Chaldæorum adventum vaticinatur. Verumtamen quidam, ut Hieronymus et eum in hoc assecuti, exponunt ista, sicut et passum præcedentem, pro tempore Christi : quæ expositio infra tangetur, et spiritualis et allegorica magis quam litteralis videtur, quemadmodum totam hujus capituli seriem intuentibus innotescere potest.

Itaque dicit : Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere : id est, o popule Judæorum, si vere et ex animo ab idololatria ceterisque redis ac pœnites vitiis, non nisi ad me verum Deum convertere, qui solus possum salvare. Vel sic : Si reverteris ad me, id est, si vere, ut dicis, te vertis ad me, convertere, id est, digne et efficaciter te converte, utpote toto corde ac stabili reditione. Cui consonat illud Isaiæ : Si quæritis, quærite. Si abstuleris offendicula tua a facie mea, id est, si pœnitendo peccata tua deleveris, ita ut ego ea dimittam quasi nunquam fuissent; non commoveberis de terra hac in captivitatem, vel non agitaberis adversis et passionum impulsibus, imo fixa mente Deo inhærebis. Hinc est illud quod per alium Prophetam dicit Dominus : Si abstuleris de medio tui catenam, et desieris loqui quod non prodest, requiem tibi dabit Dominus semper, et eris quasi hortus irriguus.

2

Et jurabis, Vivit Dominus, id est, amplius non per idolum, sed per Deum verum jurabis, sub hac verborum forma : Vivit Dominus. Hoc enim, secundum Hieronymum, in veteri Testamento jusjurandum est ad condemnationem mortuorum, per quos jurant idololatræ. Quomodo autem jurare sit licitum et actus virtutis, in sequenti tangam articulo. Huic autem Jeremiæ eloquio consonat illud Deuteronomii : Dominum Deum tuum timebis, et per nomen ejus jurabis. Quomodo autem jurandum sit, subditur : in veritate, et in judicio, et in justitia. Circa quod scribit Hieronymus : Juramentum hos tres habet comites, veritatem, judicium, et justitiam; si ista defuerint, nequaquam erit juramentum, sed perjurium. De hoc in sequenti articulo plenius dicam. Et benedicent eum, videlicet Israelem seu Israeliticum populum, per quem hic intelligitur populus regni Juda, gentes, ipsumque laudabunt tanquam justum ac prosperum, quia in omnibus ei bene succedet. Sic namque tempore David et Salomonis quidam gentilium filiis Israel benedixerunt, ut Hiram Tyri rex, et regina Saba cum suis.34 Unde etiam prædixit Moyses : Hæc est vestra sapientia et intellectus coram hominibus, ut audientes universi præcepta hæc, dicant :5

A En populus sapiens et intelligens. Variat autem Jeremias hoc loco modum loquendi a secunda persona in tertiam.

Hæc enim dicit Dominus viro Juda et Jerusalem. Aliqui textus habent, Habitatori Jerusalem; sed, Habitatori, nec in littera Hieronymi, nec in Hebræa habetur. Præcipit igitur Dominus viris Juda et Jerusalem, id est populo regni Juda, imo et feminis ac adolescentibus, et cunctis ibidem ratione utentibus. Totum autem nomine principalioris partis exprimitur. Novate vobis novale, id est, terram cordis vestri de novo excolite, spinas ac tribulos passionum ac vitiorum ejicite, et nolite serere super spinas, id est, verbum Dei nolite audire corde amaro, pungitivo, iniquo, nec opera ex genere bona faciatis in peccatis mortalibus perdurantes; aliter nullum salutis sortiemini fructum : quemadmodum propheta Osee ait : Seminate vobis in justitia, et metite in ore misericordiæ, et innovate vobis novale.

Circumcidimini Domino, id est in Domino et ad ejus honorem, vitiorum superfluitates resecando, et auferte præputia cordium vestrorum, id est concupiscentias et peccata. Unde Symmachus transtulit : Purificamini Domino, et auferte malitias cordium vestrorum. Hoc dicitur ad Judæos, ne corporalem circumcisionem sine spirituali sibi putarent sufficere, imo ut spiritualem agnoscerent principalem, ac Deo præsertim placentem. Hinc et Moyses Israeliticum populum docens, inquit : Circumcidite præputium cordis vestri, et cervicem vestram ne induretis amplius. Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, id est, zelus justitiæ meæ contra vos in ultionem procedat, et succendatur ignis vindictæ in vobis per Chaldæos, et non sit qui exstinguat, id est, a vindicta vos liberet, propter malitiam cogitationum vestrarum. Ex quo innotescit, in cogitationibus esse peccatum. Ecce quanta est pietas Salvatoris. Nunc informando, nunc increpando, nunc blando sermone veniam promittendo, nunc terribiliter comminando admonet reos ad vitæ emendationem, ne pereant, et ne quasi invitus puniat eos dirissime.

Consequenter punitio ista notificatur futura, quod prævidebantur Judæi pœniten-tiam non acturi. Loquitur autem Propheta ad eos quos noverat ex Chaldæorum ad-ventu terrendos. Annuntiate in Juda, id est per omnem Judææ regionem, et in Je-rusalem, tanquam in metropoli regni, spe-cialiter auditum facite; loquimini, et ca-nite tuba in terra vestra, ut moris est tempore pugnæ; clamate fortiter, et dici-te : Congregamini, o Judæi, et ingredia-mur civitates munitas ad defendendum nos contra Chaldæos. Levate signum in Sion, id est, vexillum in Jerusalem erigite quasi ad resistendum. Confortamini, noli-te stare, sed æmulis obviate. Omnia hæc quasi cum subsannatione seu ironia et more prophetali prædicendo, non exhor-tando, dicuntur. Quasi dicat Propheta : Hæc facietis, et tamen nihil proderit vo-bis. Omnia vero hæc, sicut et sequentia, in Isaia, Ezechiele, Sophonia et Joele haben-tur. Unde Joel : Canite tuba in Sion, ulu-late in monte sancto meo; conturbentur omnes habitatores terræ, quia venit dies Domini magnus, dies tenebrarum et tur-binis. Unde nunc sequitur : quia malum pœnæ ego adduco ab aquilone et contri-tionem, id est destructionem magnam, vi-delicet regem Babylonis et ejus exerci-tum, qui a parte aquilonari contra Judæam venerunt, atque eamdem gravissime va-staverunt.

Ascendit leo, id est Nabuchodonosor rex Babylonis, fortis et atrox instar leonis, de cubili suo surgens, et induens se, ut ve-niat in Judæam. Quod autem hic dicitur de rege isto sub appellatione leonis, hoc de eodem in alio Propheta sub nomine aquilæ scribitur. Et prædo gentium, id est Nabuchodonosor, quia gentes plurimas spoliavit ac vicit, se levabit. Egressus est de loco suo, puta de Babylone, ut ponat terram tuam, o Juda, in solitudinem, au-ferendo ab ea habitatores ejus. Ideo sequi-tur : Civitates tuæ vastabuntur, remanentes absque habitatore. Super hoc, id est ob tantam vobis imminentem pressuram, ac-cingite vos ciliciis*, misericordiam Dei im-plorando,* plangite et ululate*, quia non est aversa ira furoris Domini, id est metuen-da ultio justitiæ Dei,* a vobis : juxta illud Isaiæ, In omnibus his non est aversus fu-ror ejus, sed adhuc manus ejus extenta. Et erit in die illa, dicit Dominus*, id est tempore obsidionis Jerusalem a Chaldæis :* Peribit cor regis et cor principum*, id est animus Sedeciæ et principum ejus terre-bitur et prosternetur : siquidem occulte fugerunt, et capti fuerunt;* et obstupescent sacerdotes, et prophetæ*, pseudo scilicet,* consternabuntur : quia et ipsi in manus hostium inciderunt, et pseudo securitatem prædicantes, mendaces inventi sunt.

Et dixi : Heu, heu, heu, Domine Deus. Consuetudo est Prophetis quibusdam, pro-pter ampliorem intentionem, maximum-que dolorem, idem ter explicare. Ergone decepisti populum istum et Jerusalem, id est, decipi permisisti, dicens, id est, pseu-doprophetas dicere permittens, Pax erit vobis ? Vel sic : Ergone decepisti populum istum, prænuntiando eis prospera per me? Hoc dicit Propheta, non quod putet Deum directe decipere aliquem, sed ad insinuan-dum animi sui dolorem. Et ecce pervenit gladius Chaldæorum usque ad animam, id est usque ad vitæ corporalis Judæorum exstinctionem, quia de propinquo immi-nebat multorum occisio.

In tempore illo dicetur populo huic et Jerusalem : Ventus urens in viis quæ sunt in deserto, supple, erit ventus viæ filiæ populi mei : id est, sicut viæ deserti cito siccantur a calido vento, sic via et vita Ju-daici populi cito consumetur a rege Babylonis simili vento urenti. Eritque ventus populi hujus, non ad ventilandum et ad purgandum, id est non ad hoc, ut eos pur-gatiores effectos, in propria terra relin-quat, sicut vicissim per ventum paleæ se-parantur a tritico, ut triticum recondatur in domo. Spiritus plenus, id est rapidus ventus, ex his Chaldæorum viis, veniet mi-

8

Is. v, 25.

9

IV Reg. xxv, 4, 5.

10

11

12

5

6

Joel II, 1, 2.

7 zech. XVII.

B

C

D hi, id est ad voluntatis meæ exsecutionem contra Judæos. Per hunc rapidum ventum, signatur furens Chaldæorum exercitus, juxta illud Joelis: Ante faciem ejus ignis vorans, et post eum exurens flamma.6 Et nunc ego, subaudi, hæc facio: quasi dicat, Numquid mihi imputanda est ista Judæorum punitio, et non magis eorum excessibus? Sed loquar judicia mea cum eis, id est, ipsis monstrabo quod hæc pro suis patiantur sceleribus. Ecce quasi nubes, id est cum magna abundantia populorum, ascendet leo præfatus, et quasi tempestas currus ejus, id est, quadrigæ ejus, quibus victui necessaria portabuntur, cum grandi strepitu venient. Velociores aquilis equi illius. Hoc per hyperbolen dictum est, scilicet per excessum, ad innuendam magnam omnino velocitatem equorum regis Babylonis. Cui consonum est illud Habacuc: Leviores pardis equi ejus, et velociores lupis vespertinis; volabunt quasi aquila festinans ad comedendum.7

His ergo auditis, Jeremias in persona populi ait: Væ nobis, quoniam vastati sumus. Hoc nempe a Chaldæis obsessi, locuti sunt. Quibus sic desolatis consulitur: Lava a malitia cor tuum, Jerusalem, id est, tu, popule Juda, per compunctionem, contritionem et lacrimas, mentem tuam a vitiis purga: sicut scriptum est, Lavamini, mundi estote, auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis;8 ut salva fias, id est, salutem animæ consequaris, etiamsi corpora inimicis dilanianda tradantur. Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? id est, cur non celeriter repellis a te cogitationes iniquas idololatriæ, diffidentiæ, duritiæ, ceterorumque vitiorum, quum jam tibi de propinquo immineat adversariorum accessus? Propter quod tempus esset pœnitendi, admonente Propheta: Væ qui cogitatis inutile. Vox enim annuntiantis adventum Chaldæorum a Dan, id est, a loco sic dicto mox veniet, et notum facientis idolum, id est regem Babylonis idololatram, seu deum vel idolum suum, quod secum portavit, de monte Ephraim. Venit namque rex Babylonis primo per tribum Dan, deinde circa montem Ephraim; et quum ad loca hæc propinquaret, nuntius aliquis præcurrens, nuntiavit illius adventum regi et habitatoribus Jerusalem.

Concitate gentes, ut Dei æquitatem in punitione Judæorum advertant. Unde alia translatio continet: Dicite in gentibus. Ecce auditum est in Jerusalem a nuntiis memoratis, custodes, id est Chaldæos civitatum Juda obsessores, venire de terra longinqua, puta de Babylonia. Quamobrem et Ezechias dixit ad Isaiam de nuntiis regis Babyloniorum:9 De terra longinqua venerunt ad me, de Babylone. Et dare super civitates Juda vocem suam, comminando quod easdem demolirentur. Quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro: id est, civitatem Juda, præsertim metropolitanam Jerusalem, tam diligenter in circuitu contra eam custodierunt, ne quis evaderet, sicut ager segetum custoditur; quia me ad iracundiam provocavit, dicit Dominus, id est, justitiam meam civitas hæc seu populus Juda offendit. Deinde mutato modo loquendi, Dominus ait populo huic: Viæ tuæ et cogitationes tuæ fecerunt hæc tibi, id est, propter opera tua iniqua et cogitationes perversas, sustines ista. Ista malitia tua, præsertim idololatria, quia amara, id est dulcori virtutis contraria, et amaræ punitionis causa, quia tetigit cor tuum per consensum, vel per pœnam tibi pro ea illatam.

Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo: id est, tantus tristitiæ et mœroris affectus propter imminentia mala animam meam affligit, quod redundat in corpus ac uterum. Siquidem affectiones superioris partis animæ, et passiones partis sensitivæ, quanto majores sunt, tanto amplius corpus immutatur ex eis.10 Sensus cordis mei turbati sunt in me, scilicet sensus interiores et intellectus, ex nimia compassione ad populum meum, et propter civitatis ac templi destructionem. Similiter Isaias ostensa sibi divinitus vastatione Jerusalem, ait: Propterea dixi:11 Recedite a me, amare flebo;12131415 nolite incumbere ut consolemini me super vastitate filiæ populi mei. Itemque alius: Faciam planctum velut draconum, et luctum quasi struthionum, quia desperata est plaga ejus. Non tacebo, quoniam vocem tubæ audivit anima mea, clamorem prælii, id est, Deo revelante percepi Chaldæos cum tubis atque clamoribus Judæam protinus invasuros. Contritio super contritionem vocata est: id est, multiplicem plagam Dominus populo suo inflixit, videlicet pestem, famem, obsidionem et gladium, juxta illud: Conturbatio super conturbationem veniet eis; et vastata est omnis terra, id est, universa Judææ regio statim vastabitur. Repente vastata sunt tabernacula mea, id est ædificia templi et urbes ac domus Judæorum: quæ dicuntur tabernacula Jeremiæ, tanquam sibi valde dilecta; subito pelles meæ vastatæ sunt. Loquitur autem de futuro per modum præteriti, quia de proximo imminebat: sicut scriptum est, Venit finis, finis venit, nunc finis super te. Usquequo videbo fugientes, id est Judæos timore Chaldæorum a propriis mansionibus recedentes? Et usquequo audiam vocem buccinæ, id est Chaldæorum clangorem, invadentium Judæorum provinciam? quasi dicat: Ista pariunt mihi afflictionem prægrandem.

Cur autem hæc mala incumbant, Dominus pandit, dicens: Quia stultus populus meus, id est populus Juda idola colens, quod est summa fatuitas, me non cognovit per fidem formatam et caritatem, nec scivit soli vero Deo latriam exhibendam. Unde de filiis Israel in deserto vitulum conflatilem adorantibus, scriptum est in Exodo: Surrexerunt ludere. Item alibi: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui; Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit. Filii insipientes sunt, id est, dono sapientiæ ac salutari scientia (de qua scriptum est, Dedit illi scientiam sanctorum) privati, et vecordes, id est amentes, quia verbis Dei increduli, falsorum prophetarum sermonibus intenderunt. Sapientes sunt ut faciant mala: et hoc non est vera sapientia, sed iniqua astutia. De quibus per Prophetam dicitur: Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.16 Bene autem facere nescierunt, inexcusabilem Dei ignorantiam habendo, vel formatam ejus scientiam non habendo. De qua ait Apostolus: Qui ignorat, ignorabitur.17 Circa hunc locum ait Hieronymus: Hæc sapientia pro stultitia accipienda est, juxta quod et filii hujus sæculi sapientiores filiis lucis sunt, et villicus iniquitatis sapienter fecisse narratur.18 Illa est ergo vera sapientia, quæ Dei timori conjungitur. Alioqui ubi insidiæ et tergiversatio sunt, non sapientia, sed versutia et calliditas appellanda est.

Adspexi terram, et ecce vacua erat et nihili. Circa quod sic ait Hieronymus: Propheta cernit in spiritu quæ ventura sunt, ut audiens populus terreatur, et acta pœnitentia, nequaquam sustineat quæ formidat. Itaque ait: Adspexi terram, etc., id est, in spiritu vidi seu præcognovi Judæam habitatoribus destituendam, et pro nihilo æstimandam. Et cœlos, et non erat lux in eis. Consuetudo Scripturæ est, ut quum homines in gravi pressura et maxima tribulatione esse vel fore scribuntur, luminaria cœli et etiam orbes obtenebrari, operiri, mœrere, immutari dicantur. Unde Isaias ait: Complicabuntur cœli sicut liber;19 et Ezechiel, Pharaonis dejectione conscripta: Operiam cœlos quum exstinctus fueris, et omnia luminaria cœli super te mœrere faciam.20 Super hoc et Joel clarius scribit.21 Hinc ait Hieronymus: Cœli non habent lumen, terroris magnitudine populo non vidente. Vidi montes, et ecce movebantur; et omnes colles conturbati sunt. Hoc uno modo intelligi potest de principibus, sive prælatis majoribus atque minoribus Judæorum, qui timore et fuga movebantur ac turbabantur ex Chaldæorum incursu; secundo, de ipsis terræ montibus et collibus, qui per hyperbolen moti atque turbati fuerunt ob magnitudinem cladis habitatorum terræ, et quia nec tuta erant in montibus collibusque latibula.

Intuitus sum imaginaria visione, et ecce non erat homo in regione Judææ: quia tam pauci in ea relicti fuerunt, ut pro nihilo reputetur; et omne volatile cæli recessit de terra hac, habitatoribus ejus sublatis: quod de illis volatilibus accipi debet, secundum Hieronymum, quæ homines sequi solent. Adspexi, et ecce Carmelus desertus. Secundum Hieronymum, Carmelus de quo nunc sermo, fuit locus Magno mari imminens, oleis consitus et arbustis, vineisque condensus, amœnus et fertilis: per cujus devastationem, totius Judææ desolatio explicatur, de qua subditur: et omnes urbes ejus destructæ sunt, id est, mox per Chaldæos destruentur, a facie Domini, et a facie iræ furoris ejus, id est ab adspectu Dei et divinæ justitiæ, cujus virtute prævaluerunt Chaldæi.22

Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra Judææ, sed tamen consummationem non faciam, id est, populum Judæorum totaliter non destituam: nam aliqui in vita manserunt, atque ad terram suam reducti fuerunt, quemadmodum apud Ezechielem et Joelem plenius continetur.23 Lugebit terra Judææ, id est habitantes in ea, vel, ipsa terra, per metaphoram, eo quod erit inculta: quemadmodum econverso pratum virens, dicitur ridens; et mærebunt cæli desuper. Quod qualiter intelligendum sit, jam induxi. His consonat et illud Joelis:24 A facie ejus contremuit terra, moti sunt cæli.2526 Eo quod locutus sum, id est, definitive hæc prædixi futura. Dicit autem Hieronymus: Iram Dei muta sentiunt elementa, et irrationalia animantia pertimescunt. Quod item metaphorice dicitur. Cogitavi hæc facere, et non pœnituit me. Pœnitentia namque proprie dicta, non cadit in Deo, quum invariabilis impassibilisque consistat, sicut scriptum est: Triumphator in Israel non pœnitebit. Quomodo autem pœnitentia conveniat Deo, infra dicetur. Nec aversus sum ab eo quod dixi futurum. A voce equitis et mittentis sagittam, id est timore vocis Chaldæorum equestrium ac sagittantium, fugit omnis civitas, id est civitatum habitatores; ingressi sunt ardua, et ascenderunt rupes, id est, in locis difficulter accessibilibus se absconderunt, juxta illud Isaiæ: Introibunt in speluncas petrarum et in voragines terræ, a facie furoris Domini, quum surrexerit percutere terram.27

Tu autem, o Judæa, vastata quid facies? quasi dicat: Resistere non valebis. Quum vestieris te coccino, quum ornata fueris monili aureo, et pinxeris stibio oculos tuos: sicut Jezabel fecisse legitur; frustra componeris: id est, quantumcumque te instar meretricis ornaveris et pretiose vestieris, nihil proderit tibi. Contempserunt te amatores tui, id est Chaldæi, quorum idololatriam dilexisti; animam, id est vitam tuam quærent occidere. De hoc diffusius scriptum in Ezechiele reperies. Vocem enim quasi parturientis audivi, angustias quasi puerperæ, id est, in spiritu jam cognovi quod populus Juda quasi parturiens præ dolore clamabit, angustiatusque gemet, quum a Chaldæis vastabitur. Vox filiæ Sion, id est populi Juda atque Jerusalem, inter morientes expandentesque manus suas, id est, talis erit, qualis est vox agonizantium, et manus suas extendentium, vel ad clementiam petendam ab interficientibus, vel ex magnitudine pœnæ. Væ temporalis angustiæ mihi Jeremiæ, quia defecit anima mea præ compassione propter interfectos, id est populum Judæorum mox interficiendum. Loquitur quippe de futuro per modum præteriti, propter prophetiæ certitudinem.

Footnotes

  1. Act. III, 24. ↩

  2. Luc. I, 68, ↩

  3. Luc. x, 9. ↩

  4. III Reg. v, 7. ↩

  5. Deut. iv, 6. ↩

  6. Joel ii, 3. ↩

  7. Habac. 1, 8. ↩

  8. Is. 1, 16. ↩

  9. IV Reg. xx 14. ↩

  10. Mich. n, 1. ↩

  11. Is. xxii, 4. ↩

  12. Mich. ii, 1. ↩

  13. Is. i, 16. ↩

  14. Habac. i, 8. ↩

  15. Joel ii, 3. ↩

  16. Is. v, 21. ↩

  17. I Cor. xiv, 38. ↩

  18. Luc. xvi, 8. ↩

  19. Is. xxxiv, 4. ↩

  20. Ezech. xxxii, 7, 8. ↩

  21. Joel ii, 10; iii, 15. ↩

  22. IV Reg. i, 30. ↩

  23. Ezech. xi, 16-18; xiv, 21, 22; xxxvi; Joel ii, 19-32. ↩

  24. * interme-dientis ex pandentis-que ↩

  25. I Reg. xv, 29. ↩

  26. Joel ii, 10. ↩

  27. Is. ii, 19. ↩

Chapter 8 of 75