Skip to the text

Articulus 13

DECLARATIO LITTERALIS CAPITULI SEXTI: CONFORTAMINI, FILII BENJAMIN, IN MEDIO JERUSALEM.

DESTRUCTIONEM Jerusalem et iniquitatem sacerdotum ejus, Propheta in præsenti capitulo describit. Confortamini, filii Benjamin, in medio Jerusalem. Jerusalem etenim, sicut in libro Josue scribitur, ad sortem ac tribum Benjamin pertinebat. Idcirco hoc loco per filios Benjamin, habitatores Jerusalem designantur, quorum multi fuerunt de tribu Benjamin, alii de tribu Juda, alii autem Levitæ. Et in Thecua clangite buccina. Thecua viculus fuit, secundum Hieronymum, in monte situs, duodecim milliaribus ab Jerusalem distans. Et super Bethacarem levate vexillum. Bethacarem, secundum eumdem, etiam viculus fuit Judææ, situs in monte. Quia malum visum est ab aquilone, et contritio magna: id est, idcirco, o popule regni Juda, confortare, et in Thecua buccina clange, atque in Bethacarem leva vexilum, parando te contra Chaldæos ad prælium, quoniam ex divina revelatione jam vidi tibi grande malum et vastitatem ac cladem imminere ab aquilone, videlicet ex terra et populo Chaldæorum nunc contra te venire volentium. Sicut superius, ita et nunc verba ista ad Judæos dicuntur ironice, eo quod non in Deo sperantes, contra Prophetæ consilium opposuerint se Chaldæis. Ideo subditur:

Speciosæ et delicatæ, id est mulieri teneræ ac formosæ, assimilavi filiam Sion, id est urbem, seu potius plebem Jerusalem: quoniam sicut hujusmodi mulier debilis est ad pugnandum ac resistendum, sic habitatores Jerusalem Chaldæis resistere non valebunt. Vel ideo tali feminæ comparatur Jerusalem, quia sicut ad feminam pulchram ac delicatam amatores confluunt, ita ad Jerusalem pastores. De quibus subjungitur: Ad eam venient pastores et greges eorum, id est principes Chaldæorum cum suis phalangis, pascentes de aliorum prædis se ipsos. Fixerunt in ea, id est circa Jerusalem, tentoria sua in circuitu, urbem diligenter vallando. Pascet unusquisque de præfatis principibus, eos qui sub manu sua sunt, id est partem exercitus sibi subjectam, de fructibus et opibus Judæorum.

Insuper principes isti ad suas turmas loquuntur: Sanctificate, id est, ex imperio divino confirmate, super eam, id est contra Jerusalem, bellum.1 Unde infra habetur quemadmodum Nabuzardan princeps militiæ Chaldæorum, ad Jeremiam testatus sit se cognoscere quod ex Dei voluntate ac nutu venerint contra Judæam. Consurgite, et ascendamus in meridie, id est, sine timore clara luce invadamus Jerusalem. Væ nobis, quia declinavit dies: id est, dolemus quod tam cito finitur dies, quoniam desideravimus ante noctem capere urbem; quia longiores factæ sunt umbræ vesperi. Ista dicuntur ad insinuandum, quod cum ingenti affectu nitebantur Chaldæi superare Jerusalem: propter quod de diuturnitate caliginis nocturnæ doluerunt; imo in tantum fervebant, quod sequentis diei lucem præstolari nequibant. Ideo dicunt: Surgite, et ascendamus in nocte, et dissipemus domos ejus, id est, domos Jerusalem destruamus.

Quia hæc dicit Dominus exercituum. Hoc esse potest verbum Jeremiæ, ad innuendum quod Deo prænuntiante hæc fiunt. Vel, secundum Hieronymum, est verbum Chaldæorum, istam sibi victoriæ securitatem spondentium, eo quod Deus Judæorum hæc fieri jussit: quod Chaldæis aliquo modo innotuit, sicut et regi eorum: nam et Ezechiel in Chaldæa eadem prophetavit.2 Cædite lignum ejus, id est, ligna Judææ succidite, o Chaldæi, et fundite circa Jerusalem aggerem, machinas et munitiones contra eam parando, hoc est, lignorum congeriem adversus urbem hanc comportate. Hæc est civitas visitationis, id est urbs cujus tempus punitionis modo advenit. Cujus causa subditur: Omnis calumnia, id est maxima pauperum injuriatio atque oppressio a majoribus, in medio ejus: sicut superius dictum est, et infra patebit.

Sicut ergo frigidam fecit cisterna aquam suam: frigidam quippe aquam communiter exhibet puteus; sic frigidam fecit malitiam suam, id est, sic Jerusalem omnem caritatis fervorem amisit, atque ex consequenti superabundanter peccavit, quemadmodum ait Salvator: Quoniam abundabit iniquitas, refrigescet caritas multorum.3 Iniquitas et vastitas, id est pauperum oppressio seu miseria, audietur in ea coram me semper, id est, quamdiu stabit, infirmitas et plaga, id est debilitas ad resistendum vel languor multorum, fames ac pestis. Per quod datur intelligi, plenam fuisse Jerusalem malis culpæ ac pœnæ, et hoc, usque ad destructionem ipsius.

Sed quoniam pœnæ vitæ præsentis ordinantur a Deo in bonum nostrum, Dominus subdidit: Erudire, Jerusalem, id est, ex tua castigatione magnitudinem culpæ tuæ perpende, et pœnitentiam age, ut vexatio tibi det intellectum;4 ne forte recedat anima, id est dilectio, mea a te: non quod divinæ mentis dilectio in se ipsa mutetur, sed quantum ad suum effectum, recedere atque accedere perhibetur; ne forte ponam te desertam, terram inhabitabilem, id est, ne penitus te relinquam, et in sempiternam solitudinem redigam. Ecce quomodo piissimus Deus etiam inter flagella quasi compatiens consulit, et semper rigori justitiæ, clementiæ miscet dulcorem.

Hæc dicit Dominus exercituum: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel, id est, Chaldæi Judæos in Jerusalem residuos capient usque racemum: vel inclusive, ita quod nihil sibi occurrens relinquent; vel exclusive, ita quod aliqui Judæorum occulte evadent, quemadmodum pauci racemi vindemiatorum manus solent effugere. Deinde Dominus ait exercitui Chaldæorum: Converte manum tuam quasi vindemiator ad cartallum: id est, sicut vindemiator uvas colligit et in cartallo reponit, ut eas ad torcular deportet, ita tu manus tuas ad Judæorum captionem extende, ut pertrahas eos ad Babylonem. Est autem cartallum, instrumentum in quo uvæ ponuntur.

Verum, quoniam Judæorum incorrigibilitatem novit Propheta, adjecit: Cui loquar? et quem contestabor ut audiat? quasi dicat: Pauci vel nulli meis acquiescent sermonibus. Ecce incircumcisæ aures eorum, præsertim interiores, id est vitiosæ et Deo rebelles, et audire, id est audiendo obedire, non possunt: non quod omnino non possint, quum omne peccatum sit voluntarium; sed quia difficulter id possunt: quemadmodum Christus in Evangelio etiam ait Judæis, Quomodo potestis loqui bona, quum sitis mali?5 et sicut incontinens continere non potest. Porro, secundum Hieronymum, circumcisio in Scripturis in tribus dicitur rebus, videlicet in præputio, in corde, atque in auri-bus. Nam et Stephanus sic legitur dixisse Judæis : Incircumcisi corde et auribus, vos semper restitistis Spiritui Sancto.6 Et Christus : Qui habet aures, inquit, audiendi, audiat. Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, id est in majorem eorum confusionem ac pœnam, eo quod illud abjecerint;7 vel, In opprobrium, ita quod illud vituperaverunt; et non suscipient illud credendo ac observando.

Idcirco furore Domini plenus sum, id est cognitione furoris Dei contra Judæos, quia vindictam Dei imminentem eis, revelavit Dominus mihi. Vel, Furore Domini plenus sum, id est zelo Dei, zelando contra iniquos pro eo. Laboravi sustinens, id est, populi hujus peccata tolerando, et eis compatiendo, labore confectus sum et afflictus. Effunde tu, popule Chaldæorum, vel, tu, o Domine Deus, effunde, id est, per Chaldæos effundes, super parvulum furorem , id est, mortem parvulis inferes, et super consilium juvenum simul*, id est, pariter etiam juvenibus de resistendo inter se consulentibus, mortem infliges, ita quod nec ætati parcetur, nec sexui.8*

Vir enim cum muliere capietur, id est, viros ac conjuges simul captivabunt Chaldæi, et senex cum pleno dierum, id est senes atque decrepiti. Ex quo infert Hieronymus, quod senectus non sit ultima ætas, sed ultima ætas eorum est qui sunt pleni dierum, quos decrepitos appellamus.

Et transibunt domus eorum ad alteros, agri et uxores pariter, id est, habitacula, possessiones et conjuges Judæorum, in Chaldæorum dominium redigentur; quia extendam manum meam, id est potestatis meæ ultionem, super habitantes terram, id est Judæos in terra hac commorantes, [dicit Dominus.] A minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiæ student, id est, inferiores ac superiores generaliter cupiditatibus intenti sunt; et a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt dolum, id est, pseudo ac sacerdos, omnes sunt fraudulenti. Hinc scriptum est : Omnes diligunt munera, sequuntur retributiones;9 itemque, Principes ejus avari, sectantes lucra.10 Et curabant contritionem filiæ populi mei, id est, desolationem Judæorum a Deo prædictam consolabantur, cum ignominia, id est turpi mendacio, dicentes, Pax, pax erit vobis, nec impugnabimini a Chaldæis; et non erat pax, ut illi promiserant. De hoc scriptum est : Erit manus mea super prophetas qui divinant mendacium, et deceperunt populum meum, dicentes, Pax, pax;11 et non est pax. Itemque :12 Hæc dicit Dominus super prophetas qui decipiunt populum meum, qui mordent dentibus suis, et prædicant pacem; et si quis non dederit in ore eorum quidpiam, sanctificant super eum prælium.13

Consequenter eorum pœna prænuntiatur. Confusi sunt, quia abominationem fecerunt : id est, præfati sacrilegi in destructione Jerusalem confusioni patebunt, falsitate eorum detecta, et pœna debita eis inflicta. Quin potius confusione non sunt confusi, id est, de suis sceleribus non sunt ad pœnitentiam veram confusi; vel, Non sunt confusi ante captivitatem Jerusalem, quoniam suas confictiones impudenter asseruerunt; et erubescere salubri erubescentia, quæ est de turpitudine culpæ, nescierunt, id est, noluerunt. Est itaque duplex confusio seu erubescentia : una bona ac salutaris, qua de peccati deformitate verecundamur; alia mala, qua reprobati, puniti, aut falsi inventi, confundimur de hoc quod deprehendimur. Interdum etiam quidam de bonis operibus verecundantur, ne derideantur. Hinc est illud :14 Est confusio adducens peccatum, et est confusio adducens gloriam et gratiam. Denique et Psalmista precatur : Deus meus, in te confido, non erubescam;15 et, In te, Domine, speravi, non confundar in æternum.16 Quamobrem cadent inter ruentes, id est, cum ceteris occidentur; in tempore visitationis suæ corruent, dicit Dominus, id est, tempore captionis Jerusalem a Chaldæis interficientur.

Hæc dicit Dominus : State super vias, et videte, etc. Rursus post denuntiationem malorum, consilium salutis dat Dominus, præsertim ut spiritus salvus fiat. State super vias, id est, itinera diversa quibus diversi incesserunt, pensate, videlicet varios modos conversandi, qualiter quidam per vias virtutum, alii per vitiorum calles ambulaverunt, et videte quid melius vobis sit et utilius ; et interrogate a sanctis Prophetis, de semitis antiquis, id est exemplis et actibus virtuosis præcedentium patrum sanctorum, qualiter illi in via Dei processerint, quæ sit via bona, id est conversatio virtuosa, et recta doctrina, lexque divina, et ambulate in ea.17 Scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi. Et invenietis refrigerium animabus vestris, id est consolationem internam in vestris angustiis, testimonium quoque bonæ conscientiæ, quod est solatium magnum; ac deinceps post hanc vitam in patria quiescetis. Huic dicto consonat illud Isaiæ : Hæc via ; ambulate in ea, et non declinetis neque ad dexteram neque ad sinistram.18 Unde etiam est illud Salomonis :19 Ne ambules cum impiis, prohibe pedem tuum a semitis eorum. Et dixerunt, vel verbo vel facto : Non ambulabimus per viam salutis, tanquam indociles et rebelles. Quibus Dominus ait :

Et constitui super vos speculatores, id est viros sanctos vos instruentes, videlicet Prophetas et prælatos idoneos : sicut ad Ezechielem Dominus loquitur, Speculatorem te dedi domui Israel.20 Et dixi : Audite vocem tubæ, id est prædicationem istorum, ad quorum unumquemque per Isaiam Dominus dicit : Quasi tuba exalta vocem tuam.21 Et dixerunt : Non audiemus. Spreverunt enim verba Prophetarum. Nonne velut tuba Dei fuit Michæas propheta, qui ait, Repletus sum fortitudine Domini, judicio et virtute, ut annuntiem domui Jacob scelus suum?22 Denique, sicut tuba, nisi insuffletur, non emittit sonum, sic nec Prophetæ loquuntur, nisi inspirati per Spiritum Sanctum.

Ideo audite, gentes, id est gentiles, et cognoscite, congregatio, id est, quæcumque hominum collectio, quanta ego faciam eis, id est, quam dira tormenta infligam istis perversis Judæis. Hoc admonet Deus, ut sua justitia omnibus innotescat. Audi, terra, id est, universi habitantes in terra. Ecce ego adducam mala, id est tribulationem et clades multiplices per Chaldæos, super populum istum, fructum, id est mercedem, cogitationum ejus impiarum. Quemadmodum autem fructus est ultimum quod de arbore exspectatur, sic merces est quod pro opere hominis bono vel malo ultimate recipitur. Quia verba mea non audierunt, et legem meam projecterunt de cordibus suis. Quocontra Salomon ait : Serva mandata et legem quasi pupillam oculi tui ;23 liga eam in digitis tuis, et in tabulis cordis tui scribe illam. Ut quid mihi thus de Saba affertis? De terra enim illa thus optimum deferebatur, quo in cultu templi utebantur Judæi. Et calamum suave olentem, id est dulciter redolentem (pro quo Septuaginta interpretati sunt, Cinnamomum), de terra longinqua, puta de India? Calamus autem, secundum quosdam, hic sumitur pro arbore aromatica, gracili ac nodosa, quæ ponebatur in unctione vasorum divino cultui consecratorum. Holocautomata vestra non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi. Sacrificia enim legalia ex se ipsis non erant accepta Deo, sed ex offerentium devotione ac fide. Unde Dominus per Isaiam : Ne offeratis ultra sacrificium frustra;24 incensum abominatio est mihi. Hinc Michæas : Quid dignum offeram Domino ? Numquid offeram ei holocaustum? Numquid placari potest Dominus in millibus arietum ? Indicabo tibi, homo, quid sit bonum, aut quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.25

Propterea hæc dicit Dominus Deus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas, id est punitiones famis et pestis ac gladii; et ruent in eis patres et filii, simul vicinus et proximus, id est, pariter a Chaldæis interficientur, et peribunt: quia et æternaliter damnabuntur qui non veraciter pœnituerunt. Hæc dicit Dominus Deus: Ecce populus venit de terra aquilonis, videlicet exercitus Chaldæorum, et gens magna consurget a finibus terræ, id est auxiliatores eorum venientes de locis valde remotis. Juxta quem sensum legitur regina Saba venisse de finibus terræ, ut audiret sapientiam Salomonis. Sagittam et scutum arripiet: quia validi sagittarii erant. Crudelis est, et non miserebitur ætati, conditioni, aut sexui. Vox ejus quasi mare sonabit, id est, terribiliter conclamabit, quemadmodum mare ex collisione undarum terribilem efficit sonum. Et super equos ascendent, præparati quasi vir ad prælium, id est sicut viri bellicosi. Ponitur etenim singulare pro plurali; et, Quasi, notat hic veritatem, non similitudinem tantum. Adversum te, filia Sion, id est contra te, o urbs, seu plebs Jerusalem. Hæc per Jeremiam prænuntiat Deus, ut populus Judæorum terrore concussus, pœnitentiam agat.

24

Consequenter in persona populi Prophetæ ait: Audivimus famam ejus, quod scilicet nunc contra nos properet, dissolutæ sunt manus nostræ, id est, fortitudo nostra collapsa est, tribulatio apprehendit nos, dolores ut parturientem. Gravior enim fertur mors exspectata, quam illata.

25

Nolite, o Judæi, exire ad agros, et in via ne ambuletis extra civitates et fortalitia; quoniam gladius inimici, id est hostium vestrorum Chaldæorum, pavor, id est causa pavoris, est in circuitu civitatum. Postquam docuit quid vitandum, nunc instruit quid agendum. Filia populi mei, id est plebs Juda: quia, ut dixi, consuetudo est Prophetis, vel potius Deo per Prophetas, totum populum nomine filiæ explicare, ut Creator ad creaturam suum demonstret amorem. Unde et Isaias hunc populum alloquens, ait: Tritura mea et filia areæ meæ, quæ audivi a Domino, an-26

26 nuntiavi vobis. Accingere cilicio, et conspergere cinere, id est, cilicia indue, et super te cineres sparge, cordialiter pœnitendo, atque divinam clementiam implorando. Porro sic facere tempore angustiarum, mos erat Judæis. Luctum unigeniti fac tibi, planctum amarum, id est, tam intime dole ac plange, ut mater quæ unicum perdidit filium: qui luctus est acerbissimus; imo, secundum Hieronymum, nihil dolorosius quam unicum amittere filium. De hac causa lugendi ait Michæas: Super hoc plangam et ululabo, vadam spoliatus et nudus:27 quia desperata est plaga ejus. Quia repente veniet vastator super nos, videlicet Nabuchodonosor rex Babylonis, de quo infra:28 Contritus est malleus universæ terræ.

Insuper Dominus sic loquitur Jeremiæ: Probatorem dedi te in populo meo robustum, id est, virtuosum atque constantem examinatorem Judæorum istorum te posui, ita quod nulla adversitate aut terrore cessabis ab eorum increpatione; et scies, et probabis viam eorum, id est, opera ipsorum examinabis atque cognosces, an scilicet sint corrigibiles, an non. Quemadmodum autem Isaias dicitur fuisse populi hujus triturator, et Ezechiel speculator, sic Jeremias probator. Verum, quia non fuerunt correcti, subjungitur: Omnes isti principes declinantes, id est a Deo recedentes, fuerunt ambulantes fraudulenter; æs et ferrum universi, id est duri et incorrigibiles facti, corrupti sunt mente, non purgati. Defecit sufflatorium in igne: id est, sermo tuus, qui instar sufflatorii nitebatur eos mundare, non est cupitum sortitus effectum; consumptum est plumbum: id est, peccatores isti gravissimi perierunt, sicut in fornace consumitur plumbum. Frustra conflavit conflator, id est, Jeremias sine effectu sategit eos verbo Dei purgare, sicut aurifaber aurum purgat in igne; malitiæ enim eorum non sunt consumptæ, id est, pœnitentiam non egerunt. De quibus sic Dominus ait per Ezechielem:29 Omnes isti æs, et stannum, et ferrum, et plumbum in

27

28

29 medio fornacis; et succendam eos in igne furoris mei. Argentum reprobum vocate eos, id est similes argento sophistico, quod nequit veraciter depurari; quia Dominus projecit illos, id est, contempsit ac dereliquit justo judicio. Verum ista projectio, ut est pœna, non est causa, sed effectus et signum impietatis illorum. Unde ad populum istum per Isaiam dicitur: Argentum tuum versum est in scoriam; item per Ezechielem, Versa est mihi domus Israel in scoriam.30

Is. 1, 22.

Ezech. xxii, 18.

Footnotes

  1. Jer. XL, 2, 3. ↩

  2. Ezech. iv-vii. ↩

  3. Matth. xxiv, 12. ↩

  4. Is. xxviii, 19. ↩

  5. Matth. xii, 34. ↩

  6. Act. vii, 51. ↩

  7. Matth. xi, 15; xiii, 9, 43. ↩

  8. *alias foris* ↩

  9. Is. i, 23. ↩

  10. Ezech. xxii, 27. ↩

  11. Ezech. xiii, 9, 10. ↩

  12. Mich. vi, 5. ↩

  13. Mich. iii, 5. ↩

  14. Eccli. iv, 25. ↩

  15. Ps. xxiv, 2. ↩

  16. Ps. xxx, 2. ↩

  17. Jacob. IV, 17. ↩

  18. Is. XXX, 21. ↩

  19. Prov. I, 15. ↩

  20. Ezech. III, 17. ↩

  21. Is. LVIII, 1. ↩

  22. Mich. III, 8. ↩

  23. Prov. VII, 2, 3. ↩

  24. Is. I, 13. ↩

  25. Mich. VI, 6-8. ↩

  26. Is. xxi, 10. ↩

  27. Mich. I, 8, 9. ↩

  28. Jer. L, 23. ↩

  29. Jer. xxv, 18, 21. ↩

  30. Is. i, 22. ↩

Chapter 13 of 75