Articulus 16
EJUSDEM CAPITULI SEPTIMI EXPOSITIO MORALIS.
JEREMIAS speciem tenet prædicatorum atque pastorum Ecclesiæ: quibus, sicut et Jeremiæ, Dominus jubet ut stent in porta domus Domini, id est in aliquo loco apto in ecclesia ad prædicandum: quanquam spiritualiter porta domus Domini dicatur fides, per quam intramus societatem fidelium. In hac fide firmissime stare debet prædicator et pastor. Jubet autem Deus ut prædicent, dicentes: Bonas facite vias vestras et studia vestra. Hoc est quod ipsemet Christus in exordio prædicavit:1 Pœnitentiam agite. Qui actiones suas, cogitatus, affectus et verba, per virtutes regulat ac disponit, vias suas efficit bonas et studia sancta. Et habitabo vobiscum in loco isto. Hoc est quod Christus disseruit: Ubi fuerint duo aut tres congregati in nomine meo, ibi in medio eorum sum;2 et rursus: Si quis diligit me, sermonem meum servabit; et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.3 Denique, Qui manet in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.4 Nolite confidere in verbis mendacii.5 Os enim quod mentitur, occidit animam. Et6
Ps. v, 7. Psalmista loquitur Deo : Perdes omnes qui loquuntur mendacium. Dicentes : Templum Domini, templum Domini, templum Domini est. Hoc in eos qui in ædificiorum ecclesiæ confidunt splendore, pretiositate, ac eminentia. Porro, secundum Hieronymum, istud est verum Dei templum, in quo habitat fides et sancta conversatio, omniumque virtutum chorus, videlicet ipsa anima virtuosa : cujus templi sanctitate salvamur.
8 Ecce vos confiditis vobis in sermonibus mendacii. Tales, simulatores sunt et callidi, qui verba sua sciunt palliare nequiter, subtiliter colorare, apparenter proponere, atque in tali sperant astutia quod deprehendi non possint. Propter quod audent furari, occidere, adulterari, jurare mendaciter, et servire creaturis, inhærereque eis magis quam Creatori : nihilo minus immunes et innocentes volunt videri, et insuper audent cum ceteris templum ingredi, æqualiterque dicere : Liberati sumus de nostra inopia, vel adversitate captivitatis aut mortis, eo quod fecerimus peccata præinducta, præsertim perjurii atque mendacii, quibus se juvant multi. Numquid ergo spelunca latronum facta est domus ista? Ecclesia, secundum Hieronymum, vertitur in speluncam latronum, dum gravia scelera in ea versantur, et principes ejus avaritiæ facibus inardescunt. Et qui in ecclesia lascive circumspiciunt, fabulationibusque intendunt, nonne de domo salutis locum sibi faciunt damnationis? Quibus Dominus terribiliter comminatur, dicendo : Ego, ego sum, ego vidi. Quasi dicat : Ego sum judex vester, ego sum ille, in cujus conspectu talia facere non timetis, ego quem tantum despicitis.
12 Ite ad locum meum in Silo, ubi habitavit nomen meum a principio; et videte quœ fecerim ei propter malitiam populi mei Israel, etc. Per Silo hoc loco, Jerusalem in qua primo cœpit christiana Religio, intelligendam opinor. Quemadmodum ergo proposuit Deus Judæis destructionem Silo in exemplum terroris, sic omni particulari Ecclesiæ proponit derelictionem Jerusalem in exemplum. Merito enim formidare debemus relinqui a Domino, si vitiose vixerimus, quum cernamus ipsam Jerusalem civitatem sanctam et templum ejus, etiam postquam omnes ibidem christiani fuerunt, et terram et loca in quibus ipsemet Christus incarnari, nasci, conversari, mori ac sepeliri dignatus est, esse a Deo relicta propter Christianorum ibidem manentium scelera. Mittit ergo nos Christus ad loci illius considerationem, et ait quod similia patiemur, nisi correxerimus vitam et mores.
Tu ergo noli orare pro populo hoc, nec assumas pro eis laudem et orationem, et non obsistas mihi; quia non exaudiam te. Quæritur quomodo Deo quis possit obsistere, quum ipse per Isaiam testetur : Omnis voluntas mea fiet. Et in libro Esther legitur : Non est qui tuæ resistere possit voluntati. Rursusque scriptum est in Job : Quis restitit ei, et habuit pacem ? Nihilo minus S. Hieronymus ait, quod Sanctorum preces iræ Dei possunt resistere. Et respondendum, quod voluntati ac omnipotentiæ Dei proprie et absolute acceptæ, nullus resistere valet : sed iræ ejus dicuntur Sancti resistere, in quantum meritis suis ac precibus ultionis impediunt effectum; sicque resistunt Deo, non quasi invito, compulso ac victo, sed quantum ipsemet vult, et ut decens judicat ut uni propter alium pie parcatur. Præterea constat, quod preces devotorum pro aliis fusæ, quandoque non exaudiuntur propter aliorum peccata, quibus obicem gratiæ Dei ponunt. Nonne vides quid isti faciunt? Filii colligunt ligna, id est occasiones seu materiam peccandi, et patres succendunt ignem, id est, materiam illam fervore impiæ voluntatis perducunt ad actuale peccatum; et mulieres conspergunt adipem, id est, delectationem in peccato fovent atque conservant, ut faciant placentas reginœ cœli, id est, potestati sæculari in alta tendenti complaceant, et Placebo decantent. Hoc contra adulatores, ambitiosos et
16
Is. XLVI, 9.
Job IX, 1-3.
17
18 vanos, qui hominibus magis quam Deo placere cupiunt ac nituntur, quum tamen fateatur Apostolus: An quæro hominibus placere? Si adhuc hominibus placerem, Christi servus non essem. Ideo super istos conflatur furor et indignatio Dei; quibus etiam ait:
Holocautomata vestra addite victimis vestris. Quasi dicat: Exteriora munera vestra, oblationes et eleemosynas corporales, gratas non habeo, nec meritoriæ sunt, quia in caritate non estis et gratia. Propter quod ait Apostolus: Si distribuero omnes facultates meas in cibos pauperum, et si tradidero corpus meum ita ut ardeam, caritatem autem non habuero, nihil mihi prodest. Quia non sum locutus cum patribus vestris, et non præcepi eis de verbo holocautomatum et victimarum, id est, prædicta exteriora non jussi mihi principaliter immolari, seu tanquam principalia exhiberi, in die qua eduxi eos de terra Ægypti, id est de præsenti sæculo nequam, seu de conversatione mundana.
Sed hoc verbum præcepi eis: Audite vocem meam, id est, præceptis quæ sunt immediate de actibus virtutum, præsertim interioribus atque elicitis, obtemperate; et ambulate in omni via quam mandavi vobis, ut non quædam tantum, sed universa præcepta servetis. Nam si quis totam legem implevit, offendat autem in uno, factus est omnium reus. Verum his Christi sermonibus multi non acquiescunt, sed in voluptatibus suis ac pravitatibus sui cordis a Deo recedunt. Et misi ad vos omnes servos meos Prophetas, id est prædicatores et Scripturarum interpretatores; et non audierunt. Periit fides formata de ore eorum. Fides etenim talium, non est caritate et bonis operibus perornata.
Tonde capillum tuum, et projice. Hoc spiritualiter adimplemus, dum cogitationes superfluas et temporalium abundantiam abdicamus. Et sume in directum planctum, non oblique, sicut hypocritæ, id est, Christianorum peccata recta intentione deplora; quia projecit Dominus et reliquit generationem furoris sui, id est populum christianum divina ultione prædignum, quia fecerunt filii Juda, id est Christiani Domino ore tenus confitentes, malum in oculis meis. Posuerunt offendicula sua, id est simoniam, ambitionem, lasciviam, cupiditatem, et ceteras impietates, in domo in qua invocatum est nomen meum. His siquidem offensionibus divinæ justitiæ pleni sunt multi, potissime clerici: quas ad ecclesiam deferunt secum, nec erubescunt se tot inquinatos sordibus divino præsentare conspectui. Et ædificaverunt excelsa Topheth, id est titulos latitudinis suæ in terrenis divitiis, deliciis, atque honoribus. Topheth namque latitudo interpretatur. Hi autem mundani quærunt eminentiam suam ostentare ubique. Quæ latitudo est in valle filii Ennom, id est in terra peregrinationis istius, in qua filii Ennom, id est consolationis carnalis, quasi in patria habitant; ut incenderent filios suos et filias suas igni, id est vitiorum quibus ipsi accensi sunt, flamma, ut filii patrum sequantur vestigia.
Ideo ecce dies venient, dicit Dominus, et non dicetur amplius Topheth, et vallis filii Ennom, sed vallis Interfectionis. Hoc impletur, dum amatoribus sæculi subito supervenit ultio Dei, pestilentia, fames, gladius, ita ut in eo loco jam lugeant atque dispereant, in quo deliciari solebant, divitiisque impleri. Quibus Salvator ait: Væ vobis divitibus, qui habetis consolationem vestram; væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui ridetis nunc, quia lugebitis et flebitis. Et sepelient in Topheth, videlicet in inferno, in quo reprobi a dæmonibus sepeliuntur, juxta illud: Mortuus est dives, et sepultus est in inferno. Topheth autem, sicut præcedenti articulo dictum est, in una significatione sumitur pro inferno. Eo quod non sit locus alius eis conveniens: quemadmodum scriptum est, Erubescant impii, et deducantur in infernum; et item, Tollatur impius ne videat gloriam Dei. Et erit
30
31
32
Luc. vi, 24, 25.
Ibid. XVI, 22.
Ps. XXX, 18.
Is. XXVI, 10. juxta LXX.
33
Galat. I, 10.
20
21
1 Cor. XIII, 3.
22
23
24
25
26
28
29
Jacob. II, 10.
B
C morticinum populi hujus in cibum volucribus cœli, id est dæmonibus in aere volitantibus, et bestiis terræ. Dæmones etenim in reproborum corporibus jam exstinctis lætantur, in quantum cognoscunt ea animabus rursus jungenda, et in infernum trudenda. In Ecclesiastico quoque legitur : Quum morietur homo, hereditabit serpentes et bestias et vermes. Cetera patent ex præinductis.7
Footnotes
Chapter 16 of 75