Articulus 14
EJUSDEM CAPITULI SEXTI MORALIS EXPOSITIO.
CONFORTAMINI, filii Benjamin, in medio Jerusalem, et in Thecua clangite buccina, et super Bethacarem levate vexillum. Benjamin interpretatur, filius dexteræ: quo signantur filii prædestinationis et gratiæ, in quorum persona ait Apostolus: Gratificavit nos Deus Pater in dilecto Filio suo. His itaque jubet sermo divinus, ut tempore tribulationis ac tentationis confortentur, confidentes in Domino, atque dicentes: Si Dominus pro nobis, quis contra nos? Et rursus: Domine, refugium factus es nobis. In medio Jerusalem, id est Ecclesiæ, quatenus in ecclesiastica permaneant unitate et in communione Sanctorum. Sic confortatus Apostolus, dixit: Omnia possum in eo qui me confortat. Præterea Thecua interpretatur tuba: qua significantur hi quibus Spiritus Sanctus contulit sermonem sapientialem ac efficacem in prædicando. Unde in Evangelio nominavit Salvator Joannem et Jacobum, Filios tonitrui. Talibus ergo jubetur, ut buccina prædicationis ferventis contra invisibilium aut etiam visibilium persecutorum aciem clangant, hortando fideles ad cordis custodiam, et ut immobiliter divino auxilio cum incessabilibus precibus ac plena fiducia innitantur. At vero Bethacarem interpretatur, villa vineæ: qua intelliguntur, qui præclara aut forti divinorum contemplatione replentur: qui cum Sponsa dicere possunt, Introduxit me rex in cellam vinariam. Istis præcipitur, ut contra omnem adversariarum potestatum invasionem levent crucis vexillum, et dominicæ passionis virtute repugnent, considerantes quanta pro eis Christus pertulerit, ejusque meritis defendi orantes, atque ipsius vestigia valide assequentes, ut cum Apostolo dicere queant: Ego stigmata Domini Jesu in corpore meo porto. Et Christus in Canticis admonet: Pone me ut signaculum super cor tuum, ut signaculum super brachia tua. His igitur fortissimis armis accingite vos ad prælia sancta contra hostes salutis, qui Deum vobis auferre nituntur, videlicet contra mundum, carnem, diabolum.12
Ephes. 1, 6.
Galat. vi, 17.
Rom. vii, 31.
Cant. viii, 6.
Ps. lxxxix, 1.
Quia malum visum est ab aquilone, id est, quia Deo monstrante, viri sancti viderunt, quod ex diaboli regno seu ipsis dæmonibus ac eorum ministris, imminet vobis grandis tentatio, et contritio magna, id est spiritualis occisio, qua animæ vestræ, si eis consenseritis, occidentur morte peccati. De qua scriptum est: Nomen habes
Philipp. iv, 13.
Apoc. iii, 1.
Marc. iii, 17. quod vivas, sed mortuus es.
Speciosæ et delicatæ mulieri assimilavi filiam Sion, id est Ecclesiam seu animam fidelem Christi sponsam, de qua dicit Apostolus: Elegit sibi gloriosam Ecclesiam, non habentem maculam neque rugam. Quæ alibi audit a Sponso: Pulchra es, amica mea, suavis et decora sicut Jerusalem. Ad eam venient pastores et gre-
Cant. ii, 4.
Ephes. v, 27.
Cant. vi, 3. ges eorum. Hoc accipi potest in bono et in malo. In bono, quia ad supremos Ecclesiæ prælatos, atque ad eos qui singulari sanctitatis gratia decorantur, veniunt pro instructione atque consilio pastores ac inferiores prælati cum subditis suis: quorum unusquisque pascere debet verbo ac opere eos qui sub sua sunt manu. In malo autem, quoniam contra fideles insurgunt pastores damnabiles, se ipsos pascentes, et sibi subjectos impie confoventes: præsertim aeriæ potestates, quæ de credentium supplantatione seu animarum perditione pascuntur, et inter fideles sua figunt tentoria: quippe quæ die noctuque adsunt ut noceant, et si vicissim recedant, mox revertuntur, quum et de Christo scriptum sit: Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus.3 Non ergo simus securi, nec torpeamus ignavia, sed solliciti simus pro cordis custodia, in adjutorio Altissimi habitantes.4
Isti ad impugnandum fideles, potissime devotiores, imo totam Ecclesiam, se invicem cohortantur, dicentes: Sanctificate super eam bellum, id est, ex divina permissione seu commissione roborate contra istorum congregationem tentationis persecutionisque pugnam. Consurgite, et ascendamus in meridie, id est in luce apparentis justitiæ seu bonitatis conflictæ: quia, ut ait Apostolus, Ipse Satanas transfigurat se in angelum lucis.5 Cujus fallaciam sequuntur hæretici atque alii seductores, qui ut facilius fallant, mala proponunt sub specie boni. Potest quoque per meridiem, accipi prosperitas mundi, qua innumerabiles decipit hostis nequissimus. Ideo timoratus dicere potest illud in Psalmo:6 Ab altitudine diei timebo. Tanta demum inest his invisibilibus hostibus nocendi aviditas, ut si aliqua dies qua nihil nocumenti inflixerint, cœperit terminari, inter se dicant: Væ nobis, quia declinavit dies, quia longiores factæ sunt umbræ vesperi. Nam et inde dolent, quod tempore quo dormitur, minus valent nocere. Verum, ne prorsus optato preventur effectu, adjiciunt: Surgite, et ascendamus in nocte: quia et tunc quiescentes variis phantasiis ac dolis inquietant, perturbant, terrent, ac polluunt. Tunc quoque specialiter ad furta, adulteria, fornicationes, ceterasque lascivias, atque pigritias, quæ lucem odiunt, magis instigant. Potest quoque per noctem, adversitas sæculi vel manifesta vitiositas designari. Quos enim nequeunt prosperitate seducere, adversitate frangere moliuntur; et quosdam adeo ad vitia pronos cognoscunt, ut manifeste mala eis proponere non formident. Et dissipemus domos ejus, id est, congregationes Ecclesiarum devotas ad iniquitatum ruinam trahamus, vel corpora in quibus habitant animæ, subdamus peccatis, ut exhibeant membra sua, quibus Deum honorare tenentur, arma atque instrumenta iniquitatis, ad Creatoris injuriam.7
Quia hæc dicit Dominus permissive: Cædite lignum ejus, id est, opera fidelium fructuosa ab eis subtrahite, ne perseverent usque in finem, et fundite circa Jerusalem aggerem, id est virtutum obstacula ac terrenorum amorem. Semper equidem studet tentator ponere obicem boni, atque præbere occasionem peccandi. Hæc, puta Ecclesia, est civitas visitationis, id est tribulationibus exposita:8 quoniam omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patiuntur. Omnis calumnia in medio ejus. Nam intra Ecclesiam plurimi inveniuntur falsi Christiani, injuriantes, opprimentes, et damna inferre non metuentes. Idcirco diaboli audentius impugnant Ecclesiam. Sicut ergo frigidam fecit cisterna aquam suam, sic frigidam fecit Ecclesia seu anima Deo ingrata, maltiam suam, dum in peccando indesinenter magis ac magis abscedit et distat a fonte vivifici caloris interni, a fervore amoris divini, a contactu Spiritus Sancti. Unde, quemadmodum frigus constringit atque indurat, ita istorum malitia obdurescit. Iniquitas et vastitas audietur in ea, etc. Hæc mala in Ecclesia inveniri, dolendum potius quam exponendum.
Sed quoniam mala pœnalia ordinantur in bonum nostrum, et nobis proficiunt ad salutem, si bene eis utamur, Dominus subdit: Erudire, Jerusalem: id est, o Ecclesia, seu anima christiana, ex tua punitione et increpatione eruditionem assume, vitiorum tuorum gravitatem pensando, divinam justitiam collaudando, ac de cetero cautius conversando. Sicque erudita, Deo gratias age, quod te in vita præsenti pie et paternaliter castigare dignatur, ne postea multo gravius torquearis, considerans illud in Job: Beatus homo qui corripitur a Domino:9 increpationem ergo Domini ne reprobes, quia ipse vulnerat, et medetur; percutit, et manus ejus sanabunt. Et illud: Ego quos amo, arguo et castigo.10 Huic expositioni congruit translatio Septuaginta interpretum quæ habet: Per omnem dolorem et flagellum erudieris, Jerusalem. Circa quod ait Hieronymus: Si quando crebris angustiis subjacemus, hujus versiculi recordemur, Per omnem dolorem, etc. Erudiri quoque debemus, illuminationem Spiritus Sancti devotissime implorando, sacram Scripturam studiose ac ordinate legendo, doctorum ac superiorum nostrorum informationibus humiliter acquiescendo, doctioribus nos jungendo, et cujuscumque melius sapientis, seu caritative hortantis aut increpantis eloquia amplexando. Hæc poterit adimplere, qui ipsam veritatem sinceriter diligit, juxta illud: Dic sapientiæ, Soror mea es; et prudentiam voca amicam.11 Ne forte recedat anima mea a te. Ergo ab eo qui præfatis modis erudiri non satagit, dilectio Dei recedit. Ideo scriptum est: Non est populus sapiens, propterea non miserebitur ejus qui fecit eum;12 et alibi, Neminem diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat.13 Apostolus quoque testatur: Qui ignorat, ignorabitur. Verum eruditio sine Dei amore ac laudabili vita, damnabiliorem reddit scientem.14 Ne forte ponam te desertam, id est a gratia Dei relictam, terram inhabitabilem, id est Sancti Spiritus inhabitatione indignam.
Hæc dicit Dominus: Usque ad racemum colligent quasi in vinea reliquias Israel.
Nil verius dici potest, præsertim quum Christus testatus sit: Multi sunt vocati, pauci vero electi. Itaque dæmones intra tentationum ac deceptionum suarum rete seu laqueos, imo et intra carcerem gehennalem, colligunt reliquias Israel, id est populum christianum superstitem, usque ad racemos exclusive, id est præter paucos et parvos, videlicet humiles, qui Domino relinquuntur. De quibus sic loquitur Christus: Nolite timere, pusillus grex, quia complacuit Patri vestro dare vobis regnum; et item: Confiteor tibi, Pater, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis. Majores autem communiter sunt de vindemia dæmonum, quum Corinthiis loquens, sic dicat Apostolus: Videte vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes secundum carnem, non multi potentes, non multi nobiles sunt inter vos; sed quæ stulta sunt mundi, elegit Deus, ut confundat sapientes. Hinc Michæas paucitatem eorum qui per ipsum convertebantur attendens, ait: Væ mihi, quia factus sum sicut qui colligit in autumno racemos vindemiæ. Converte manum tuam, o diabole, quasi vindemiator ad cartallum, trahendo impios ad infernum.
Insuper prælatus seu prædicator devotus, de auditorum ac obedientium paucitate plurimum dolens, ait: Cui loquar verbum salutis? et quem contestabor ut audiat? Ecce incircumcisæ aures eorum, et audire non possunt. De quibus dicit Apostolus: Erit tempus quum sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribus; et a veritate quidem aures avertent, ad fabulas autem convertentur.15 Quocontra ait Salvator: Beati qui audiunt verbum Dei, et custodiunt illud.16 Ecce verbum Domini factum est eis in opprobrium, id est in majorem confusionem, et non suscipient illud per adimpletionem. Ideo ait Salvator: Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens eam, plagis vapulabit multis.1718 Et de Judæis loquens disseruit : Si non venissem, et locutus eis fuissem, peccatum non haberent.19 Ex quo innotescit, quam grave atque damnabile sit contemnere Dei verbum, seu non implere auditum. Unde Dei vicarius et divini verbi minister adjungit :
Idcirco furore Domini plenus sum, id est comminatione ultionis divinæ, vel zelo divinæ justitiæ contra tales : sicut Apostolus, qui fornicatorem illum Corinthium tradidit Satanæ in interitum carnis.20 Et iterum ait : Si venero, ultra non parcam.21 Et laboravi sustinens tantam inobedientium Deo perversitatem. Ideo dicit Psalmista : Tabescere me fecit zelus meus, quia obliti sunt verba tua inimici mei;22 et Christus in Psalmo, Zelus domus tuæ comedit me.23 Effunde tu, dæmon, divinæ æquitatis minister, super parvulum, id est invidum : parvulum enim occidit invidia;24 furorem, id est divinæ sententiæ exsecutionem, videlicet pœnam infernalem. Vel, parvuli, sunt omnes qui per dona gratiæ, esse spirituale coram Deo non habent : imo hujusmodi pro nihilo reputantur. Et super consilium juvenum, id est super eos qui instar juvenum passiones suas sequuntur. Vir enim cum muliere capietur, id est, dæmonibus subjicietur, dum quasi equi et muli voluptatem lasciviamque sequuntur, nec in statu conjugali mandata Dei custodiunt; senex cum pleno dierum : de quibus Isaias :25 Puer centum annorum morietur, et peccator centum annorum maledictus erit. Et transibunt domus eorum, id est corpora vel cubilia mentis, ad alteros, quia extendam manum meam super habitantes terram, id est temporalium amatores : de quibus in Apocalypsi asseritur, Væ super habitantes terram :26 quales præcipue sunt avari.
A minore quippe usque ad majorem, omnes avaritiæ student. Hoc nunc videmus impletum, non solum in laicis, sed et in clericis, illis potissime qui plura beneficia habere non metuunt, quum tamen dicat Apostolus : Habentes victum et quibus tegamur, his contenti simus;27 Joannes quoque Baptista, Qui habet duas tunicas, det non habenti.28 Unde et Christus omnium temporalium præbuit semetipsum exemplarem ac perfectissimum contemptorem. Hinc Sapiens orat :29 Tantum victui meo tribue necessaria; et alius :30 Avaro nihil est scelestius; hic enim animam suam habet venalem.31 Propterea dicit Apostolus : Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli.32 Et a propheta usque ad sacerdotem, cuncti faciunt dolum. Prophetæ quodammodo vocantur prædicatores verbi Dei, qui futurum judicium præmiumque prænuntiant. Sacerdotes igitur et prophetæ faciunt dolum, dum populi vitia palpant, vel alios scandalizant, vel debitum sui officii non exsolvunt : et heu, quam sunt multi tales! Quibus comminatur Osee : Attendite hoc, sacerdotes, quia vobiscum judicium est, quoniam laqueus facti estis speculationi, et sicut rete expansum super montem.33 De quibus subjungitur : Et curabant contributionem filiæ populi mei, id est, peccata populi christiani se curare dicebant, cum ignominia, id est falsitate, dicentes, Pax, pax; et non erat pax. Hoc agunt, dum de misericordia Dei promittunt nimiam securitatem hominibus, vel peccata eis indulta, sive in fine faciliter indulgenda, affirmant.
Confusi sunt, quia abominationem fecerunt. Plures eorum qui ista fecerunt, jam in æternum damnati sunt, vel per Scripturas quotidie reprobantur. Quin potius confusione pœnitentiali ac salutari, non sunt confusi, et erubescere nescierunt de suæ vitæ turpitudine. Quamobrem cadent inter ruentes, quia cum his quos fallunt, peribunt, in tempore visitationis suæ, id est in die judicii universalis vel particularis. Ut autem Hieronymus ait, Grandis impietas est, non solum non cavere, sed nec intelligere peccata.
Hæc dicit Dominus : State super vias, considerando differentiam inter vias justorum ac impiorum, et diversitatem præmii eorumdem, et interrogate de semitis antiquis, investigando qualiter sancti Apostoli ac alii veteres virtuosi vixerunt, quæ sit via bona, Sanctorum trita vestigiis atque salvifica : de qua loquitur Christus : Si vis ad vitam intrare, serva mandata; et iterum, Arcta est via quæ ducit ad vitam, et pauci inveniunt eam. Et ambulate in ea, Christi testimoniis credendo, ejus præceptis parendo, ejus consiliis acquiescendo, et ipsius Domini Salvatoris vestigia imitando. Nempe qui se dicit in Christo manere, debet sicut ille ambulavit, et ipse ambulare. Hoc agit qui implet illud Apostoli : Imitatores Dei estote, et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit nos. Et invenietis refrigerium animabus vestris. Quo enim quis in virtutibus fuerit magis exercitatus, eo delectabilius est sibi virtutum operationi insistere. Signum namque virtutis est, delectatio fiens in opere. Ideo in Proverbiis scribitur : Gaudium est justo facere justitiam. Bona autem conversatio multiplicem habet fructum, et facit mentem in Deo quietam; deinde sortitur requiem patriæ sempiternam. Hinc in Evangelio ait Unigenitus Dei : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Hoc est quod Job ait : Acquiesce Deo, et habeto pacem, et per hoc habebis fructus optimos. Porro de harum justorum ac impiorum distinctione viarum, ait Sapiens : Justorum semita quasi lux splendens, procedit et crescit usque ad perfectum diem : via autem impiorum tenebrosa; nesciunt ubi corruunt. Si igitur nobilitatem, puritatem ac beatitudinem viæ justorum, vilitatem quoque, immunditiam ac damnationem viæ impiorum prudenter pensemus, eligemus utique in via bona, quanquam arcta sit, ambulare.
Et dixerunt : Non ambulabimus in via justitiæ. O quam multi dicunt hoc facto, quamvis non verbo ! qui scientes vitam suam esse damnabilem, nihilo minus ex deliberatione potius in suis vanitatibus permanent, quam ad Dei timorem, timoratamque vitam se donent : quorum damnatio justa est. Et constitui super vos speculatores, id est animarum custodes, periculorum vestrorum prævisores : quales primi fuerunt Apostoli, deinde successores eorum, et prædicatores atque pastores, quibus Christus loquitur : Vos estis lux mundi; et, Qui vos audit, me audit. Audite vocem tubæ, id est apertam prædicationem eorum. Et dixerunt : Non audiemus. Isti sunt homines impii ac rebelles, superioribus suis non obedientes, quibus convenit illud Job : Dixerunt Deo : Recede a nobis, scientiam viarum tuarum nolumus. Qui quasi de industria recesserunt a Deo.
Ideo audite, gentes, id est, infideles, quanta ego faciam eis. Quasi dicat Dominus : Multo gravior erit horum inobedientium Christianorum, quam paganorum, damnatio, quum sint Deo magis ingrati. Ut quid mihi thus de Saba affertis, id est orationes non ex caritate vera prolatas, quum proximis vestris non ignoscatis ? Quæ orationes alienæ sunt a Deo, et quasi de Saba alienigenarum provincia. Et calamum suave olentem, id est simulatam justitiam, hominum æstimatione veram ac dulcem? Holocautomata vestra hæc spiritualia, non sunt accepta, et victimæ vestræ non placuerunt mihi : quod etiam accipi potest contra eos qui de rapinis offerunt Deo, et pauperes opprimunt, nihilo minus æstimantes se Deum oblationibus suis placare. Hæc dicit Dominus : Ecce ego dabo in populum istum ruinas, id est, in mala culpæ ac pœnæ eos labi permittam : juxta illud, Ruinæ impiorum erunt. Ecce populus venit de terra aquilonis, etc. Per populum istum crudelem ac fortem, intelligendi sunt, ut dictum est, dæmones : qui sagittam et scutum arripiunt, utpote suggestiones pestiferas, et machinamenta quibus se contra nostras pugnas in eos defendant. Dum enim eis resistimus, scutum arripiunt, ut nos a bonis impediant actibus. Super equos ascendunt, id est super corda pravorum, per quos decipiunt bonos, qui per filiam Sion signantur.
17
Matth. v, 14. Luc. x, 16.
Job xxi, 14.
Ibid. xxxiv, 27.
18
20
21
Soph. i, 3.
22
23
Matth. xix, 7. Ibid. vii, 14.
Joann. ii,
Ephes. v, 2.
Prov. xxi, 5.
Matth. xi, 3.
Job xxi, 21.
Prov. iv, 18, 9.
Audivimus famam ejus, dissolutæ sunt manus nostræ, tribulatio apprehendit nos. Hoc in persona imperfectorum potissime dicitur, qui dæmonum crudelitate, astutia et fortitudine cognitis, perterrentur, pensantes se suis viribus non posse resistere.
Quibus consequenter consulitur: Nolite exire ad agros, id est ad lata injustorum itinera, et in via istorum ne ambuletis, hoc est, opera mala nec inchoetis, nec continuetis. Filia populi mei, id est tu, o plebs hæc christiana, accingere cilicio, et conspergere cinere, id est, in cilicio et cinere pœnitentiam age, et Dei invoca subsidium. Luctum unigeniti fac tibi, pro præteritis culpis cordialissime lamentando. Imo incomparabiliter plus plangendum esset pro Dei offensa, et pro infiniti illius boni amissione, et spiritualium ejus donorum subtractione, quam pro alicujus rei temporalis seu doni naturalis perditione; sed in multis contingit oppositum. Quia repente veniet vastator, id est diabolus, super nos, ut rursus tentet, vel ad inferos pertrahat. Quapropter loquitur Christus: Nisi pœnitentiam egeritis, omnes similiter peribitis.34
Probatorem dedi te in populo meo, etc. Hoc ad omnem virtuosum Christianorum prælatum ac prædicatorem, atque ad incorrigibiles Christianos loquitur Deus, omnino secundum eumdem sensum quo in præcedenti articulo id ipsum de Jeremia ac populo Judæorum expositum est. Jam enim videmus quam pauci ex prædicatione bonorum corrigantur. Propter quod merito sunt æri comparandi, et argentum reprobum nuncupantur.
Footnotes
-
Rom. viii, 31. ↩
-
Ephes. i, 6. ↩
-
Luc. IV, 13. ↩
-
Ps. xc, 1. ↩
-
II Cor. XI, 14. ↩
-
Ps. LV, 4. ↩
-
Rom. VI, 1. ↩
-
II Tim. 12. ↩
-
Job v, 17, 8. ↩
-
Apoc. III, 9. ↩
-
Prov. VII, 4. ↩
-
Is. XXVII, 11. ↩
-
Sap. VII, 28. ↩
-
I Cor. XIV, 38. ↩
-
II Tim. IV, 3, 4. ↩
-
Luc. XI, 28. ↩
-
Luc. XII, 47. ↩
-
Luc. XU, 47. ↩
-
Joann. xv, 22. ↩
-
I Cor. v, 5. ↩
-
II Cor. xiii, 2. ↩
-
Ps. cxviii, 139. ↩
-
Ps. lxviii, 10. ↩
-
Job v, 2. ↩
-
Is. lxv, 20. ↩
-
Apoc. viii, 13. ↩
-
I Tim. vi, 8. ↩
-
Luc. iii, 1. ↩
-
Prov. xxv, 8. ↩
-
Eccl. x, 10. ↩
-
Eccli. x, 10. ↩
-
I Tim. vi, 1. ↩
-
Osee v, 1. ↩
-
Luc. xiii ↩
Chapter 14 of 75