Articulus 17
EXPLICATIO LITTERALIS CAPITULI OCTAVI : IN ILLO TEMPORE, AIT DOMINUS, EJICIENT OSSA REGUM JUDA.
1
In illo tempore destructionis Jerusalem a Chaldæis, ait Dominus, ejicient ossa regum Juda, id est, Chaldæi de sepulcris extrahent sive effodient ossa regum Judaicæ plebis, et ossa principum ejus, et ossa sacerdotum, et ossa prophetarum, et ossa eorum qui habitaverunt Jerusalem, de sepulcris suis. Hoc egerunt Chaldæi ex avaritia, quatenus ornamenta ac cetera pretiosa corporibus defunctorum applicata, auferrent ac possiderent. Solebant quippe Judæi mortuorum, præsertim majorum, videlicet regum, principum, pontificum, Prophetarum ac divitum cadaveribus ornamenta aurea atque argentea applicare, et in talibus eadem sepelire : quod Chaldæos non latuit. Arbitror autem quod ordinatione divina, sanctorum Prophetarum ac regum ossa intacta permanserint. Nam de idololatris sermo est, ut verba sequentia pandunt. Et expandent, id est, super terræ planitiem projicient, ea ad solem, et lunam, et omnem militiam cœli, id est stellas, quæ dilexerunt tanquam deos, suosque gubernatores ac provisores, putantes quod corpora cœlestia essent animata, et aliquid numinis habentia, et quibus servierunt, et post quæ ambulaverunt per cordis adhæsionem, et quæ quæsierunt per diligentem sacrilegamque culturam, et quæ adoraverunt, honorem et cultum Creatoris referentes ad creaturam : super qua impietate omnis creata tabescit natura. B Non colligentur, et non sepelientur. Judæi enim timore Chaldæorum non audebant ea colligere, et forte nec poterant, quia transferebantur de propria terra. In sterquilinium super faciem terræ erunt hæc ossa.
3
C
Et eligent magis mortem quam vitam, omnes qui residui fuerint de cognatione, id est plebe Judæorum hac pessima, qui Chaldæorum gladium evaserunt, in universis locis quæ derelicta sunt, id est a Chaldæis nondum vastata, ad quæ ejeci eos per captivitatem vel fugam, dicit Dominus exercituum.
4
2
Consequenter, post comminationem addit Dominus exhortationem. Et dices, o Jeremia, ad eos : Hæc dicit Dominus : Numquid qui cadit, non resurget? tanquam dicat : Qui corporaliter cadunt, festinant resurgere. Et qui aversus est, non revertetur? id est, qui a terra sua vel amico elongatus est, conatur redire. Quum hoc ita sit in exterioribus rebus, Quare ergo aversus est populus iste in Jerusalem habitans, a me Deo suo, aversione contentiosa, id est pertinaci et obstinata, ita quod semper contra me quasi contendunt ac murmurant, nolentes humiliari et obedire? Apprehenderunt mendacium, credendo pseudoprophetis, et noluerunt reverti a vitiis ad virtutes. Attendi, et auscultavi, id est, corda et opera eorum diligenter consideravi : juxta illud in Psalmo, Deus
5
D
6
Ps. xiii, 2, lii, 3. de cœlo prospexit super filios hominum, ut videat si est intelligens, aut requirens Deum. Nemo quod bonum est loquitur, id est, in loquendo nullus istorum habet se virtuose aut bene; nullus est qui agat pœnitentiam super peccato suo, dicens, Quid feci? id est, heu, quam male feci ! quam impie egi ! Omnes conversi sunt ad cursum suum, id est ad conversationem injustam, in qua indefesse transgressi sunt cum ardore peccandi ac perversitatis amore, quasi equus impetu vadens, id est celerrime currens, ad prœlium. Ex quo elicitur, quod non ex sola passione, infirmitate aut ignorantia peccaverunt, sed ex habitu vitioso, ex deliberatione, atque ex mera malitia. Verumtamen ista intelligenda non sunt, quasi tempore illo nullus penitus justus inter Judæos exstiterit; sed quia tam pauci illic tunc justi fuerunt comparatione pravorum, quod quasi nulli videantur fuisse. Unde his Jeremiæ verbis consonum est illud Michææ:1 Periit sanctus de terra, et rectus in hominibus non est.
Consequenter magnitudo et inexcusabilitas ignorantiæ Judæorum ostenditur exemplo brutorum. Milvus in cœlo aerio cognovit cognitione sensitiva ex naturali instinctu, quo agitur magis quam agat, tempus suum, id est tempus faciendi operationes sibi connaturales, quæ sunt, quærere victum, nidificare, pullificare. Turtur et hirundo et ciconia custodierunt tempus adventus sui, id est abeundi ac redeundi. Noscunt etenim quando ob hiemalis frigoris vitandum rigorem, ad calida loca debeant properare, et rursus veris exordio ad solitas reverti regiones. Populus autem meus non cognovit judicium Domini, id est, præcepta ejus non intellexit, nec justitiæ ejus pensavit effectus. Quibus consonat illud Isaiæ: Cognovit bos possessorem suum, et asinus præsepe domini sui;2 Israel autem me non cognovit, et populus meus non intellexit.
Porro, quod subditur, contra Pharisæos ac Scribas profertur, secundum Hieronymum. Quomodo dicitis, Sapientes nos sumus, id est in divinorum notitia informati, vel lege instructi, et lex Domini per Moysen data, nobiscum est, scilicet per sanam intelligentiam? Vere mendacium operatus est stilus mendax Scribarum : quoniam ad falsa dogmata populum simplicem induxerunt verbis et scriptis. Confusi sunt sapientes, perterriti et capti sunt : id est, Scribæ et Pharisæi se ipsos sapientes jactantes, in captione Jerusalem confundentur, terrebuntur, et capientur.
Verbum enim Domini projecerunt, ejus mandata relinquendo, et Prophetarum sermonibus non credendo, et sapientia nulla est in eis, id est nulla sapientia salutaris, infusa, formata :3 de qua scriptum est, In malevolam animam non introibit sapientia. Propterea dabo permissive mulieres eorum exteris, puta Chaldæis, qui eas cognoscent, et agros eorum heredibus, haud dubium quin alienis; quia a minimo usque ad maximum, omnes avaritiam sequuntur, tanquam servi cupiditatis, victi ab ea; a propheta pseudo usque ad sacerdotem inclusive, cuncti faciunt mendacium, agendo contra propria verba, et contra veritatem vitæ atque justitiæ. Et sanabant contritionem filiæ populi mei, etc. Locus iste usque ad illud, Congregans, sexto capitulo scriptus atque expositus est, nec idem jam resumendum putavi.
Congregans congregabo eos, ait Dominus, id est, Judæos timore Chaldæorum in Jerusalem confugere faciam. Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea : id est, Chaldæi advenientes botros et ficus Judæorum consument; folium defluxit, id est, folia arborum tempore obsidionis Jerusalem deciderunt tempore hiemali. Duobus namque annis duravit obsidio. Et dedi eis Judæis quæ prætergressa sunt, id est terræ nascentia et arborum fructus, quæ reliquerunt per fugam, nec obsessi poterant ea acquirere. Unde Deus contulit eis hæc, quoniam terram et arbores eis concessit, et nisi peccassent, fructus cepissent.
14
Deinde territi Judæi inter se dicunt : A
Quare sedemus extra civitatem Jerusalem? Convenite, et ingrediamur civitatem munitam, puta Jerusalem, ne a Chaldæis capiamur, et sileamus ibi, tanquam territi, et advertentes si quid de adversariorum percipiamus adventu; quia Dominus noster silere nos fecit, id est, ad hanc calamitatem pervenire reliquit: imo et fecit, quoniam malum pœnæ est effective a Deo; et potum dedit nobis aquam fellis, id est, amaritudine quasi poculo nos implevit. Peccavimus enim Domino. Ista sunt verba non omnium, sed quorumdam pœnitentium, quibus dedit vexatio intellectum.4 Exspectavimus pacem temporis, secundum quod pseudo nobis vaticinabantur, et non erat bonum, id est, pacem consecuti non sumus; exspectavimus quoque et tempus medelæ, id est remedii contra Chaldæos, sperantes inaniter liberari ab illis, et ecce formido, id est, timor quo Chaldæos timemus, inest jam nobis.5
15
16
A Dan, id est a loco Judææ sic dicto, qui fuit in una extremitate Judææ, auditus est fremitus equorum ejus, videlicet regis Babylonis, quia per illam partem intravit cum suis Judæam. A voce hinnituum, id est clamorum indomitorum, pugnatorum ejus, id est servorum regis hujus, commota est omnis terra, id est, totus Judæorum populus timore concussus est: sicut et Isaias ad aliam plebem adversantem adspiciens, loquitur de Judæis:6 Commotum est cor populi hujus, sicut moventur ligna silvarum. Et venerunt Chaldæi, et devoraverunt terram et plenitudinem ejus, id est, bona Judæorum, imo et ipsos Judæos consumpserunt, illa edendo, istos necando; urbem Jerusalem, et habitatores ejus abstulerunt. Loquitur autem de futuro per modum præteriti consuetudine prophetali. Quia ecce ego mittam vobis, id est ad vestram punitionem, o Judæi, serpentes pessimos, quibus non est incantatio, id est Chaldæos sævissimos, qui deprecationibus non flectentur; et mordebunt vos, dicit Dominus, id est, affligent.
17 regulos
18
19
B
Deinde in persona Jeremiæ vel populi hujus afflicti subjungitur: Dolor meus super dolorem, id est, vehementer auctus est; in me cor meum mœrens, id est contristatum propter tanta adversa. Et ecce vox clamoris filiæ populi mei, id est Judaicæ plebis, de terra longinqua, id est, de Babylonia resonat: quia Judæi in Chaldæam translati, audita destructione Jerusalem, plangentes eam, dixerunt: Numquid non Dominus est in Sion, id est in Jerusalem? aut rex ejus, scilicet Deus omnipotens, non est in ea? quasi dicant: Quomodo Deus ita locum suum ac templum reliquit? Quibus Deus respondet: Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt in sculptilibus suis, et in vanitatibus alienis? id est, Judæi ista perpessi sunt, quoniam per idolorum culturam et vanitates sacrilegas me clementissimum ad rigorem justitiæ excitaverunt.
C
Deinceps populus cladem suam deplorans, adjecit: Transiit messis, finita est æstas: id est, tempus quo nobis de vitæ necessariis providere speravimus, jam transiit; et nos salvati non sumus de manibus Chaldæorum, quia adhuc nostra durat obsidio. Quibus Jeremias compatiens, ait: Super contritione filiæ populi mei, id est de Judæorum, quorum ego unus sum, afflictione, contritus sum et contristatus, stupor obtinuit me, id est, ingenti admiratione admiror, quod populus olim Dei, in tantam congeriem malorum culpæ ac pœnæ illapsus est. Numquid resina, id est medicina pœnitentiæ, aut instructio sapientiæ, non est in Galaad, id est in Synagoga seu populo Judæorum? Galaad namque, acervus testimonii interpretatur; et in Synagoga fuit acervus testimoniorum Scripturæ divinæ servorumque Dei. Galaad quoque terra fuit ad filios Israel pertinens. Aut medicus, id est vulnerum animæ spiritualis curator, seu vitiorum sanator, non est ibi? quasi dicat, Imo. Nam in Synagoga fuerat Jeremias, et alii quidam justi, dono sapientiæ decorati, et pœnitentiæ medicinam proponentes.
D
20
21
22
Quare igitur non est obducta cicatrix, id est, cur sanata non est omnino vulneratio peccati, filiæ populi mei, id est plebis Judaicæ? quasi dicat: Defectus fuit ex parte populi, qui rebellis ac pertinax fuit, medicumque contempsit.
Footnotes
Chapter 17 of 75