Skip to the text

Articulus 9

QUOMODO PRÆSENS CAPITULUM QUARTUM EXPONI POSSIT PRO TEMPORE CHRISTI.

SICUT prætetigi, Hieronymus litteram istam exponit ad tempus primi adventus Christi. Tanti ergo Doctoris expositio tangenda est breviter. Si reverteris, Israel, ait Dominus, ad me convertere : id est, si, ut dicis, veraciter pœnites, crede in Christum omnium dominatorem, et quem negasti, adora. Si abstuleris offendicula tua, non commoveberis. Christus enim in omni bono stabiliet te, si relinquendo blasphemiam tuam in eum, peccata satisfaciendo deleveris. Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum. His verbis jubetur Judæis conversis seu converti optantibus, ut relinquant litteram occidentem, et sequantur spiritum vivificantem. Littera enim occidit, spiritus autem vivificat.

Annuntiate in Juda et in Jerusalem, id est in Ecclesia, in qua est Dei confessio et visio pacis. Congregamini per fidem et caritatem, et ingrediamur civitates munitas, id est Catholicorum congregationes virtutibus contra vitiorum aciem armatas, hæreticorum conventicula devitantes. Levate signum in Sion, id est vexillum crucis in populo christiano, qui divina contemplando Sion dicitur, quod speculatio interpretatur. Confortamini, nolite stare, imo ad Christi auxilium currite, quia malum, puta diabolum et ejus impugnationem, ego adduco ab aquilone, id est a loco frigoris vitiorum ac tempestatum : qui diabolus ideo in mundo esse permittitur, ut credentium fortitudo atque victoria comprobetur. De quo sequitur : Ascendit leo, id est diabolus quasi leo ad devorandum circumiens, de cubili suo, id est de abyssis et loco caliginis, et prædo gentium, id est dæmon gentium victor, qui dono gratiæ spoliat plurimos, se levabit ad impugnandum fideles;1 egressus est de loco suo, ut ponat terram tuam in solitudinem, id est, Ecclesiam militantem in terra degentem suis spoliet filiis, seducendo credentes. Unde ait ad Dominum :2 Circuivi terram, et perambulavi eam.

Civitates tuæ vastabuntur, id est, particulares Ecclesiæ seu congregationes devotæ, a diabolo impugnabuntur, remanentes absque habitatore. Jam videmus ad oculum, qualiter tentante diabolo ceciderint claustra atque collegia, ita ut ubi olim fuit summa devotio, jam nullus sit habitator per gratiæ mansionem, id est regularium observantiarum seu canonicarum sanctionum idoneus observator. Et quia de tanta ruina vehementer dolendum est, subditur : Super hoc accingite vos ciliciis, plangite et ululate. In die illa peribit cor regis et cor principum : nam sæculi hujus magnates magis a diabolo superantur; et obstupescent sacerdotes, et prophetæ, id est somniatores et divini inanes, de futuris conjecturantes, consternabuntur incidentes in manus diaboli. Et dixi : Heu, heu, heu, Domine Deus, ergone decepisti populum istum, dicens, Pax erit vobis? et ecce pervenit gladius usque ad animam. Quia præcedenti capitulo multa prospera prædixit Deus per Jeremiam ipsi Jerusalem, id est Ecclesiæ, esse ventura, et nunc tot adversa prædicit eidem, admiratur Propheta, et ait verba nunc memorata. Sed admiratio solvitur, quoniam hæc ad diversos et ad diversa tempora referuntur : quæ enim nunc subsequuntur adversa, videlicet quod pervenerit gladius usque ad animam, et de vento urente, etc., referuntur ad tempus Babylonicæ captivitatis,

1

4

II Cor. m,

5

6

7

8

9

10

11

B

C

D seu vastationis Judæorum per Chaldæos. Sicque exponit ea Hieronymus. Unde in expositione partis residuæ non distat expositio S. Hieronymi ab expositione præcedentis articuli.

Denique de hac expositione idcirco tam celeriter pertransivi, quoniam allegorica, non litteralis, videtur; et quæ de ea dici queunt, in sequenti articulo locum habebunt.

Footnotes

  1. Petr. v, 8. ↩

  2. Job 1, 7; 11, 2. ↩

Chapter 9 of 75