Articulus 12
EJUSDEM CAPITULI QUINTI SPIRITUALIS EXPOSITIO.
CIRCUITE vias Jerusalem. Per Jerusalem designari Ecclesiam, frequenter jam dictum est. Denique angelos sanctos orare pro nobis, orationesque nostras atque justitias Deo offerre, et ne secundum rigorem justitiæ a Domino puniamur, deprecari, ex sacra Scriptura constat. Unde in Job legitur : Increpat Deus hominem per dolorem in lectulo, et omnia ossa ejus marcescere facit; appropinquat corruptioni anima ejus, et vita illius mortiferis. Si fuerit pro eo angelus loquens1 unum de similibus, ut annuntiet hominis æquitatem, miserebitur ejus Deus, et dicet : Libera eum, ne descendat in corruptionem; inveni in quo ei propitier. Præterea, quo aliquid plenius est, eo ad plura diffunditur. Quum ergo fuerit quispiam excellenter
Deo placens ac virtuosus, caritate et gratia plenus, allegabunt angeli æquitatem et merita ejus coram Deo, non solum ut Deus ei propitietur, sed insuper ut meritis ejus misereatur et aliis. Itaque, sicut omnipotens sæculorum gubernator jussit angelos, per plateas et vias civitatis Jerusalem quærere justum, ut per eum aliis misericordia impenderetur; sic præcipit eis circuire universa loca Ecclesiæ, et Christianorum merita considerare, ut per justum seu justos, misereatur et malis: quemadmodum in Actibus Apostolorum leguntur Paulo dati omnes qui cum eo fuerunt in navi, ita quod meritis ejus naufragium evaserunt.2 Propter quod et Jacobus ait: Orate pro invicem, ut salvemini.3
Quod si etiam, Vivit Dominus, dixerint, et hoc falso jurabunt. Jam videmus quod multi facile jurant et pejerant, quum tamen dicat Salvator:4 Ego dico vobis non jurare omnino. Et qui suæ falsitati Deum adhibet testem, nonne summæ et increatæ Veritati maximam facit irreverentiam? Alii consuetudinem peccandi pariunt sibi, qui etsi verum jurent, Deum tamen sine causa et tam leviter atque inaniter in testem suæ verbositatis assumendo, non modicam ei irreverentiam irrogant. Et ipsa jurandi detestabilis consuetudo, sine peccato mortali non est. Attendat igitur quilibet Christianus illud quod in Ecclesiastico scribitur: Vir multum jurans replebitur iniquitate, et non deficiet de domo ejus plaga.5
Domine, oculi tui respiciunt fidem. Fides, quæ est virtus theologica, æternæ divinæque veritati innititur. Tam certi igitur esse debemus de catholicæ fidei veritate, quam certum est Deum falsitatis auctorem aut testem esse non posse. Insuper singulariter Deo placet magnam habere fidem in eo.6 Estque ipsa sacratissima fides salutis operativa, effectuum orationis impetrativa, et vitiorum purgativa, quum in Evangelio toties dicat Salvator:78910 Fides tua te salvam fecit; et, Omnia possibilia sunt credenti; et, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere, et mittere in mare; et fiet.11 Salomon quoque attestatur:12 Per misericordiam et fidem purgantur peccata. Per eam quoque superamus mundum atque diabolum, sicut in prima sua epistola dicit Joannes: Hæc est victoria quæ vincit mundum, fides nostra.13 Item beatus archiapostolus Petrus: Diabolo (inquit) resistite, fortes in fide.14 Ipsa demum illuminationem meretur a Deo, secundum illud Sapientiæ: Apparet eis qui fidem habent in ipsis.15 Ipsa est basis vitæ meritoriæ, oculus animæ, et fundamentum virtutum. Hæc vero intelligenda sunt de fide caritati et operationi bonæ conjuncta. Similiter fidelitas ad justitiam pertinens, valde complacet Deo, quemadmodum David ait ad Ethai: Dominus faciet tecum misericordiam et veritatem, quoniam ostendisti gratiam et fidem.16
Percussisti eos, id est, peccatores propter suos excessus castigasti per te ipsum, vel per prælatos ac principes, aut per tyrannos, aut alios quosque, sive per dæmones; et non doluerunt de peccatis, ut sunt Dei offensiva, et in se ipsis deformia, atque veræ justitiæ contraria. Dolere autem de peccato ob hoc solum vel præcipue, quia est causa pœnæ inflictæ aut infligendæ, non est veraciter pœnitere, nec meritorium, quia non oritur ex amore infuso divino, sed improbo ac privato. De talibus fertur in Psalmo:17 Dissipati sunt, nec compuncti.
Attrivisti eos, et renuerunt accipere disciplinam. Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Istud murmuratoribus, impatientibus, impœnitentibus, contumacibus, atque rebellibus competit, qui a Deo vel ejus ministris digne correcti aut redarguti, mox indignantur, duri indocilesque effecti. De quibus scriptum est in Job:18 Ipsi fuerunt rebelles lumini, nescierunt vias Dei. Contra quos scriptum est in Proverbiis: Disciplinam Domini, fili mi, ne abjicias, et ne deficias quum ab eo corriperis: quem enim diligit Dominus, corripit, et quasi pater in filio complacet sibi.19 Item alibi: Egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam; qui autem acquiescit arguenti, glorificabitur.20 Præterea hi advertant illud Judith:21 Non ulciscamur nos pro his quæ patimur; sed reputantes peccatis nostris hæc ipsa supplicia minora esse, flagella Domini, quasi servi qui corripimur, ad emendationem, et non ad perditionem nostram evenisse credamus. Verum, quam enorme sit ita renuere disciplinam, et faciem indurare, innotescit ex magnitudine pœnæ quam talibus seu populo tali Dominus comminatur per Ezechielem prophetam: Ecce, inquiens, complosi manus meas super malitias tuas. Numquid sustinebit cor tuum in diebus quos ego faciam tibi? Et succendam vos in igne furoris mei, sicut conflatur argentum in medio fornacis.22 Itaque in mansuetudine suscipiamus verbum increpationis ac disciplinæ cum omni gratiarum actione; nec videatur nobis quod simus immunes, quoniam in multis offendimus omnes.23 Et pro occultis nostris patiamur libenter quidquid occurrit.
Ego autem dixi: Forsitan pauperes sunt et stulti: id est, vulgus istud forte indoctum est, et spirituali opulentia carens, ac per hoc aliqualiter excusandum; ignorantes viam Domini: de qua ait Salvator apud Matthæum, Arcta est via quæ ducit ad vitam.24 Vel, per viam Domini, evangelica lex et doctrina est intelligenda. Ibo igitur ad optimates, id est principes et prælatos; ipsi enim cognoverunt viam Domini: quia ad hoc specialiter obligantur. Alios enim informare habent, judicare atque dirigere. Et ecce magis hi simul confregerunt jugum: de quo Christus, Tollite jugum meum super vos;252627 ruperunt vincula: de quibus rursus Christus ait, Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.28 Unde et Apostolus: Solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacis;29 itemque, Super omnia autem caritatem habentes, quod est vinculum perfectionis.30 Hæc sunt vincula felicis captivitatis, de quibus fatetur Apostolus: In captivitatem redigentes31 omnem intellectum in obsequium Christi; de quibus item et quidam Sapiens, Mitte, ait, pedes tuos in compedes ejus.32 Qui sic vinctus est divinorum vinculis præceptorum, dicere potest cum sancto Job:33 Posuisti in nervo pedem meum. Recte etenim præcepta vocata sunt vincula, quoniam sub divina voluntate ligant sic hominem, ne ambulet juxta propriam voluntatem, nec per impiorum viam incedat. Confringunt igitur jugum hoc, et rumpunt hæc vincula, qui suas sequuntur concupiscentias, libertatem sectantes. Et hoc Ecclesiæ optimatibus magis quam aliis convenire, quis non videat ac deploret?34 Egreditur iniquitas a majoribus, qui videntur regere populum. Quocirca sic dicit Hieronymus: Magistri pejores discipulis, et quanto in divitibus major auctoritas, tanto major insolentia peccatorum.
Idcirco percussit eos leo de silva, id est spiritus superbiæ, qui mentes illorum spiritualiter necat. Silva autem intelligi potest, infructuosorum hominum multitudo, quorum negligentissimis cordibus dominatur diabolus. Lupus ad vesperam devastavit eos, id est, spiritus gulositatis ac avaritiæ corda eorum vallavit. Quemadmodum enim lupus vorax est, et satiari se non posse existimat, sic gulosus et avarus. Avarus nempe non impletur pecunia.3536 Pardus vigilans, id est spiritus curiositatis, super civitates eorum, id est, contra eorum congregationes molitur insidias. Omnis qui egressus fuerit ex eis, id est, semitas Domini pulchras reliquerit, vel de suggestione prava in consensum aut opus processerit, vel impiorum vano consortio se ipsum miscuerit, juxta illud, Ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis; capietur sagena diaboli, et nexibus impietatis stringetur, juxta illud Sapientis: Iniquitates suæ capiunt impium, et vinculis peccatorum suorum constringitur.3738 Quia multiplicatæ sunt prævaricationes eorum. Unum namque peccatum disponit et trahit ad aliud: et dum peccator incipit obtenebrari et mente insensibilis fieri, in innumerabilia illabitur peccata;3940 nec enim animæ suæ vulnera sentit.
Super quo tibi propitius esse potero? Ecce tanta est peccati enormitas, ut Deus impassibilis atque omnipotens, se nostris peccatis quasi gravari affirmet, et ad puniendum compelli. Quare et per Isaiam sic ait: Laboravi sustinens; et iterum, Præbuisti mihi laborem in iniquitatibus tuis. Filii tui dereliquerunt me. Dum carnales et spirituales parentes filios suos pro posse non retrahunt a peccatis, nec corripiunt, filiorum peccata in parentes redundant, quemadmodum primo Regum patet de Heli. Idcirco docet Apostolus: Patres, educate filios vestros in disciplina et correptione Domini. Et jurant in his qui non sunt dii. Hoc contra eos qui per creaturas stolide jurant. Est autem duplex juramentum. Unum per simplicem contestationem: et in tali juramento licet vicissim jurare per creaturam, non secundum se acceptam, sed ut in ea divina veritas resplendet aut manifestatur: sic enim juratur per Evangelium. Aliud est juramentum per exsecrationem: et in illo inducitur creatura, sicut in qua divinum exsecratur judicium, si ita non est sicut juratur: ut quum homo jurat per caput suum vel filium. Sic quoque juravit Apostolus: Ego, inquiens, testem invoco Deum in animam meam. De hoc plenius tractat Thomas in secunda secundæ, quæstione 89.
Saturavi eos, et mæchati sunt, et in domo meretricis luxuriabantur. Hoc Deus altissimus specialiter loquitur atque conqueritur contra divites et carnales, qui Deo ingrati, vitam ducunt turpissimam. Estque id ipsum fœdissimum prorsus in clericis. Contra quos scriptum est: Væ qui lascivitis in stratis vestris. Ideo clamat Apostolus: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria.41 Equi amatores in feminas, et emissarii facti sunt. Hoc contra immundissimos qui instar equorum feruntur libidinis ardore, et vagam exercent luxuriam, quibus illud Ecclesiastici eveniet: Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.42 Væ eis, et iterum ac tertio væ eis, qui patrimonium Christi luxuriando consumunt. Unusquisque ad uxorem proximi sui hinniebat. Quod quam sit enorme, liquet ex eo quod scriptum est in Job: Si deceptum est cor meum super muliere, et si ad ostium amici mei insidiatus sum, scortum sit alteri uxor mea: hoc enim nefas est, et iniquitas maxima.43
Numquid super his non visitabo? id est, an mala ista non puniam, et in gente tali non ulciscetur anima mea? quasi dicat: Hoc maxime derogaret providentiæ atque justitiæ meæ.44 Quæ providentia nihil in universo inordinatum relinquere debet, sed malum culpæ ordinare per malum pœnæ: ut quanto quis amplius contra divinam voluntatem, voluntati propriæ acquievit, tanto plus per divinam justitiam contra propriam voluntatem pati cogatur. Ideo scriptum est: Deus inultum abire non patitur; item in Apocalypsi, Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi luctum et tormenta.45 Quum ergo præmemorata peccata sint pessima, debetur eis pœna gravissima, præsertim in clericis, qui præ ceteris ad spiritualem vitam tenentur. Quibus pavendum est illud propheticum: Heu! ego consolabor super hostibus meis, et vindicabor de inimicis meis;46 item illud: Occurram eis quasi ursa raptis catulis, dirumpam interiora eorum, et consumam eos ut leo.47
Consequenter adversariis potestatibus Dominus loquitur: Ascendite muros ejus, et dissipate. Muri Ecclesiæ, sunt prælati, quorum est alios defensare; sed quum negligenter et impie vivunt, dæmonibus substernuntur, et omni spirituali esse gratificante privantur. Consummationem autem nolite facere: quoniam Deus non deserit universos Ecclesiæ prælatos subverti, sed aliqui permanent justi. Auferte propagines ejus, id est filios hujusmodi prælatorum, qui majorum suorum sectantes verstigia, simul cum eis dispereunt, quia non sunt Domini, prædestinatione et gratia;484950515253 quibus in Evangelio loquitur Christus: Nescio vos unde sitis;54 discedite a me, omnes operarii iniquitatis. Prævaricatione enim prævaricata est in me domus Israel, id est vulgares, et domus Juda, id est ministri Ecclesiæ. Negaverunt Dominum, et dixerunt: Non est ipse. Tales sunt omnes Christiani injusti, qui in mortalibus jacent peccatis prostrati; qui etsi non verbis, tamen operibus negant Deum et ejus providentiam: quia sic vivunt, quasi Deus non esset actuum humanorum judex. De quibus sic scribit Apostolus: Coinquinatis et infidelibus nihil est mundum, sed inquinatæ sunt eorum et mens et conscientia; dicunt se nosse Deum, factis autem negant.55 Neque veniet super nos malum. Quidquid enim viri devoti his dicant, et de futuris tormentis commemorent, ipsi nihilo minus in suis permanent fæcibus, atque inaniter ac periculosissime de divina pietate præsumunt, damnabilem sibi securitatem fabricantes. Contra quos sic scriptum est: Fili mi, non adjicias peccatum super peccatum, et ne dicas, Miseratio Domini magna est, etc.; misericordia enim et ira cito ab illo approximant, et in peccatores respicit ira illius.56 Denique, si Deus tam pius et bonus est, ergo est magis amandus: non igitur relinquendus, nec ejus spernenda præcepta. Sed excæcat eos malitia eorum.
Quoniam itaque isti perversi tam se habent perverse, Dominus ait prædicatori ac pastori idoneo: Ecce ego do verba mea in ore tuo in ignem, et populum istum in ligna, ita quod tuis ignitis sermonibus igne tartareo prædicentur urendi: juxta illud in Psalmo: Pones eos ut clibanum ignis in tempore vultus tui;57 Dominus in ira sua conturbabit eos, et devorabit eos ignis. Propterea sic contestatur Propheta: Erit fortitudo impiorum ut favilla stuppæ, et opus eorum quasi scintilla, et succendetur utrumque simul.58 Interdum quoque dat Deus verba sua in ore prædicantium quasi ignem, et auditores in ligna salubriter: quando prædicatorum corda igne Spiritus Sancti flammantia, verba loquuntur ardentia, quibus audientium animæ inflammantur ut ligna ab igne, ita quod in eis lignum, fœnum ac stipula consumuntur. Quapropter sic ait Psalmista: Ignitum eloquium tuum vehementer, et servus tuus dilexit illud.59
Ecce ego adducam super vos gentem de longinquo, domus Israel, gentem robustam, antiquam, cujus ignorabis linguam.60 Sicut in Evangelio nomine hominis designatur diabolus, quum dicitur, Inimicus homo hoc fecit;61 ita hoc loco per gentem, aeriæ potestates designantur: quarum tanta est fortitudo, ut de diabolo dicatur in Job, Non est potestas super terram quæ comparetur ei;62 quarum est magna durationis diuturnitas, et in peccato antiquitas, quoniam ab initio peccaverunt. Hinc expertissimæ sunt in malo, et ad fallendum callidissimæ vehementer. Quarum linguam ignoramus, quia earum suggestiones, persuasiones atque fallacias intelligere non valemus, nisi dono discretionis spirituum accepto, dicere cum sancto Apostolo possimus:63 Non ignoramus cogitationes ejus.
Unde ad Dei auxilium semper cum instantissimis precibus confugere admonemur. Pharetra ejus, id est nocendi industria, sepulcrum patens, quoniam spiritualiter interimit mentem, et fœtor tentationum ex ea procedit. Insuper gens ista vorat et comedit segetes nostras, id est, opera nostra facit inania et præmio vacua, et panem refectionis internæ, filios et filias, id est vitiorum nostrorum imitatores ac imitatrices, gregem, id est opera partis sensitivæ, vineam et ficum, id est habitus virtutum atque donorum. Per hoc enim quod ad mortale peccatum inducit nos, privat nos caritate et gratia habita, merita quoque mortificat, et a futuris gratiæ donis nos impedit. Et conteret urbes munitas, in quibus tu habes fiduciam. Hoc fit, dum congregationes devotas diabolus dejicit, quarum suffragio alii sperabant salvari. Insuper Dominus ait ad reprobos: Sicut dereliquistis me, et servistis deo alieno, id est ventri vel auro ac diabolo, in terra vestra, videlicet in sæculo isto; sic servietis diis alienis in terra non vestra, id est, in inferno subditi eritis dæmonibus. Vel sensus est, quod sicut peccaverunt in Ecclesia, sic peccabunt et extra eam.
Annuntiate domui Jacob, id est, fidelibus prædicate, o prælati et viri devoti, dicentes: Audi, popule stulte, qui Sapientiæ Dei Christo Unigenito Patris non pares nec acquiescis, qui non habes cor, id est spiritualem intelligentiam mentis. De talibus sic scribit Sapiens in Ecclesiaste: Perversi difficile corriguntur, et stultorum infinitus est numerus.64 Me ergo non timebitis timore filiali, aut initiali, aut saltem servili? Et a facie mea non dolebitis, quod toties offendistis me, qui posui arenam terminum mari, etc., id est, qui tam grande ac validum elementum atque immensas gurgitum ejus moles littoribus refrenavi? Ex quibus innuit Dominus, quod etiam naturali ratione, ex creaturarum consideratione Creatorem intelligere ac venerari debemus. Invisibilia enim Dei, per ea quæ facta sunt, conspiciuntur.65 Sic etenim scriptum est: Vani sunt omnes homines quibus non subest scientia Dei, et de his quæ videntur bona, non potuerunt intelligere eum qui est; a magnitudine enim speciei et creaturæ cognoscibiliter poterit creator horum videri.66
Populo autem huic, Deo rebelli, factum est cor incredulum: quoniam etsi habent fidem, non tamen formatam ac vivam, sed mortuam, juxta illud Jacobi:67 Fides sine operibus mortua est in se ipsa.68 Recesserunt, et non dixerunt: Metuamus Dominum Deum nostrum: id est, quum inanimata præceptum meum observent, isti tamen inobedientes fuerunt, nec beneficia mea perpendunt; qui dat nobis pluviam temporaneam et serotinam, id est utriusque Testamenti doctrinam, seu gratiam prævenientem ac subsequentem, imo et pluviam materialem, et universa spiritualia ac corporalia quæ habemus. De quibus ait Scriptura: Qui ligat aquas in nubibus, ut non erumpant pariter deorsum.69 Si enim pariter eas effunderet, subverterent omnia; et si contineret eas, omnia siccarentur. Mittit igitur eas secundum ordinem sapientiæ suæ guttatim.
Iniquitates vestræ declinaverunt hæc, et peccata vestra prohibuerunt bonum a vobis. Si ergo beneficia Dei non consequimur, et si ejus gratia spoliamur, nostris perversitatibus atque ingratitudinibus imputemus. Propter quod in Proverbiis scriptum est: Justitia elevat gentem; miseros facit populos peccatum. Vitia igitur nostra sunt velut murus impediens ne a Sole sapientiæ illustremur, et ne a Sole justitiæ rectificemur.70 Quia inventi sunt in populo meo Christiani impii insidiantes quasi aucupes, laqueos ponentes, etc. Isti sunt aliorum, præsertim simplicium, deceptores, simulatores et callidi, de quibus scribit Apostolus: Impii proficient in pejus, errantes et in errorem mittentes. De quibus scriptum est:71 Hi sunt in epulis suis maculæ, convivantes absque timore; item in Psalmo, Loquuntur pacem cum proximo suo, mala autem in cordibus eorum.72 Quo contra Salomon ait:73 Qui ambulat simpliciter, ambulat confidenter; et, Illusores Deus illudet. Isti equidem rei sunt damnationis omnium quos pertrahunt ad peccandum.7475 Horum quoque domus plenæ sunt bonis injuste adeptis. Ideo magnificati sunt potestate, fama et gloria temporali. Incrassati sunt et impinguati, et præterierunt sermones meos pessime. Quibus competit illud: Impii confortati sunt, sublevatique divitiis.76 Procedit enim quasi ex adipe iniquitas eorum: et quo carnem delicatius fovent, eo amplius animam suam occidunt, suntque nudi atque macerrimi mente. Isti causas viduarum, pupillorum ac pauperum non judicant juste, sed personas ac munera accipiunt.
Stupor et mirabilia facta sunt in terra, id est in Ecclesia: nam prophetæ prophetabant mendacium. Hoc contra prædicatores qui vitia palpant, et intuitu proprii commodi blandiendo decipiunt. Et sacerdotes applaudunt frequenter hujusmodi. De quibus per Osee dicitur:77 Peccata populi mei comedent, et ad iniquitatem eorum sublevabunt animas eorum. Et populus meus dilexit talia. Multi sunt enim quos magis delectant fabulosa, vana et frivola, quam verba salutis. Contra quos sic ait Salvator: Qui ex Deo est, verba Dei audit;78 et Paulus, Corrumpunt mores bonos colloquia mala. Quid igitur fiet in novissimo eis, puta in die judicii?79 quasi dicat: Tunc æternaliter damnabuntur.
Footnotes
-
Job xxxiii, 19, 22-24. ↩
-
Act. xxvii, 24. ↩
-
Jacob. v, 16. ↩
-
Matth. v, 34. ↩
-
Eccl. xxiii, 12. ↩
-
Matth. ix, 12; ↩
-
Matth. xvii, 9; xxi, 21; ↩
-
Marc. ix, 22; ↩
-
Luc. vii, 10; xvii, 19; ↩
-
Marc. x, 12; ↩
-
Marc. xi, 23. ↩
-
Prov. xv, 27. ↩
-
I Joann. v, 4. ↩
-
I Petr. v, 9. ↩
-
Sap. i, 2. ↩
-
II Reg. xv, 20. ↩
-
Ps. xxxiv, 16. ↩
-
Job xxiv, 13. ↩
-
Prov. iii, 11, 12. ↩
-
Prov. xiii, 18. ↩
-
Judith xiii, 26, 27. ↩
-
Ezech. xxii, 13, 14, 21, 22. ↩
-
Jacob. iii, 2. ↩
-
Matth. vn, 14. ↩
-
I Joann. ii, 19. ↩
-
I Joann. ii, 19. ↩
-
I Joann. xi, 29. ↩
-
Matth. xix, 17. ↩
-
Ephes. iv, 3. ↩
-
Coloss. iii, 14. ↩
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Eccli. vi, 25. ↩
-
Job xiii, 27. ↩
-
Dan. xiii, 5. ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
Eccle. v, 9. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Prov. v, 22. ↩
-
Matth. vii, 14. ↩
-
Judith viii, 26, 27. ↩
-
Ephes. v, 18. ↩
-
Eccli. xviii, 31. ↩
-
Job xxxi, 9-11. ↩
-
I Reg. ii, 22-36; iii, iv. ↩
-
Apoc. xviii, 7. ↩
-
Is. i, 24. ↩
-
Osee xiii, 8. ↩
-
Amos vi, 4. ↩
-
II Cor. i, 23. ↩
-
Ephes. vi, 4. ↩
-
I Reg. xliii, 24. ↩
-
Is. i, 14. ↩
-
Apoc. xxiv, 12. ↩
-
Luc. xiii, 27. ↩
-
Tit. i, 15, 16. ↩
-
Eccli. v, 5-7. ↩
-
Ps. xx, 10. ↩
-
Is. i, 31. ↩
-
I Cor. iii, 12, 13. ↩
-
Ps. cxviii, 140. ↩
-
Matth. xiii, 28. ↩
-
Job xli, 24. ↩
-
II Cor. ii, 11. ↩
-
Eccle. 1, 15. ↩
-
Rom. 1, 20. ↩
-
Sap. XIII, 1, 5. ↩
-
Jacob. II, 17, 26. ↩
-
Ps. lxxii, 7. ↩
-
Job xxvi, 8. ↩
-
Prov. xiv, 34. ↩
-
II Tim. III, 13. ↩
-
Judæ 12. ↩
-
Ps. xxvii, 3. ↩
-
Sap. III, 34. ↩
-
Prov. x, 9. ↩
-
Job xxi, 7. ↩
-
Osee IV, 8. ↩
-
Joann. VIII, 47. ↩
-
I Cor. XV, 33. ↩
Chapter 12 of 75