Articulus 19
EXPLANATIO CAPITULI NONI : QUIS DABIT CAPITI MEO AQUAM, ET OCULIS MEIS FONTEM LACRIMARUM ?
POSTQUAM Propheta populi sui iniquitates descripsit, nunc eas deplangit. Quis dabit capiti meo aquam, id est lacrimandi copiosam materiam, et oculis meis fontem lacrimarum, ut jam non sint mihi stillicidia, sed flumina fletus? et plorabo die ac nocte, vel sine interruptione, vel frequenter ac competentibus horis dierum ac noctium, interfectos filiæ populi mei, id est Judæos occisos, et protinus occidendos, ipsamque urbem ac templum Jerusalem. Quis dabit me in solitudine in diversorio viatorum? id est, quis mihi præstet esse ac demorari in solitario loco in deserto, et in diversorio seu habitaculo separato, quo ob causam viatores ad tempus divertunt? Unde Septuaginta transtulerunt : Quis mihi det in solitudine mansionem novissimam? Talem autem locum optavit, ut liberius fleret pro populo, instantiusque oraret pro eo, præsertim pro animarum salute. Item, ne inter tam impios habitaret, quia eorum peccatis plurimum affligebatur ex zelo justitiæ atque divini honoris, quem copiose habebat. Ideo sequitur : et derelinquam populum me- um, videlicet compatriotas, concives, amicos et proximos, et recedam corporaliter ab eis: mentis tamen affectu non eos relinquo.
Et quoniam mala culpæ pejora sunt, magisque plangenda quam mala pœnæ, consequenter ostendit se peccata populi sui potius lamentari, quam temporalem vastitatem eis de proximo imminentem. Quia omnes adulteri sunt, id est quidam de omnibus, et maxima pars eorum; vel, Omnes spiritualiter adulteri per idololatriæ fornicationem; cætus prævaricatorum, id est exercitus impiorum. Et extenderunt linguam suam quasi arcum suum, arcum, inquam, mendacii, et non veritatis: id est, ad loquendum mendacium linguas suas moverunt, ut sicut ex arcu emittuntur occidentia jacula, ita de eorum lingua procederent verba nociva. Confortati sunt in terra, id est in vitiis confirmati, quia de malo ad malum egressi sunt, id est, de peccatis in peccata majora ruerunt, sicut econtrario justi ambulant de virtute in virtutem;1 et me non cognoverunt per notitiam illustrationis divinæ, dicit Dominus. Unusquisque se a proximo suo custodiat, observando se ne decipiatur ab eo, et in omni fratre suo, id est cognato, vicino aut proximo, non habeat fiduciam: quia omnis frater supplantans supplantabit, id est, quem poterit, suppeditabit seu opprimet, et omnis amicus, qui scilicet putatur amicus, fraudulenter incedet. Ista atque sequentia Judæorum vitia, supra descripta sunt. Nec est intelligendum quod omnes Judæi simpliciter tales fuerint, sed per excessum ista dicuntur, ad innuendum quod valde multi et pene omnes, fuerunt hujusmodi. Quibus consonat illud Michææ: Rectus in hominibus non est, omnes in sanguine insidiantur, et vir fratrem suum venatur ad mortem.2
Et vir fratrem suum deridebit, et veritatem non loquetur, id est, misero non condolebit, nec informabit errantem. Docuerunt enim linguam suam loqui mendacium, id est, consuetudinem sibi fecerunt flectendi eam ad proferendum mendacia; ut inique agerent, laboraverunt, id est, cum industria et labore studuerunt impie agere, ita quod artes ac modos nocendi non sine labore excogitaverunt vel didicerunt. Habitatio tua in medio doli. Hoc dupliciter exponitur. Primo, ut sit verbum Dei ad Jeremiam directum, quod scilicet habitet in medio hominum dolosorum. Secundo, ut sit increpatio populi: eritque sensus, quod eorum domus ac vita dolis sit plena. In dolo, id est vitio doli insistendo, renuerunt scire me, scientia efficaci, dicit Dominus.
Propterea hæc dicit Dominus exercituum: Ecce ego conflabo, id est, igne punitionis involvam, et probabo eos, id est, per pœnam ostendam quales sint, reprobi scilicet, an patientes: quia si temporalem hanc ultionem patienter pertulerint, probi reputabuntur, atque ab æternis eruentur suppliciis. Unde et sanctus Job ait: Probavit me Dominus, quasi aurum quod per ignem transit.3 Quid enim aliud faciam a facie filiæ populi mei? id est, consideratione perversitatis eorum, non restat nisi ut taliter puniam eos. Sagitta vulnerans, lingua eorum, id est similis jaculo ferienti, proferendo verba nociva, detractoria, pungitiva, discordiæ inductiva. Hinc est illud in Psalmo: Gladius in labiis eorum.4 Dolum, id est verba dolosa, locuta est. In ore suo pacem cum amico suo loquitur, et occulte ponit ei insidias. Tales sunt fraudulenti et domestici inimici, qui sunt ficti amici; qui sunt gravissima pestis, et ad nocendum magis idonea. De hac
Judæorum fraudulentia scriptum est plenius in Michæa: Nolite credere amico, et nolite confidere in duce; ab ea quæ dormit in sinu tuo, custodi claustra oris tui:5 inimici hominis, domestici ejus. Numquid super his non visitabo? dicit Dominus; et in gente hujuscemodi non ulciscetur anima mea? id est, tam impossibile est hæc peccata inulta manere, et me ea non judicare, quam impossibile est me non justum consistere.
10
Super montes assumam fletum ac lamentum, et super speciosa deserti planctum, id est ea quæ in deserto decora fuerunt, videlicet arbores aut aliqua talia hominibus accommoda; quoniam incensa sunt, id est, idcirco ista deploro, quoniam habitacula ac speciosa quæque Judæorum in montibus ac solitudine posita, a Chaldæis mox comburentur; et ideo quoque lamentor, eo quod non sit vir pertransiens vias montium ac deserti Judææ. Nam Judæi de terra sua translati fuerunt, ita quod pauci aut nulli eorum ibi transibant. Et non audierunt vocem possidentis, id est, Judæi non obedierunt verbis Dei, qui omnia possidet, cujus sunt omnia. A volucre cæli usque ad pecora transmigraverunt et recesserunt, id est, non tantum Judæi in Babylonem ducentur, sed aves quoque et pecora terram istam relinquent. Chaldæi enim pecora consumpserunt. Aves autem quæ in terris fructiferis pastum quærunt, terris illis incultis manentibus, avolant. Ista superius habita atque exposita sunt.
11
Et dabo Jerusalem in acervos arenæ, et in cubilia draconum; et civitates Juda dabo in desolationem, eo quod non sit habitator, id est, funditus destrui eam permittam, ita quod ædificia in cineres redigentur, et animalia venenosa in antris et foveis ceterisque latibulis ibidem manebunt. Cui simile est illud Michææ:6 Sion quasi ager arabitur, et Jerusalem quasi acervus lapidum erit, et mons templi Domini in excelsa silvarum.
12
Quis est vir sapiens, qui intelligat hoc, et ad quem verbum oris Domini fiat, id est qui ex impiorum punitione divinam consideret æquitatem, et capax sit sermonis Dei per Prophetas? Cui concordat illud Osee: Quis sapiens, et intelliget ista?7 intelligens, et sciet hæc? Ut annuntiet istud, quare perierit terra, id est, cur Judæorum regio sit vastata, et exusta sit quasi desertum, eo quod non sit qui pertranseat, id est, per habitaculorum combustionem in solitudinem sit redacta, et similis facta deserto.
13
Et dixit Dominus: Quia dereliquerunt legem meam quam dedi eis, et non audierunt vocem meam, et non ambulaverunt in ea; et abierunt post pravitatem cordis sui, impiis desideriis consentiendo, et ea in actum perducendo, et post Baalim: quod didicerunt a patribus suis. Circa hunc locum ait Hieronymus: Baal est idolum Sidoniorum, et est numeri singularis, Baalim autem pluralis est numeri.89 Est igitur sensus, quod deos Sidoniorum coluerunt, prout a patribus suis idololatris
14 didicerunt, ita ut patrem sequeretur sua proles. Circa quod scribit Hieronymus: Ergo nec parentum, nec majorum sequendus est error, sed auctoritas Scripturarum. Idcirco hæc dicit Dominus exercituum, id est angelicorum agminum, Deus Israel, id est Jacob patriarchæ, qui alio nomine dictus est Israel: juxta illud in Psalmo, Jubilate Deo Jacob. Vel, Deus Israel, id est Israeliticæ plebis de Jacob exortæ. Ecce ego cibabo populum istum absinthio, et potum dabo eis aquam fellis,10
15
16 id est, amaritudinibus atque angustiis cum implebo, sicut impletur manducans cibo ac poculo. Et dispergam eos in gentibus, quas non noverunt ipsi et patres eorum, id est inter Chaldæos, Persas ac Medos; et mittam post eos gladium donec consumantur, id est, quosdam eorum in via alienisque terris permittam occidi:11 juxta illud Ezechielis, Dispergam eos in omnem ventum, et gladium evaginabo post eos.
17
Hæc dicit Dominus exercituum: Contemplamini, id est, circumspicite, o Judæi jam puniendi, et vocate lamentatrices, id est feminas quæ alios ad fletum provocare solent ac sciunt, et veniant; et ad eas quæ sapientes sunt in hac arte, videlicet in modo provocandi ad fletum, quæ causam flendi sagaciter pensent atque flebiliter proferant, mittite, et properent; festinent, et assumant super vos lamentum. Quasi dicat: Gravissima vobis instat calamitas. Porro, secundum Hieronymum, consuetudo fuit Judæis, ut mulieres sparsis crinibus atque nudatis pectoribus, voce
18
B
C
D modulata ac lugubri lacertos manibus verberantes, populum ad lacrimas concitarent. Sunt enim magis compassivæ, molles ac flebiles, quam sint viri. Unde et in Evangelio scriptum est, quemadmodum Christus in domo archisynagogi, cujus unica filia erat defuncta, vidit tibicines, hoc est lugubre carmen cantantes.
Consequenter Propheta populo compatiens, seque ei consocians, ait: Deducant oculi nostri lacrimas, et palpebrœ nostrœ defluant aquis : id est, abundantissime fleamus; quia vox lamentationis audita est, id est, cito audietur, de Sion, id est de Jerusalem et loco ubi fuerat templum. Quæ autem sit vox ista, subjungitur : Quomodo vastati sumus a Chaldæis, et confusi vehementer, ita quod resistere non valemus? Hoc habitatores Jerusalem tempore obsidionis dixerunt. Atque ad verba sua sub forma quæstionis proposita, ipsimet mox respondent : Quia dereliquimus terram, quoniam deserta sunt tabernacula nostra : id est, ideo patimur ista, quoniam nostris peccatis meruimus terram nostram amittere, domibusque privari.
Consequenter Propheta hortatur lamentatrices, ut et filias suas doceant de Judæorum miseria lamentari. Audite ergo, mulieres, verbum Domini, et assumant aures vestrœ verbum ejus, quod per me Dominus loquetur vobis; et docete filias vestras lamentum, et unaquæque lamentatrix doceat proximam suam planctum. De magnis namque adversitatibus consueverunt carmina mœsta componere, et hæc ipsa filias proximasque docere. Quia ascendit mors per fenestras vestras, ingressa est domos vestras : id est, Chaldæi cum tanto impetu vos invaserunt, quod fenestras ac januas confregerunt, sicque per loca talia introeuntes, in propriis vos domibus occiderunt. Loquitur autem Propheta de futuro per modum præteriti. Itaque ingressi sunt disperdere parvulos deforis et juvenes de plateis, id est ad occidendum istos extra domum exsistentes, vel in domo, ne de cetero deforis aut in plateis appareant.
Et cadet morticinum hominis, id est occisorum corpora, quasi stercus super faciem regionis, et quasi fœnum post tergum metentis, et non est qui colligat : id est, tot Judæorum in Jerusalem et circa eam sunt occidendi, et tanquam vilissima stercora conculcandi, quod cadavera non sepelientur.
Hœc dicit Dominus : Non glorietur sapiens in sapientia sua, et non glorietur fortis in fortitudine sua, et non glorietur dives in divitiis suis; sed in hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Ad litteram iste est sensus : Nullus Judæorum præsumat neque superbiat, putans se imminentem vastitatem vel per legis doctrinam seu quamcumque scientiam, vel per fortitudinem corporalem, vel per rerum opulentiam evadere : juxta illud Amos, Peribit fuga a veloce, et robustus non salvabit animam suam. Qui igitur sobrie vult gaudere, inde lætetur in Deo grata ac humili mente, quod per gratiam illustrantem scit Deum, et noscit eum per fidem ac rationem. Quia ego sum Dominus, id est, id cognoscat de me, quod ego sum Dominus universorum; vel idcirco in mei notitia est gaudendum, quoniam ego sum omnium Dominator altissimus. Qui facio misericordiam, et judicium, et justitiam in terra, id est, omnium providentiam habeo, pœnitentibusque ignosco, universis quoque quod merentur retribuo. Hoc idcirco Dominus ait, quoniam plurimi Judæorum providentiam Dei negabant, de quibus per Sophoniam testatur : Visitabo super viros defixos in fæcibus suis, qui dicunt : Non faciet Dominus bene, et non faciet male : hoc est, nec pœnam infliget injustis, nec bonis gloriam condonabit. Denique ex hoc Jeremiæ verbo sumpsit, secundum Hieronymum, Apostolus illud testimonium ad Corinthios : Qui gloriatur, in Domino glorietur. Præinducto quoque verbo consonat, quod in libro Sapientiæ scribitur : Nosse te, Domine, consummata justitia est; et scire justitiam et virtutem tuam, radix est immortalitatis. Hœc enim placent mi-
22
23
24
Amos II, 14.
Soph. I, 12.
I Cor. I, 31;
II Cor. X, 17.
Sap. XV, 3.
19
20
21 dejecta nostras hi, ait Dominus, id est inanem gloriationem abjicere, atque in propria mei cognitione fideliter gaudere. Vel: Hæc, scilicet misericordia, judicium et justitia, placent mihi, quia in me ipso, et item in aliis approbo ea; imo præcipio ut rationales creaturæ misericordiam, judicium et justitiam agendo, me imitentur: juxta illud Michææ: Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te: utique facere judicium, et diligere misericordiam.
25
26
Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et visitabo super omnem qui circumcisum habet præputium. Aliqui textus habent, Incircumcisum; sed in Hebræo et in textu Hieronymi habetur, Circumcisum, et secundum hoc Hieronymus exponit etiam hunc locum. Denique sequitur: super Ægyptum, et super Juda: Judæi autem corporaliter circumcisi fuerunt; et super Edom, id est Idumæos, et super filios Ammon, et super Moab. Circa quæ scribit Hieronymus: Multæ gentes et maxime quæ
Judææ confines sunt, usque hodie circumciduntur ex quadam parte seu partim, præcipue Ægyptii et Idumæi, Ammonitæ et Moabitæ, et omnis regio Sarracenorum, qui habitant in solitudine: de quibus in textu subjungitur: et super omnes qui attonsi sunt in comam, habitantes in deserto. Isti fuerunt Agareni seu Sarraceni, filii Ismaelis, qui patrem suum in circumcisione carnali et coma secuti sunt. Præfatas autem has gentes visitavit Dominus, puniendo eorum peccata per Nabuchodonosor regem Babylonis. Si itaque legatur, Qui incircumcisum habent præputium, intelligendum est de præputio cordis vel etiam carnis, quantum ad eos qui inter prædictos populos carne circumcisi non erant. Quia omnes gentes habent præputium carnis: omnes, videlicet exceptis gentibus nunc præfatis. Omnis autem domus Israel, id est Judæi, incircumcisi sunt corde, id est vitiosi et Deo rebelles. Unde in Deuteronomio legitur: Circumcidet Dominus cor tuum, si ad eum redieris.
Deut. x 6, 2.
Footnotes
Chapter 19 of 75