Skip to the text

Articulus 18

EJUSDEM CAPITULI OCTAVI EXPOSITIO MYSTICA.

DENIQUE, juxta allegoricum vel tropologicum intellectum, quod in hujus capituli fertur exordio, de ejectione ossium regum Juda, etc., etiam in Ecclesia corporaliter accidit, quando gentiles ex nimia crudelitate atque invidia, beatorum martyrum humata jam corpora effoderunt, atque ossa eorum hinc inde sparserunt, ne a Christianis honorarentur. Itemque dum quidam hæretici asserebant Sanctorum reliquias non honorandas, nec in ecclesia reverenter ponendas: propter quod eas foras projicere præsumpserunt. Eligent magis mortem quam vitam, etc. Hoc quoque vicissim constat in Ecclesia impletum, quando exigente Christi justitia, quidam impii Christiani ad tantam afflictionem perducti sunt, ut vitæ præferrent interitum.

His autem induratis, a prædicatoribus et prælatis seriose dicendum est: Numquid qui cadit, non resurget? quasi dicant: Humanum est cadere, sed diabolicum est in peccati ruina permanere. Et si a corporali lapsu non surgere, stultum est: quanto stolidius est, a spirituali casu animæ non mox conari resurgere? Hinc in Ecclesiastico consulitur: Fili, peccasti? non adjicias iterum;1 sed et de præteritis deprecare, ut tibi dimittantur. Apostolus quoque exclamat: Surge, qui dormis, et exsurge a mortuis, et illuminabit te Christus.2 Quare ergo aversus est populus aversione contentiosa? Aversione contentiosa, indurata ac pessima, a Deo benedicto aversi sunt, qui frequentissime ac diligentissime ad emendationem admoniti per inspirationem divinam vel allocutionem humanam, in suis vanitatibus perseverant, Deum quotidie graviter exacerbantes: qui contra Deum quasi contendunt ac litigant. Nam quidquid ille dicit, monet ac præcipit, ipsi oppositum agunt, et pravis suis affectibus contra legem divinam recalcitrant, ac Deo, qui eos ad bona invitat, resistunt. Unde in Job scriptum est: Tetendit impius adversus Deum manum suam, et contra Omnipotentem roboratus est.3

Præterea Dominus protestatur: Attendi, et auscultavi; nemo quod bonum est loquitur. Ecce Deus omnipotens omnia verba nostra diligenter advertit ac judicat, et de omni verbo otioso rationem exquiret.4 Cur ergo eo audiente et attendente, audemus loqui inania, imo et vitiosa, quæ etiam coram honestis hominibus effari verecundaremur? Hinc scriptum est in libro Sapientiæ: Qui loquitur iniqua, non potest latere; auris enim zeli audit omnia: custodite ergo vos a murmuratione, et a detractione parcite linguæ.5 Omnes conversi sunt ad cursum suum, quasi equus impetu vadens ad prælium. Quemadmodum unusquisque fidelium tanto promptius atque velocius ea quæ Dei sunt exsequitur, quanto amplius divinæ caritatis ardore ignitur, ita ut perfecti viam Dei potius currere quam ambulare dicantur; sic quanto in aliquo plus mundi amor et carnis libido dominatur, tanto ad vitia incessabilius et impetuosius fertur. Hinc habituati in vitiis, non ad ambulationem, sed ad cursum iniquitatis conversi scribuntur. Unde in Job legitur : Cucurrit impius adversus Deum erecto collo, et pingui cervice armatus est.

Milvus in cœlo cognovit tempus suum, etc. Ecce his verbis insipientia, inobedientia, atque perversitas hominum reprobatur, eo quod irrationalibus ea quæ sibi apta et connaturalia sunt cognoscentibus, rationalis creatura præcepta Dei non pensat, neque custodit : imo nec Creatorem suum per gratitudinis vicissitudinem recognoscit. Considerantes ergo quod inanimata ac bruta leges sibi divinitus præstitutas custodiunt, atque in suis actibus ordinato processu percurrunt, ad obedientiam erudiamur, et legem nobis ab Omnipotente præfixam servemus. Propter quod scriptum est : Interroga jumenta, et docebunt te; et volatilia cœli, et indicabunt tibi.

Quomodo dicitis, Sapientes nos sumus, et lex Domini Salvatoris, videlicet lex evangelica, nobiscum est ? Frustra ergo jactant legis scientiam, qui doctrinam operibus destruunt. Hoc contra ambitiosos et vanos, qui sapientes se arbitrantur, et tales ab aliis reputari ac dici desiderant. Propter quod in Proverbiis scriptum est : Ne innitaris prudentiæ tuæ ; ne sis sapiens apud te ipsum. Audiant isti quod ad Romanos scribit Apostolus : Qui alium doces, te ipsum non doces ; qui gloriaris in lege, per prævaricationem legis Deum inhonoras. Vere mendacium operatus est stilus mendax Scribarum. Hoc contra eos qui falsa documenta ac deceptorias artes seu leges injustas conscribunt, et aliis scriptas relinquunt ; qui in cathedra pestilentiæ sedentes, multos inficiunt ; quibus ait Scriptura : Væ qui condunt leges iniquas, et scribentes, injustitiam scripserunt : quid facietis in die visitationis et calamitatis ?

Confusi sunt sapientes in oculis suis :6 juxta illud ad Romanos, Dicentes se sapientes esse, stulti facti sunt.7 Perterriti : secundum illud in Job, Sonitus terroris semper in auribus impii.8 Quum enim non sint mente fixi in Deo, nunc vana securitate tumescunt, nunc inordinato timore succumbunt. Quocontra Salomon attestatur : Justus quasi leo confidens, absque terrore erit.9 Et capti sunt vinculis vitiorum et jugo diaboli. Confundentur, perterrebuntur, et capientur a Deo in hora mortis, quum ad Christi tribunal fuerint ducti. Ad quod pertinet illud in Job : Qui apprehendit sapientes in astutia eorum.10 Verbum enim Domini projecerunt, quo ait : Discite a me quia mitis sum et humilis corde;11 et item, Contendite intrare per angustam portam;12 itemque, Nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt.13 Et sapientia nulla est in eis, loquendo de sapientia vera, salutari, superna, de qua scriptum est : Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.14 Præterea, quid stultius, quam propriæ animæ neglecta salute, circa alia occupari, et de necessariis corporis magis quam de necessariis animæ sibimet providere? Ideo in Ecclesiastico fertur : Quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper. Et Salvator : Primum, inquit, quærite regnum Dei et justitiam ejus.15 Propterea dabo mulieres eorum exteris, id est, effeminata atque carnalia ipsorum opera dæmonibus torquenda adjudicabo. Opera enim illorum sequuntur illos.

Non est uva in vitibus, et non sunt ficus in ficulnea. Quemadmodum tota Ecclesia est vinea magna ac generalis, sic particulares Ecclesiæ sunt vites speciales.1617 Dum itaque congregationes ecclesiasticæ cessant a vigorosis virtutum operibus, non est uva in vineis. Insuper dum hi qui alios spiritualiter recreare et consolari tenentur, puta prælati, asperitate verborum potius turbant, non sunt ficus in ficulnea. Ideo subditur : Folium defluxit, id est, verbum eorum inutile fuit. Quocontra de justo scriptum est in Psalmo : Folium ejus non defluet. Primo quoque Regum, de Samuele scriptum est : Non cecidit ex verbis ejus super terram.1819 Salomon quoque in propriæ voluntati ac amori privato vehementer repugnent.20

Proverbiis loquitur : Justi quasi virens folium germinabunt. Ubi per virens folium, intelligi potest sapientiæ verbum, quod utique valde est fructuosum. Dedi eis quæ prætergressa sunt, id est, malis et reprobis transitoria ista largitus sum.

Deinde in persona pœnitentium subditur : Quare sedemus, id est, a bonis operibus cessamus? Convenite, et ingrediamur civitatem munitam, videlicet congregationem devotam seu claustrum, ubi sunt tot adjutores ad resistendum peccato, quot habitatores ; vel, Civitatem munitam, id est Ecclesiam, ejus obtemperando præceptis. Denique istud specialiter accipi potest de solitariis qui videntes se pericula, tentamenta, atque rigorem omnimodæ solitudinis ferre non posse, ad fratrum societatem confluunt, eo quod Salomon dicat : Væ soli, quia quum ceciderit, non habet sublevantem se ;21 et denuo, Frater qui adjuvatur a fratre, quasi civitas firma.22 Et sileamus ibi, servando silentium secundum sanctorum patrum ordinationem;23 quia Dominus noster silere nos fecit, id est, jactantiæ et confabulationum licentiam occasionemque abstulit. Hinc in Isaia legitur : In silentio et spe erit fortitudo vestra ;24 in Habacuc quoque, Sileat a facie Domini omnis terra.25 Et potum dedit nobis aquam felis, id est consolationem cum tribulatione, refectionem cum amaritudine ac disciplinæ rigore : ita ut cum Psalmista dicere habeamus, Virga tua et baculus tuus, ipsa me consolata sunt;2627 et, Cibabis nos pane lacrimarum;28 et, Potum meum cum fletu miscebam. Hæc autem patienter ferre debemus. Peccavimus enim Domino. Idcirco quem vitiis inhonoravimus, virtutibus honoremus ; et sicut voluntati Dei prætulimus nostram, ita nostræ præferamus nunc Dei. Postremo, sicut propriæ voluntati immoderanter indulsimus atque consensimus contra voluntatem divinam, ita jam consentiamus divinæ contra propriam, agendo et patiendo quæ Deo sunt placita, et quæ nos pati ei placet, quanquam Exspectavimus pacem, et non erat bonum ; tempus medelæ, et ecce formido. Frequenter contingit, ut religionem intrantes putent se amplius non tentandos, turbandos, terrendos ac affligendos : quumque tempore procedente senserint se tanto acrius impugnari, quanto affectuosius conantur proficere, dicere possunt hæc verba. Rursus nonnulli libenter manent in sæculo, et pacem carnalem et temporalem exspectant in eo; sed ordinatione divinæ clementiæ, tot eis occurrunt adversa, ut quasi compellantur fugere mundum : qui in claustrali quiete salubriter constituti, cum gratiarum actione dicere habent hæc verba.

A Dan auditus est fremitus equorum, etc. Hoc ante expositum est. Ecce ego mittam vobis serpentes pessimos, id est invisibiles hostes ac tentatores, quibus non est incantatio : non enim faciliter recedunt, quamvis Deum laudando atque orando, eis reluctemur. Et mordebunt vos, id est, mortifera suggestione animam lædent, si consensum dederitis; vel, Mordebunt, quia ad minus molestiam inferent imperfectis. Porro, pro serpentibus pessimis, Aquila transtulit, regulos, utpote basiliscos, quod est venenosissimum serpentium genus, solo flatu dejiciens aves volantes : per quod intelliguntur callidissimi dæmones contemplativis insidiantes, ut eos flatu suggestionis, vanitatis ac spiritualis superbiæ, mordeant atque dejiciant.

Dolor meus super dolorem, in me cor meum mœrens. Hoc competit his qui pro peccato et pro pœna peccati tristantur ; præsertimque his qui non sua tantum, sed et proximorum deflent peccata : quod maxime pertinet ad prælatos. Et ecce vox clamoris filiæ populi mei, id est Christianorum, de terra longinqua : Numquid non Dominus est in Sion, id est in Ecclesia ? aut rex ejus, scilicet Christus, non est in ea ? Hoc fit, dum Christiani in una parte terræ deplangunt ruinam Christianorum in locis distantibus. Quasi dicant : Quomodo Christus ita reliquit Ecclesiam? Quibus ipse respondet : Quare ergo me ad iracundiam concitaverunt? id est, si vere rex fui eorum, cur non obedierunt, sed creaturæ potius quam Creatori, velut quibusdam sculptilibus, inhæserunt? Transiit messis, finita est æstas, id est, congruum pœnitendi ac promerendi tempus nunc pertransiit. De quo dicit Apostolus : Ecce nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis. Præsertim autem quadragesimale tempus dicitur messis Christianorum, in quo mentis suæ horreum fructibus potissime debent implere. Et nos salvati non sumus. Hoc quidam in fine vitæ sero pœnitentes loquuntur. Alii autem qui dies suos dimidiant, considerantes quod magnam jam temporis sui partem infructuose transegerunt, de reliquo pœnitentiam student peragere. Denique æstas Ecclesiæ fuit, quando in Christianis caritatis viguit ardor.

Super contritione filiæ populi mei contritus sum, id est, Christianorum ruinæ compassus sum. Numquid resina non est in Galaad? Per Galaad, quod interpretatur tumulus testis, vel acervus testimonii, designatur Ecclesia, in qua est utriusque Testamenti testimoniorum copia; per resinam autem, Salvatoris doctrina, vel crucis mysterium, seu passionis dominicæ medicamentum, videlicet virtus ac meritum Christi, quibus vitiorum vulnera cuncta curantur. Aut medicus non est ibi? videlicet Christus, summus ac optimus animarum curator, qui ait : Non est opus sanis medicus, sed male habentibus;29 et item, Filius hominis non venit animas perdere, sed salvare.30 Medicus quoque est, omnis dignus Christi vicarius, prædicator ac doctor. Quum itaque hæc in Ecclesia habeantur, Deus de perversitate Christianorum conqueritur : Quare igitur non est obducta cicatrix filiæ populi mei? Pro quo alia translatio habet : Quare ergo non ascendit sanitas plebi meæ? quasi dicat : Defectus est ex parte ipsorum. Unde et pœnitens profitetur : Putruerunt et corruptæ sunt cicatrices meæ a facie insipientiæ meæ.31

Footnotes

  1. Eccli. xxi, 1. ↩

  2. Ephes. v, 14. ↩

  3. Job xv, 25. ↩

  4. Matth. xii, 36. ↩

  5. Sap. i, 8, 10, 11. ↩

  6. Is. x, 1, 3. ↩

  7. Rom. i, 22. ↩

  8. Job xv, 21. ↩

  9. Prov. xxviii, 1. ↩

  10. Job v, 13. ↩

  11. Matth. xi, 29. ↩

  12. Luc. xiii, 24. ↩

  13. 1 Joann. ii, 15. ↩

  14. Jacob. iii, 17. ↩

  15. Matth. vi, 33. ↩

  16. Apoc. xiv, 13. ↩

  17. Eccli. iii, 22. ↩

  18. Rom. ii, 21, 23. ↩

  19. Prov. iii, 5, 7. ↩

  20. Prov. xi, 28. ↩

  21. Eccle. iv, 10. ↩

  22. Prov. xviii, 19. ↩

  23. Ps. i, 1. ↩

  24. Is. xxx, 15. ↩

  25. Habac. ii, 20. ↩

  26. Ps. lxxix, 6. ↩

  27. Ps. xxii, 4. ↩

  28. Ps. ci, 10. ↩

  29. Matth. 12. ↩

  30. Luc. IX, 5. ↩

  31. Ps. XXXVII 6. ↩

Chapter 18 of 75