Skip to the text

Articulus 10

EXPOSITIO SPIRITUALIS ET TROPOLOGICA EJUSDEM CAPITULI QUARTI.

JUXTA moralem seu tropologicum intellectum, ait Deus omnipotens Ecclesiæ et omni animæ christianæ : Si reverteris, Israel, ad me convertere, id est, quum te converteris ad me, plene et integre te converte, ne scilicet velis partim adhærere sive placere mundo, et partim Deo. Nemo enim potest duobus dominis servire.1 Et qui ita se habet, nec calidus nec frigidus esse videtur, sed tepidus; auditque increpationem illam terribilem : Scio opera tua, quia nec calidus es nec frigidus.2 Utinam calidus esses aut frigidus; sed nunc quia tepidus es, incipiam te evomere de ore meo. Integra igitur mente semper ad Dominum convertamur, quia (ut ait Chrysostomus) pro quanta re fuerit cor nostrum ad aliquid aliud, pro tanto minus erit ad Deum. Unde ad nullam rem creatam affici debemus, nisi in Deo, secundum Deum, et propter Deum, referendo eam ad Dei gloriam, amando eam, et ea utendo, in quantum ad inhærendum ac serviendum Deo necessaria est nobis sive accommoda, et secundum quod Dei bonitas in ea resplendet. Hinc David hortatur : Tu autem, fili mi, servi Deo corde perfecto et animo voluntario;3 Josue quoque, Timete Dominum, et servite ei corde perfecto atque verissimo.4

Si abstuleris offendicula, id est peccata et scandala activa et passiva, tua a facie mea, id est ab intuitu mentis meæ omnia contuentis; non commoveberis a statu salutis ad statum damnationis, nec tentationibus ac passionibus tuis vinceris, nec adversis frangeris; sed stabilis eris in bono, in medio virtutis, in recto judicio rationis, in puritate affectionis. Passiones namque et vitia nostra mentem nostram reddunt instabilem, et omni vento adversitatis ac tentationis agitabilem atque vincibilem. Gratia vero et virtutes stabiliunt eam. Propter quod ait Apostolus ad Hebræos :5 Optimum est gratia stabiliri cor; Salomon quoque, Justus quasi fundamentum æternum;6 item in Job, Si iniquitatem abstuleris, stabilis eris, et miseriæ oblivisceris.7 Denique quamdiu ipsi peccata nostra non consideramus, nec debite ponderamus ac plangimus, audimus a Domino per Prophetam dicentem : Cognovi multa scelera vestra, et fortia peccata vestra.8 Si autem implemus quod scriptum est, Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino, et item, Quoniam iniquitatem meam ego cognosco :91011 recte oramus, Averte faciem tuam a peccatis meis; et quod per Isaiam Dominus ait, in nobis complebitur : Delevi, inquit, ut nubem iniquitatem tuam.12 Faciamus ergo quotidie quod sanctus Job loquitur, dicens, Vias meas in conspectu ejus arguam;13 et solliciti simus ne divinæ majestatis adspectum in aliquo offendamus. Non adjiciamus peccata peccatis, verum de præteritis veniam postulemus.14

Et jurabis, Vivit Dominus, in veritate, et in judicio, et in justitia. Circa hoc primo quærendum est, an jurare sit licitum, quum Dominus dicat: Ego dico vobis, non jurare omnino; item Jacobus, Ante omnia nolite jurare.15 Porro, quod jurare sit licitum, Scriptura diversis locis testatur, utpote:16 In omni corde suo juraverunt Domino, et invenerunt eum;17 item, Laudabuntur omnes qui jurant in eo. Et respondendum, quod jurare secundum se honestum est et licitum, quum ordinatur ad certificandum homines de veritate, atque ad finiendum controversias. Estque interdum non utile tantum, sed etiam necessarium, quoniam facta humana non semper probari possunt per rationem, neque per testium inductionem: ideo opus est ad testimonium divinum confugere, Deum testem adhibendo. Insuper juramentum est actus latriæ. Qui enim jurat per Deum, profitetur Deum omnium habere providentiam, infallibilem veritatem, atque notitiam; item quod ipse major sit omnibus, cujus testimonio certissime standum sit. Sic igitur jurans, reverentiam exhibet Deo: quod ad latriam pertinet. Verum, sicut in aliis actibus virtuosis, ita in juramento debitæ circumstantiæ servandæ sunt, videlicet locus, tempus, causa, modus, finis, etc. Idcirco, quamvis juramentum in se bonum consistat, ei tamen qui male utitur eo, jurando videlicet sine necessitate, reverentia et cautela, fit perniciosum. Et quantum ad hoc, prohibetur: præsertim, ne facilitate seu usu jurandi in perjurium ruat. Sic enim scriptum est: Jurationi non assuescat os tuum;18 multi enim casus in ea. Vir multum jurans, replebitur iniquitate.

Quoniam igitur juramentum non est virtuosum, nisi debito modo agatur, ideo tribus comitibus est vallandum. Primo enim ex parte jurantis exigitur, ut discrete et caute se habeat:19 sicque judicium ponitur comes juramenti. Secundo, ex parte materiæ, scilicet ejus quod juratur, requiritur quod sit verum: et ita juramenti comes ponitur veritas. Tertio, ut quod juratur, non sit divinæ legi contrarium: et sic justitia ponitur comes illius. Si horum trium aliquod juramento defuerit, juramentum erit illicitum, et non observandum. Nec peccat quis non observando, sed vitiose jurando: imo, si contra præceptum sit quod jurat, jurando perjurus efficitur, quia ad non implendum tenetur. Unde Herodis juramentum fuit indiscretum;20 juramentum quoque David, quo juravit se occisurum Nabal et quæ pertinebant ad eum.21

Et benedicent eum, qui ita ad Deum convertitur, et offendicula sua tollit, recteque jurat, gentes, ipsumque laudabunt. Honor namque debetur virtuti.

Hæc dicit Dominus: Novate vobis novale, id est, agrum cordis vestri excolite, ac infusioni cœlestium donorum præparate, ut conveniat vobis illud Apostoli: Dei agricultura estis. Hoc est quod ipse beatus Apostolus docet:22 Renovamini, inquiens, spiritu mentis vestræ. Quod in Ezechiele Dominus se facturum promittit, dicendo:23 Dabo vobis cor novum. Et nolite serere super spinas. Spinæ sunt aculei passionum ac vitia ipsa, præsertim quæ in se ipsis amara sunt, ut motus iræ, invidiæ, impatientiæ, indignationis, acediæ, timoris, tristitiæ, sollicitudinisque terrenæ.24 Hæc susceptionem ac fructificationem evangelici seminis in mente præpediunt, sicut Veritas attestatur: Ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes in cor, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur.25 Porro qui cordis sui agrum ab istis spinis ac sentibus non emundat, meretur a judice Christo audire illud confusibile verbum: Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam hominis stulti; et ecce totum repleverant urticæ, operuerant superficiem ejus spinæ.26 Hinc rursus Salomon monet, dicens: Diligenter exerce agrum tuum. Ut ergo purissimi balsami Spiritus Sancti capaces simus, ab hisce nos immunditiis purgemus: sicque in terram cordis nostri mundatam, semen verbi cœlestis fructuose jactemus.27

Circumcidimini Domino, et auferte præputia cordium vestrorum. De hac spirituali circumcisione multa scribit Apostolus. Corpus autem et animam, universaque corporis membra atque animæ vires circumcidere debemus, inordinatum usum ab eis tollendo, ne exhibeantur arma iniquitatis peccato, sed sint instrumenta virtutum, quatenus lapides politi vividique effecti, in ædificio supernæ Jerusalem collocemur.2829303132 Ne forte egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, et non sit qui exstinguat: id est, ne vos perire permittam, et de peccato in peccatum corruere: quod est maxima ira Dei. Etenim si Deo non obedimus, permittet nos tentationibus superari, vitiis excæcari, et de gravibus ad graviora corruere, et postremo æternaliter condemnari. Propter malitiam cogitationum vestrarum. Si propter peccatum cogitationum tanta nobis imminet miseria, quid fiet si cogitationes perversæ procedant in opus? Ubi nunc illi, qui excusando dicere solent, Quid facio? Qui utinam cogitationum et affectionum suarum obliquitatem malitiamque pensarent, et item quanta bona omittunt. Itaque ab occultis nostris et vanis cogitationibus ac turpibus cor mundemus, quia, ut ait Salvator, De corde exeunt cogitationes malæ, quæ coinquinant hominem.33 Unde per Prophetam dicitur: Vir fratri suo malum non cogitet in corde suo.34

Consequenter Dominus jubet vicariis suis prælatis, prædicatoribus atque doctoribus, qui speculatores dati sunt populo christiano: Annuntiate in Juda, id est populo fideli, qui Domino confitetur confessione laudis, et in Jerusalem, id est in Ecclesia, auditum facite; loquimini, et canite tuba, id est, voce tubali prædicate, in terra credentium; clamate fortiter, et dicite: Congregamini, o universi fideles, et ingrediamur civitates munitas, id est congregationes devotas, in quibus sunt tot adjutores ad resistendum diabolo, quot habitatores: ad quos confugiendum est pugnantibus contra peccata ac dæmones, vel ad commanendum, vel ad exquirendum consilium ac juvamen. Levate signum crucis in Sion, ut crucem et in cruce distentum jugiter adspiciatis, qui ait: Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat.35 Unde Apostolus ad Hebræos: Curramus ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei et consummatorem Jesum.36 Hunc autem intuendo, in omni virtute instruimur, et a vitiorum morsibus liberamur.

Confortamini. Similiter hortatur Apostolus, dicens: Fratres, confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus;37 induite vos armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Sic confortari, est se ipsum ad virtutum opera animare, spem in Deo erigere, ejus auxilium invocare, novissima meditari, sanctorum Patrum exempla ac dogmata speculari. Hinc scriptum est: Confortare, et esto robustus valde;38 noli metuere, quoniam tecum est

Dominus Deus tuus in omnibus ad quæcumque perrexeris. Nolite stare, propriis viribus innitendo, vel a virtutum profectu cessando, potissime quum in via Dei non progredi, sit regredi; quia malum ego adduco ab aquilone et contritionem magnam. Malum istud et grandis contritio, est triplex impugnatio qua Deus electos suos jugiter impugnari permittit in sæculo isto, videlicet: tentatio dæmonis, infestatio carnis, adulatio et persecutio mundi. Quanto igitur anima dignior est corpore, et quanto periculosior est mors damnationis æternæ quam carnis; tanto diligentius admonendi sunt Christiani, ut fortius resistant huic triplici impugnationi, quam temporali persecutioni aut damno corporali. Quanto etiam callidiores nequioresque sunt invisibiles hostes, tanto vigilantius hortandi sunt contra eos Christifideles. Hæc igitur agenda sunt: nam ascendit leo de cubili suo, videlicet crudelissimus ille tentator, ut ponat terram tuam in solitudinem, id est, corda fidelium Sancti Spiritus inhabitatione evacuet.39404142 Ideo sic nos hortatur beatus apostolus Petrus : Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. Paulus quoque : Non est nobis colluctatio adversus carnem et sanguinem, sed adversus principes et potestates. In die illa peribit cor regis et cor principum. Cui consonat illud Apostoli : Quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat fortia.

Et dixi : Heu, heu, heu, Domine Deus. Quoniam corde, ore, et opere peccamus, merito ter Heu exclamat. Ergone decepisti populum istum, dicens, Pax erit vobis ? In tota novi Testamenti Scriptura frequenter pax Christianis annuntiatur, et Christus passioni jam proximus dixit :43 Pacem relinquo vobis. Et hoc quidem de pace spirituali interna rite accipitur. Sed quidam ex magnitudine pietatis et gratiæ Christi fatue præsumentes, vanam sibi securitatem et pacem carnalem assumunt : qui a Deo permissive falluntur, secundum quod subditur : et ecce pervenit gladius diabolicæ impugnationis, et vulnus peccati seu damnationis sententia, usque ad animam injustorum. De gladio diabolicæ tentationis sic scriptum est : Qui fecit illum, applicabit gladium ejus ;44 de alio autem gladio, sic, De ore ejus gladius ex utraque parte acutus exibat.45

In tempore illo dicetur populo huic : id est, prædicatores annuntiabunt fidelibus : Ventus urens, id est diabolus seu gravis impugnatio ejus ad peccandum inflammans, et gratiæ rorem desiccans ac tollens, in viis, id est operationibus, quæ sunt in deserto viæ filiæ populi mei, id est cordibus infructuosis Christianorum, non ad ventilandum et ad purgandum, id est, non ad separandum eos a reprobis : talibus enim tentatio prævalet; prædestinatos vero, exercitatos reddit ac purgat. Spiritus plenus, id est magna contra iniquos indignatio seu tempestas, ex his eorum viis et vitiis, veniet mihi, id est ad gloriam meam, videlicet ad justitiæ meæ declarationem, quæ in illorum damnatione ostenditur ac relucet. Ecce quasi nubes ascendet diabolus ad homines impugnandos, videlicet copiose ac cito, et quasi tempestas currus ejus. Currus ejus, sunt dæmonum turbæ, principis sui jacula ac venena ad hominum corda vehentes; qui instar tempestatis invadunt credentes. Velociores aquilis equi illius, id est superbi ac aliorum perversores : qui ad spiritualem illorum occisionem vehunt diabolum, qui ut eques sedet super eos, et ducit eos quo vult. Unde, secundum Zachariam, iniquitas sedet super talentum plumbi.46 Igitur justi videntes se esse in medio laqueorum, et ex omni parte imminere pericula, cum cauto dicant timore : Væ nobis, quoniam vastati sumus : et quod gravissimum est, vallamur invisibilibus hostibus, a quibus videmur, sed eos videre non possumus.

Lava a malitia cor tuum : quoniam nulla nocebit adversitas, si nulla dominetur iniquitas. Ideo Sapiens ait :47 Qui diligit cordis munditiam, amicum habebit regem.

Ut salva fias. Siquidem beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt.4849 Salvabitur quoque innocens; salvabitur autem munditia manuum suarum. Affectuosissime ergo oremus Dominum, cum Psalmista dicentes : Amplius lava me ab iniquitate mea, et a peccato meo munda me.50 Verum, ut ait Scriptura, Omnia in confessione lavantur.51 Qui igitur cupit purgari, ad Confessionis sacramentum, tanquam ad optimum lavacrum, ac secundam post naufragium tabulam, semper festinet.52 Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ, quibus anima deturpatur, Deus inhonoratur, tempus amittitur, diabolus exhilaratur, æterna pœna acquiritur? Dum ergo contra aliquem mala cogitamus, nobismetipsis nocemus. Itaque mox ut pravam cogitationem intra nos esse advertimus, eam abjiciamus, pectus tundendo, mentem ad Deum cum oratione levando, ad meditationem dominicæ passionis ac novissimorum nos convertendo. Propter quod in Ecclesiastico scribitur : Memorare novissima tua, et in æternum non peccabis.53 Vox enim annuntiantis a Dan, id est prædicatio annuntiantium adventum tentatoris ex consideratione divini judicii, et notum facientis idolum, id est figmenta diaboli, seu ipsum diabolum se in angelum lucis transfigurantem, de monte Ephraim, id est de altitudine ubertatis terrenæ, de qua et per quam venit ad hominum impugnationem, quemadmodum ait Apostolus :5455 Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et in laqueum diaboli. Porro Dan, interpretatur judicium; Ephraim vero, fructificatio seu ubertas.

Concitate gentes, id est, ad diligentem horum advertentiam eas inducite, o prædicatores atque prælati. Ecce auditum est in Jerusalem, id est in Ecclesia, custodes, id est diabolos et eorum ministros homines impios, qui justos ad nocendum custodiunt et observant. De quibus scribitur in Psalmo : Qui custodiebant animam meam, consilium fecerunt in unum, dicentes :56 Deus dereliquit eum, persequimini et comprehendite eum. Venire de terra longinqua, puta de suis latibulis, et dare super civitates Juda, id est contra Christi Ecclesias et congregationes devotas, vocem suam, qua se invicem ad earum invasionem hortantur. Quasi custodes agrorum facti sunt super eam in gyro, id est, diligentissime obsident eas, ne eorum rete evadant. Hæc autem Ecclesia sæpius patitur, quia nonnunquam Deum offendit. Ideo subditur : quia me ad iracundiam provocavit. Circa quod sic ait Hieronymus : Quidquid adversi nobis accidit, nostro accidit vitio. Quod sane et caute intelligendum est, sicut illud quod subdit, Quia dulcem Deum in amaritudinem vertimus, et cogimus sævire nolentem.

Ventrem meum doleo, ventrem meum doleo ; sensus cordis mei turbati sunt in me. Si temporali afflictioni corporalique occisioni Judæorum eatenus ita condoluit Jeremias, ut verba ista proferret : quanto magis spirituali fidelium occisioni, qua per culpam moriuntur in anima, atque æternæ eorum damnationi eis quotidie imminenti ac propinquanti, compati debet mens pia, potissime prælatorum? Non tacebo a prædicando, increpando, obsecrando fideles, ut vitam emendent, quoniam vocem tubæ audivit anima mea, clamorem prælii, id est comminationes adversariarum potestatum contra fideles. Hoc potissimum incumbit prælatis : aliter sanguinem pereuntium requiret Dominus de manu eorum, quemadmodum in Ezechiele plenissime scribitur.57 Contritio super contritionem vocata est. Per multas equidem tribulationes oportet nos ingredi in regnum Dei. Et quanto quis fortius se convertit ad Deum, tanto plures insidias ei molitur diabolus :58 quibus accedunt impugnationes propriæ carnis ac mundi. Unde ait Apostolus : Supra modum gravati sumus.59 Repente vastata est omnis terra, id est tota Ecclesia a principibus tenebrarum ; repente vastata sunt tabernacula mea, id est spiritualium ædes seu claustra, quibus gravius inimicatur diabolus ; subito pelles meæ : quia et corpora ministrantium Deo, variis castigationibus exercentur, dicente Apostolo : Castigo corpus meum, et in servitutem redigo ;60 item Psalmista : Sitivit in te anima mea ;61 quam multipliciter tibi caro mea !

Usquequo videbo fugientes, id est, Christianos adversariis suæ salutis non efficaciter reluctantes, sed victos et quasi dorsum vertentes? De hoc cordialissime contristari debemus, quod modo tam multi sunt tales, quum tamen dicat Apostolus, Nolite locum dare diabolo ; et Jacobus præcepit, Resistite diabolo, et fugiet a vobis.6263 Quum ergo tot superentur, vir pius adjungit dolendo : Usquequo audiam vocem buccinæ, id est congressum diaboli contra tales? De quibus Dominus subdit :

Quia stultus populus meus me non cognovit. Stulti, imo stultissimi sunt Christiani, præcipue litterati, religiosi et clerici, loquendo de illa stultitia quæ dono sapientiæ contrariatur, et increatæ Sapientiæ dissonat, Christi quoque repugnat doctrinæ:64 qui quum Deum ratione et fide cognoscant omnium judicem justum, et cetera quæ ad salutem pertinent sciant, saltem cognitione informi, imo et vitam suam in mortalibus prostratam vitiis non ignorent; tamen non pœnitent, nec Deo obediunt, nec mundi vanitates contemnunt. Tales, prudentes sunt secundum carnem et hujus sæculi sapientes. De quorum sapientia sic Jacobus ait:65 Non est ista sapientia a Deo, sed terrena, animalis, et diabolica. Quibus competit illud Isaiæ: Sapientia tua et scientia tua decepit te.66 Filii insipientes sunt, quoniam stultam fecit Dominus sapientiam hujus mundi, et vecordes.67

Sapientes sunt ut faciant mala, id est, ad male agendum, atque ad acquirendum intentum finem veræ saluti contrarium, acute ac diligenter excogitant et impetrant media apta. Tales sunt carnales, ambitiosi, cupidi, qui præsentis vitæ divitias, delicias et honores principaliter appetentes, vigilanter ac provide quærunt media quibus divitias, delicias et honores mundi acquirant. Et isti, quantumcumque ab hominibus prudentes putentur, prorsus vani ac stulti sunt, quoniam carnem suam Deo præferunt, præsentem prosperitatem felicitati æternæ, caduca atque terrena summo, immenso, ac invariabili bono. Insuper faciunt semetipsos vilissimos, et pane quo vescuntur indignos, vitiorum ac dæmonum servos, æternæ damnationi obnoxios. Quid enim tam stultum, quam propter hujus brevissimæ, imo respectu vitæ futuræ, momentaneæ vitæ delectationes et commoda, summum illud infinitumque bonum, et ejus beatificam fruitionem amittere, et ultra hoc perpetuam illam tartaream damnationem incurrere? Verum hæc mundi amatoribus non sapient: habent enim interiorem mentis gustum omnino infectum, et quasi febrilibus quibusdam mortiferis humoribus intoxicatum. Sed quanto quis amplius fuerit divinitus illustratus, atque a Spiritu Sancto tactus, tanto clarius ac saporosius horum conspicit veritatem. Hinc est quod ait Apostolus: Prudentia carnis, mors est, quoniam sapientia carnis inimica est Deo;68 legi enim Dei non est subjecta.

Bene autem facere nescierunt: quibus competit illud Prophetæ: Nescierunt facere rectum, thesaurizantes iniquitatem.69 Tales præcipue sunt simulatores et callidi, qui (teste Scriptura) provocant iram Dei. Hi ergo aliquo modo Deum cognoscunt, et quodam modo eum non cognoscunt.70 Noscunt etenim eum scientia nuda, informi, insipida. Sic quoque sciunt benefacere, quoniam habent scientiam qua inter bonum et malum discernunt, quum dicat apostolus Jacobus: Scienti bonum et non facienti, peccatum est illi. Non autem noscunt Deum scientia actuata, formata et affectiva, illa potissime quæ est donum, de qua ait Apostolus:7172 Per omnia crescentes in scientia Dei;73 item alibi, Existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Domini nostri Jesu Christi.74 De qua Dominus per Prophetam contestatur: Scientiam Dei plus volo quam holocausta.75

23 Adspexi terram, id est carnales terrena potius quam cœlestia ac divina quærentes; et ecce vacua erat, id est, spiritualibus bonis carentes, et vera sapientia destituti, et nihili. Tales enim spiritualiter nihil sunt, et mortui coram Deo, omni esse gratiæ ac virtutum privati: quemadmodum ait Apostolus, Qui se putat aliquid esse, quum nihil sit, ipse se seducit.76 Et cœlos, id est prælatos et litteratos seu religiosos; et non erat lux gratiæ et sapientiæ salutaris in eis. Hoc, proh dolor! in pluribus jam impletur, qui quum ratione status et officii atque scientiæ ad cœliformem teneantur conversationem, nihilo minus mente aversi sunt, et vitam ducunt carnalem, ventrem cibo, oculos somno, linguam loquacitate implentes. Quibus illud Apocalypsis aptatur: Cœlum recessit sicut liber involutus.77 Hoc plane est illud lamentabile de quo in Propheta: In domo Dei vidi horrendum.78 Nam hi aliis præesse satagunt ac præsumunt, in quibus lux non est, sed vitiorum tenebrosa caligo: et quomodo alios illuminabunt? Vidi montes, et ecce movebantur; et omnes colles conturbati sunt. Montes isti et colles, sunt principes majores atque minores superbi, qui vitiis passionibusque variis agitantur, et in omni pene eventu, tam prosperitatum quam adversitatum, a medio rationis inflectuntur, regiam viam deserentes.

Intuitus sum, et ecce non erat homo, id est rationabiliter et virtuose se habens: eo modo quo ait Apostolus, Omnes quæ sua sunt quærunt, non quæ Jesu Christi.79 Item Augustinus de spirituali loquens profectu: Inde, inquit, nemo vult cogitare; et item, Nemo ita vult vivere, ut illuc perveniat, ubi dies boni et vita inveniuntur. Talia nempe dicuntur propter bonorum, respectu malorum, paucitatem. Simili sensu subjicitur: et omne volatile cœli recessit, id est, viri contemplativi, heroici et perfecti jam defecerunt. Adspexi, et ecce Carmelus desertus. Per Carmelum uberrimum, intelligitur ordo prædicantium: qui olim in utriusque vitæ, videlicet activæ et contemplativæ, perfectione eatenus abundabant, quod de sua plenitudine multos spiritualiter locupletabant, cum Apostolo humiliter profitentes, Quasi egentes, multos autem locupletantes.80 Qui ad quantam ruinam jam devenerint, scribere non oportet. Et omnes urbes ejus destructæ sunt, quoniam particulares eorum domus ab observantia pro magna parte collapsæ sunt, a facie Domini, scilicet permissione divina, et a facie iræ furoris ejus, quoniam peccatis suis exigentibus, sic paulatim a Deo meruerunt relinqui.

Hæc enim dicit Dominus: Deserta erit omnis terra. Hoc propter pereuntium multitudinem dicitur. Quia tamen nonnulli salvantur, adjectum est: sed tamen consummationem non faciam, quoniam omnes perire non sinam. Nunquam enim Ecclesia in toto deficiet, et Deus piissimus tempore æquitatis et ultionis nequaquam obliviscitur pietatis, juxta illud Prophetæ:81 Quum iratus fueris, misericordiæ recordaberis. Lugebit terra, et mœrebunt cœli, eo quod locutus sum, id est, prædictis imminentibus malis inferiores et prælati dolebunt. A voce equitis et mittentis sagittam, fugit omnis civitas. Hoc in Christianis frequenter impletur, dum vel invisibilibus aut visibilibus hostibus propter sua traduntur aut succumbunt peccata.

Tu autem, o Ecclesia, seu anima christiana, vastata quid facies? quasi dicat: Tuis viribus prævalere nequibis. Quum vestieris te coccino, id est crucis vexillo, Christi sanguine instar coccini rubicundo, quum ornata fueris monili aureo, id est exteriorum morum venustate seu apparenti justitia, et pinxeris stibio, id est sæculari aut philosophica sapientia, oculos tuos mentales; frustra componeris, quoniam sine vera humilitate et caritate sinceraque æquitate, nulli illa sufficiunt ad salutem. Contempserunt te amatores tui ficti, non veri, videlicet dæmones, qui bona transitoria tibi desiderant, et mala sub specie boni suggerendo, amatores se fingunt, animam tuam quærent, quia hæc faciunt, ut eam ad damnationem pertrahant sempiternam.

Vocem enim quasi parturientis audivi: quia de tanta calamitate pereuntium plurimorum mater Ecclesia quasi parturiens dolet, quemadmodum et Paulus attestatur: Quis infirmatur, et ego non infirmor?82 Quis scandalizatur, et ego non uror? Vox filiæ Sion, id est oratio, clamor, seu fletus Ecclesiæ, inter morientes expandentesque manus suas. Talibus enim potissime subvenit, seque commiscet, deferens eis et exhibens saluberrima sacramenta, juxta illud Jacobi: Infirmatur quis in vobis?83 inducat presbyteros Ecclesiæ, ut orent super eum, ungentes eum oleo in nomine Domini. Væ temporalis angustiæ mihi, quia defecit anima mea propter interfectos, id est condolendo cor de tenus corporaliter spiritualiterve occisis : quibus ex caritate compatiendum est, quum et Salomon dicat, Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii; et rursus, Cor sapientium ubi tristitia, et cor stultorum ubi lætitia.

Footnotes

  1. Matth. vi, 24. ↩

  2. Apoc. III, 15, 16. ↩

  3. I Par. XXVIII, 9. ↩

  4. Josue XXIV, 14. ↩

  5. Hebr. XIII, 9. ↩

  6. Prov. x, 25. ↩

  7. Job XI, 14, 16. ↩

  8. Amos v, 12. ↩

  9. Ibid. 11. ↩

  10. Ps. L, 5. ↩

  11. Ps. XXXI, 5. ↩

  12. Is. XLIV, 22. ↩

  13. Job XIII, 15. ↩

  14. Eccli. v, 5. ↩

  15. Matth. v, 4. ↩

  16. Jacob. v, 2. ↩

  17. 1 Par. xv, 5. 8. LXII, 12. ↩

  18. Eccli. XXIII, 9, 12. ↩

  19. Prov. xxiv, 27. ↩

  20. Marc. vi, 23. ↩

  21. 1 Reg. xxv, 22. ↩

  22. 1 Cor. III, 9. ↩

  23. Ephes. IV, 23. ↩

  24. Ezech. XXXVI, 26. ↩

  25. Marc. IV, 19. ↩

  26. Prov. XXIV, 30, 31. ↩

  27. Ps. LXII, 12. ↩

  28. 1 Petr. n, 5. ↩

  29. Rom. vi, 13. ↩

  30. Rom. n, 28, 29; ↩

  31. Philipp. n, 3; ↩

  32. Coloss. n, 11. ↩

  33. Matth. xv, 19, 20. ↩

  34. Zach. vii, 10. ↩

  35. Joann. iii, 14, 15. ↩

  36. Hebr. xii, 1, 2. ↩

  37. Ephes. vi, 10, 11. ↩

  38. Josue i, 7, 9. ↩

  39. 1 Petr. ii, 5. ↩

  40. Rom. ii, 28, 29; ↩

  41. Philipp. iii, 3; ↩

  42. Coloss. ii, 11. ↩

  43. Joann. xiv, 27. ↩

  44. Job xl, 14. ↩

  45. Apoc. i, 16. ↩

  46. Zach. v, 7, 8. ↩

  47. Prov. xxii, 11. ↩

  48. Job xxii, 30. ↩

  49. Matth. v, 8. ↩

  50. Ps. l, 4. ↩

  51. Ps. xxxi, 5; ↩

  52. Prov. xxviii, 13. ↩

  53. Eccl. vui, 40. ↩

  54. I Tim. vi, 9. ↩

  55. II Cor. xi, 14. ↩

  56. Ps. Lxx, 10, 11. ↩

  57. Ezech. iii, 17, 18, 20. ↩

  58. Act. xiv, 21. ↩

  59. II Cor. i, 8. ↩

  60. I Cor. ix, 27. ↩

  61. Ps. lxii, 2. ↩

  62. Jacob. iv, 7. ↩

  63. Ephes. iv, 27. ↩

  64. Eccli. vii, 40. ↩

  65. Jacob. III, 5. ↩

  66. Is. XLVII, 10. ↩

  67. Cor. I, 20. ↩

  68. Rom. VIII, 6, 7. ↩

  69. Amos III, 10. ↩

  70. Job XXXVI, 13. ↩

  71. Is. XI, 2. ↩

  72. Jacob. IV, 17. ↩

  73. Coloss. I, 10. ↩

  74. Philipp. III, 8. ↩

  75. Osee VI, 6. ↩

  76. Galat. VI, 3. ↩

  77. Apoc. VI, 14. ↩

  78. Osee vi, 10. ↩

  79. Philipp.ii, 21. ↩

  80. II Cor. vi, 10. ↩

  81. Habac. iii, 2. ↩

  82. II Cor. xi, 29. ↩

  83. Jacob. v, 14. ↩

Chapter 10 of 75