Skip to the text

Articulus 11

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI QUINTI : CIRCUITE VIAS JERUSALEM.

QUEMADMODUM Evangelistæ, ita Prophetæ in majori parte coincidunt : unde et unus ex alio intelligitur clarius.12 Quemadmodum Isaias et Ezechiel enormitatem peccati Judæorum ostendunt ex multitudine peccantium, et paucitate bene agentium; quod item ob id irremediabiliter sint vastandi, eo quod desint justi, quorum meritis precibusque parcatur injustis : ita nunc beatissimus agit Jeremias.

Circuite vias Jerusalem. Istud est omnipotentis Dei verbum, ad angelos hominum custodes ac intercessores, vel ad Prophetas. Et adspicite, et considerate, id est, interiora et exteriora habitatorum Jerusalem diligenter perpendite, et quærite in plateis ejus. Verumtamen ad angelorum cognitionem non requiritur localis propinquitas; sed loquitur eis Creator altissimus more humano, ut intelligamus. An inveniatis virum facientem judicium, id est, discrete et judicialiter ac rationabiliter se habentem, et quæ ab eo judicanda sunt, idonee judicantem, et quærentem fidem, id est fidelitatem inter se et proximum, seu fidem quæ est theologica virtus, ut uni vero Deo fideliter adhæreat, eique in omnibus fidelitatem observet; et propitius ero eis, id est habitatoribus Jerusalem, imminens malum ab eis tollendo. alias ei

Quidam exponunt istud, quasi Deus pepercisset eis, si saltem unum justum in Jerusalem reperisset. Unde Hieronymus ait : Grandis amor justitiæ, ut non pro decem justis, sicut olim ad Abraham dixit Deus, liberet civitatem, sed si invenerit unum in3

Jerusalem, misereatur civitatis. Sed hoc aliis non videtur posse teneri, quoniam ipse Jeremias et Baruch ac alii aliqui justi in Jerusalem exstiterunt, atque pro ea preces fundebant. Siquidem in Ezechiele Dominus præcipit angelo : Transi per medium civitatis in medio Jerusalem, et signa Thau super frontes virorum gementium ac dolentium super cunctis abominationibus ejus.4 Hi igitur dicunt, quod hoc loco ponitur singularis numerus pro plurali. Eritque sensus : An inveniatis virum facientem, etc., id est viros justos in tali tantoque numero, ut condecens sit propter eos parcere communitati. Sed nonne unus posset esse tantæ justitiæ, sanctitatis et amicitiæ coram Deo, quod propter eum faceret Deus tantum, sicut propter multos minus justos, quemadmodum ad instantiam Moysis frequenter pepercit filiis Israel in deserto, atque in libris Regum multoties contestatus est Dominus, misereri et auxiliari se Juda et Jerusalem propter David servum suum? Idcirco, quod quidam affirmat sufficientem requiri numerum justorum, ut perversæ communitati parcatur, non est quomodolibet acceptandum.56 Porro huic verbo Jeremiæ consonat, quod per Ezechielem Dominus loquitur : Quæsivi de eis virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne dissiparem eam;7 et non inveni, et effudi super eos indignationem meam.

Quocirca posset quis sciscitari, si hæc ita se habeant, quomodo per Ezechielem Dominus profitetur : Terra quum peccaverit, interficiam de ea hominem et jumentum;89 et si fuerint tres viri isti in medio ejus, Noe, Daniel, et Job, ipsi justitia sua liberabunt animas suas; filium autem et filiam non liberabunt.10 Hujus solutionem pertranseo, quoniam nuper super Ezechielem eam posuisse me memini. Iterum quæritur, qualiter Deus nunc ait, propter justum vel justos velle se propitiari Jerusalem, quum infra non tantum Jeremiam ab oratione pro ea compescat, sed insuper addat: Si steterint Moyses et Samuel coram me, non est anima mea ad populum istum.1112 Hujus solutionem ad sequentia differo.13

Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, id est, si cives Jerusalem per Deum juraverint, tanquam veri Dei cultores, eo quod Moyses scripsit, Per nomen ejus jurabis;14 et hoc falso jurabunt, id est mendaciter, et non ex vera, sed simulata justitia.

Domine, oculi tui respiciunt fidem, id est, approbant fidelitatem, veritatem, et fidem quæ est theologica virtus, præsertim formatam, sine qua nemo salvatus est. Ideo dicit Psalmista: Omnia opera ejus in fide;15 et Apostolus, Sine fide impossibile est placere Deo. Hinc quoque et David loquitur:16 Dominus retribuet unicuique secundum justitiam suam et fidem.17 Interdum autem accipitur fides pro quadam certitudine fidei, et sic ponit Apostolus fidem inter fructus Spiritus.18 Percussisti eos, dando eos in manus regis Assyriorum et regis Ægypti, et non doluerunt pro peccatis suis; attrivisti eos variis tribulationibus, et renuerunt accipere disciplinam, contra tuam justitiam murmurando, nec suis demeritis illata sibi adversa adscribendo, nec Prophetarum informationem humiliter suscipiendo. Induraverunt facies suas supra petram, id est, mentem suam eatenus firmaverunt in vitiis, tamque impudenter transgressi sunt, ut facilius petra guttis perforetur, quam corda eorum ad pœnitentiam emolliantur, et noluerunt reverti a vitiis suis ad virtutes.

A Nempe, ut Salomon ait, Impius quum in profundum peccatorum venerit, contemnit.1920 De hujusmodi Judæorum duritia supra jam dictum est, de qua etiam, et de cujus incurabilitate scriptum legimus in Isaia:21 Vulnus et livor et plaga tumens, non est circumligata, nec curata medicamine, neque fota oleo.22 Imo ex Dei percussione potius deteriorati fuerunt. Ob hoc et per eumdem Prophetam Dominus ait:23 Super quo percutiam vos ultra, addentes prævaricationem? Hoc loco dicit Hieronymus: Ex isto capitulo discimus, idcirco inferri supplicia, ut vitia corrigantur. Verum præfatis Judæis, et cunctis qui ex Dei flagellis non emendantur, Dominus per Ezechielem sic contestatur:24 Versi estis in scoriam, idcirco conflabo vos in medio ignis.

Denique quæ sequuntur, accipi possunt dicta vel ex persona Dei, vel ex persona Prophetæ. Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti: id est, cernens populi hujus duritiam, quasi eum aliqualiter excusare cupiens, apud me cogitavi: Vulgares isti fortassis spirituali opulentia carent, et legis doctrina, tanquam circa alia occupati; ignorantes viam Domini, id est iter virtutum, seu legem Mosaicam atque præcepta, et judicium Dei sui, id est, divina judicia in Scripturis commemorata, seu præcepta legis judicialia nescientes. Dicitque, Forsitan, et velut dubitans loquitur, ut liberum hominis monstretur arbitrium, juxta quem modum Deus Pater in Evangelio dixit: Forsitan verebuntur filium meum. Ibo igitur ad optimates, id est regem et principes, sacerdotes et seniores [et loquar eis]; ipsi enim cognoverunt viam Domini, et judicium Dei sui, vel saltem cognoscere debuerunt, quoniam specialiter præcipitur eis, et ad eorum spectat officium, possuntque aptius vacare ad hoc, quum non sicut ceteri circa servilia occupentur. De optimatibus autem talibus loquitur Isaias: Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio præerunt. Et ecce magis hi simul confregerunt jugum, id est, transgressi sunt legem, ruperunt vincula præceptorum, ita quod onus legis abjecerunt, et per præcepta sub Deo ligati manere noluerunt, juxta illud :25 Dissipaverunt legem tuam.2627 De hoc dictum est plenius capitulo secundo, super illud :28 Sacerdotes non dixerunt, etc. Quorum omnium gravissima vitia per Ezechielem diffusius recitantur.29

Idcirco percussit eos leo de silva, id est Nabuchodonosor rex Babylonis, de quo dictum est in præcedenti capitulo : Ascendit leo de cubili suo; lupus ad vesperam devastavit eos, id est regnum Medorum atque Persarum simile lupo vespertino, veloci, voraci, quod in Daniele per ursum, tres ordines dentium in ore habentem, significatur;30 pardus vigilans super civitates eorum, id est regnum Græcorum, quod præsertim a tempore Antiochi contra Judæorum oppida vigilavit. Quidam autem per pardum, Alexandrum Magnum intelligunt. Omnis qui egressus fuerit ex eis, capietur : quod referri potest ad vastitatem Judæorum a Romanis, præcipue sub Vespasiano et Tito. De his quatuor regnis, Judæos successive vastantibus, scribitur Zachariæ primo et sexto capitulis.31 Hæc itaque passi sunt, quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum, confortatæ sunt aversiones eorum a Deo : id est, multa et gravia commiserunt facinora, et cum ingenti affectu peccaverunt, sic quod mala malis addendo, quasi aciem vitiorum intra se statuerunt.

Super quo tibi propitius esse potero, o Jerusalem? quasi dicat : Quum tota sis universitate vitiorum repleta, nullam video in te causam qua te a debitis pœnis eripiam. Filii, id est habitatores, tui dereliquerunt me, et jurant in his qui non sunt dii, videlicet per deos alienos, tanquam cultores eorum. Saturavi eos, temporalia eis copiose præstando :32 juxta illud Osee, Ego dedi eis frumentum, vinum et oleum; et mœchati sunt spiritualiter cum idolis, et corporaliter, sicut subjungitur : et in domo meretricis luxuriabantur.33 Equi amaid est, vagam et irrefrenatam exercebant luxuriam equorum instar, impetuose, ut emissarii, amoris jacula emittentes, quibus muliercularum corda levissima vulnerantur. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat, id est, fervide anhelabat, et signo lascivo amorem immundum monstrabat, juxta illud Ezechielis : Unusquisque in uxorem proximi sui operatus est abominationem.34 Porro quod dicitur, Unusquisque, non est intelligendum absolute de omnibus, sed ad insinuandam multitudinem adulterorum.

Numquid super his non visitabo? dicit Dominus : id est, exigente justitia mea, non debeo tanta peccata inulta relinquere. Et in gente tali non ulciscetur anima mea? id est, utique tam sceleratissimam plebem puniam. Denique in Scripturis, visitatio Dei, quandoque pœnæ inflictionem designat, quemadmodum apud Sophoniam Dominus ait :35 Visitabo super omnem qui arroganter ingreditur. Interdum vero pietatis et gratiæ infusionem importat, ut in Psalmo : Visita nos in salutari tuo.36 Nunc autem accipitur primo modo. Item quod Dominus ait : Ulciscetur anima mea, non proprie, sed metaphorice dicitur, eo modo quo membra humana ei consueverunt adscribi. Anima vero hic pro affectu seu spiritu sumitur, sicut est et illud :37 Solennitates vestras odivit anima mea.

Dehinc pœna subjungitur, fitque sermo ad quatuor regna præfata, quæ successive afflixerunt Judæos. Ascendite muros ejus, puta Jerusalem, et dissipate, id est destruite eos. Hoc primo fecerunt Chaldæi, postremo Romani. Consummationem autem nolite facere, id est, totum populum non occidatis, quatenus salventur reliquiæ : juxta illud Isaiæ, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma essemus.38 Auferte propagines ejus, id est, filios Judæorum incredulos capite et necate, quia non sunt Domini, id est, ad Deum non pertinent per prædestinationem et gratiam. Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israel, id est regnum decem tribuum, et domus Juda, id est regnum duarum tribuum, ait Dominus. Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse verus Deus, et cui soli cultus latriæ est impendendus, omniumque providentiam habens. Hinc quantum ad decem tribus, scriptum est: Væ eis, quia recesserunt a me:39 vastabuntur, quoniam prævaricati sunt in me; et ego redemi eos, et ipsi locuti sunt contra me mendacia. Totum istud referendum est specialiter ad tempus Christi, quando dixerunt: Tolle, tolle, crucifige eum.40 Quare et a Romanis oppressi sunt. Propter quod neque veniet super nos malum, id est pœna quam nobis comminantur Prophetæ; gladium et famem non videbimus, id est, non sentiemus aut patiemur. Prophetœ fuerunt in ventum locuti, id est inaniter et sine effectu, et responsum non fuit in eis, id est divinum oraculum, nec est factus ad ipsos Dei sermo. Hi namque Judæi increduli, etiam summam Dei providentiam negaverunt, juxta illud Ezechielis:41 Dixerunt: Non videt nos Dominus, dereliquit Dominus terram. Ideo sanctorum Prophetarum verba quasi figmenta spreverunt ac deriserunt. Quapropter ad Ezechielem Dominus ait: Factus es eis quasi carmen musicum quod suavi dulcique sono canitur, quia in canticum oris sui vertunt sermones tuos.42

Hœc ergo evenient illis, videlicet pœnæ quæ subsequuntur: Hæc dicit Dominus Deus exercituum: Quia locuti estis verbum istud, scilicet, Non videbimus malum; ecce ego do verba mea in ore tuo, o Jeremia, in ignem, id est ignita, et ignis potestatem habentia, et populum istum in ligna, id est similes lignis, ita quod verbis tuis annuntiabuntur igne tribulationis urendi, sicut ab igne ligna comburuntur; et vorabit eos, id est, ignis tribulationis a te prædictus, eos occidet. Etenim nomine ignis, quælibet dira designatur adversitas.

Consequenter Dominus loquitur contra id quod dixerunt Judæi, Non veniet super nos malum. Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, ait Dominus, puta Chaldæos. Domus Israel, non sumitur hic pro decem tribubus, ut paulo ante. Gentem robustam, gentem antiquam: quoniam regnum Chaldæorum non diu post diluvium a Nemrod incepit, ut patet in Genesi;43 gentem cujus ignorabis linguam, nec intelliges quid loquatur: ideo verbis tuis eam mitigare non poteris. Pharetra ejus quasi sepulcrum patens, id est bene disposita ad occidendum, quoniam periti sunt sagittatores; universi fortes. Et comedet segetes tuas et panem tuum; et devorabit, id est occidet, filios tuos et filias tuas; comedet gregem tuum et armenta tua, id est pecorum multitudinem; et comedet vineam tuam et ficulneam tuam, id est fructus earum; et conteret urbes munitas tuas, in quibus tu habes fiduciam quod firmitate ædificiorum possis defendi et illis resistere, gladio. Verumtamen in diebus illis, ait Dominus, non faciam vos in consummationem, id est, aliquos vestrum reservabo in vita, quorum nonnulli de Babylonia in Judæam redibunt. De hac horribili gente Chaldaica loquitur Dominus per prophetam Habacuc sic: Ecce ego suscitabo Chaldæos gentem amaram et velocem;44 horribilis et terribilis est, ex semetipsa judicium ejus.45 De præfata quoque terræ desolatione sic scribit Sophonias: Congregans congregabo omnia a facie terræ, dicit Dominus, congregans hominem et pecus;46 et extendam manum meam super Judam et super omnes habitatores Jerusalem.47

Quod si dixeritis, o Judæi, prædicta mala et Prophetas vera esse locutos experti: Quare fecit nobis Dominus Deus noster hœc omnia? dices ad eos in persona Dei: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno, scilicet Baal (vel ponitur singulare pro plurali, quoniam plura deorum coluerunt portenta), in terra vestra, utpote in Judæa; sic servietis diis alienis in terra non vestra, videlicet in Chaldæa.

Annuntiate, o viri justi ac vates, hoc domui Jacob, et, pro id est, auditum fa- ficum cite in Juda, id est in duarum tribuum populo, dicentes:48 Audi, popule stulte, quia idololatra, qui non habes cor, id est rectum usum rationis: juxta illud Osee, Fornicatio, et ebrietas, et vinum auferunt cor.49 Qui habentes oculos carnis, vel etiam interiores, videlicet intellectum, non videtis, id est, non sapienter attenditis opera Dei et Scripturas, nec bene utimini oculis vobis concessis, Creatorem ex creaturis cognoscendo: juxta illud, Levate oculos vestros in excelsum, et videte quis creavit hæc;50 et aures, et non auditis, id est, corporales aures habendo, interioribus auribus non auditis obediendo. Hoc idem secundum translationem Septuaginta interpretum scriptum est in Isaia. Moyses quoque sic legitur allocutus filios Israel:51 Vos vidistis universa magnalia quæ coram vobis Dominus fecit, et non dedit vobis Dominus cor intelligens, et oculos videntes, et aures quæ possent audire.52

Me ergo non timebitis, ait Dominus, et a facie mea, id est consideratione majestatis meæ, non dolebitis, de vestris piaculis pœnitendo, quod tam sublimem omnipotentemque offendistis? Qui posui arenam, id est terram arenosam, siccam et fragilem, terminum mari, ita quod ad ipsam fluctus magni maris reverberatur ac terminatur; præceptum sempiternum quod non præteribit: id est, perpetua lege firmavi sic esse, et mari præcepi, ne terminum transeat sibi præfixum: juxta illud Salomonis, Certa lege et gyro vallabat abyssos; item in Psalmo, Congregans sicut in utre aquas maris, ponens in thesauris abyssos.5354 Et commovebuntur fluctus maris intra ripas, et non poterunt egredi; et intumescent fluctus ejus, et non transibunt illud, id est ultra locum præstitutum. De hoc apud Job pulchre loquitur Deus: Quis, inquiens, conclusit ostiis mare, quando erumpebat quasi de vulva procedens? Circumdedi illud terminis meis, et posui vectem et ostia; et dixi: Hucusque venies, et non procedes amplius, et hic confringes tumentes fluctus tuos.55 In quibus omnibus declaratur omnipotentia Creatoris, qui ex istis innuit, quod merito timendus sit, et de ejus inhonoratione dolendum. Quod quia Judæi non attenderunt, adjicitur:

Populo autem huic factum est cor incredulum, quia ad idololatriam, majestate Dei contempta, delapsi sunt, nec crediderunt Prophetis, et exasperans, id est, Deum dulcissimum ad infligendum amara supplicia provocans. Unde ad Ezechielem Dominus ait: Increduli et subversores sunt tecum, et cum scorpionibus habitas.56 Recesserunt mente a Deo, et abierunt ad idololatriæ fana. Et non dixerunt in corde suo: Metuamus Dominum Deum nostrum, qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam in tempore suo, id est, aptis temporibus moderatam dans pluviam, juxta illud Psalmi: Qui operit cœlum nubibus et parat terræ pluviam;57 plenitudinem animæ messis, id est uberrimos messis † ab anima affectante fructus, custodientem nobis, id est, provide nobis dantem, atque ab hostibus nostris eos tuentem.

Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, id est, per eas bona ista pluviarum ac fructuum vobis ablata sunt; et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis, id est, causa fuerunt quod spiritualia bona gratiæ ac virtutum consecuti non estis. Huic concordat illud Isaiæ: Ecce non est abbreviata manus Domini, ut salvare nequeat;58 sed iniquitates vestræ diviserunt inter Deum vestrum et vos, et peccata vestra absconderunt faciem ejus a vobis. Quia inventi sunt in populo meo impii, scilicet pseudoprophetæ ac alii seductores, insidiantes quasi aucupes, id est, sic conantes fallere homines, sicut aucupes aves, laqueos ponentes et pedicas, id est varia deceptionum machinamenta et persuasiones fucatas, ad capiendos, id est decipiendos viros: juxta illud Michææ, Vir fratrem suum venatur ad mortem.59 Porro de pseudo et impiis istis diffusius tractat Ezechiel: Væ, inquiens, qui consuunt pulvillos sub omni cubito manus, et faciunt cervicalia sub capite universæ ætatis ad capiendas animas;60 item annuæ alibi : Prophetæ liniebant eos absque temperamento, videntes vana, et divinantes mendacia.61 Item Sophonias :62 Prophetæ ejus vesani, viri infideles.

Sicut decipula plena avibus, sic domus eorum plenæ dolo, id est rebus fraudulenter acquisitis, potissime a simplicioribus ac subjectis. Decipula autem a decipiendo nomen sortitur, et hic pro retiaculo aucupis sumitur. Hinc Sophonias :63 Judices ejus lupi vespertini, non relinquentes in mane. De hac autem majorum Judæorum fraudulentia ac rapina, Prophetæ consona voce loquuntur. Ideo magnificati sunt dominatione et fama, et ditati aliorum divitiis.

Incrassati sunt et impinguati : juxta illud Deuteronomii, Incrassatus est dilectus, et recalcitravit;64 et prœterierunt, id est transgressi sunt, sermones meos pessime, id est valde enormiter.65 Radix etenim omnium malorum est cupiditas; et nihil iniquius quam amare pecuniam.66 Causam viduæ non judicaverunt, eam admittendo et justificando, quum esset justa. Hoc nomen, Viduæ, non est in textu Hieronymi, nec in Hebræo. Causam pupilli67 non direxerunt, eam promovendo, atque ad debitum finem disponendo, et judicium pauperum non judicaverunt, id est, juste elocuti et prosecuti non sunt. In quo patet judicum horum injustitia atque sævitia. De istis plenius scriptum est in Isaia, Ezechiele et Michæa.

Numquid super his non visitabo? dicit Dominus, etc. Hoc jam dictum atque expositum est. Stupor et mirabilia facta sunt in terra, id est, opera tam irrationalia et perversa in Jerusalem et Judæa jam contigerunt, ut stupendum sit atque mirandum, quod rationales creaturæ (præsertim superiores ac lege divina instructi) tam enormiter peccent.68 Quæ autem sint ista stupenda, subjicitur : Prophetæ, videlicet pseudo, prophetabant mendacium, loquendo ex propria conjectura, vel inspiratione dæmoniaca, et sacerdotes applaudebant manibus suis, id est, illorum insanis vaticiniis arriserunt; et populus meus vocatione, creatione et nomine, non autem virtute et gratia, dilexit talia. De quibus apud Isaiam legitur : Dicunt adspicientibus : Nolite nobis adspicere ea quæ recta sunt; loquimini nobis placentia, videte nobis errores.69 Quid igitur fiet in novissimo ejus? id est, quam magna pœna huic congregationi in fine vitæ suæ, vel in die judicii, aut tempore vastitatis ejus a Chaldæis est infligenda ? quasi dicat : Tantis excessibus gravissima debetur punitio.

Footnotes

  1. Is.1; ↩

  2. Ezech. xxii. ↩

  3. Gen. xviii, 32. ↩

  4. Ezech. ix, 4. ↩

  5. III Reg. xi, 12, 13, 32, 34; ↩

  6. IV Reg. viii, 19; xix, 34; xx, 6. ↩

  7. Ezech. xxii, 30, 31. ↩

  8. Eccle. vii, 5. ↩

  9. Eccle. vii, 3. ↩

  10. Ezech. xiv, 13, 14, 20. ↩

  11. Eccle. xv, 1. ↩

  12. Jer. vii, 16; xi, 14; xiv, 11. ↩

  13. Ibid. vii, 16. ↩

  14. Deut. vi, 13. ↩

  15. Ps. xxxii, 4. ↩

  16. Hebr. xi, 6. ↩

  17. 1 Reg. xxvi, 23. ↩

  18. Galat. v, 23. ↩

  19. Prov. xviii, 3. ↩

  20. Prov. xviii, 3. ↩

  21. Jer. ii, 30. ↩

  22. Is. i, 6. ↩

  23. Ibid. 5. ↩

  24. Ezech. xxii, 19-22. ↩

  25. Ps. cxviii, 26. ↩

  26. Is. xxxii, 1. ↩

  27. Luc. xx, 13. ↩

  28. Jer. II, 8. ↩

  29. Ezech. viii, vii, xxii, xxiii. ↩

  30. Dan. vii, 5. ↩

  31. Zach. I, 18-21; VI, 1-8. ↩

  32. Osee II, 8. ↩

  33. Jer. V, 7. ↩

  34. Ezech. xxii, 11. ↩

  35. Soph. I, 9. ↩

  36. Ps. cv, 4. ↩

  37. Is. I, 14. ↩

  38. Ibid. 9. ↩

  39. Osee. vii, 13. ↩

  40. Joann. xix. 15. ↩

  41. Ezech. vii, 12; ix, 9. ↩

  42. Ezech. xxxiii. 32, 31. ↩

  43. Gen. x, 8, 10. ↩

  44. Habac. 1, 6, 7. ↩

  45. Habac. i, 6, 7. ↩

  46. Soph. 1, 2-4. ↩

  47. Soph. i, 2-4. ↩

  48. Ezech. viii, 12; ix, 9. ↩

  49. Osee IV, 11. ↩

  50. Is. XL, 26. ↩

  51. Deut. VI, 9. ↩

  52. Deut. XXIX, 2-4. ↩

  53. Ps. XXXII, 7. ↩

  54. Prov. VIII, 27. ↩

  55. Job XXXVIII, 8, 10, 11. ↩

  56. Ezech. ii, 6. ↩

  57. Ps. CXLVI, 8. ↩

  58. Is. LIX, 1, 2. ↩

  59. Mich. VII, 2. ↩

  60. Ezech. XIII, 18. ↩

  61. Ezech. xxii, 28. ↩

  62. Soph. iii, 4. ↩

  63. Ibid. 3. ↩

  64. Deut. xxxii, 15. ↩

  65. I Tim. vi, 10. ↩

  66. Eccli. x, 10. ↩

  67. Is. i, 23 Ezech. xxii, 7; ↩

  68. Mich. iii, 1-3, 9-11. ↩

  69. Is. xxx, 10. ↩

Chapter 11 of 75