Skip to the text

Articulus 15

ELUCIDATIO LITTERALIS CAPITULI SEPTIMI : VERBUM QUOD FACTUM EST AD JEREMIAM A DOMINO.

RURSUS misericordiam suam ostendit piissimus Dominus et Deus omnipotens. Et quanto diriora sunt tormenta quæ imminent, tanto abundantius de remedio consulit, ad pœnitentiamque invitat, declarans se in perditione viventium non lætari, quod item ulcisci atque punire, sit quasi alienum atque peregrinum ab ipso, quemadmodum Isaias testatus est.

Verbum quod factum est ad Jeremiam a Domino, dicens: Sta in porta domus Domini, scilicet templi, ut omnes te audiant qui ingrediuntur, et prædica ibi verbum istud, et dic: Audite verbum Domini, omnis Juda, id est, populus regni Juda, videlicet filii Judæ ac Benjamin, et Levitæ. Omnes siquidem isti, nomine Juda frequenter signantur, eo quod reges essent de tribu Juda: quemadmodum in Osee, nomine Ephraim, decem tribus significantur, eo quod communiter reges decem tribuum, et primus earum rex, Ephratæi exstiterunt. Qui ingredimini per portas has, ut adoretis Dominum. Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Bonas facite vias vestras, id est, operationes vestras corrigite, et studia vestra, id est desideria, quæ sunt velut quidam conatus ad opera; et habitabo vobiscum, id est, gratiose vobis adero, in loco isto.12 Clementissimus Deus præmium pollicetur etiam in præsenti, ut acquiescant. Et quoniam unusquisque naturaliter terram diligit natalem, Habitabo (inquit) vobiscum in loco isto. Simili modo ait per Isaiam: Si audieritis me, bona terræ comedetis.

Nolite confidere in verbis mendacii, dicentes: Templum Domini, templum Do-3 mini, templum Domini est. Templum istud veraciter erat templum Domini, sed non eo modo quo isti dixerunt. Quia enim templum hoc Deo fuerat consecratum, confidebant sanctitate ac pretiositate et eminentia ædificiorum ejus ab inimicis defendi: ad quod æstimandum, pseudo ac sacerdotes cupiditate inducti, populum induxerunt. Ter autem idem profertur, propter assertionem majorem. Quoniam si bene direxeritis vias vestras et studia vestra, ordinando ea recte in ultimum finem, qui est beatitudo æterna; si feceritis judicium inter virum et proximum ejus, id est, si, o judices, juste judicaveritis inter quoscumque inter se litem seu causam habentes; advenæ, et pupillo, et viduæ non feceritis calumniam: quibus tanto vitiosius est injuriari, quanto impotentiores sunt ad resistendum; et quanto plus humano sunt destituti solatio, tanto iniquius est eos contristare, tanto item benignius est eos consolari. Unde injuriam eis illatam Deus specialiter vindicat, juxta illud in Psalmo: Dominus custodit advenas, pupillum et viduam suscipiet. Nec sanguinem innocentem effuderitis in loco hoc: in quo valde culpabiles erant, juxta illud Ezechielis: Civitas effundens sanguinem in medio sui, tu es. Et post deos alienos non ambulaveritis in malum vobismetipsis, id est ad vestram damnationem atque perniciem. Quasi dicat: Non mihi, sed vobis idololatria nocet. Habitabo vobiscum, id est in cordibus vestris per caritatem et gratiam, in loco isto, in terra quam dedi patribus vestris. Porro quod subditur, a sæculo et usque in sæculum, id est per generationum successiones, referri potest ad id quod dixit, Habitabo; et item ad hoc quod ait, Dedi.

Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii, qui non proderunt vobis: imo nocebunt, quia ex eis occasionaliter vel directe inducti estis ad peccata præscripta; furari, occidere, adulterari: quæ sunt peccata in proximum, quorum primum est avaritiæ, secundum invidiæ, tertium luxuriæ; jurare mendaciter, libare Baalim, id est idolo sic vocato sacrificare, et ire post deos alienos, quos ignoratis esse deos, quum non sint dii. Falsum autem non scitur, quamvis sciri putetur; sed falsum esse falsum, scitur, quia hoc verum est. Ista sunt peccata in Deum, quorum primum est irreligiositas, alia duo superstitionis, imo et irreligiositatis. Libare autem Baalim, est species ejus quod est ire post deos alienos, quum et Baal seu Baalim deus sit alienus; sed et ipse specialiter explicatur, quia in ejus cultu filii Israel gravius atque frequentius deliquerunt.

Et venistis, et stetistis coram me in domo hac, in qua invocatum est nomen meum, qui ubique sum, tanquam incircumscriptus ac simplicissimus spiritus; et dixistis: Liberati sumus de manibus inimicorum, vel a peccatis, eo quod fecerimus omnes abominationes istas, id est oblationes et sacra deorum: unde ipsi dixerunt, Oblationes, vel aliquid tale; sed quoniam talia erant abominabilia vero Deo, ideo ponit Propheta rem magis quam nomen, quemadmodum in Apocalypsi reprobi dicuntur clamasse, Quis similis bestiæ? Imo ipsi dicent, Quis similis Christo? Sed quoniam ille non erit Christus, sed Antichristus et bestia ferox, scribuntur dicturi, Quis similis bestiæ? Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista, in qua invocatum est nomen meum a Prophetis ceterisque deicolis, in oculis vestris, id est vobis præsentibus? quasi dicat: Imo facta est similis latronum latibulo, in qua tot animæ spiritualiter a pseudo ac sacerdotibus occiduntur, atque tot scelera committuntur, injustaque bona ponuntur. Unde quod nunc Christus loquitur per Prophetam, postea in propria ait persona, de hac domo loquens Judæis: Scriptum est, inquiens: Domus mea, domus orationis vocabitur; vos autem fecistis illam speluncam latronum. Ego, ego sum, ego vidi, dicit Dominus: id est, ego solus sum Deus, qui vere et plene sum, qui olim dixi ad

Apoc. xiii, 4.

Matth. xxi, 13.

10

11

Ps. cXLV, 9.

Ezech. xxii,

Moysen, Ego sum qui sum;4 et oculi mei scelera vestra sunt contemplati.

Præterea, quia exempla plus terrent, movent et informant, quam verba, ostendit Deus exemplo, quid pœnæ impœnitentibus istis sit inflicturus. Ite ad locum meum in Silo: Silo autem urbs fuit in tribu Ephraim; ubi habitavit nomen meum a principio, id est, in quo loco ego inter filios Israel specialiter habitavi, statim quum terram promissionis ingressi sunt, quando videlicet tabernaculum Moysis et arca testamenti ibidem locata fuerunt. Et videte quæ fecerim ei propter malitiam populi mei Israel. Nam propter duodecim tribuum peccata locus ille fuit destructus, juxta illud in Psalmo:5 Et repulit tabernaculum Silo, tabernaculum suum ubi habitavit in hominibus.

Et nunc, quia fecistis omnia opera hæc, id est præinducta opera vitiosa, dicit Dominus; et locutus sum ad vos per Prophetas, mane consurgens, id est, tempestive ac diligenter hoc faciens, et in actum istum procedens. Vel ideo dicit, Mane, quia tunc anima aptior est ad opera rationis ac devotionis. Propter quod dicitur in Psalmo: Mane exaudies vocem meam.67 Isaias quoque: De mane, inquit, vigilabo ad te. Deus autem frequenter loquitur in Scripturis affectu et more humano. Et loquens, et non audistis interiori obedienti auditu; et vocavi vos per Prophetas, et non respondistis, id est, non exhibuistis vos ad obediendum paratos. Faciam domui huic [in qua invocatum est nomen meum, et] in qua habetis fiduciam, et loco quem dedi vobis et patribus vestris, id est templo ac Judææ atque Jerusalem, sicut feci Silo; et projiciam vos a facie mea, id est a pietatis meæ respectu, juste vos relinquendo, sicut projeci omnes fratres vestros, universum semen Ephraim, id est decem tribus, quæ per Ephraim designantur ratione prædicta. Quemadmodum enim decem tribus ab Assyriis permisi vastari, et partim occidi, partimque captivari, sic tamen quod aliqui evaserunt; ita vobis accidet per Chaldæos. Unde quod ait, Universum semen Ephraim, et, Omnes fratres vestros, non est referendum ad singulos generum, sed ad genera singulorum.

Tu ergo, o Jeremia, noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, psalmos ac preces pro ipsorum redemptione fundendo, et non obsistas mihi, id est, effectum justæ ultionis quem eis inferre intendo, non coneris impedire; quia non excudiam te: id est, ne videaris pati repulsam, quum sis talis ac tantus coram me, injungo tibi ne ores pro eis. Circa hoc oritur quæstio, quia per Ezechiem Dominus loquitur: Quæsivi virum qui interponeret sepem, et staret oppositus contra me pro terra, ne disperderem eam;8 et non inveni. Rursus paulo ante jussit Dominus circuiri vias Jerusalem, ut si justus inibi inveniretur, propter eum populo parceretur. Quomodo ergo nunc non solum non quærit, sed nec admittit paratum? Et respondendum, quod peccata populi paulatim in tantum creverunt, quod non decuit ea propter preces justi inulta relinqui. Vel, in auctoritatibus præallegatis sumitur numerus singularis pro plurali, ut intelligatur quæsisse justos in tanto numero, quod per eos peccantibus ignosceretur ex condecenti. Quod autem peccata illorum in tantum excreverunt, subjungitur:

Nonne vides quid isti faciunt in civitatibus Juda et plateis Jerusalem? Filii colligunt ligna, et patres succendunt ignem, et mulieres conspergunt adipem, ut faciant placentas reginæ cæli, utpote lunæ, secundum Hieronymum, et libent, id est, de humidis rebus sacrificent, diis alienis. Sicque parentes et proles concorditer in idololatriæ exercitiis occupabantur; nec solum peccabant parentes idololatrando, sed et filios suos ac filias eam docendo, quum ex præcepto legis ad oppositum tenerentur. Unde in cantico Ezechiæ habetur:9 Pater filiis notam faciet veritatem tuam. Et me ad iracundiam provocent. Si in tantum perversi fuerunt, ut ideo egerint ista, quatenus Deum quasi turbarent, et ejus felicitatem minuerent, tunc fuit in eis intolerabilis error et cæcitas atque inexplicabilis pravitas: et ex odio quodam in Deum id processisset, vel ex zelo vindictæ, ut quia Deus aliqua eis displicentia egerit, ipsi quoque aliqua Deo displicentia facerent, ut inquietarent eumdem. Et quantum ad hunc sensum, mox reprobantur a Deo.

Numquid me ad iracundiam provocant? dicit Dominus. Quasi dicat, Non. Ira enim et ceteræ passiones, quum sint affectiones et motus partis sensitivæ ac corporalis naturæ, in supersimplici Deo locum non habent; nec ei proprie adscribuntur, videlicet secundum affectionis veritatem, sed metaphorice per effectus similitudinem. Hinc quidam Sapiens ait: Tu autem, dominator Domine, cum tranquillitate judicas.10 Et per Malachiam: Ego Dominus, et non mutor.11 In Judith quoque libro: Non quasi homo sic Deus comminabitur, neque sicut filius hominis ad iracundiam inflammabitur.12 Nonne semetipsos in confusionem vultus sui? id est, mihi inobediendo, se ipsos ad iracundiam provocant, eo quod mereantur atque procurent sibi inferri supplicia, per quæ coram hostibus confunduntur, et se ulcisci de eis desiderant. Sicque peccatum nocet eis, non mihi: juxta illud Job: Si peccaveris, quid ei nocebis?13 Porro, si juste egeris, quid donabis ei? Itaque peccando, non Deum lædimus, sed nobismetipsis interitum præparamus, thesaurizantes iram in die vindictæ.14

Ideo hæc dicit Dominus Deus: Ecce furor meus et indignatio mea conflatur super locum istum. Jam dixit se Dominus non irasci: quomodo ergo nunc ait, Furor meus et indignatio mea? Sed hoc per metaphoram ait, per furorem intelligens terribilem ultionem; per indignationem, detestationem vel effectum detestationis peccati: quæ conflantur, id est, per impiorum demerita procurantur ac succenduntur super Jerusalem. Super viros, et super jumenta, et super lignum regionis, et super fruges terræ: ut scilicet Judæi pravissimi non solum in suis personis, sed in suis quoque possessionibus puniantur, dum propter eorum peccata tolluntur ab eis pecora, ligna, atque frumenta. Succendetur, et non exstinguetur hic furor meus, id est, pœna ista non cessabit, donec digne fuerint per Chaldæos plagati. Et ne putarent se per legalia sacrificia posse satisfacere Deo, subjungitur:

Hæc dicit Dominus exercituum, Deus Israel: Holocautomata vestra addite victimis vestris, id est, quantum placuerit, sacrificia legis offerte, et comedite carnes oblatas. Quasi dicat: Ipsi eas vorate, quoniam mihi non placent. Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis in die qua eduxi eos de terra Ægypti, de verbo holocautomatum et victimarum, id est, in prima Decalogi datione non jussi mihi holocausta et victimas immolari: quemadmodum in Exodo patet. Sed hoc verbum præcepi eis, dicens: Audite vocem meam, præcepta Decalogi observando; et ero vobis Deus per providentiam specialem, et vos eritis mihi populus per cultum devotum. Hoc est enim quod in Exodo Dominus dixit: Si audieritis vocem meam, et custodieritis pactum meum, eritis mihi in peculium.15 Et ambulate in omni via præceptorum moralium, quam mandavi vobis.16 Verumtamen Deus præcepit postmodum per Moysen, sibi offerri holocausta et victimas: non quod in se essent accepta, sed ne idolis immolarentur. Unde observantia præceptorum moralium fuit in se virtuosa ac principalis.

Propter quod Dominus ait in Osee: Misericordiam volo, et non sacrificium, et scientiam Dei plus quam holocausta;1718 Samuel quoque, Numquid vult Dominus holocausta aut victimas, et non potius ut obediatur voci ejus?19 Ut bene sit vobis per gratiam in præsenti, et per gloriam in futuro. Ex quo constat, quod propter nostram felicitatem præcipit Deus nos sibi servire. Ipse quippe bonorum nostrorum non eget.2021

24

Et non audierunt, neque inclinaverunt aurem suam; sed abierunt in voluptatibus suis, id est desideriis vitiisque carnalibus, et in pravitate cordis sui mali, id est in spiritualibus vitiis; factique sunt retrorsum, et non in ante, id est aversi a me, ac defectuosi in omnibus, a die qua egressi sunt patres eorum de terra Ægypti, usque ad diem hanc. Non quod continue fuerint tales, imo nec omnes, sed plures eorum, et pro majori temporis parte, juxta illud Psalmi: Et crediderunt verbis ejus, et laudaverunt laudem ejus: cito fecerunt, obliti sunt operum ejus; non sustinuerunt consilium ejus. Et istud ex decursu libri Judicum, Regum, librorumque Moysis patet. De qua re loquitur Deus diffuse per Ezechielem, ubi etiam inter cetera ait, quod idola Ægypti non reliquerunt. Porro quæ hic de Judæis dicuntur, ad eosdem referri non possunt; sed de toto populo loquitur Dominus quasi de aliquo uno, quum utique ea quæ dicit, ad eos qui diversis successive fuerunt temporibus, referantur. Et misi ad vos omnes servos meos Prophetas: non simpliciter omnes, sed omnes qui vestris fuerunt diebus, et quibus id jussi; per diem, consurgens diluculo, et mittens: secundum intellectum jam positum. Et non audierunt me, nec inclinaverunt aurem suam per obedientiam, sed induraverunt cervicem suam, id est, rebelles fuerunt; et pejus operati sunt quam patres eorum.

Ps. cv, 12, 13.

Ezech. xx, 8.

26

Et loqueris ad eos omnia verba hæc, et non audient te, humiliter acquiescendo; et vocabis eos, affectuose hortando, et non respondebunt tibi verbo aut facto, sed spernent. Et dices ad eos: Hæc est gens quæ non audivit vocem Domini Dei sui: quod est maxime inhonestum; nec recepit disciplinam: quod incorrigibilibus proprium est. Periit fides de cultu et adoratione unius veri Dei dumtaxat, nec inter se fidelitatem servaverunt, et ablata est de ore eorum: quoniam unum verum Deum non sunt confessi fideliter, imo male senserunt de Deo. Corde nempe creditur ad

27

28

Rom. x, 10. justitiam, ore autem confessio fit ad salutem. Insuper Dominus præcipit Jeremiæ: Tonde capillum tuum, id est, crines capitis tui abrade, et projice eos a te, et sume in directum, visum ad populum istum seu pilos abrasos dirigendo; vel, In directum, id est pro causa justa, pro qua recte plangendum; planctum: quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui, id est populum Judæorum, qui iram Dei contra se provocavit. Sancti Prophetæ nunc verbis, nunc rebus ac signis seu factis, prophetaverunt: quod maxime claret in Ezechiele. Ideo nunc Jeremias tonsione pilorum suorum, et projectione eorum a se, præsignavit quod Judæi, qui aliquando Deo adhæserunt, nunc abjicerentur ab ipso. Istud etiam Ezechieli legitur Dominus jussisse, dicendo: Fili hominis, sume tibi gladium acutum radentem pilos (puta rasorium sive novaculam), etc. Et ipse Ezechiel jussus est pilos abscisos in tres partes dividere, sicut ibidem exposui. Porro, secundum Hieronymum, apud veteres consuetudo fuit lugentium, tondere cæsariem. Idcirco illud Jeremiæ præcipitur in signum mœroris pro Judæorum abjectione.

Quia fecerunt filii Juda malum in oculis meis, dicit Dominus. Posuerunt offendicula sua, id est idola, in quorum cultu Deum gravissime offenderunt, in domo in qua invocatum est nomen meum, scilicet in templo, tempore Achaz et Manassæ, ut quarto Regum volumine legitur, ut polluerent eam, id est, violarent, quæ fuit Deo altissimo consecrata. Et ædificaverunt excelsa, id est aras sublimes, Topheth, id est idolo sic vocato, secundum quosdam, quæ est in valle filii Ennom, id est hominis cujusdam, cujus pater dictus est Ennom. Nam locus ille, secundum Hieronymum, fuit amœnus et nemorosus, et Siloe fontibus irrigabatur. Propterea idololatriam ibi exercebant more gentilium. Ut incenderent filios suos et filias suas igni, id est, per ignem eos idolo con-

29

Ezech.

Ibid.

30

IV Reg. 15; xxi, 4, 7.

31

Ibid. x, 3; II P. xxviii, 3. secrarent, sicut de Achaz legitur; vel ut eos idolo in holocaustum offerrent, ita quod ad idoli reverentiam igne consumebantur, ut per hoc ad beatitudinem deorum transirent. Totum istud in Ezechiele habetur, nec opus est ad singula allegationes adducere. Quæ non præcepi, nec cogitavi in corde meo, ut facerent talia, imo oppositum jussi.

Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, id est, locus iste pristinum nomen amittet. Ennom autem, secundum Hieronymum, interdum est nomen hominis; et interdum significat gratiam et consolationem, sicque nunc sumitur. Nam subditur: sed vallis Interfectionis: id est, tot Judæi ibi a Chaldæis occidentur, quod non vocabitur vallis consolationis et gratiæ, sed desolationis. Et sepelient occisos in Topheth. Quidam, ut tactum est, per Topheth intelligunt idolum Moloch. Alii dicunt quod Topheth sit locus sic dictus, quoniam habet tofos, id est lapides spongiosos et concavos, ex quibus egreditur ignis: qui locus est in valle præfata. Aliquando quoque accipitur Topheth pro inferno, quemadmodum in Isaia:22 Præparata est ab heri Topheth a rege. In hoc itaque loco sepelientur occisi, eo quod non sit locus alius, quo ceteri Judæi possint vel audeant fratres suos sepelire. Et erit morticinum populi hujus, id est cadavera Judæorum, in cibum volucribus cæli et bestiis terræ. Hoc, secundum Hieronymum, intelligitur de his quorum corpora manserunt insepulta. Secundum alios autem, quod dictum est, Sepelient, non intelligitur de consueta sepelitione sub terra, sed de sepultura tali, qualis inferius de Jechonia rege habetur: Sepultura asini sepelietur.23 Et non erit qui abigat aves ac bestias a cadaveribus occisorum, quomodo Respha concubina Saul abegit eas a corporibus crucifixorum filiorum filiæ Saul.24 Et quiescere faciam de urbibus Juda et de plateis Jerusalem vocem gaudii et vocem lætitiæ, vocem sponsi et vocem sponsæ. In desolatione enim erit terra Judææ. Siquidem tempore obsidionis tanta fuit angustia Judæorum, quod non delectabat cantare aut nubere.

Footnotes

  1. Is. 1, 19. ↩

  2. Is. xxviii, 21. ↩

  3. Is. i, 19. ↩

  4. Exod. III. 14. ↩

  5. Ps. LXXVII. 60. ↩

  6. Ps. V. 4. ↩

  7. Is. XXVI. 9. ↩

  8. Ezech. 30. ↩

  9. Is. XXX. 19. ↩

  10. Sap. xii, 18. ↩

  11. Malach. m, 6. ↩

  12. Judith viii, 15. ↩

  13. Job xxxv, 6, 7. ↩

  14. Rom. ii, 5. ↩

  15. Exod. xix, 5. ↩

  16. Lev. i, iii et seq. ↩

  17. Osee vi, 6; ↩

  18. Matth. ix, 13. ↩

  19. I Reg. xv, 22. ↩

  20. Malach. iii, 6. ↩

  21. Ps. xv, 2. ↩

  22. Is. xxx, 33. ↩

  23. Jer. xxii, 19. ↩

  24. II Reg. xxi, 10. ↩

Chapter 15 of 75